장음표시 사용
271쪽
as a Disertatio IV. te a Nerone aedificata fuerat, huius Domus pars, dirutis adhuc sub Vespasiano , & Tito
reliquis, quae infra erant, incolumis permansit. Illam Domitianus auxit. a) Eius ornamenta Traianus exornando Capitolino Iouis Templo destinauit. sb) Antoninus Pius,obserato Neronianae Domus ingressia, sola Tiberiana contentus fuit. μ) Sub Commodo incendium passa est, a quo refecta, Commo- diana appellari meruit. d) Alia huius Domus propria videantur apud Nardinum, Donatum, aliosque.
Syllabus Authorum. DE Domibus Antiquarii passim: apud
quos tamen praeter loca, & situs , reliqua omnia desiderabis . De materia, dc forma struendi Architecti cum suo Vitruvio Profusi: varias nihilominus aedificandi aetates ad chronologiam , sicut nos praestitimus, accomodatas, ne quidem ipsi cogitarunt.
DOmorum Partes apud corum nonnullos quandoque reperies, ScamΟZZium praecipue,
Palladium, Philandrum, & Barbarum ; sed adeo interrupte, ut ideam inde integrae Domu S nusquam assequi valeas . Lautissimam mihi promiserat coenam Marius Gripaldus in suo de Partibus Domus libro ; at ieiunus
272쪽
De Domibus as 3 inde discessi; digressionum siquidem diues
Omnia , praeterquam quae specioso suo promiserat titulo , pertractat οῦ sicubi vero partium Domus meminit, recentes potius spectat. Quod studiosorum curiositati indulturi praestitimus, illud est, materi ei nimirum , formaeque structurarum accurata, quantum nosti te vires pertulerant, crisis et struendi cet tum chronologica syntaxis: partium Domus methodica collocatio: Domorum postremo insigniorum non omnino incuriosa descriptio et ut ita multa apponeremus unica super mensa ferculorum genera, quibus erudita , tyronum saltem,fames valeat expleri. Quod si a Vitruvij Interpretum , Architectorumque vestigijs quandoque defleximus, nollem id arrogantiae mihi verti, sed proficiendi strudio, & addiscendi; quo & deinceps etiam lectorem monitum vellem.
273쪽
vita cum quibuS Vniuersa aedificandi maiestate expo sita , sacra loca religiose nos aduocant, & cumprimis Templa . Vox haec plures habuit significatio nes: primo enim d motabat Coelum ; secundo sepulchra; tertio loca quaedam in aere , vel terra, quae Augures captandorum Auguriorum causa suis virgis definire solebant, ut tom. 3. Differt. de Augurijs . Ab hac designatione, & aereo Templo , quod oporteret csse circumquaque septum , nec plusi quam unum introitum habere , factum est, ut omnia etiam loca septa , Vnico praedita Ostio, Templa appellarentur , quamuis sacra
non essent . Postea tandem loca tantum
Dijs sacra nuncupata sunt Templa, vel quod non minus ac aerea illa a Sacerdotibus designari solerent ue vel quod undique septa ; vel quod Coelorum instar sedes Deorum forent. Aliam etymologiam adducit Varro a templando,seu tuendo. Scaliger apud Gyraldu a
274쪽
De Templis. assa Graeca voce Temenos deducit, quod est abscindo, eo quia Temphim sit locus a profanis segregatus . Magis proprie Gyraldus ibidem a contemplando, quod in Templis maiestatem Numinis propius contemplemur. Templorum origo antiquissima quidem est, sicut enim ait Suetonius, & ex eo Isidorus, cumprimῖm homines exuta feritate, rationem vitae habere coepissent, seque ac Deos suos nosse , cultum modicum, ac sermonem necessarium commenti sibi, utriusque magnificentiam ad Religionem Deorum suorum excogitauerunt. Igitur ut Templa illi domibus pulchriora , ct simulachrae . corporibus Ompliora faciebant, ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos Deos putauere. Et
magis perspicue Tullius; sa) Graec , inquit,
atque nostri,ut augerent pietatem in Deos, easdem illas urbes , quas nos, ancolare voluerunt: assertenim haec opinio Religionem utilem Civitatibus zsiquidem ct illud bene dictum est a Dibagora doctissimo viro, tum maxime pietatem, ct religionem versari in animis, cum rebus diuinis operam daremus: O quod Thales, qui sapientissimus inter septem fuit, homines existimare oportere Deos omnia cernere, Deorum omnia esse plena : fore enim omnes castiores : est enim quaedam opinionis species Deorum in oculis , non solum in mentibus . Vbi
