Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

151쪽

x32 Di νι. III. De Urbis Roma Nardini etiam sententiam pedibus eo, qui posteriorem hanc partem ex ipsi et Plinij verbis satis ingeniose tuetur. Quare Author

hie, qui in superioribus saepissime mihi displicuerat , non sine laudis encomio praetereundus modo est . Quod vero minime omnium extet memoria, temporis cumprimis culpetur ingluuies , insuper eius aeui Seriptorum oscitantia: nonnullae etiam imposterum sublatae sunt; quare Procopij tempore I 4. dumtaxat durabant.

Vt Portas ipsas Serviani muri singillatim describam,a radicibus ipsis Capitolini,quem

Seruius Urbi addidit, exordium duco. Inter Macellum Corvorum, & Traiani Columnam debuit certe Porta aliqua ad proximam Viam Latam egressum parare. Donato Creditur Ratumena et Nardinus nihil prorsus determinat: alij aliter sentiunt. Mihi vero iuxta superius dicta hic collocanda creditur Ianualis, quam Romulus ipse, addito Capitolino , constituerat: post adiectum enim a Seruio Quirinalem, haec eadem Porta, priori situ retento, vel paululum immutato, inutilis haud remansit. In rupibus Quirinalis usique ad Portam Salariam quae nam extiterit Porta, adhuc obscurum. In Quirinali Sal larem Iocat Nardinus, necnon Catulariam , sed nullo fulcro. Vbi nunc extat Salaria creditur sita fuisse Collina, at magis introrsum

152쪽

Topograsthia. versus Villam Mandosiam, ubi Servianimuri terminum ex ea parte constituimus. Porinta Pia successit in locum Nomentanae, quam Liuius Figulensem vocat: haec tamen ante Aureliani dilatationem proximior erat Diocletiani Thermis, cum ulterius non Protenderetur Seruit Tullii Agger . De Porta inter Aggeres valde certant Antiquarii. Sed ve. ro ex dictis constat eam fume Viminalem, hinc inter Aggeres appellatam, qu)d in medio esset Aggeris, ut ex Strabone, & Fabretto supra demonstrauimus . Non minorem excitauit controuersiam Porta Esquilina, de qua videatur Nardinus, Martianus, ct Panuinius profusi non magis, quam confiisi. Nos iuxta superiorem Serviani muri productionem illam collocamus ante Sancti Eusebij Hesdem, quo terminari diximus Seruij Aggerem , quem ab Halicarnasseo inter Collinam , &Esquilinam vidimus constitutum. Porta Nς- uia confunditur vulgo cum Maiori: sed male , cum eousque non pertigisse Seruii murum ostensum sit 3 unde illam inter Esquili

nam , & Caelimontanam Constituerem, nec fortassis incongrue intra Alterianos ΗOrtos, per quos antiqua moenia produximus. Caelimontana eadem fuit cum illa, quam dicimus Sancti Ioannis . A Procopio a) nuncupatur Asinaria, quam appellationem indiI 3 sor-

153쪽

134 Dissert. III. De Urbis Roma sortitam ait Fulvius , sa, quod per eam in-gmderentur Neapolitante at ego crederem denominationem hanc Asinariae ab ipsomethhluio Canimonia mp inditam . Sed exclusisi is, vere hoc nomen habuit vel ab Hortis Asini j Pollionis, ut credit Donatus, Vel adi Annio Gallo instauratore . Portam Metrodit cuius meminit Gregorius b) opinor missi se illam , propeiquam aqua Crabras vulgo iaMarrana , Romana inῖreditur. De Latina , frustra disserit Nardinus, eo enim Don producebatur Servi j murus. Capenam, hodie

Sancti Sebastiani, ad AEdem Sancti Xysti cxtasse dictum est ; atque indicio esse potest

Miltiarius Lapis signatus numero I. seri milliarii mius, in vinea Nobilium de Naris repertus , hodieque in Capitolio expositus, Equa retrocedendo ad Sancti Xysu aedem mille passiis adamussim explentur. In Montis Auentini crepidine ad summum extitit Lauernalis. De Porta Trigemina, nunc, Sancti Pauli,dubitari solet, an eadem fuerit cuna Ostiensi. Negat Nardinus, c) & Fabretius, id qui illam potius cum Nauali confundit. Sed relicto nomine, ad situm quod spectat, a Pa-nuinio iuxta Scholam Gra: cam collocatur , quod tunc temporis Auentinus extra Urbem foret, a Claudio postea Pomerio inclusus.

