장음표시 사용
251쪽
23 a Dissertatio Invidere est: licet Daniel Barbarus in laudatum Vitruvii locum quadratam figuram antiquis probatam dicat . ornamenta Fenestrarum,sicut etiam totius Domus,priscis usitata, cum non sint huius argumenti , mihi omittuntur , quarum tamen in descriptione Λα-
A se nimis Fenestris ad ima descendimus,
seu ab uniuersalibus Domorum structuris, & Partibus ad particularem earumdem designationem. Dissicile sane argumentum, quippe quod spissiores hic nos premant umbrae, nullumque supersit priscarum Hydium vestigium. Romanorum siquidem in aedificando maiestas, quae admirationem ipsam superauit, non valuit tamen ita edacissimi temporis ingluuiei, ni dicam tyrannidi, obsistere, quin summa adhuc aedificia suismet tumulata ruinis iaceant, iacuerintque iam- diu. Vt stupori omnino sit ex tot saxeis molibus , quae marmoreis innixae pilis aeternitatem videbantur aemulari, ne Unam quidem superesse, non dicam integram , sed solum non omnino obrutam, priscae magnitudinis
252쪽
: a ane Domibus . 233dinis testem. Quare illud reliquum erit, ut ex veteribus Scriptoribus lucem nonnullam qneremur,aliquarum,quantum fas erit, Do morum situs inuestigantes , ex Ruso praesertim, & Victore, Notitia etiam Imperij, licet haec mendis non Careat. Duo autem ipso in praeliminari perpen denda sunt, & primo omnium quotus fuerit Romanarum aedium numerus . At stella, C li quis recenseat 3 Innumerabiles enim fuisse, illud, plurimis praetermissis conicctu Tis, argumento esse potest, quod vel ipsa He liogabali fatuitas suggerit. De eo siquidem refert Lampridius, seruis imperasse , ut omnes aneas colligerent in Urbe, atque eos tollegisse ad decem millia pondo i & postea addit subiecisse Heliogabalum, veἰ binc intelligendum , quaret magna Roma esset I ut ita non iam dumtaxat ex ungue leo, sed ex ipsa aranearum exilita te immensum AEdium pondus agnosceretur. Quae Heliogabali curiositas sicut domorum numerum mire exaggerat, ita miror a grauissimo Lipsio sa) ad ostendendam habitantium copiam afferri: cum non tam Ronaanorum multitudinem, quam inscitiam, se
gnitiemque declaret, quippe qui tam sordiga aranearum suppellectili suas domos exor nati passi sint et habitantium quinimo paucitatem a se l. 3.
253쪽
a 3 Zissertatio IV. ratem liquido ostendit, quatenus nullos ins
Vrbe extitisse seruos suadet, qui tot araneas excuterent ; feriantes insuper, ac solitariasandicat Romanas aedes 3 aranearum enim aulaea, inculta praesertim loca decorare solent. At relictis iocis, sat erit ex collecto per Heliogabalum tot aranearum cumulo, Domorum multitudinem nos collegisse, siue vacuae eae fuerint, siue habitantibus confertissimae , quod nihil ad praesens attinet, cum de Ciuium numero Dissert. antecedenti satis, superque dictum sit. Aliquarum Domorum censum mox instituam. Alterum, quod examen exposcit, est Insulae Vocis enucleatio . Cum enim passim hic Domorum, & Insularum occurrat mentio, iam quodnam fuerit inter utramque discrimen explanandum est. Mirari enim subit
apud Rufum, & Victorem legi in prima Regione extitisset Do mos tantum CXXI. Insulas vero IU.M.CCL. Hinc suspicati sunt nonnulli aliud Insulas non fuisse, quam modicaSaedes, Domos e contra conspicuas, ut Italis Magnatum AEdes Palatia dici solent. Momentum addit huic coniecturae Suetonius, qui de Neronis incendio ait: praeter immensum numerum Insularum , domus priscorum Ducum arserunt: ubi Ducum, seu Magnatum
AEdes, Domos appcllari vides . In aliam, sane ingeniosiorem, abluit sententiam Nardinus
254쪽