non tam fucatam Tullij religionem commendo , quam eiusdem detester impietatem ,
275쪽
2 ue 6 Dissertatio V. tem , quippe qui ad opiniones , existimationesque Rcligionem , & Templa reuocarit: unde merito atticus audiit, eiusquc Libri de Diuinatione tamquam Religioni apprime noxii , ab Antonino vere Pio legi vetiti
Scit ut ad rem nostram redeamus, Illud ratum omnino est, existimationem hanc , opinionemque Dcorum,ut Religionem, ita pariter Templa in uniuersum pene orbem inuexisse: si enim paucas excςperis Nationes , aliae omnes sacris Templorum qdificiis Deos suos honorarunt. Nonnullis etenim Populis eadem Deorum existimatio dissimilem suasit venerationis formam , qua Templis Omnino astinerent. Sic Persae ex Magorum disciplina nulla Fana admittebant Solis, quod
maiestatem eius putarent nullis tectorum angustijs coercendam, Vt ait Strabo : nec esse parietibus includendos Deos, quibus omnia deberent esse patentia, sicut ait Tullius . b Hinc in Graeciam irrumpentes, impia quadam religioni omnia Deorum Templa deuastarunt. Plurimum vero falluntur, qui id credunt in Deorum contemptum a Persis peractum , Oriocnes c enim ait , hoc ideo effecisse, quia Deos non credunt esse humana specie , qua Seriptorum e st opinio . Similis huic fuit doctrina Scytharum, Afrorum, & Numidarum ,
276쪽
De Templis. a 37 turpe enim existimabant Templis Deos ci cumscribere , quibus totus Orbis cςlo tectus Templum foret: unde nec Aras, nec Imagines vllas eorum habuere , Hostias interim loco in quocumque immolantes. Sic Sicyonii nullum Fanum, vel statuam suae Deae Coronidi erexerunt: nec suae Dete Clementiae ullum simulachium Athenienses, solo Luco in media Vrbe eidem dedicato . Apud Grς-cos post inuecta adhuc Templa nonnulli umrias dogma continuarunt de Templis, Arisque non adhibendis. Hinc circa annos CCC. post Epimenidem, qui Templorum inuen-ror credebatur, Zeno Citticus, eiusque assectae Templa ex professo extrui improbabant, tametsi extructa tolerarent, ex Plutarcho . Praetermissa vero huiusmodi irreligiosa quarumdam Nationum rcligione,que Templa omnino detestabatur , interrupta paululum Templorum origo retexenda est. Mirum sane quanta cum animorum contentione digladientur inter sese Populi fere Omnes, Ut adinventi Templi palmam unusquisque consequatur. Fertur vulgo Epimenides Cretensis primus omnium Templa dedicasi se . Sed id credi nullatenus potest,tum quod ipse tempore, quo Hierosolymitanum Templum excidit, floruisse dicatur, unde aperte constat Templum hoc longe ante Epimenidem extriustum ci tum quod apud Griecos R etiam
277쪽
aue s Dissertatio V. etiam Templa ante Epimenidem extitisse Pythagoras ipse demonstret, qui, Epimenide satis antiquior, Templorum passim in suis Symbolis meminit ; fertur imo circa annos. M. CCCC. ante Epimenidem in Creta etiam a primo illic Rege Crete Templum Cybelis extructum, sicut in Delo Appollinis ab He-rysichthone Cecropis filio. Hinc alij priman, Templorum ad inuentionem AEgyptiis attribuerunt, a) a quibus Graeci desumpserint: dc sane Mosis tempore in AEgvpto Templa ex-titisse testem habemus Eusebium. Circa e dem saecula Palςstinam Templis decor tam satis clare Dagonis Domus declarat. Non desunt qui Phalegi Templorum adscribant initia. Alii Authorem faciunt Pelasgum λvel Thessalum , aut Eleutherum, vel Phoroneum, aut Otritam Amazonem, vel Lycamnem. Alii Melis leum, vel Vsionem Phςnicium , Meropem , Aesacum , aut Bacchum
post Indos debellatos,vel Isim AEgyptiam. DSunt qui Thraces, vel Arcades, aut Phryges, vel Cyprios. sc Alij Deucalioni primas dese'
runt. ) In qua controuersia,cum extra nostrum sit Forum, Iudex esse nolim; videatur laudato loco Gyraldus,& Hospinianus . se Scd ad Romanos nostros quod attinet, fertur in Latio Ianus primus omnium Tem-
278쪽
De Templis . a Supla struxisse ; ideoque veteri instituto in sacrificiis Ianum Latini perpetuo praefari sol hant, ut nos alibi. Alij hoc honore insignire voluerunt Faunum , unde ab co Templa appellari Fana meruerunt. Romae vero Templorum author creditur Romulus, deindE frequentius Numa . Huici tamen peruulgatae iamdiu opinioni obstare videtur Varro, qui apud Augustinum a asserit: Romanos primis C. LXX. annis prisco ritu Templis simulachris, Deorumque statuis caruisse, ct in sylvis, ct Lucis Deos coluisse. Id quod Tertullianus ub)ctiam amrmat inquiens: etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen , aut simulachris, aut Templis res diuina apud Romanos
xstabat. Ex quibus collegere nonnulli sub Tarquinio Prisco, qui fuit Epimenidi, primoque Hierosolymitant Templi excidio coaetius, Templa R omae incoepisse, sumpta nimirum occasione ex peruagante de Hiero. solymitana clade passim fama, und) Templorum phantasmata in Romanorum , Graecorumque mentes immitti potuerint. Verum enim uero, ut ingenu E fatear , tamdiu Romanos, eosque, plusquam par esset, religiosos, Templis caritisse, nusquam, ut credam,adduci potero. Nihil enim in vita Romuli , atque Numae magis obuium , quam ab ipsis Templa dedicata, ut illud Ionis Fe- R a retrii,
279쪽
26o Dissertatio V retrii, & Statoris, de quibus in Differt. a. Pro reconciliatione autem Tertulliani, & Varronis dici posse crediderim , usque ad Tarquinium Priscum Templa fuisse adeo angusta, inornata, & inculta, straminibusquc tecta, ut Templi etiam nomen minime mcr rentur, , essentque potius cellae quaedam sacris rebus asservandis, ritibusque peragendis idoneae, & quod magis ad rem facit, absque Deorum simulachris: indignum sanε reputantibus Romanis Numina terreis imaginibus repraesentare. A Tarquinio vero splendorem quemdam Templa accepisse, unde Templorum author appellari iure potuerit . Qui vero simulachra primus tepererit , non est huius loci disputare, illudque inuestigare conabimur tom. a. Differt. de Statuis. Impraesentiarum vero, ut curiosis nonnihil
indulgeam, indico solum adinventum hoc a nonnullis attribui Telchini apud Rhodios ;ab alijs Cadmo apud Graecos. Sunt, qui HC-rruscis hanc palmam deserant; id quod ego ad solam Italiam limitarem, Hetruscos enim . ab AEgyptijs multa hausisse alibi tradam, ab
Etruscis vero Tarquinium, qui ex Etruria fuit : quare AEgyptios statuarum authoreScrediderim. Namque ex ipsis primus Omnium Strophanes,silio suo superstes, eius desiderio simulachrum Domi constituit, ad quod familiares, Domini iram vitantes, con-
280쪽
ne Templis. 26 Ingerent: quo modo veniam ab Hero consecuti, idemnaei defuncti filii simulachrum floribus ornabant: indeque simulachrorum propagata consuetudo , ut refert Diophanes Lacedςmonius in suis Antiquitatibus.Quamquam & palma hqc Babyloniis concedi possit. Post originem Templorum, eorundem causae, sicut in Domibus fecimus, explorandae sunt. Emcientem, seu Fabros, & Architectos ipsos alibi exponam . Finalis erat cultus , & veneratio Deorum . Hinc Diis pene omnibus Templa passim extructa ; nedum maioribus, sed inferioribus etiam, ut Fcbri, Risui, Timori, Pallori, & sexcentis eiusmodi monstris, quae enarrabimus tom. I. Dis sert. de Diis: Hominibus quin imo erecta Templa per Apotheosim inter Diuos translatis, ut Caesari, Augusto, Traiano &c. Quibus supersedendum censeo, cum Proum ciam hanc non sine lauro susceperit Illii-strist. D. Seuerolus in praeclaro suo libro de Apotheosi , cedro equidem , imo & Apotheosi ipsa dignissimo, qui ad calcem pene , & umbilicum perductus, utinam ea, quam νiuste meretur, lucis usura, ad uniuersi littera rij orbis profectum, quamcitissime perfruatur . Materialis primo fuerunt Romae stramina, & cannae, sicut Differt. praeced. ex Ouidio adnotauimus. Postea quadrati blapides, terra coctilis, tandemque marmorum R 3 crustae,