Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

141쪽

322 Dissert. III. De Urbis Romae olim fuisse, inde colligitur , nam Tcmplum S. Susannae fuerat ciusdem Diuae aedes , haec vero ad Hortos Sallustianos, Horti ad Portam Salariam, sa) igitur haec Porta aetate Sanctae Susannae, nempe sub Diocletiano, a praedicto Templo non longe aberant , sicut etiam nunc eidem proxima est, interiectis tantum Sallustianis Hortis . Muros Portae

Piae non alibi fuisse locatos inde colligitur, nam Templum S. Agnetis post primum erat ab Urbe lapidem, Constantini etiam tempore, b) quae distantia ,hodieque struatur. C strum Praetorium , quod post Portam Piam

visitur, muros ibi ulterius non processisse γaperte demonstrat. Templum S. Laurentii a Constantino conditum antiquis etiam tem poribus dictum est extra muros . eὶ Extra Portam Maiorem prope S. Crucis Templum vetus AEdes apparet ab Antiquariis Veneris.& Cupidinis credita, quam P. Victor non longe a Porta Maiori locauit eodem , quo nunc extat, situ . Portam Latinam in eodem stare vestigio, S. Ioannis aedicula, vulgo ante Portam Latinam testatur. Templum S. Sebastiani tempore D. Gregorii post secundum ab Vrbe milliarium , ut etiam hodie , locatum erat; ait enim ipse: d quaedam Sanctorum corpora isque ad secundum Vrbis milliarium ducta

142쪽

Topographia. Iagad locum, qui dicitur ad Catacumbas. Templum

S. Pauli a Constantino erect a Procopius a ait dictasse a moenibus stadiis I . hodieque totidem distat. De Transtyberina Regione idem liquet ex Portae Portu ensis structura , cum inscriptione Arcadii, & Hoporii. Argumentum hoc Patris Donati,&, ut ita

dicam ocularis inspectio, sua energia non caret . Instare tamen posset quispiam nullum adhuc habere roboris, eo quod Authores ab ipso citati de Constantini solum teniporibus loquantur. Vnde ad summum colligi inde posse videtur, Constantini temporibus

murum Urbis eandem, quam nunc habet, amplitudinem obtinnisse: non vcro necessario inscrtur eiusdem etiam magnitudinis ab Aureliano extructum fuisse. Quid enim vetat , ne dicamus moenia sub Aureliano ampli ssima, imminuta postea fuisse toto eo tem pore, quod Aurelianum, & Constantinum interfuit 3 Instantiam hanc Donatus no praevidit. Vim tamen sui argumenti minime infringit. Qui enim aiunt abbreviata fuisse moenia Aureliani, a Iustiniano utique inquiunt abbreviata , cum nonnisi post tot Vrbis inuasiones, imminutis Ciuibus, minori ambitu opus esset. Nemo autem asseruit ante Constantinum Vrbis circuitum titisset, decumatum, tum quod nulla huius tunc me-

143쪽

ia Dissert.III. De Urbis Romaerit necessitas, inuasionibus Omnino quiescentibus ; tum quod Aurelianum, & Constantinum 3I. dumtaxat anni interccsserint. Si e go Constantini temporibus moeniorum circuitus idem ac nunc extabat, semper talem fuisse, etiam stib Aureliano , credendum cst.

Sed quid reponemus ad Flauium Vopiscum 3 Vossio cnim, Cluucrio, & Lipsio supra satisfecimus . Suspicatur Donatus , imo ctiam Vossius , cum Vopisci locum corruptum esse : Blondus sentit Vopiscum Subur-hia etiam comprehcndisse : Nardinus notat

additam fuisse a Vopisco particulam, propd,

quae incertitudinem sonat. Credunt nonnulli Vopiscum rumore vulgi deceptum, qui res solet ut plurimum amplificare,cas praeserti m , quae nequeunt unico mensurari obtutu At ego consentanee ad ea, quae supra, Plinii textum explicaturus, asserui, diccrem nihil aliud Vopiscum intendisse, quam, mensura a milliaria Columna ad Portas recurrente , di muros circumeunte, adiectis etiam vicis , collecta fuisse milliaria No.Quoad secundum postulatum de moeniorum Aureliani magnitudine , paucis me CX-pedio . Stabilito enim semel ea moenia eadem cum nostris fuisse, consectarium est , ut dicamus illa, I . milliaria non excessisse, tan

ta enim Corum, quae nunc cxtant, comperta

cst amplitudo . Circa sibum Aurelian ei muri

144쪽

Topograpbia . Iasnon est cur diu immoremur, nostro enim, cuique obuio, semel explorato, antiquum etiam illum compertum habebimus . Latas