Domibus. 23sdinus sa) existimans post Neronis incendium, eiusdem iussia, ex pluribus , ijsque an- , gustis pauperum aedibus , unam prospectu quidem amplam coaluisse, ubi in diuersis contignationibus, Jc conclauium compartitionibus diuerse degerent familiae: Insulae, vero illis nomen ideo attributum, quod, sicut una Insula plures habet domos, ita haec lpluribus familiis habitaretur, Sc velut plures minores domos caperet: ut hodie Neapoli videre est in ea Regione, quar dicitur , u Lauina ro,prope Emporium . Induxit ad id Neronem illustrandae Vrbis zelus, ut sublatis aediculis pauperum, ijsque in amplas domos commutatis, summa, quae posset, structurae uniformitas seruaretur . Lipsius sη tandem Insulas ait fuisse domos non communi pariete , sed proprijs muris septas , nullique alteri adnexas, quod hodieque dicimus , in UOD . Id vero ad praecauenda incendia constitutum, ne ex una in alteram domum serperet ignis, ut antea acciderat, cum infrequentes forent Insulae,ut ex Libris linteis Lipsius ipse infert. Opinio haec uniuersaliori plausu excepta est, sed iudicium doctis relinquo. His explicatis, singulas RegioneS cum
Rufo, Victore, Sc Notitia lustrabimus, ut
Donaorum , Insularumque numerum, &nonnullarum, quarum extat memoria, etiamsi tum
255쪽
a 36 Bissertatio IV. situm carpere liceat. Prima ergo Regio ex Rufo, & Victore aedes habuit CXXI. Insu-Ias IV. M. CC. L. cx Notitia vero III. M. CC. L. Notabile sane discrimen aut erroris, aut mendi index. AEdium nomina a laudatis Authoribus omissa sunt; at neque ex alijs priscis Scriptoribus insignem ullam huius Regionis AEdem excipere licuit, forte quod
nulla foret singulari nota digna, Cum ipsa iam fere tota extra Portam Capenam flueret . N ij dumtaxat occurrit domus, αθlua ob suas infamias celebris, eo enim scelesti homines conuenire solebant, ad nequitias commoliendas, ex Festo, qui ait et hinc opprobris eam obiici ab antiquis solere . Theatra , Templa, aliaque, tum huius Regionis pro-Pria, tum etiam aliarum, missa facio, suis pcculiaribus locis describenda, ne sacra profanis admisceam.
Secunda Regio ex Rufo aedibus insignita fuit CXXIII. ex Notitia C.XXIV. Insulis ex
Victore III. M. ex Notitia III. M. DC. Fuit 'hic Caesaris Domus in Subura . a) AEdes La- terani ubi nunc Sancti Ioannis eius nominis
Templum. b) Ibidem habitauit Verus Imperator. se) Domus Vcctiliana in Caelio, sicut & Iunij Senatoris, & Mamurrae. Tertia Regio decorabatur ex Ruso, & V, chore Domibus C. LX. ex Notitia LX. Insu-
256쪽
lis ex Rufo II. M. DCCC. VII. ex VictorGII. M. CC.LVII.ex Notitia II. M. DCC.LVII. Fuit hic eximia illa Neronis Domus, seu potius domorum portentum, quam infra describemus. AEdes Titi prope Templum San- Petri ad Vincula. Q Stellae vero poetae non procul a Sancti Clementis Ecclesia. Merulana Domus ubi nunc aedes Sancti Madithaei in Merulana et Plinii Iunioris in Esqui-lijs inter Sancti Clementis, & SS. Petri, dc Marcellini Ecclesias. Ibidem Pedonis , de
In quarta Regione ex Ruso, & Victoro fuerunt Domus C. LXXXVIII. ex Notiti LXXXVIII. Insulae ex Rufo II. M. DCC. LVIII. ex Victore, & Notitia II. M. DCC. LVII. Fuit hic Regia, ubi Rex Sacrificulus,& Pontifices sua peragebant; & sita erat prope Templum Sancti Laurentij in Miranda.
b Ibidem pene eiusdem sacrificuli Regis
AEdes, necnon Pontificis Maximi, & Vest lium . H Scipio Nasica habitauit ab his non procul. Prope Palatinum versus Titi A cum habitauit Ancus Martius Rex. H Pompeius in Carinis inter Esquilias, & Piorum Hortos. o Eius postea domum possedit M. Antonius, &postremo Gordianus . Atque haec est Domus illa Rostrata apud Iuliun Capi-
257쪽
23 s Dissertatio IV. Capitolinum , Rostris scilicEt ornata earum nauium, quas Pyratis a se deuictis Pompeius abstulerat. Fuit etiam hic Balbini Imperatoris Domus, sa) sicut & aedicula M. Manlij. Quinta Regio ex Rufo habuit Donaos C. LXX. ex Victore, & Notitia C. LXXX. ex utrisque Insulas III. M. DCCC. L. Inter has Licinii Surae aedes ubi nunc Sanctae Bibianae Ecclesia. Prope S. Eusebii Monasterium habitarunt IElii. Turris, & Horti Mqcenatis ab Ecclesia Sancti Martini ad Montes ad alteram Sancti Antonii . Ab ea Turri creditnr nonnullis Nero inspexisse Vrbis incendium: sed alijs verosimilius ab altera in Hortis Columnensibus. Prope Hortos M cenatis habitauit Virgilius : Propertius in Esqui-lijs, item & Persius, ac Plinius Iunior. Aqui
lius' I. C. in Viminali, ubi pariter Catulus, &L. Crassus. Domus Seruij Tullii Regis fuit
