Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

241쪽

ffeta Dissertatio IV.

mum calor enim ab igne, sub conclaui accenso, per tubulos ascendens, in cubiculum diffundebatur , parato per sor minuta egresse , fu, quae aperiri, claudique iuxta opportunitatem possent. Huiusmodi tuborum ideam exhibet aedicula quaedam ad Templum Sancta C ciliae. Forumdem meminit Proculus I . in Tegis cuiusdam Commentario, quae vetat tubulos habere admotos ad communem parietem . Vaporarium tandem sic Blondus explicat: sub conclauis pauimento ςirca parietum radices ingens gyrabat tubus, per quem feruida decurrens aqua calidum vaporem elevabat, qui in minores tubulos, maiori tubo perpendiculariter adhaercntes, ingressus, conclaue ipsum cal. faciebat, foraminibus scilicet introrsum apertis, Ut supra . Sybaritarum luxus aliud genus inuexit; COenantes enim ipsi alucis calenti lympha plenis se,cubantium stu, immergebant, Vt a calore tam intrinsecus, quam extrinsecus λ-

uerentur. Verum haec extra nostrum stant argumentum.

Vt ergo propius ad Caminos accedamus, fateor in tanta Scriptorum discrepantia me diu Barbaro, & Ferratio herbam dedi sis. Sed postea,vt in aliorum abirem sententiam , qui fumi emissaria priscis Caminis abiudicant,

haec argumenta coegerunt.. Tum scilicet, quod ita omnes ante Barbarum asseruerint tradi-

242쪽

traditione, nisi fallor , immemoriali, quod aiunt, adducti. Tum quia omnes Scholi stes, Elymologica, & Lexica Caminum pro furno,& hypocausto accipiunt. Tum quod

Veterii nemo Fumariorum meminit:oppositum quinimo indicarunt Poetae , Horatius praesertim, & Iuuenalis, cum domos vocant fumosas , ct lachr moso non sine fumo , ob fumi scilicet emissariorum defectum . Cui conic-cturae maius accedit ex Polluce, & Vitruvio momentum, quorum primo, cum peculiari Capitulo aedium partes explicasset, emissaria nec in mentem quidem venerunt: Vitru-uius vero de ijsdem in tota sua Architectura omnino silet: quinimo coronatum Opus caelaturis illustrea Triclinijs cxcludit, ne fumo denigrarentur. ain Nec reponat MaZetonus φ) multa alia Vitruvio praetermissa , ut columnas Athenienses quadratas, Heliocaminos &c. etenim non,sicut isthaec, parui momenti fuisset emissariorum Camini structura ; non modica enim industria, & arto opus habent, ut collocentur ad eum Gli Cardinem, & Regionem , unde venti, fumi progressum impedientes , minime perflent: quare hanc artem minime omisis et Vitru-unis, qui in multis Philosophum , dc Astro irrum agit, & tales optat Architectos omnes fore . Accedit his, quod in aedium prisicarum . - b In Dautem I. I. c.4I.

243쪽

carum ruderibus nullum appareat Emissari rum vestigium Nec dicat Barbarus hoc ideo esse , quod Camini in cditioribus sola-rijs locarentur, quae cum ruinae magis pateant, hinc nullae supersint Caminorum reliquiae . Quod qua fronte ameruerit Barbarus vix capio , cum Ostensum abunde sit supcriorem domus partem inquilinis locari solitam; quis vero credat alieno potius, quam proprio commodo Romanos studuisse Ad haec,in prisco opere musitio Fortunae Praenestinae,ubi Urbs Roma cum sitis aedificiis affabre repraesentatur, Emissariorum nec Vnui

quidem videre est. Musilium hoc formis expressum,& mox Typis tradendu mihi ostendit Illustrissimus Ioannes Clampinus antiquae eruditionis, sacrae praesertim, splendor. Quid

plura 3 Hanc tandem coniecturam confirmat impensissimum illud Romanorum st dium ad fumum arcendum. Ligna enim amurca illita ad Solem siccabant, quae ligna acapna Vocabantur . sa Cum vero industria haec non adhuc euitando fumo par esset,Tu bos, & Vaporaria , aut Heliocaminos inhae-xerunt: quod certe dispendium inutile prorsus fuisset, si Camini gulas habuissent emittendo fumo idoneas . Quae argumenta mihi pene sunt cuidentissima inter fumi has, in

quibus versamur, obscuritates.

244쪽

De Domitas aasi. Sed inquis, cuius ergo fuere generis Ro. manorum Camini t Putauerim in iis conis clavibus, quae coenis non erant destinata, EG charis usos,ut in Exedris, alijsque Aulis. Triclinia vero fixos Caminos habuisse. Quod licet a Manutio sit assertum, ab ipso tamen nulla coniectura stabilitum , duplici ego adigumento ostenderem, tum ex Suetonio, qui de Vitellio ait: nee ante in Praetorium redist , quam flagrante Triclinio ex conceptu Camini.

