Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

231쪽

zr a Dissertatio IV. quicquid ab igne eadus. Sed hoc raro . Cellae subterraneae Vitruvius non meminit, qui solum iubet, ut habeat a Septentrione lumiQna fenestrarum. Plinius quidem constitit, ut vina debiliora demissis in terram dolijs seruentur .

Sed dissicultatem omnem tollit Capitolinus, qui ait: in horreis dolia defossis , supra terram patuisse . Tandem Pirrhus Ligorius plures vinarias apothecas se reperisse testatur, non subterra modo, sed sub cisternis ipsis aquarum: id quod etiam clarissimus Fabretius, & Illustrissimus Clampinus a se obseruatum, mihi

iampridem communicarunt.

Post vinum sequatur aqua, quam quae asi seruabat Cella dicebatur Cisterna, quod sit cis, idest infra terram . sa) Erat concamC- ratio testudinata pilis innixa, & tenaci Crusta illita ; apud Italos appellatur Conserua d' acqua . Huiusmodi plures Romae fuerunt, Sci' Perellinis vineis unam non ignobilem vidi. Adnoto priscis placuisse etiam Cisternas non sub terra, sed in plano habere, puto, Ut aquae magis ventilatae purgarentur . Erat aliud Cisternae genus suscipiendis imbribus accomodatum, unde Horatius b) ait: collectos ne bibant imbres , puteosque perennes . Ex quibus liquot, nec puteos Romae demis e ,

maxime ante condulias Exteras aquas . Pureos primus inuenisse creditur Danaus Belifilius

232쪽

De Domibus. 2I 3 filius ex AEgyto in Gretectam aduectus . . Cella condendis libris destinata, dicebatur Bibliotheca , quarum multas Romae fuisse, casque insignes dicam lom. 3. Dissert. de Script. De Architio,& Pinacotheca dictum supra. Cella, ubi frumentum recondebatur, crat horreum, a spicarum horridatate sic appellatum a quanquam haec vox rerum etiam omnium reconditoria sonet: aὶ undE Horatio μ) Cella vinaria horreum nominata 3 αLampridius de horreis Alexandri ait: ad ea singulos sua bona contulisse , qui priuatas castodias non haberent. Praeter publica Granaria,priuata etiam in diuitum domibus fuisse pro faciliori usu, non abnuo ; quae crediderim in superiori laepius domus parte Iocata, ductus quibusdam Vitruvii, sc) & Varronis su) epi-xhetis, quorum ille Granarij sublimati, iste Vero pensilis meminit. Fςnilia, dc Palearia nihil ad nos, cum ad Villas spectarent, non ad Urbanas Donaos : imo Vitruvius,extra Villam,ob incendi j periculum, collocari iubet. Alias Cellas, ut Lignariam, Cascariam&c. Inissas facio, cum nihil habeant peculiare scitu dignum. Expeditis Cellis reliqua Conclauia lustranda sunt. Occurrit primo Stabulum equo, rum, quod Equile appellatum est . Vbi pro O 3 praei o A1GL de Asin. b t. 3, 34. Ia. c c. rs

233쪽

ar Dissertatio Imprie apud Romanos fuerit Iocatum, hucuseque non reperi; crediderim tamen illos Graecorum situm imitatos . Apud Graecos vero

statim post domus introitum Atrijs enim caruisse diximus) erat Equite ad dexteram

introeuntium, cuius alterum ostium ad oc- Casiim vergebat, ante quod Hippodromum ampla scilicet area exercendis equis destinata. Pauimentum erat silice stratum, aut glarea, & deuexum , ut humorem transiuitteret, aut sugeret . Ad meridiem spectabat, ut a recrementis facilius siccaretur . Solebat testudine concamerari, ne ob qntini, de paleas,igni esset obnoxium. a)De aliorum animalium stabulis, Ovili, Bouili &c. nihil dico, cum ad Villas potius pertinerent . Culinam opinati sunt multi extare solitani prope Atrium, itaui istud ab illius fumo atrum lcdderetur. At id mihi risum prouocat;quis enim hoc dicat, de Atrijs praese tim nobilium 3 Quare potius putarem curri Baptista Alberto b) eius situm fuisse non valde procul a Triclinio . Triclinium, quod idem crat cum Cenaculo, cgnabant dumtaxat olim Romani, ut alibi) sic appellatur a tribus clinijs, seu lectis, in quibus cubantes cibum sumebant, licet quandoque lecti plures essent, unde Biclinia , Tetraclinia &C. ut tom. 3. Differt. de Conuiti. Triclinia ctiam

