Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

261쪽

242 Dissertatio IV. montem coluit M. Antonius, Agrippa , Ti- herius Nero , dc quidam Dionysius 3 licet Pancirolus existimet hunc fuisse Dionem Cassium historicum, quod in Notitia non Dionysij, sed Dionis nomen adnotatum sit Credit Panu inius hic etiam habitasse Ancum Martium, & Tullum Hostilium, sicut& Seruium Tullium; sed abs re, cum primi ad Viam Sacram, postremus ad imas montis radices aedes habuerint. Vndecimae Regionis Domus ex Victore ,& Notitia fuere LXXXIX. Insulae ex Victore M. DC. ex Notitia II. M. DC. Paucissimas comperio huiusce Regionis aedes et praeter

enim Palilii Domicilium, & Ciceronis in Argileto, vix quicquam aliud adinvenire licuit. Domus meretricum extabat inter San-

Mariae AEgyptiacae, & Sanctae Mariae in Cosmedin Ecclesias a quarum priori oppositam, quae inspicitur, aedem , eamque c*laturis ornatam, scribit Fulvius suo tempore P, Iati Domum appellatam, creditamque fuisse. Ad duodecimam Regionem pertinuere Domus ex Victore C. IV. ex Notitia C.XIV.

Insulae ex Victore II.M.CCCC. LXXXVI. ex Notitia II. M. CCCC. LXXXVII. Erat hic Palatium Caracallae suis Thermis coniunctum;vnde proxima Sancti Caesarei AEdes, in Palatio Mim cst, ut ex eiusdem Inscriptione

liquet; aitque milianus eius Palati; vestigia

262쪽

De Domibus. 2 3suo adhuc tempore extasse; quod nescio cura Nardino in dubium reuocetur. In hac ipsa Regione extitit priuata Hadriani Domus.

A des Parthorum , quos Seuerus Romam

perduxcrat, hic item reponitur a Nardino , ut etiam Cornificij Domicilium. Habuit tertiadecima Regio Domos ex Victore C. III. ex Notitia C. XXX. Insulas ex Victore II. M.CCCC.LXXXVIII. ex Notitia II. M. CCCC. LXXXVII. Habitauit Suras Consul non procul a Sanctae Priscae Ecclesia. Haec quondam Aquilae,& Priscillae Domus:

prope quam collocat Panuinius , ex veteri quadam Inscriptione , priuatam Traiani AEdem . Habitaculum in Aventino habuere Ennius, Vitellius, Maximus, Gallus, Faberius Scriba, Vmbricus Iuvenalis amicus . Postremae Regionis Domus fuere ex Victore,& Notitia C. L. Insulae ex ijsdem I U. M. CCCC.V. Cum Regio haec Trans Tyberim fuerit, nonnisi 1 vilissima plebe coli poterat;

unde Martialis Transtyberinum quemdam describens, ait: hoc , quod Transtiberinus ambulator , qui pallentia sulphurata fractis permutat vitreis cte. Quare Baronius sa) in ea est semientia Regionem hanc ab Hebraea Gente habitatam fuisse . Culta etiam fuit a Seruis

lecticariis, quos licet Lipsius η eosdem fuis

263쪽

a 4 Dissertatio IV. dicimus, i Leiticbieri, Pancirolus tamen ea voce Vespillones intelligit. In eadem Regione habitarunt Coriarij: sicut enim inquit

Artemidorus, se) coriariam exercere,malum Omnibus, corpora enim mortua abiectat eerdo: ideὸque

ab Urbe secluditur. Nobilitauit tamen hanc Regionem AEde sua Symmachus Urbis Praefectus sub Valentiniano. Vaticanus Campus hortis ut plurimum destinatus erat. Palatium hic habuisse Neronem prope suos , Hortos, & Circum testatur Anastasius in Petro: quidquid argutetur more suo ad ostentationem ingenii Nardinus. Haec sunt, quae de particularibus Romae AEdibus adnotare nobis licuit,breui quidem, at non inordinata omnino methodo , prout ingens tum ruinarum , tum etiam Scriptorum obscuritas, & confusio nobis permisit. Sinsularum Domorum descriptionem consulto missam feci,vel quod inutilis, vel quod tota fuisset imaginationibus plena. Praetc mittenda tamen non est Augustani Palatii, Neroniani praesertim, magnificentia, quam si ob oculos, breuibus tamen lineis, exposuero, toti huic Dissertationi colophonem imponam . Ut autem ab ovo, quod aiunt, rem repe- tamus, recolendum memoria est duplicem habuisse super Palatino Monte AEdem Au-qustum,