implet paginas Nardinus, ut indicet singula, quae Aurelianus Urbi adiecerat, suoque circumdederat muro, sed frustra 3 cum enim moeniorum Aureliani gyrus, idem quippe cum nostro, notus iam sit, circuitum insuper moeniorum Seruit Tullii ex sit perius dictis perspectum habeamus;iam Aureliani additamentum clarissime nobis occurrit, eritque totum illud spatium , quod Seruis muros, & Aurelianti scilicet nostros ipsos, interiacet: cum enim circulus minor maiori inscribitur , diuersitas utriusque areae erit portio illa, quae inter maiorem , minoremque circulum mediat, ut, vel sine mathesi , oculus ipse dignoscit . Ne tamen quoad hanc etiam partem quicquam deficiat, dico Aurelianum imprimis versus Portam Salacti Laurentii, & Maiorem nonnihil addidissise . Item versus Marranam, ubi murus angulum extrinsecus facit, totam illam planitiem, quae inter Templum S. Xysti, & Portas Latinam , &. S. Sebastiani iacer, muro timclusisse . Versus Portam S. Pauli Montenta, Testaceum moenibus circumdedit cum tota

sua, cui prostat, planitie. Erant hic olim Vasariorum ossicinae , ut proximi tyberis aquis suae arti necessarijs fruerentur: e fra

145쪽

116 Disci t. III. De Vrbis Romactorum vero vasorum testis Mons Testaceus inde dictus coaluit. At maxima omnium

fuit additio Campi Martii. Quid nome istud sonet dubium est . Sentiunt aliqui totam eam planitiem complecti inter colles, &tyberini. Alij angustiorem faciunt,eo quod ea planities prata etiam Flaminia comprehenderet . Alij e contra illum usque ad Pontem Milutum extendunt. Sed magis placet prior v sur Nilo inniIa authoritati Halicarinnasset, sa) qui ipsum ait situm Vrbem inter , oestui iuin, Marti sacratum, equis, s iuuentuti in armis eXexcendae accomodum , cum antea Tarquiniorum fuerit, de quo alibi sermo redibit. Addidit insuper Aurelianus Collem Hortulorum, ubi hodie Templum SS. Trinitatis prominet, qui prius extra Vrbem fuerat ..i Post Aurelianum vix quicquam ultra Vrbiadiemuri est . Constantinus diruto Castro

Praetorio , relictoque extimo dumtaxat muro , hoc ipso Vrbis ambitum ampliorem fecit . Castrum Praetorium extitisse non longe a Porta, quae nunc dicitur Pia, exporrectio illa quadrata extra ordinem murorum, quae adhuc visitur, clare demonstrat. Castrum, hoc, ut & alia, extruxit Tiberius monitu

Seiani Praetorijs Cohortibus Praefecti. b

Translato per Constantinum in Thraciam Imperio imminui potius, quam ampliari ce-

146쪽

pit Vrbis murus . Honorius, & Arcadius illum instaurarunt. Post Gothicam illuuio- irem collapsa moenia rcfecit Theodoricus ex Amphitheatri marmoribus, quae a Senatu ipse petierat. Idem praestiterunt Belli sarius,& Narses post Viligis, & Totitae Iastationes, ut in Dissert. a. Eamdem operam impigre Nauarunt Romani Pontifices . Gregorius II. a Porta S. Laurentii murum restituit. Idem praestitit Gregorius III. & Hadrianus I. a γPostmodum Leo IV. quindecim turres muro adiecit: cam quoque Vrbis partem. quae hodie Borgo appellatur, veteri muro producto, qui circa molem Hadriani,& Xenodochium S. Spiritus tantum protendebatur, moenibus Vrbis inclusit, dictaque est Vrbs Leonina , quam Corsis habitandam dedit, ut Saracenis resisterent, qui iampridem Apostolorum Basilicam inuaserant. b) Callixtus II. muros collabentes refecit. Item Clemens III. Gregorius IX. Urbanus V. Martinus, & Nicolaus U. Pius,& Paulus II. Sixtus IV. Alexauder VI. c) Molem Hadriani Bonifacitis IX. muniuit, & in arcem primus mutauit ,:cui Alexander VI. Propugnacula, FOssana,& Aggeres addidit, sicut Sc Paulus IV .at Paulus III.

an gentem in Aventino munitionem inchoauit. Non dissimiles fuerunt Iulius II. & III. Clemens VII. Gregorius XIII. & XV. Xy-

147쪽

rag Dissert. III. De Urbis Romaestus, & Paulus V. Vrbanus VIII. & Innocentius X.

sECTIO TERTIA.

ia lys ad interiorem Urbis descriptionem pertinentibus.

VT coronidem huic Dissertationi imponamus , reliqua omnia ad Topographiam Vrbis spectantia curiose lustranda sunt. At primo quidem ea , quae intra Vrbem, ut inde ad exteriora expeditius progrediamur . Hic autem moenia ipsa Portas Vrbis statim nobis ob oculos ponunt. Quas tamen si iuxta Antiquariorum leges prosequi vellemus, spes omnis abriperetur tam cito Vrbe egrediendi: diu enim Portarum inspectioni insistendum nobis foret, adeo plura, eaque tricis, atque ambagibus plena sunt, quae de Romae Portis a Scriptoribus circumferuntur, ut illas dixeris densissimis tenebrarum velis obductas, omninoque obseratas .