Nisi enim immobilis hic fuisset, eo incenso, non necessario Triclinium concepisseta ignem . Item ex Plauto , Q qui inquit senem auarum sub Foco ollam auro plenam, recondidisse: quod certe stulte egisset, si amouibilis erat Focus. Fixi hi Tricliniorum Camini vel in medio, ut vult Manucius, vel etiam ad parietem excavati esse potuerunt. Illud enim de foco circumuerso Manucii nullam habet vim;nam Authores de Re Rustica ab ipso citati,de Focis Villarum loquuntur , qui sane in medio locati opportunius fuerant, ut singulis rusticis ab agro regressis sat esse possent. Existimarem insuper Tectum aliquod fixis hisce Caminis additum fornicarij operis tholum referentis, ad recipiendum , quamuis non emittendum fumum . Id quod duplici etiam mihi ratione' suadetur, tum ex alato Suetonii loco ; nisi u P enim

245쪽

aa6 Zissertatio IV. enim Tectum aliquod Foco adhaesisset, quoclLacunari foret adnexum, percipi vix possiet

quomodo ex conceptu Camini flagrasset statim Triclinium: tum etiam ex veteri Scholiaste epigrammatum Graecorum , qui de Focis sic ait: super quos eameram atramento illiniebant, ut atrum id pictura inductum pro fumo videretur. Nec dicas Camerae huius seu Tholi Uitruvium non meminisse: nam simplex

Praeter eas, quas de fornicibus in generali tradiderat:non enim h c concameratio Emiosaria fumi habebat, pro quibus peculiari Architecturae genus necessarium utique fuisset, ut dictum est. Reliquum nunc est, ut ingeniosa satis Ferrarii argumenta,quae fumi Emis riis fauent, afferamus, diluamusque. Omnia vero ad tria genera reducuntur. Primum est, quod Virgilius a dicat: ct iam summa procὐἰ Villarum culmina fumant: & apud Homerum Ulysses cupit videre fumum e patria terra egredientem: & apud Athenarum Diphilus Poeta Parasitum introducit optantem non Vasa aurea, aut lacunaria cedrina aspicere, sed culinae fumum . At pace summi viri argumenta haec nihil aliud euincunt, quam ignis pro' prietatem fumum esse, quod quis inficias eat 3 Poterat tamen fumus aliunde, quam

per ab Ecloc. I. vi

246쪽

ne Domibus. 227al per Emissaria egredi,per fenestras scilicet,aut 2 seandularum rimas , ut in quibusdam locis

ri ctiamnum videre est. a Secundum argumentorum genus magis di ad rem multa complectitur loca Scriptorum,

ii ubi Emissarii expresse sit mentio. Sic Ap- a planus sa) ait nonnullos e proscriptis , cum,li Triumuiratus ciuities ubique grassaretur, in m Fumarijs, & summis tegulis se abscondisse . , Et Herodotus sb) ait Lebere Regem ab ope-α rariis mercedem petentibus sollicitatum , postquam Solem per Fumarium ingredien- a tem respexit, dixisse se Solem illum pro mercede illis daturum . Adsunt etiam apud Athenarum se) carmina Alexis, qui Cami-il num, & Fumarium cχpresse nominat. Et, Aristophanes in Vespis Phylocleonem scii nem introducit, qui a filio domi inclusus conabatur per Caminum effugere: quamivΟ- cem vetus interpres reddit dumi conceptaculumi instήrtubi, ct canalis, quae interpretatio fuiti etiam Flori Christiani. Adderem ego Mar-3 tialem , Q qui ita inquit: improba Massilia si

quid fumaria cogunt Oe. Verum isthaec Authorum loca, quantumuis a Ferrario ineluctabilia appellentur, nihil aliud probant nisi alte- Tam naturalem proprietatem , fumi scilicet, subtilitatem, qua sibi undequaque egressum Paret, quam quis negauerit 3 Egrediebatur P a enim