264쪽

De Domibus a sgustum, unam eius cunabulis illustrem , ita Via,quam dixere,Capita Bubula prope S. Anastasiae AEdem, ut suspicatur Nardinus et alteram, quam Suetonius vocat Hortensianam , neque laxitate, neque cultu conspicuam, ut supra

dictum est et ibique erat locus in edito insignis, quem Dracusas ipse vocabat. Partem huius, publici iuris declarauit Augustus, a Pontifice scilicet Maximo habitandam, cum ad hanc eandem ipse dignitatem suerat euectus post Actiacam victoriam. Huiusce AEdissitum non alibi constituit Nardinus, quam prope Veliam, non longe ab Ecclesia S. M riae Liberatricis . Ad ostij latera duas ex Senatus decreto habuit lauros, inter quas quer-quea corona cum epigraphe hac, OB CIUES SERVATOS, ut Nummi demonstrant. Tractu temporis augustiorem reddidit hanc Domum Augustus, Catilinae , aliisve proximis aedibus ad eum finem coemptis . Vita functo Augusto eius animi aemulator Tiberius Augustanam Domum ampliauit, noua superaddita AEde,quae Tiberiana dicta est, sa) licet a priori minime diuersa et ait enim de eo Iosephus, s b) quod ita unum erat αυt tamen excultum esset adscijs per partem a singulis Imperatoribus, quorum appellatione retinebat . De Tiberiani huius additamenti situ digladiantur inter sese Antiquarij : Donatus 3 Pala-

265쪽

24 6 Dissertatio IV. Palatii prospectum prope Arcum Titi collocat, posticam vero partem ad Circum Maximum usque protendit: Nardinus tamen, qui eiusdem Palatii ingressium prope S. Mariae Liberatricis Ecclesiam constituerat, posteriorem cius partem ad oppositum Palatinil tus , quod Diui Gregorii prospicit Templum,producit. Cum autem Tiberiana adiectio in postica parte Palatii asseratur a Suetonio, sa) Plutarcho D etiam , & Tacito, soillud videtur necessiario existimandum , Ti- herianam Domum versus Diui Gregorij Ecclesiam extructam fui me . Attamen aliter laudati Authores indicare videntur z cum enim Plutarchus de Othone ait: per Tiberi Domum quam vocant, discessit in Forum, Tiberij Domum Forum respexisse certe , nisi fallor , testatur: Tacitus etiam, per Tιberianam , ait, Domum in Velabrum, indὰ ad Milliarium aureum; Suetonius tandem de Vitellio inquit: ci m cI

prassium, ct incendium Capitolij d Tiberiana prospiceret Domo oee. Ex quibus aperte deducitur Tiberianam AEdem Capitolium respexisse . Sed quid, inquis , dicendum de Nardini coniectura Patebit inde responsio , cum Neronianum Palatium delineabimus.' Auxit deinde Augustanas AEdes Caligula anteriorem earum partem per Palatini Montis oram ad Forum usque protendens, qua

266쪽

De Domihus. a Iporticibus, qua schalis, qua areis decoratam. Adde his Vestibulum , cui struendo Aedem Castoris, ct Pollucis transfigurauit, sicut ait Sue. tonius: adde etiam Theatrum,quod ante Palatii ingressiim constituit Caligula et adde &Templum sibimet erectum, & Sacerdotes. In Templo simulachrum stabat aureum , amiciebatur que quotidid veste, quali ipse uteretur, ut idem loquitur Suetonius. A Palatio ad Capitolium usque, pontem duxit, ad qucm pertinuisse tres illas , quae prope Sanctae Mariae Liberatricis AEdem adhuc prostant, COIumnas,asierit, sed falso, ut supra visum est, Mar-lianus . In Capitolina area alteram incoepcrat Domum ponti utique coniunctam: at

post Caligulae fatum a Claudio successore, &populo aequata solo fuit, sicut & Caligulae Templum, Vestibulumque, pristino Castori,& Polluci honore reddito:restituit enim,uaquit Dio, Templum suum Geminis . Nihil adiecit Claudius totus in demoliendo. Sed quid enarrem de maxima Neronis additione cuius Domus, prςter Palatinum a

quidquid inter hune, Cettium , & Esquilias

iacet, occupauit. Suetonius enim ait a Domum d Palatio Esquilias usque fecit. At magis clare Tacitus de Nerone inquit: non ante V bem ingressus est, quam Domui eius, qua Palatium , O Meenatir Hortos continuauerat, ignis

267쪽

248 Dissertatio IV. partem illam Esquiliarum occupabant, ubi nunc Sanctae Mariae Maioris, Diuique Antonij Templa, huc Neronis Domum portuis epulandum est. Huius ergo longitudo a P latino ad Mς cenatis Hortos,per Clivum,quoad Templum Sancti Petri ad Vincula ascenditur, ubi Titi Caesaris Thermas collocabimus, quarum situm a Neroniana Domo OC-cupatum testatur Martialis sa inquiens: hic,

ubi miramur υelocia munera Thermas, abstulerat

miseris Tecta superbus ager . Latitudo fuit a Templo Pacis usque ad Colossaeum, & am- .plius. Domus Vestibulum extitit ubi nunc Reliquiae Templi Pacis visuntur. Huius ranta laxitas, ut Porticus Triplices Miltiarias haberet, in tribus scilicet eius lateribus cum triplici ordine Columnarum, quae, vel quod mille fuerint, vel quod mille passus occuparent, M illiariae dictae sunt, quidquid Nardinus nugari maluerit. In medio Vestibuli extabat Neronis Colossiis ad Sacram Ulam, equa per clivum ascensus erat in Palatinum & prope Amphitheatrum, quod inde Colossaeum dictum est . Marmoreus creditur

