Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

111쪽

ua Dissert. III. De Urbis Roma Sabinorum enim accessio non tam modica , vi sibi videtur, existimanda est, 3c maius in dies sperabatur auctarium,tum ob Asyli adinuentum,tum etiam ob Vrbis famam post deuictos Sabinos longE, lateque propagatam 3 unde alios finitimos Romam confluxu ros in votis erat. Ad illud de Vrbe quadrata paucis dico , Halicarnasseum nobis non aduersari, imo potius fauere; non enim absolute ait Vestae Templum extra Romam qrea ratam fuisse, sed extra Romam quadratam Romuli, quae appendix satis, nisi fallor, indicat alteram Romam quadratam post Sabinorum unionem fuisse , aliter enim superuacanea ea appendix foret . Praeterquam quod restrictis circa Velabrum muris omnis quadraturae

metus eliminatur.

Praeter Capitolinum additum etiam suissea Romulo, dc Tito Tatio Quirinalem sentit Strabo, imo Halicarnasseus etiam Caelium. Verum quoniam Liuius, dc Tacitus oppositum testantur, hinc, ut uterque cum primis reconcilietur, dici potest sub Romulo, dc Tatio, aucto populo, Quirinalem, dc Caelium tamquam Suburbia habitari inc pisse , non tamen fuisse in nibus clausos ue id quod ipse Halicarnasseus, nisi fallor, explicare videtur . υ)Numa, qui Romulo successit, Religioni

112쪽

τopographia. Dintentus , nihil Vrbi adiecit, ad summunia, vero Quirinalis partem, sicut innuere videtur Halicarnasseus. Ancus Martius Auentinum addidit, & Ianiculum a Latinis, & Sabinis inhabitandum : utrumque Uero montem Sublicio Potite coniunxit, additis etiam in locis planis inter utrumque collem Fosi

sis, Quiritium dictis, ad Urbis tutamen. Ta quinius Priscus nobilem E quadratis lapidibus Aggerem inchoauit.Servius Tullius Quirinalem integrum , Viminalem, & Esquilinum muris cinxit, Fossas, dc Aggere. Tarquinius tandem Superbus ab Orientali plaga Vrbem muniuit, Aggerem etiam Tarquinij compleuit, ulteriori tamen murorum dilatationi parcens. De his asseribus, & fossis dicetur infra . Singularum additionum situs, & gyros describere, sicut operosum nimis esset, ita & inutile, quia incertum. Id pro rato habeatur , Vrbis maenia per imas eius montis, qui Urbi adiiciendus erat, radices ducta sitisse. Μuris dumtaxat a Seruio Tullio dilatatis insistemus, quippe qui prae magnitudine sita accuratiorem obseruatio

113쪽

ς Dissert. III. De Urbis Romae

SECTIO PRIMA

De Serui' Tulli, maenibus.

Irca autem huius Regis muros tria scitu digna vestigari possunt. Primo eoru in amplitudo. Secundo situs, circuitus que . Tertio tandem virum ad Aureliani Vsque tempora immutati omnino quoad situm permanserint, itaut Seruium inter , &Aurelianum nemo maeniorum gyrum ampliauerit. Ex his autem tribus dubijs postremum primo loco examinabimus, ordine inuerso quidem, at non inutili; nisi enim serio stabiliuerimus Seruit Tullij muros illibatos ad Aurelianum usque mansisse, iam nusquam aut horum mens,qui hoc de argumento scripserunt, innnotescet: etenim si post Seruium ampliati fuissent ante Aurelianum muri, de quibus, aut qua sub variatione authores loquutos diuinabimur Quoad hanc vero controuersiam discordantes animaduerto Antiquariorum Opiniones . Martianus siquidem, Panuinius, Sc quotquot Topographiam Vrbis concinnarunt, nouissime autem omnium -P. Donatus, a ampliatos contendunt post Seruium Romae

114쪽

Topographia. ' os

muros i Sylla primum, deinde a Iulio Caesere, mox ab Augusto, Claudio, Νςrone, &Traiano. Nardinus sab e contra ad Aureliani usque tempora eosdem situ invariatos totis lacertis tuetur. Innititur Donatus Tacito , Dioni, & Vopisco , qui auctum aiunt a Sylla, alijsque supra enarratis Urbis Pomerium. Affert in sui patrocinium Nardinus Halicarnasset textum, qui perspicue negat prolatos ulterius post Seruium Vrbis muros. Fateor sanE in hac difficultate mihi pluries

aquam haesisse , diuque anxium consuluisse multos, plures perlegisse .HTandem vero vicit debita in Halicarnasseum , seu potius in Veritatem ipsam, veneratio. Quapropter in fauorem Nardini ita lubet contra P. Donatum ratiocinari . Inficiatur Halicarnasseus dilatata post Seruium mςnia Romae , verbis equidem non obscuris, nullamque ferentibus tergiversationem, ita enim loquitur. b Hie Seruius) Regum postremus Vrbis circuitum

protulit. Ulterius postea non transist murus Guitatis, vetantibus, ut dicunt, Religionibus, aut simit alij legunt, Deo id non permittente . Quis autem sibi essinxerit adeo veracem reriam , Romanarum scriptorem decipere alios voluisse in re, quae vel ipso oculo falsitatis prodi potuisset ; aut ipsum esse deceptum , qui sub Augusto, nec procul a Sylla vixit, scrip-