Quare illud nobis propositum est, relictis

inanibus vitiligationibus , probabiliora solum in medium afferre, ipso oculo, & iudicio ducibus: cum animaduerterim ab Antiquariis , Donato praesertim , & Nardino fae. oius Tulliani muri Portas cum recentioribus

148쪽

Topographia. I 29 Aureliani recinctus confundi. Praeterquam- quod cum ipsi antiquar Vrbis moenia satis dilatauerint, in Portarum etiam situ lapsos quandoque fuisse necesse est. Incipiamus vero ab Urbe ipsa quadrata Romuli. Habuisse ipsam tres ad summum Portas testatur Plinius a) inquiens et Vrbem

tres Portas habentem Romulus reliquit. Scio

longe plures apud Varronem, b) & Festum reperiri, Mugoniam scilicEt, Trigoniam ,

Pandanam, Romanam, Romanulam, Lib ram, Carmentalem,Ianualem &c. Existimandum tamen est v m, eamdemque Portam

pluribus nominibus insignitam, ut diuersitas solis vocibus insit. Prima fuit Romanula prope Velabrum, non longe a Diui Theodori AEde : eaque est, quam Liuius veterem Palatii Portam appellauit. Secunda fuit Mu-gonia in altero Palatini latere non procul ab Arcu Titi: quod inde colligitur, nam Ancum Martium, quem ad Portam Mugoniam aedem habuisse testatur Varro, so ad Arcum Titi habitasse, Dissert. sequenti Ostendam . Tertia Trigonia Mugoniae opposita versus Circum Maximum collocanda est . Addi solet Pandana, quam non inepte Nardinus

c non Urbis, sed Capitolinae Arcis Portam existimat. Post adiectum Vrbi Capitolinum

149쪽

I3o Dissert. III. De Urbis Roma Romanula, quae illum respiciebat, inutilis prorsus remansit, duabus tamen reliquis immutatis . Novae huius additionis Portae fuerunt Carmentalis, & Ianualis: prior quidem ad radices Capitolii versus Tyberim non longe a Montanario Foro, itaut Marcelli Theatrum, sicut Festus ait, extra eam fuerit. Secunda vero a Macrobio a in radicibus Viminalis constituitur : a Nardino autem , qui secundi huius Urbis recinctus terminos nimis auare restrinxerat, prope Sanctae Martinae aedem collocatur. Mihi vero iuxta saperius exposita creditur Ianualis Porta extitisse in Capitolini radicibus ad Macellum Corvorum, quo moenia post Sabinorum foedus produximus : dubio enim procul aliqua hic esse debuit, ut mox subnectam.

Sed age iam inuestigemus Seruit Tullii

Portas . Atque hic primo occurrit satis perplexus Plini j D locus, qui de Portis inquit:

quae hodie sunt numero 3τ. itaut duodecim femel numerentur, praetereanturque ex veteribus septem, quae esse desierunt. Quorum verborum ambiguitas Antiquarios in varias coegit abire sententias . Lipsius haec verba praeteriit, cum tamen omnes Vaticani Codices eadem CX- primant . Panu inius legit 34. Martianus Ic a . Donatus d) Plinium explicans ait : Pomtas duodecim semel numerandas idem esse . sic pro

150쪽

Tomyrathia. I 3 rvna babehdas: viatis si septem praetereantur, quas desiisse ait Plinius ,-sota supersunt tu id quodaeon sentire ast Donatus cum verbis

Procopii , qui Vrbis Portas Odmordecim, Portulasque alias quasdam admisit. Sed vero senstitissicite omnium se gessisse mihi iri. detur Nardinus M sa) qui Plinij utentem ita

declarari ossendendo plara 'de in Urbe Portas Iani nomine fuisse appellatas ue praesertim Carmentalem, de qua Lillius, a dextro , ait, Iano Portae Carmentalis profecti' c. Cuius appellationis causa ea fuit, quod huiusmodi Portae duplices forent ad moduna porticus i duplicique ostio praeditie , ut dicam Dissert. de Foris : Cuiusmodi erat antiquior Porta Portu ensis, item Sancti Pauli, & Maior: Ex his facilis evadit Plinij mens, qui ad duplices hasce Portas respiciens ait itaut duodecim f mel numerentur, ne scilicet, cum duplices essent, pro viginti quatuor acciperentur. Ex quibus consequitur non bene sensiisse Donatum , cum voluit, iuxta Plinii mentem iduodecim Portas pro una habendas. Altera etiam superest Pliniani textus dissicultas ivthum scilicet ex ipsis triginta septem Portis, Veteres septem, quae esse desierunt, subtrahi debeant, sicut opinatur Donatus, an vero praeter has septem, quae non adhuc extabanti: biperstites etiam fuerint 37. Qua in re tax-- I a Nar

SEARCH

MENU NAVIGATION