154쪽

Densissimus sane error ex confusione Pomm rij cum inoenibus ortus: licet enim Auentinus ante Claudium extra Pomerium fuerit, a Seruio tamen muro Vrbis septum misso ostensum nobis est supra . Quare non reser-mido Portam Trigeminam in eodem, vel paululum aluerso, quo nunc extat, situ.col. locare , Tyberi tamen aliquantulum propiti-.quiorem . Prope hunc erat Flumentana ,

quam nescio quo iudicio inter Capitolinum,& Quirinalem constituerit Donatus, sa) cuni

ipsemet paulo ante dixerit; hae ab antiquis Flumentana dicta est, quod Tyberis partem ea stu-xisse Girmant di, quis enim ita desipiat, ut Tyberim inter Capitolinum , & Quirinalem mixisse existimet 3 Post Flumentanam sicquebatur Carmentalis una ex antiquioribus adhuc superstes. Tarpeiae rupis abrupta Portis carere debuerunt ad Macellum usqui Corvorum, unde iter nostrum incqpimus . Innumerabiles alias omitto huius antiqui muri Portas, seu potius innumerabilia, P t4rum nomina, ne paginas impleam verbis, dc mentes legentium umbris. Videatur Pa-nuinius, & Martianus, quibus magis lubuit Portas Vrbis contemplari, quam Vrbem ipsam . Fateor hic me uniuerso Topographinarum Urbis torrenti opponicid vero non contradicendi oestro, sed ut 1 4pientiores ad m

155쪽

6 Disseri III. De Urbis Romae.

liora depromenda prouocarem et a quibus dum emendationem expecto, palynoa iam non tam pudoris , quam profectus plenam

praeparo. . .

Aureliani recinctus nouas Portas minime opus est ut consideremus : nam ostenso semel eius gyri ambitum adhuc superesse, Portas etiam casdem cum ijs, quae hodieque extant fuisse necesse est . Dilatato muro multas passae sunt antiquae Portae variationeS . Addito cnim Campo Martio, sublata Ianuali ad Capitolini radices sita , substitui coepit Flaminia hodie dei Popolo . Ob additionem Montis Pincii aperta est Pinciana, quae Vulgo existimatur Collatina , refragante tamen Nardino. Porta Salaria, ampliato illic muro , ulterius processit: sicut etiam Nomentana

hodie Pia, necnon Esquilina nunc di S. LorenRo, pariter Naevia, hisce temporibus Pomta Maniore. Latas scio impleri paginas ab Antiquarijs, praesertim Nardino , ad vestigandum, num vere Porta Maior fuerit antiqua Naevia , sicut Esquilina eadem cum S.Laurentii, Nomentana cum Pia dcc. sed cur vocibus immorandum, cum situs ipsos studiose venandi onus nobis incumbat 3 Quare consultius erit hunc pedibus, & iudicio, vo-Ces vero solis oculis apud Calepinos Amaltheas, Sc NiZolios explorare. Ad rem, & in

viam. Immota permansit Ca limontana. Addita

156쪽

dita fuit Latina post adiectum Urbi Geliolum . Processit ultra Capena ubi hodie Porta Sancti Sebastiani. Cincto muris Testaceo modicam variationem passa est Porta Trigemina . Ab altera Tyberis ripa constitutae fuit Portuensis paulo ulterius ac nunc visitur : Vrbanus enim Octauus Vrbis murum ab ea paric restrinxit. Accessit Porta Aurelia, Panuinio Ianiculensis , vulgo di san Pan. eratio . Septimiana vel quod subtus Ianum , vel a Septimio Seuero ita appellata,etiam inter nouas recensenda est, quidquid somniauerit Panuinius . Post additam Leoninam Vrbem alias etiam Portas aperuerunt Romani Pontifices Leo IV. alijque nonnulli. Prolixam instituunt Di ssertationem dolPorta Triumphali Donatus , & Nardinus. Sed ego paucis hanc rem expedio. Olim Triumphalis erat Capena, extra quam erat Martis Templum, & Senaculum, ubi Senatus ijs concendebatur,qui triumphum poscerent. Cum postea frequentari cςpisset Campus Martius, Triumphalis Porta euasit I nualis, Equa ad Campum Martium patebar aditus: unde legimus triumphaturis Senatum

in Circo Flaminio, qui erat in Campo Ma tio, dari solitum. Tandem postquam Aurelianus moenia iuxta Tyberim dilatauit, sublata Ianiculari, cςpit triumphalis pompa per nouam Portam in triumphali Ponte erecta a Trium

157쪽

I38 Disperi. III. De Vrbis Roma Triumph li imposterum appellata,perduci l.. De Triumphali autem Ponte dicemus paulo postea ; sicut de uniuerso hoc argumento nonnulla etiam redibunt tona. 3. Disserti de

Antequam e Portis egrediamur, septem Vrbis Colles perlustrandi sunt o Palatinus quadratae Urbis basis, antea Palantium, postea Palatium, quod Palantes cum Euandro In eo habitarint, ut ait Varro οῦ sa) vel is pecorum balatu, quasi Balantium, ut ait Festiis'; vel quod

pecudes ibi palare, idest errare solerent, iuxta Ouidit oxplicationem. Proximus ei est Capitolinus ita dictus, quod cum fundamenta Templi Iouis ibi foderpntur , hominis caput quem Tolum appellatum fuisse scribit, nulli tamen veterum innixus, Arnobius repertum sit 3 antea enim dicebatur Satur-niua , & Neius, sicut laudatus refert Varro . Duas habet summitates, quarum una versus Tyberim Saxi Tarpeij nomine vocata, hodieque Monte Caprinet, ubi Arcem struxit Romulus 3 H altera versus Quuinalem , ubi aedes nunc Araecaeli, quae absolute Capitolij nomine insignita est, ut potior Antiquariorum pars apud Fulvium adstruit. Ad alterum Palatini latus assurgit Caelius, cui nomen dedit Caesius Vibellus Tuscorum Dux, qui Romulo contra Sabinos suppetias