115쪽

ο6 Digeri. III. De Vrbis Romasitque Ex altera vero parte Authores 1 Donato allati nunquam de maeniis Vrbis loquuti sunt, sed solum de Pomerio, quae duo quam longe inter se differant, mox ostendemus . Ex quibus sic concludere licet. Cum pro m niorum Seruij inuariatione cordatisse simum testem, eumque clarum, habeamus spro eorundem vero dilatatione nonnisi testes ambigui, & cum aequivocatione loquuti occurrant, aequum, iustumque est, ut, iuxta fanioris prudentiae leges, in priorem controuersiae partem lancem inclinemus. Quod si Scriptores 1 Donato relati ampliatos post Seruium muros Vrbis vel semel innuissent, utique res aequilibrium obtineret: at ipsi Pomerij dumtaxat prolati meminerunt, m*ni-hus nec nominatis quidem . Unde mirari subit Patrem Donatum tanta cum fiducia dixisse, se magis Tacito , & Dioni credere, quam Halicarnasseo, perinde ac si utrique

sub eadem loquendi perspicuitate scripsissent

Huic rationi, quae mihi dcmonstrativa est, altera non minus robusta accedit, ab ipsa autopsia petita: quod scilicet prisca vestigia contemplanti nulla alia occurrant prolatorum maeniorum indicia Seruium inter , α Aurelianum 3 quae utique aliquibus saltem in locis apparerent, sicut murorum Seruij Triuiij, prout ab Halicarnasseo descripti sunt,

rudera

116쪽

Topographia. 97 rudera adhuc cernuntur . Ad haec : si Augusti temporibus Seruit murus ampliatu di-Ca mus,iam inepte a Varrone porta Carmentalis ad radices Capitolii reponeretur; inutilis enim remansisset ea porta, si maenia ulteritis suis ent ea ex parte protracta : sicut Au-rcliani tempore inter inutiles a Victore, dc Rufo recensetur. Agmen claudat idem Halicarnasseus, sub quo certamen hocce auspicati sumus . Eximius enim hic Author sa=Vrbis terminos suo aeuo extantes describens ait : Terminari eam abruptis collium , Aggere

Tarquinis, beri: qui fines ijdem omnino sunt cum ijs , quos Seruius praescripserat, cum septem colles , ut idem loquitur Halicar- nascus, muro cinxiit. Vbi ergo vel leue quidem vestigium , aut umbra laltem aliarum Syllae , vel Augusti ampliationum 3 Ex quibus perspicue liquet pluribus paras angis averitate aberrasse Martianum , Panuinium, Fabricium, Donatum, aliosque, qui Romae muros Reipublic tempore ad locum usque, ubi nunc Pons Sixtus visitur, pertigisse ab

una parte aiunt, ex altera vero Versus portam Collinam, & Viminalem : longissime vero omnium Lipsium , qui ab Augusto Campum Martium Vrbi inclusum somniauit: quod quibus coniecturis innixi Autho res isti protulerint, non video, contra Hali-

117쪽

ss Dissert. III. De Urbis Roma carnaseum, ratiocinium, Scoculum ipsum. Satisfaciendum nunc est Antiquarijs ὀppositum sentientibus. Cumque ipsi solum innitantur Tacito, Dioni, dc Vopisco, qui dilatatum aiunt a Sylla , alijsque nonnullis Pomerium, huiusce vocis enucleationi nobis insistendum erit. Pomerium ergo a Liuio, Q alijsque describitur , locus quidam sacer post moenia , o poηὰ moenia : a Festo appellatur prosimurium, idest locus muro proximus, muros enim meros priIci appellabant. Controuertitur inter eruditos, intrane, vel extra Vrbem, an utrobique fuerit Pomerium 3 Sed nodum hunce Festus ipse satis festinus disssoluit, qui ex Antistio, dc Catone ait, dictum fuisse Pomerium veluti post muros , idest retro, σintra muros . Idem colligi aliquo modo videtur ex Liuio, qui de Pomerio ait, Est circa murum locus, quem in eondendis Vrbibus , qua murum ducturi erant,certis terminis consecrabant, ut neque interiore parte aedificia menibus continuarentum, sed quia protinus addit, ct extrinsecus aliquid pateret soli, hinc merito And reas Da-cerius in notis ad Festum dixit Liuium op apositae parti fauere. Idem habetur apud Plutarchum in Marcello,&Gellium, b) qui ait