247쪽

etas nissertatio IV. enim fumus per fenestras, & scandularum rimas , ut dictum est; quibus quid quaeso

vetasset, ne a fumi exitu Fumaria rite appellarentur 3 Tuborum vero, dc canalium nusquam laudati Authores meminerunt ,

uno excepto Graeco Scholiaste, qui, forsan quod in Graecia Camini fumarios tubos haherent, patrio more ita reddidit . Quod etiam notari velim de omnibus, quos Fcrrarius adducit, Authoribus, qui utique e Graecia sunt petiti. Postrema argumentorum Ferrarii cIassis coniecturis innititur, quod incredibile sit priscos fumo excaecari passos esse ue acapna enim ligna caro vendebantur: dicere autem apertis fenestris in medio hyeme mansisse, stultissimum. Sed dubitatio haec futilis est, nam ex Martiali constat acapna etiam apud

rusticos usui fuisse: quid enim pretiosi habet

amurca, quo tam caro vendenda esset y Vlterius diuites acapnis uti poterant, pauperes vero, qui ut plurimum non sunt adeo molles , cur aperti fenestris vivere reformidassent, assuefactione praesertim sensus incommodum minuente Nonne & usus obtinuit, ut nobiles etiam nudo capite inter brumae algores incederent absque tibialibus , & fascijs cruralibus, imo & antiquius sine interula, ut

alibi dicam Id quod a Ferrario, & alijs praetermissium. fuit,

248쪽

ne Domibus . 229ri fuit, maius mihi facessit negotium : qui sciti licet sagaces, minimeque incuriosi Romani

Fumariorum adinventionem , cqteroqui obri uiam, non perviderint 3 Fumone excaecatia Fumaria agnoscere non valuerunt Non ,

ii me pudet fateri pluries hac super re medi a tantem, & consissentem non paucos, nihil γ assequi valuisse , non dicam verum , sed nei; vero quidem proximum. Venerat mihi in

mentem, non potuisse commode fumarios tubos ab imo ad summum Tectum produci, ά eo quod superioris contignationis conclauiali inferioribus adamussim non responderent, ut nostra, eodem scilicet communi pariete, per quem Emissaria excurrere ad Tectum possent , absque superiorum conclauium damno . Adducebar vero ad id cogitandum, quod, sicut dictum est, superiores coni tignationes inquilinis , & pauperibus locari

solerent: quare non, sicut in inferiori domus: parte, Exedris, Basilicis, Oecis, magnisque Cubiculis, & Triclinijs opus erat: CX quR . conclauium inaequalitate proportio inter si

periorem, imamque aedium partem tollebatur . Sed in hac re mallem alios audire,quam sine duce errare, aut insanirc.

Fumus, quem paulo ante dixi e fenestris olim egredi solitum , hic me admonet, Vt pauca quaedam de Fenestrarum operimentis . delibem. Vitreamina, quibus nos Vtimur,

249쪽

23o Dissertatio IV. non sunt admodum antiqua , sicut nec vltrum ipsum,aut crystallus, ut Dissert. de Cib.& Pot. ostendam . Temporibus Senecae, vel paulo ante inuenta fuerunt specularia vitreaminibus non dissimillima, quae describens Plinius sa ait, lapis specularis finditur in tenues erustas et unde puto eundem illum fuisse cum talcho. Huius usum tempore Senecae increbuisse ipsemet b testatur inquiens : quaedam nostra demst m memoria prodisise s cimus, ut specularium usum , ct impressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor . Vnde par est credere post usum specularium tubos inuectos fuisse, aliter calor e fenestris egressus nullius certe fuisset utilitatis. Tractu temporis fatis familiaria esse coeperunt specularia , di quibus Martialis, alij que Poetae passim scripsere. Iis lecticae etiam claudebantur, necnon& Balnea . c Non est tamen opinandum ante specularium usum apertas omnino fuisse antiquorum fenestras:obducebantur enim aut carbaso, aut AEgyptia papyro , aut etiam Veiis,quorum apud I. C. frequens est mentio. Cogitaueram sane velis hisce, & specularibus tenestras omnino concludere, & e nostris Domibus egredi. Quoniam vero animaduerto a Luca Holstento asseri c cos omnino Romanos fenestris prorsus, lumineque caruisse, earumque vices Heliocaminis sup-

250쪽

tis: quoniam , inquam , haec animaduerto, onus mihi certe incumberet fenestrarum

it existentiam demonstrare . Sed quia satis, mihi ipse patentes, apertaeque videntur, suo ficiat Iosephum Castaldiun, Iacobum , ni R quardum, b) Ioannem Baptistam Pacichel

, de ijs differentes adire. Illustrissimus etiam ii Ciampinus musivum opus Templi Fortunaelli Praenestinae mihi humanissime demonstra

iii uiri Vbi creberrimus visitur Fenestrarum nil merus et Templum autem illud Syllae temporibus extructum testatur Plinius. Ex quorum sedula lectione, inspectioneque illud colligi posse videtur, Fenestras nempe primum luciferas tantum misso, seu ad solum lumen in conclauia admittendum, adeoque in eminentiori parietum situ et postmodum vero etiam prospectivas, inque commodiori ad prospectum loco , sicut ex Erasmo Ence-paur gὶ laudatus Pacichellius subscribit. Fenestrarum figura multiplex fuit, quadrata, rotunda, dc obsonga, quarum postrema haec frequentior,ut apud Baptistam Albertum B

SEARCH

MENU NAVIGATION