234쪽

ne Domitas. 2Is

Dietae vocabantur apud Plinium, a ac Athenaeum et b) & rationem reddit Varro, quod in iis per diem cdatur: item per contractio 3edici solebant Laetae,sicut Diabolus appellatur Zabulus Videsis Velseri epist.de Zaet. Eorum proportio a Vitruvio e praefinitur, υτ longitu. do foret latitudinis dupla, altitudo vero dii nidit producti ex longitudine , latitudineque simul si ptis . Quam proportio em omnibus pene conclauibus ipse assignat. Quadratam fornaam non reijcit, dummodo altitudo sit dimidio maior . Ex Triclinijs alia aestiua, quae ad Septentrionem Vcrgebant, alia verna, autumnalia, quae ad Orientem , alia hyberna occidentem versus. Meridionalem plagam reiecit Vitruvius, utpote humoribus scaten tem . Quod de Bibliothecis fortius urget ad praecauendas tineas . Prope Triclinia cediculae erant ubicgnarum reliquiae, Unacum autensilibus, recondebantur. Conclauia dormitolia, Cubicula a cuban. do dicuntur. Angustiora pro hyme; care bant enim prisci cortinis, aut velis , quae no&dicimus, te Trabacebe . AEItate in ampliorisbus dormiebant; meridiabant vero in Ex

dris longe amplissimis, de quibus mox. Lectos satis angustos fui sie prisca marmora ostendunt, quorum formam, sicut re vela . tradam alibi, cum ad suppellectilem potiti Ο domo-

235쪽

ri 6 Dissertatio IV. domorum pertineant. Prope, vel intra cubicula quandoque Sacellum cum Deorum imaginibus , ut Differt. de Templis . Dormitoria Seruorum prope ostium domus, ut ad seruitia expeditiores forent . Fgminarum e contra in penitiori secessu, ut ab omni

commercio abstinerent ; id quod & de alijs foeminarum conclauibus notat Albertus, a qui optat, ut idipsum a nostris foeminis ob

seruaretur.

Frequens Exedrae, sed in nobilium praescr-tina aedibus, usus . Ampla erat. Aula peristyliis, alijsue ornamentis decora , ita a sedibus appellata, quibus refertissima erat .EExedrarum usus vel ad meridiandum aestiuo tem pore, vel ad colloquendum, disputandum , aut festa. celebranda ; unde patet idem suisse

cum nostris Aulis, quas nuncupamus te Sale, nomine derivato, aut a 1altando, aut a salutationibus , quae ibidem apud nos Principibus exhiberi solent. Iubet Vitruvius , ω ut

amplis magnitudinibus sint constituenda : mensu

ras similes, quas Tricliniis , assignat. Pato easdem fuisse cum Basilicis, & Occis , licet quandoque ad maiorem lautitiem loca haec Qistinguerentur . Basilicae erant Aulae Iudi- cijs exercendis destinatae . . Praeter publicas, de qMibyis in ira, priuatas etiam in Magnatum aedibus fuisse, ancompertum milai cst. Re-

236쪽

De Donaibar 2IT motae erant ab alijs Conclauibus , vltra Ca-ugdium, & contra Atrium collocare:at prΟ- . spectum ad viridaria ut plurimum habebant. Eiusdem pene structum fuerunt oeci, aut . Corinthii, aut AEgyptii, hoc uno inter se discrepantes, quod primi columnas haberent magis simplices, uniusque ordinis : pinstremi vero duplices, iuno columnarum ordine alteri superimposito , de quibus vide Vitruvium .i ab Sed Barbarus huiusmodi Oecos Graecis solum familiares fuisse, recto ex Vitruvio colligit: aliud vero genus, quod Nitriauius vocat CiZiccnum, ad Rom. perue .nisse. Ab Oeconomia ita dictos credit ScamΟZetius, quod ibi texere solerent mulieres. Praeter publica Balnea, priuatorum etiam meminit P. Victor, qui huiusmodi Dcccc. propemodum numerat. Balnea pro domesticis prope Exedras οῦ pro cxteris Vero propCVestibulum, ubi etiam Hospitia locata fuisse existimo, maioris commoditatis causa . Nat letudinaria diuersa fuisse a cubiculisiordinadirijs indicat Seneca, bj. qui illa tamquam νquid distinctum capit,cum, non video, inquit, quare sibi placet y qui robustior est iu:Valetudina rio . Armamentaria prope Exedras reponerem Vltra Exedras Uiridaria extitisse ex

dictis liqunt,cum Exedras prospectum ad Uiridaria obtinuisse indicauimus , Uirgultis

237쪽

arg Dissertatio IV. mire consitis ornata erant, quod munus Se uis, Topiariis appellatis, committebatur, qui ex myrto,& buxo varia hominum, nauium, aliarumque rerum simulachra confingebant, de quibus tona. 3. Differt. de Agricultura. Lacus, dc Stagna erant collectiones perpintuar aquarum in ipsis viridarijs, aquarum ,

inquam , immobilium ; salientes enim qui

Continobant,dicebantur Fontes,quos Agryp-Pa primus inuexit , cum antea e solis Lacubus aquae haurirentur.