Pome tum finem facere Vrbani auspicis; itaque in tra Vrbem erat. Multa alia ad hanc rem Op portlina videantur apud Dacerium citatum. Erat

118쪽

Topographia. 90 Erat ergo Pomerium locus sacer inter matu nia,& aedificia Urbis, ubi Augures ritu Etru- sco auguria e Cςlo pro Vrbis columitate cap-l tabant. Pomerium Pontificale proprium a erat Pontificum. In Pomerio tanquam loco sumnte fac ro Fas non era' ferere , nec hab ba tare, proindeque aedificia msnibus non continuσι bantur, ut ait Livius. Huiusce loci designandi, consccrandique curam Auguribus comiti mittebant , qui libros de Auspiciis fera est vant' , ut ait Gellius . Terminabatur varijs la-

pidibus, qui dicebantur Cippi Pomerii, quo-ti rum plures affert Gruterus, & Boimardus, i, a in Romaeque nonnulli visuntur, ubi nomens adnotatum eius, qui Pomerium dilatabat. t Huius vero dilatandi ius ijs solum concedet batur, qui Pop. Rom. agro de hostibus capto auxissent. Cum autem dilataretur, Augures ι haec verba praeire solebant apud Festum: Dasi tutelares Vrbis Pomerium hoc, nd minus, maiusque faxitis, sed iis, quibus terminatum d Regionibus effereatis. Primum Romae Pomerium intra

muros Vrbis quadratae Palatini fuit, quae Urbs sacra inde appellatur, Etruscis illis caeremoniis designata, de quibus Differt. prima . Dilatatum postea ante Seruium Tullium Pomerium non legimus; Halicarnasseus enim solum Servij, & Syllae meminit:

post Syllam dilatauit Caesar, alijque, quorum

119쪽

Ioo Dissert.III. De Vrbis Romae supra meminimus. Quo vero ab ipsis fuerit . prolatum, hucusque ignoramus, si unus cxcipiatur Aventinus, ad quem Pomerium protulisse Claudium narrat Tacitus, sa) addens insuper suo tempore huius dilatationis terminos adhuc apparuime: utinam aliarum etiam extitissent vestigia; sic enim multae perplexitates hac de re nos minime ve

xarent .

Explicato in hunc modum Pomerio,ostendit clare Nardinus Pomerij dilatationem diuersam ab ampliatione m qnioru fuisse ; tam quia Liuius postquam de maenibus a Seruio ampliatis disseruit, tamquam de re omnino alia addit 3 Item Pomerium profert οῦ tum quia Auentinus ab Anco Martio Romae adiectus fuerat, & tamen extra Pomerium fuisse ad Claudium usque vulgo asseritur, cuius causam addit Festus citatus, quod in eo

maleominata auspicia captauerit Rhemus, auesque irritas habuerit, ut nos Differt. I. En ergo ampliatos Urbis muros Pomerio intacto. Tum tandem quia de Aureliano ait Vopiscus in

eius vita, protulisse Urbis maenia, Pomerium verὸ non tunc, sed po stea; licet non desint, qui numquam hoc ab eo dilatatum asserant, cum Imperium ipse non propagauerit, sed potius incuriose arctauerit. Ex quibus concludit Nardinus, protulisse quidem Syllam, aliosque

120쪽

Topographia . Io IPomerium, at non nignia: deceptum vero Donatum, cum Pomerij dilatationem pro ampliatione murorum accepit, fortassis,quod Etrusci utramque ut plurimum coniunge

rent.

Isthaec sunt, quae Nardinus ingeniose non minus, quam sensate adducit. Nonnulla tamen in defensionem Patris Donati meditatus sum, quae utrique quaintumuis omissa , non sunt tamen parui pendenda , & magnam a Drerre possunt his tenebris lucem . Relictis itaque aliis, huic uni insisto: percipi scilicet non posse ampliatum a Sylla, alijsque Pomm rium , isqnibus una non ampliatis . Duplici enim modo id confingi valet: vel quod Pomerium extra muros proferretur ; at hoc absonum omnino est, cum Pomerium, ut supra adnotauimus , pone menia, & non longe

a m niis esse poscat: vcl alter excogitari potest modus , quem mihi eruditissimus Raphael Fabretius gloriae, & immortalitatis vexe Faber, indicauit, ut scilicet antiquum Vrbis quadratae Pomerium a seruio primunt sad aliquem e septem Collibus productum fuerit, . clam antea soli Palatino institisset; a Sylla postea ad alium Collem sit prolatum, ad alium a Caesare, atque ita deinceps, semper tamen intra Seruit Tullii murum. Non negauerim systema hoc clarissimi Fabretii apprime esse veritati conforme. Vt G 3 ta-

SEARCH

MENU NAVIGATION