158쪽

Topograpbia . itulli, ut testis ibidem Varro . Ad meridiem Palatino iungitur Aventinus, ὀ Rege Aventino Albano quod ibi sit sepultus, vel ab auibus, vel ab

aduentu hominu ,quὸd commune Latinorum ibi Diaὴna Templum sit constitutum , nominatus, sicut

etiam ait Varro . Ad radices Capitolini ii cipit Quirinalis,antea Salutaris, Mutialis, La stiaris, & Agon, postea a Templo Quirini suci a Quiritibus eo commigrantibus, Quiri

na iis, hodie Monte cauallo, a dilabus marino

teis statuis Alexandri Magni Bucephalu do.

mantis , quas Constantinus Alexandria Romam tr4nstulit. Habet hic ab ortu Esquili. num,& Viminalem. Prior ex pluribus con stans collibus nomen sumpsit , quod excultus fuerit a Rege Tullo, ut inquit Varro . Hic vero mons est omnium amplitudine maximus. Viminalis vel a Ioue Viminio , quod ιbi ara sunt eius; aut quod ibi vimineta fuerunt, cum eodem Varrone loquor, seu viminum flua, Vt explicat Festus. Atque hi sunt septem celeberrimi Vrbis Colles: quatuor alis sequuntur minus illustres . Collis Hortulorum a proximis Hortis Sallustianis, aliis Pincius a Pincio rum domo , hodie la Trinitd de' Monti . Ge-liolus prope Casium, ubi nunc Porta sita est Latina . Ianiculus in Translyberi ita dictus , quod ibi habitauerit Ianus , hodie Montorius , seu Mons aureus a flavis arenis, sicute sito cerebro statuit Panu inius. Tandem.

159쪽

I o Dissert. III. De Vrbis Roma Vaticanus, qui Olim extra Vrbem, a Vaticano Deo denominatus, ut indicat Varro . De

Citorio, alijsque minoribus Collibus dicam alibi.

E' Collibus importunum minime erit ad Fontes digredi, quibus olim Roma, ante aduectas e longinquo exteras aquas, irrigabatur spatio annorum ccccxlj. Primus enim omnium Appius Claudius Censor cognomen Caecus anno ccccxlij. aquam Claudiam Romam corriuauit, ut in Dissert. de Aquaeduct. dicam. Ante id temporis Urbs in montibus collocata modicis,quos mox adnectam, Fontibus contenta fuit . Aqua Mercurii Nardino creditur ad radices C lij,vel Auentini staturijsse: ast alium etiam Nardino inuisum Mercurij Fontem extra Portam Capenam insignem, cuius aquis religiose ablui mercatores solerent,alibi cx Ouidio indicabimus tom. 3. Dissert. de Festis. Stagnum Iuturnς e crepidinc Palatini versus Romanum Forum manabat: ex eadem Fons Lupercalis a Lupercalium cauerna ita appellatus. Aquae Lautulae e radicibus Capitoli j ad idem Forum profluebant. Fontes Pici, & Fauni e spelunca quadam sub Auentino orti tanquam religiosi habobantur. Accedebat his Almon paruus fluuius, hodie Acquataccio CX-ua Portam Capenam . Fons AEgeriae, sicut

etiam Petronius, non magnae erant utilitatis

160쪽

Topographia. 1 Itis, quod ab Urbe distarent. Non deerant putei, & cysternae, ut in Differt. de Domibus . Aqua etiam Tyberis usui erat, ut mox

addam.

Ab aquis gressium facio ad Cloacas aquarum receptacula . Earum structura,licet minor cuiquam videatur, tantae tamen fuit magnificentiae, ut Halicarnasseus Q pronunciauerit: mihi saπὸ tria magni ieentissima videntur, ex quibus maxim8 apparet amplitudo Romani Imperii, Aquaeductus, Via strata, O ba Cloaca: reputanti non solum utilitatem, verum etiam imperi-sarum magnitudinem, quam vel hine lie8t comicere, quὸd neglectas aliquando Censores mille talentis purgandas locauerint. De ijsdem ita scripsit non sine hyperbolis suspicione Cassiodorus: sb) quae tantum visentibus eonferuntstuporem, ut aliarum ciuitatum possint miracula superare . Videas illis fluuios quasi montibus concauis clausos per ingentia RQua decurrere . Videas structis nauibus per aquas rapidas eum minima sollicitudin nauigari. Hinc Roma singularis quanta in te sit potest colligi magnitudo:quae enim Vrbs audeat tuis culminibus contendere , quando nee ima tua possint

semititudinem reperire Primus Cloacas inuexit Tarquinius Priscus ad siccandas Paludes. Inter Palatinum, Capitolinum, & Quirinalem plurimis dispertitae ramis ad Forum concurrebant. Cloacam maximam a Foro

SEARCH

MENU NAVIGATION