Nardino, & alijs, cum Plinius b) scripserit:

ea statua indicauit interiisse funditus aris frientiam, cum o Nero largiri aurum, argentumque

268쪽

inponeretur . At non est hic silentio praetereunda satis emcax Benedicti Millini coniectura , qui aeneum ait fuisse Colossiim, licet a Plasticae Artis imperitis ministris inconcinne fusum: id quod praeter alia indicia, ex ipsemet Plinio deducit: inepte enim ille intulisset aeris scientiam funditus interiisse, si Colossiis e marmore extitisset; quid enim cum aere marmor 3 si autem dicamus ex aere fusum,at male,recta tum erit Plinii illatio. Extat Millini Codex manu exaratus in pereximia Illustrissimi Seueroli Bibliotheca, inter insigniores Vrbis celeberrima, & quo magis decoretur, omnium plene usibus numanissime exposita . Colossi sublimitas asseritur a Suetonio pedum C. XX. a Plinio C. X. a Dione C. a Xiphilino CC. XXI U. non sine mendi suspicione. Vespasianus detracta Neronis capite caput Solis radiatum reposuit. Hadrianus Colossum locomotum alio transtulit. Commodus Colossi eaput dempsit, ac suun imposuit, ut ait Lampridius .

Post Vestibulum sequebatur Atrium. Quod

Donatus cum Vestibulo confundit, at contra ea, quae adduximus supra ex Gellio. Blondus , & Martianus illud constituunt ultra Constantini Arcum in valle Caelium inter,& Palatinum . At priori Vestibuli designationi insistendo, verosimilius existimandum

est per Hortos, & Templum Sani e Mariae

Nouae

269쪽

aso Dissertatio IV. Novae latitudine excurrisse, longitudine a tem ad Titi usque Thermas, aut paulo cis. Atrium admirandis columnationibus inni- . Tum, Neronianam Domum, & Augustanam Palatini coniungebat , indeque magnificis schalis aditus ad eandem patebat. Quoniam autem Sacrae Uiae pars Atrium occupabat, hinc Transitoriae nomen huic Domui primo attributum, postea cnim Aurea dici Cςpit. Atque ex his liquet, quid reponendum sit ad superiorem Nardini coniectiiram . Curia cnim post Neronianam additionem, ab eius Atrio, quod ad Hortos Sanctie Maria: Noriae constituimus , Augustana Domus adiretur, hinc iure Tiberiana adiectio, quae Versus Capitolium erat, postica pars dici meruit. Atrio adnectebatur Stagnum maris instar circumseptum aedificijs ad urbium speciem , ut

loquitur Suetonius: ideoque Cauaedii locosiit. Situm eius describit Martialis inquiens,

hic, ubi conspicui venerabilis Amphitheatri erigiatur moles,Stagna Neronis erant. Post: Stagnum

sequebantur Rura hortensia, & Sylvae septis Domus inclusae usque ad Mςccnatis Hortos, quos suis Nero inciti serat ; ut merito dixerit

I acitus de Nerone , extructa Domo rarus egressu in Hortis morabatur. Huius Domus ornamenta si quaeras , Cuncta , inquit in eius vita Suetonius , auro lita, distincta gemmis, unionumque conchis erant. Coe

270쪽

De Domibus. 2FInationes laqueatae tabulis eburneis versdtilibus, ut flores , fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur . praecipua Cornationum rotunda , quae perpetu) diebus , ac noctibus vice Mundi circumageretur . Salineae marinis , O albulis fluentes aquis .

Hinc ea Domus Aurea dicta fuit . Tamen, ut refert Tacitus. a) gemmae , ct aurum haud perinde miraculo fuerunt, solita pridem , ct luxu

vulgata, quam arua, ct Stagna, ct in modum s olitudinum hinc Sylvae, inde aperta spatia , ct prospectus. Hars vero tantae erant magnificcntiae, ut superbus Nero, referente Suetonio, se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse .

Vnde se stultiti prodidit Vitellius,cum apud

Dionem b) dixit, Neronem malo habitasse, umque fuisse paruo, ct humili apparatu . Quid enim hac Domo augustius confingi poterit tCui extruendae, ut ait Tacitus, conferendis pecunijs, peruastata Italia , Prouincia euessa , focij-que Populi, qua ciuitatum liberae vocantur inque eam praedam etiam Dis cessere , spoliatis in Vrbe Templis, egestoque auro , quod Triumphis ,

quod Votis sacrauerat. Enimuero per Asiam , at que Achaiam non dona tantum , sed simulachra Numinum abripiebantur . Coenationis rotundae ideam, ut & alia ad rem, videsis apud P. Donatum. c Vt vero ab ornamentis ad Domum ipsam redeamus , quae super Palatinum etiam Col

SEARCH

MENU NAVIGATION