Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

191쪽

DISSERTATIO IVDe Domibus.

ELINEATA rudi quidem ,

at impigra Minerva, Urbis Romae Topographia , ordo ipse rei expostulat, ut eiusdem aedificia perpedamus, quibus se toto orbe illustrem exhibuit. Primo vCro omnium de Domibus erit sermo , ex earum quippe structura, reliquorum aedificiorum forma clarior euadet. Vt autem ab etymo incipiam , Vox Domus a Graeca dimos ducitur , quae a demo ,

idest extruo: unde Domicilium quasi Domi-Colium, a Domo scilicet colenda. a) Dicitur etiam 2Edes ab aditu , quod plano pede primis Romae temporibus ob suam humilitatem Domus adirentur. sD Vnde fallitur Angelus Decembrius, e) dum ait AEdes dictas, quod editae essent. Diuitum Domus Palatia etiam appellantur, a Palatino Monte, qui Palatium a Pallante nuncupari obtinuit, ut Differt. prima: ibi enim fuit Augustorum Domus, quae Palatium inde dici coepit, a quo

192쪽

quo Magnatum etiam aedes Palatia dictata sunt. sa)Uta voce Domus ad Domum ipsam pateat aditus, ipsae Domorum causae examinam dat sunt. Finalis est securitas, atque tuta j, men Contra elementorum intemperiem.Cobii ligitur hinc aedium antiquatas a post primo, rum enim parentum labem Cain super te i ram profugus omnium primus Vrbem , ii Ridesque , quibus se tueretur, extruxit : b

i. ab eo posteri omnes;ut nulla pene Natio ex- , tet, quae tecto careat: licet de Scythis rese- . rant mobiles in plaustris habere Domos ... Causa Domorum effciens sunt Fabri murarii, de quibus plura tom.a. Dissert. de Artim, cibus varijs . Reliquum ergo est, ut circa , DOmorum materiam , formamque nostra.' versetur consideratio. Ad materiam quod attinet, exploratum , omnino est ab usque Mundi crepundiis, cum, nonnisi aduersus Solis ardores,tempestatumi que iniurias inuectae essent Domus, aliud eas non fuisse, quam aut speluncas, aut tecta C. frondibus. Ingeniosiores deinde furcas crexere , virgultoque intertexto , & luto inducto parietes struxere, inuentore: ut creditur, Doxio C lei fratre, sub idem tempus, quo a Iosepho Prorege AEgyptus regebatur, ut

193쪽

104 Dissertatio IV.

tradit in suo Lexico Vniuersali Hosman,nulli tamen innixus authori; unde dubitare liceat de huius clitonologiae veritate ; sub Iosepho enim aegyptus florebat: qui ergo stabit tum primum virgulteos, luteosque parietes inuectos 3 Quare longe antiquius rude hoc Do- xij adinventum existimo, ab hirundinum in concinnandis sibi nidis industria petitum . Poste1 vero non solum necessitati, comm ditatique indultum , verum etiam voluptati inseruitum , inuectis lapidibus, & lateribus , imo & ebore, amento , auroque parietibus ipsis splendi ila exornandis , de quibus mox

sermo redibit . Hinc Architectonica ars r

periti coepta, in Graecia cumprimis insignis , e qua celeberrimi Architecti prodiere Agatharchus, Democritus, Anaxagoras, Cleuphon, Metagenes, Ictinus, Carpion, Philo , Hermogenes , Argelius', & Satyrus :e Latinis verti Fumtius, Varro, P. Septimius , Cornelius Celsus , & Vitruvius. Qui omnes aliquid scriptis prodiderunt , quorum tamen nihil extat, praeter decem Vitria-

vij libros. '. .

' ' Sed in v iam reducamur . Sublata rudi il l a priscorum hominum inertia, iam virgultis, lutoque saxa,& coctilis terra, parietibus concinnandis , subrogata est . Ergo communis δ' dium materia fuit, aut e lapide, aut e lateribus, una cum arena, & calce. Lapidum

194쪽

De Domibus. Ipsplures recen set species Vitruvius. O) Alii

molles, ut Romani, Fidenates, Albani, quos Itali dicunt Piperinti, alii temperati, Ut Tiburtini, & Amiternini: alii duri, ut silices Graecis familiares . Omnium mollissimi sunt tophi in Campania rubri, nigrique in Vmbria,& Venetiis albi, qui dentata serra, uti lignum , secantur, sicut loq u itur ibidem Vitruvius. Cς- menta etiam sunt lapidum species in Campania satis in usu, ubi ila nomen etiam retinent, leuitate tophis simillima . Ex tot spes ciebus molles commendat lapides Vitruvius, quod faci& tractentur , O si sint in locis tectis fustinent laborem , in apertis d contra pruinis dissoluuntur . Duros laudat, quia susserunt onus , ct tempestatum iniurias , sed ab igne non possunt

esse tuti, quὸd careant humore. Praeter narratas

a Vitruvio species , alias adducit Barbarus, b) gemmas, marmor, cotem, silicem, saxum . Longe plures enarrat Marius Gra-paldus, Parium scilicet, Carariensem album, Laconicum viridem, Ophitem serpentium maculas imitantem, Porphyritem rubrum candidis punctis intermixtum, BossaItem ferrei coloris, Alabastriten candidum , onychitem, aliosque, quos omitto, ne tot lapidibus caput legentium conteram.

Lateres arte perficiuntur ex terra non arenosa,

195쪽

1τ6 Dissertatio IV. nosa, sed cretosa , & albida, coctaque . Miscebant etiam marmoris puluerem . Ex cretis commendabatur Samia, Aretina , Modanensis, Saguntina, Pergamensis . Addebant& paleas minute concisas, ut leuitatem conciliarent . Iubet Vitruvius, so ut lateres Vere , vel Autumno comparentur 3 sic enim aequo tenore siccati a icissionibus sunt immunes , contra ac in aestu, qui superficiem siccando, intcrnum humidum incoctum relinquit fissionibus aptum . Ex quibus colligi potest olim non coquendi, sed ad Solem siccandi lateres Romae morem misse, id quod Vitruvij interpretes fugijt. Triplicis erant

magnitudinis apud Graecos, a quibus Romani mutuati sunt, Didoron pede latus, sesquipede longus ; Tetradoron e palmis quatuor, Pentadoron e quinque quaquauersum: postremorum usus in maioribus fabricis et in publicis scilicet Pentadoron, in priuatis vero Tetradoron Didoron autem in minor,hus. Romae familiares ad sternendas praesertim vias, quod dicunt a Spua, lateres digitorum sex longitudine , at latitudine

trium,crassitie vero unius. In arcubus struendis lateres erant pedum duorum undique. b)Leo Baptista sein commendat triangulares , qui tamen priscis incogniti. Meminit Vitruvius semilaterum, qui cum lateribus in-

196쪽

ne Domibus. 177tegris in structura sociati non iniucunda bipariunt symetriam, quam ipse vocat Anifo- domon, eo scilicit ordine, ut minor later supra duorum inferiorum, qui maiores sint, colligationem innitatur, de qu0 vide Barbarum, qui schema etiam adiicit . . De arena, dc calce plura tradit Vitruvius, eamque praefert, qua terram non haleat commixtam , idue dignosci ait, si confricata fecerit stridorem: item si in vestimentum coniecta, indeque excussa, illud non inquinauerit, terra scilicet ibi non subsidente. Primas defert fossiliar, quod Barbarus ibidem intelligit de minutiori quam argillam Vocat,cum crassior, quae vulgari appellatione arena dicitur, ob sterilitatem inutilis sit. Si desint arenaria iubet Vitruvius e fluminibus, & marino littore arenam excernis licet vitio haec non careat, . quod ista dissiculter siccescat, & marina insuper falsuginem emittat; quod ex parte Vitaueris, si ripae propinquior colligatur, Sccrassior, nigrique culoris, & lucida. Romani olim rubra utebantur; nunc passim nigra, quam Puteolanam, italice Pu olana, appellant , quod optimi generis apud Puteolos nasceretur, licet Vitruvius Baianam, & circa Vesuuium excavari solitam extollat. Fossitire quartam partem calcis addebant, fluuia

illi autem, & marinae tertiam . ' Ad cal-

197쪽

r s Dissertatis IV.cem quod attinet, inculcat saepE Vitruvius, o G de albo saxo,aut silice coquatur, eoque spUD, ct duro pro structuris, ἡ fistuloso vero, ct molliori pro tectoriis. De lignis structioni q-Opportunis fuse disserit idem Architectus :

b tum circa caedendi tempus, autumnali enim eligit, antequam favoni j spirent: tum circa caedendi methodum; iubet enim, ut incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, ut facilius exiccescat: tum quoad

arborum qualitatem , Vimum enim , ct Fraorianum fustinendo oneri minime idoneas ait Abietem, uereum , ct meidum, multa durabilitatis . Cerrum, Suberem, ct Fagum marceseibiles . Populum, Salicem, Teliam, ct Carpinum tractabiles: Cupressum, Cedrum, Iuniperum, oe Pinum a carie immunes. C tera ibidem vide.. Vt vero ab uniuersalibus hisce AEdium mater ictus ad Romanos nostros propius accedamus, crediderim illos primo ex tophis aedificasse s licet pro tectorum materiς a paleis etiam, & viminibus i ob inopi m , no a astinuerint, ut dicam infra. Topbaceam structuram prisca itiseniorum rudera , quinis praesertim Aggeris , satis clare ostendunt. Successit postea opus lateritium actAligusti usque tempora, qui, ut vidimus, iactari solebat, Ursem se lateritiam inuenisse, reliquisse marmoream. Imo sub Augusto etiam

198쪽

ne Domibus. I70 Iatetica opera perdurarunt, ut ex substri 1-- ctionibus Aquaeductuum ab eo erectis , quibus Aqua paula percurrit , liquet. Sicut econtra ante Augustum ipsum nonnulla extarunt marmorea aedificia, quae primo scenam M. Scatiri exornarunt, ut infra . Phi-Iander a= cratiliorum etiam patietum ex Vitruvio meminit, quos e ligneis cratibus, aut cannis in modum cratis insertis, dc plexe

intercussantibus constare ait, calce tamen

linitos, ut inquit idem Vititntius, qui de eisdem addit: υelim,ne inuenti essent, quantum enim Ierit te prosunt, tanto maiori sunt calamitati, quod ad trecendia funt parati. & postea nimis sensate concludit: itaquesatiiss esse videtur impensa testaceorum in sumptu, quam compendιs eraritiorum esse in periculo: quae Vitruvij admonitio si ad moralem deflectatur sensum , non modicae crit utilitatis . De Imacerijs ex cae

mentis temerε , & sine arenato congestis, quarum in sepiendis hortis usus, non est hic

Expeditis ijs, quae ad Domorum materiam pertinent, longe plura circa priscam carundem formam, seu Architectonicam rationem, forent prosequenda, ut sunt tres antiqui Graecorum ordines, a quibus & Latini acceperunt, Doricus, quem fortem appellabant, modicique ornamenti, virilium Deo.

199쪽

rgo Dissertatio Intum Templis adhibitus, ut Martis, Neptuni

&c. Corinthius, quem mollem vocabant, satis comptus, Deabus destinatus: & Ionicus inter utrumque medius et sicut & Italicus ex supradictis compositus:necnon Thuscanicus,seu Rusticus Villarum proprius οῦ Domorum insuper ornamenta varia, quae cum Graeca sint appellationis non modicam praes erunt

perplexitatem. Sed quoniam isthaec praeter historicum sunt institutum, & puram putam sapiunt Architecturam,consulto omittimus,

tom.3. Differt. de Artibus examinanda. Im- praesentiarum ergo varia structurarum apud priscos genera ex Vitruvio contemplabimur in generali, e quorum notitia integrum cuique erit,antiqua rudera contemplanti,eorum

antiquitatem statim diuinari. Duplicem aedificandi formam proponit expresse Vitruvius, sa) reticulatam scilicet,& incertam: tertium paulo post, sed obiter, memorat genus, nempe ordinarium. Palladius b tamen alia insuper quatuor genera recenset, nimirum lateritium, caementitium rude e saxo quadrato, & formaceum. Addit etiam Philander cratilium , & spicatum .

Vnde stupori mihi est genera liqc a Vitruvio

non fuisse serio pertractata, quantumuis in eodem cap. eadem tetigerit. Reticulatum explicat Philandor hoc modo . cum menta

200쪽

ne Domibus. III non iacentia, sed in latus stantia ponuntur, ea enim

structura rete Uidetur referre; & paulo post, sit , inquit, ex lapidibus, aut laterculis quadratis , sed in angulum stantibus, & ut ait Barbarus , in angulo se tangentibus. Sed melius pro quadratis dixissent quadrilateris, multoties enim reticulatum ex rhombis componitur, Neapolitani dicunt a mustaceioli: Ob quam figuram opus etiam amygdalatum appellatur , sicut

etiam cancellatum: apud Graecos vocatur Dictyotheton . Genus hocce suo tempore

valde fuisse familiare ait Vitruvius , qui illud

vocat venustius, sed ad ruinas faciendas ideὸ paratum , quod in omnes partes dissoluta babeat embicula , ct coagmenta ; seu, ut explicat Baldus , quod lateres cuneatim se protrudant. Incertum genus ab eodem Vitruvio describitur his verbis, incerta verδ camenta alia super alia cadentia, inter seque imbricata non speciosam, sed firmiorem, quam reticulata praestant fructuram. Vbi ego, pace interpretum, loco Vocis, imbricata, legerem ex antiquo Codice,

implicata : haec enim implicantia a plerisque nos, ut sic dicere fas sit, implicaniijs, & dio ficultatibus eximit, magisque ob sui confise sonem incerto huic generi congruit: Philandri enim explanatio rem magis implicat,

cum inquit: idest vi unum duorum caementorum angulis , atque adeὸ eamentis ipsis inuebatur, fe- de atque imbricum tegularum modo'. modus siqui-

M 3 dem

SEARCH

MENU NAVIGATION