Diu haesimus in primo aedium plano, nec abs re , nam planis Conclauibus etiam post

inuentas contignationes gaudebant Romani : adeout superiorem partem, quae quam loque duas, vel tres contignationes complectebatur, inquilinis, & paupcribus locarent ex Plutarcho, qui ait, Syllam superiora aedis suae libertino habitandam tradidisse et unde

Martialis suam paupertatem exaggeraturuS ait: tribus schalis habito, sed altis. Vnde par est, ut credamus contignationes, seu solaria minus fuime ampla, & ornata, sicut sunt apud nos te Camere locande. Quare ad illas per diuersas schalas ascendebatur extrinsecus locatas . Quia vero a nonnullis etiam nobili-hus solaria habitabantur, operie pretium est, Vt haec cliam cursim perlustremus. Vt vero per schalas, a scandendo ita dictas, ascendamus, erant ipsae, vel gradibus distinctae, tum ligneis

238쪽

de sensitis. 2Ivligneis, thna lateritijs; vel unica continua devexitate inclinatae , ut in ruderibus Palatini adhuc visitur. Inschalarum apice erant aliqPorticus inferioribus correspondentes: hinci indE Conclauia, Exedrae, aliaque, ut in primo plano , de quibus nihil ulterius stiperaddetidum . In superiori contignatione Tecta ita crant conformata, ut in ea ascendi postet ad spectandas pompas . H In hoc eodem loco a puto extitisse Xysta et licet enim Xystus esset porticus tecta, ubi Atletae per hyemem exci- η cebantur, Xysta tamen crant subdiuales ha-4 hitationes . Quam differentiam miror do-a ctissimum Mercurialem in sua Gymnastica a fiigisse . Quod si sub dio, non alibi certe op-ο portunius, quam supra Tectutia . Qitare pus tauerim Xysta fuisse areas quasdam amplas, ii eminentes, & columnis septas , quas Gi2cid dixere Paradromadas, Itali Feluedrii γ , aut a sconerte. Crediderim insuper easdenius fuisse cuni eo, quod Plinius vocat Proces strium , quae vox, si latina est, mihi a procea dendo , seu ambulando derivatur : & alior modo appellatur Pergola a pergendo : Xy-j. stum etiam cum Heliocamino confunderem, i. loco scilicet excipiendo soli idoneo: nisi credere velis Lucae Oistento, qui hos concame- . ratos sibi cstinxit, ut infra indicabo . , Quoniam autem ad Tectum usque domo

239쪽

22o Dissertatio Inrumperventum est, opportunum hic esse videtur , ut de Caminis differamus , quorum, scilicet culmina Tectorum sunt, ornamentane dicam, an impedimenta 3 Id quod eo limbentius aggredior, quod, expeditis principalibus aedium partibus, minores etiam examinandae sint. Extitisse semper.Romae Caminos dubio omni caret: non infrequens enim corum mentio . sa) Quid vero vox haeC , quae Graeca quidem est, sonet, non leuis est intcr Eruditos disceptatio ; vctera enim Lexica, & Scholiastes furnos , & hypocausta reddunt. Sed vox ex re ipsa innotescet. At enimuero quoad antiqui Camini formam non unam reperio Scriptorum sententiam. Primo enim nonnulli ) censent fulta Vas quoddam ingens, aut metallicum, aut e coctili terra, sed mobile, quod Graeci Eschara , Itali dicunt Bractera. Nec aliam Camini formam agnoscit Brodaeus . Existimant alij so praeter Escharas extitisse etiam

fixos Caminos, a nostris tamen tum situ, quod non ad parietem excavati, sed in meditullio conclauis extarent; tum forma, quod carerent gula, seu tubo , fumique emissario . Probat hanc opinionem Manticius locis quibusdam Catonis, & Columellae, se) quo

240쪽

De Domibus frerum ille focum , inquit , circumuessum ha bear; iste vero rusticum monet, ut circa sese cum epuletur: cx quibus postea concludit Caminu in medio extitisse, quomodo enim inquiens, circumuerti focus posset, si fuissermore nostro in excavato pariete ρ Indigna sane tanto viro illatio . Esto enim non Lerit in excavato pariete , sed in medio Caminus , fixum tamen fuisse nullo modo infe tur ; potuisset enim esse Esthara mobilis i

medio conclauis locata , adeoque circum-

uersa . Gulae , emissarijque defectum nullo modo euincit Manu cius . Tertia est opinio

Danielis Barbari, O qui gulis, fumiq; emissarijs antiquos Caminos donat.Quam sementiam Octauius Ferrarius ' intensis lacertis

propugnat. Praeter tria hucusque enarrata Caminorum genera, alia etiam in usiti fuerunt non , adeo quidem frequentia, at silentio non omnino praetereu nda. Inter haec fuerunt Heliocamini, Tubi, & Vaporaria . Primi erant Ioca Soli exposita, a quo innoxie quis cale fieret, quae loca cadem cum Xystis fecimus . Tubos clare explicat Seneca sej sic inquicias:

ct impressos parietibus tubos, per quos circumferaretur calor,qui ima simul, ct summa foueret aqualiter. Horum exemplum e balneis ceptum cst, necessitate impellente, ad arcendum fu-

SEARCH

MENU NAVIGATION