ubi nunc Domus Sfortiorum supra Ecclesiam S. Laurenti j in Fonte. In sexta Regione fulserunt Domus ex Rufo C.XLV. ex Victore C. XL. ex Notitia C XLVI. Insulae ex Rufo, & Victore III. M. D V. ex Notitia III. M. CCCC. III. Insignis fuit Domus Corneliorum,cuius extant adhuc apud Sanctorum Apostolorum aedem rudera. Domus ,& Horti Sallustij ubi Ecclesia nunc Beatae Mariae de Victoria. Domus,
258쪽
ne Domibus. 23s& Horti Luculli in Clivo Sanctissimae Trinitatis de Montibus, hodie dicuntur, si orti di Napoli. AEdes Pomponii Arsici in Quirinali. Septima Regio dilata filii Domibus ex Rufo, & Victore C.XX. ex Notitia C.XXX. Insulis ex Rufo, & Victore III. M. CCC. LXXXV. ex Notitia III. M.DCCC.V. In hac Regione habitauit Martialis loco, qui dicebatur ad Drum inter Rosellam, & Constantinopolis Viam. Ibidcin Nosius Microspiciis. Octaua Regio frequentata fuit Domibus ex Uictore C. L. Rufus vero hic deest : ex Notitia C. XXX. Insulis ex Ruso DCCC. LXXX. deficiunt tamen in eius codicibus aliquae numerorum notae ex Viliore, & Notitia III. M. DCCC. LXXX. Huc pertinuit Tarquinii Prisci Habitatio sub Palatino versus Forum Boarium et & Publicolae propESancti Theodori AEdem , cui e publico aedificata fuerat , sed portis extrinsecus ad viam
apertis , honoris ergo, cum antea priuata Domus Romae intrinsecus aperirentur, Vt
hodieque, qua de re Disstri. de Ianuis. Regia Numae prope AEdem Sancti Georgis in Velabro. Domus Milonis in Clivo Capitolino: Manlii vero in Capitolina Arce prope Tarpeiam Rupem . Habitauit etiam hic Titus Tatius Sabinorum Rex : sicut Theia meretrix inter Tarpeias Sylvas. AEdes Ouidii
in Capitolio, schi potius in cius radicibus,
259쪽
, o Dissertatio IV. cum ipsemet fateatur non valuisth E sua domo Capitolium respicere. Domus Mari j in Capitolii latere prope Forum Romanum . Romuli Casam stramineam negat Nardinus in eodem Capitolio extitisse, & solum credit in Palatino illum habitasse: sed praeter alios , apud Vitruvium reperitur Romuli Casa in Arce Capitolina stramentis tecta . Nona Regio possedit ex Victore, & Notitia Domos C.XL. Insulas ex Victore III. M. DCC. LXXXVIII. ex Notitia II. M. DCC. LXXIV. Rufus hic omnino nos deserit, sicut & in sequentibus Regionibus . Enituit
hic Octauiae Porticus extra Portam Carmentalem , prope Ecclesiam Sanctae Mariae, in Porticu hodie appellatam , sicut etiam &Metelli non minus illustris. AEdes S. Ambrosii erat ubi nunc Monialium Ecclesia ei,dem dicata , Prope suum Theatrum, quod in AEde Vrsinorum ad Florae Campii extitisse, alibi dicam, Porticum etiam, & Domum habuisse Pompeium credidere Antiquarii omnes , refragrante tamen cum Donato etiam
Nardino , qui praeter Pompeianam in Carinis Domum, nullam eius aliam admittunt. AEdes priuata Alexandri Imperatoris propcciusdem Thermas non longe a Nauona Foro
Decimam Regionem decorarunt Domus
ex Victore , & Notitia LXXXVIII. Insulae
260쪽
De Domihus 2 Iex Victore II. M.DC. LXIV. ex Notitia II.M. DC. XLIII. Ad quam Regionem pertinuere Omnes illae R des, quibus Palatinus Monsillustris fuit. Extitit hic antiquissima Romuli Casa . Hic pariter Augustana Domus, de qua mox profuse sermo redibit. Habita-itit ibidem Q Catulus, & L. Crassus , quorum supra meminimus . Item Gracchi, Fulvius Flaccus, Cn. Octauius, & Scaurus. Ciceronis Domus ad radices Palatini vulgo
collocatur. Donatus tamen ad montis apicem illam effert, quod Tullius ipse dixerit et
in conspectu praeterea totius Vrbis Domus est mea.
Haec a Clodio combusta locum cessit hibertatis Templo. Emerat illa Tullius a P. Crasso non sine Sallustij calumnijs. Antea
vcro fuerat Drusi, de quo rem minime praetereundam commemorat Paterculus inquiens:cum aedificaret Drusus Domum in eo loco, ubi est,qua quondam Ciceronis,mox Censorini fuit, nunc Basilii Sisenna est, promitteretque ei archi tectus ita eam se aedificaturum, ut libera is conspectu ab omnibus hominibus esset, nee quisquam in eam dispicere posset, tu vero, inquit, squid in te artis est, ita compone domum meam , ut quicqhidagam, ab omnibus perspici possit . Prope Tullii Ridem habitauit Clodius Tullii inimicus: