장음표시 사용
281쪽
26 a Dissertatio V. 4 crustae,eeque e peregrinis Regionibus aduectae, imo & solida ingentis molis marmora , qui in columnas, qua in peristylia, qui in pi- las, & antas transformata. fSuperest ut formam ipsam, structuramque Templorum perpendamus. Quae res cum tota fere ad Architecturam pertineat, ca solum eligemus, ut in superioribus etiam effectum est, quae curiositati valeant satisfacere . Illud autem occurrit primo circa formam obseruandum , non temere olim Templa Diis extructa, sed iuxta eorum, quibus sacra erant, qualitatem, & indolem; hinc Solis quidem aedem, Liberique Patris, rotundam
veteres probauerunt. Iouis vero Templa,quὸd omnium rerum semina is Deus patefacere credebatur, perforato tecto esse oportere inquit Varro et id quod in Templo Pantheon integro adhuc post tot aliorum ruinas extante,deque Tempore ipso triumphatore, cernere est. AEdciri Vestae, quam cum Terra eamdem putabant, rotundam ad pilae similitudinem e rinare moris erat . Utplurimum vero oblongam seruabant figuram , ut ex Ichnographia Vrbis a Petro Bellorio descripta apparet. Circa structuram insuperinonnulla quaedam religiose obseruabantur . Sicut Enim is , inquit Vitruvius, a) Minerva, Marti , uereuli Aedes Doricae sient: his enim Deis propter
282쪽
De Templis . 26 3 virtutem sine deliciis, aedificia constitui decet et V neri, Florae, Proserpina, fontium Nymphis Corinthio Genere constitutae aptas videbuntur habero. . proprietates , quod his Deis propter teneritatem
graciliora , Ostorida, folsisque, o volutis ornata opera facta, augere videbuntur iustum decorem. Iunoni, Libero Patri, eoeterisque Deis, qui eadem funt similitudine, si Aedes Ionica constituentur, ba'
bita erit ratio mediocritatis, quod ab seuero more Doricorum , ct e teneritate Corinthiorum temperabitur earum proprietatis institutio .
Non minor erat quoad situm, & locum Obseruantia . Coclitibus enim Templa a terra extabant: inferis sub terra: terrestribus vero medias ponebant AEdes . Iovi Fulguri, sunt eiusdem Vitruvij verba, ct Caelo, Cr Soli, o Lunae aedificia sub dio et borum enim Deorum, ct species, ct effectus in aperto Mundo , atque iacenti praesentes videmus . Generaliter vero
Templa ad Orientem Solem constituere solebant veteres: qua de re audiatur iterum Vitrimius: sa) Aedes autem, inquiens, Sacrae Deorum immortalium ad regiones , quas spectar debent, sic erunt constituendae, uti si nulla ratio impedierit, liberaque fuerit potestas Aedis, Signum quod erit in Cella col ocatum , spectet ad Uespem tinam Coeli Regionem, uti, qui adierint ad aram immolantes, spectent ad partem Coeli Orientis , o
283쪽
. videantur exorientia eontueri supplicantes . Sin autem natura loci interpellauerit, tunc conuertenda sunt earum Aedium constitutiones , mi quamplurima pars moenium e Templis conspiciatur ; β- militer si circum υias publicas erunt aedificia Deorum,ita constituantur,uti praetereuntes possint respicere, O in eo pectu salutationes facere.
Quoad locum, illud rite obseruari solebat, ut qui paci, pudicitiae, bonisque artibus praeessent Dii, eos intra moenia collocarent; qui vero voluptatibus, rixis, & incendi js, ut Venus, Mars, & Vulcanus, ab Urbibus excluderentur et tametsi hoc non ita ratum fuis semper, ex historiis appareat, erat tamen in Hetruscorum Aruspicum scriptis sancitum , ne scilicet insuesceret in Urbe adolescentibus Venerea libido , & armigera dissentio . Eadem ratione aedes etiam Bellonae extra Vrbem, ubi Senatus dabatur iis, qui trium' phum poscerent. Vesta item extra Romam, Ioco, quo non semper homines, nisi per sacrificium, adirent, ut religiositis coleretur ;Iouis, Mineruae, & Vestae Templa in medio Vrbium, & Arcium locabantur, quod, sicut inquit Vitruvius, ante quem & dixerat Plato, horum Deorum Maximae in tutela videtur Cisitas esse. Neptuni aedem ad maris littus statuebant: Iani vero in excelsis montibus, quamuis & aliquando in Foro et hic etiam struebantur Mercuri; Templa,& Gratiarum:
284쪽
Isidis, & Serapidis in importo: Apollinis
& Bacchi secundum theatra et Herculis tria, Gymnasio, Amphitheatris, & Circis: Veneris ad Portum . Templum Asculapij in Insula Tybcrina reposuerunt, quod aegroti maxime aqua indigeant, ut inquit Gyraldus, a nisi dicere velis , & sane magis vere , quod in hac Insula Serpens, qui Asculapius credebatur ab Epidauro aduectus reconderetur . Isthaec sunt, quae de prisca Templorum Architectura ex veterum lectione licuit adnotare, nostro, in quo versamur argumento,
propinquiora . Reliqua autem ad puram putam struendi formam pertinentia vide apud Vitruvium. b E quo haec pauca dumtaxat colligere lubet. Species autem Aedinm de Sacris utique alloquitur ) sunt quiuque , qua rum ea sunt vocatula ; Dcnostylos, idest crebris columnis , Systylos paulo remissioribus , Diasbios ampli iis patentibus, rarius quam oportet inter se deductis Araeostylos, Eustylos interuallorum iusta distributione . Quarum specierum expli,cationes, symetrias, & proportiones ex ipso met potius Vitruvio, c quam ex eius Scholiastis pete. Mensuras Templi idem , Architectiis ita determinat: distribuitur autem, inquiens , longitudo Aedis, uti latitudo sit longitudinis dimidia partis, ipsaque Cella parte quarta longior sit, quam est latitudo cum pariete, qui pa
285쪽
xies valvarum habuerit collocationem . Paulo vero post Valuarum ipsas, Ossiorumque, & eorum Antepagmentorum rationes attingit, ain quae cum extra nostrum sint institutum, consultius omitto, id dumtaxat animadue tens, Antepagmenta sitisse lapides utrumque ostij latus munientes, qui & Antae dicuntur, vi explicat Philander hic . Adnoto insilper Templorum ostia , ut & Fenestras , nonnisi quadrangula olim fuisse; hinc Vitruvio Thy-νomaton appellantur . Arcuata autem ostia
solum post inuectam barbariem, e Germanorum, & Gothorum arbitrio inc perunt in Templis, ut de Domibus etiam in antecedenti Dissert. dictum est. Sed hic alteram Templorum formam minime pretetermittam, eamque haud materialem, & ubique patentem , sed arcanam ,& musticam. Consistebat haec in nonnullisCcremoniis, quibus rite inaugurari , & consecrari ea solebant; sine quibus, velut informia , nulloque modo sacra reputabantur. Templa siquidem antea vovebantur , Vt m. 3. Dissert. de Votis dicam et sique id , propter quod erant vota, prospere successissiset, tum dimniebantur, seu certi illius fines constituebantur 3 id quod dicebatur efferri Templa , seu sari; unde Templi effati passsilia apud Festum, & Varronem th; mentio : idque
286쪽
De Templis. 26 idque muneris pertinebat ad Augures ex eodem Varrone, qui ait: hinc essurι Templa di-euntur ab Auguribus: Effatus, eum in bis fines funicte. Vbi ita deis nita erant Templa, thim condebantur. Condita vero dedicabantur ab his, qui ea voverant, sed non nisi per Pon tifices, qui certa, ac solemnia verba, sormulasque proprias proserebant, Postem Tema , pli manu tenendo, aliosque adhibendo ritus, unctioneS, Coronationes, & similia , d quibus peculiariter sermo erit tona. 3. Differt. de Consecrat. Templa vota, & dedicata tandem inaugurabantur , idest Augii rijs captatis sanctiora reddebantur: quod nisi fieret ,
Templa esse non poterant, sed aedes, ex Festo, & Varrone apud Gellium: a) vndὰ dis.
crimen inter Templum, & sacras aedes facile intelligitur . Quamquam diuersitatem hanc primis temporibus sancte obseruatam,
neoligere postea coeperint,vtramque vocem
promiscue confundendo z id quod inepte Merula b) nulla habita temporum distinctione indesinite assertiit . Si quae vero Templa his ceremoniis forent augurata, tunc sancta, imo & sacra dicebantur , nedum religiosa et quarum vocum diuersitatem vide sis apud Iacobum Gutherum , sc) ex quo obseruarc est,
287쪽
r6s Dissertatio V. est, sanctum dici, vel quod foret sancitum , idest lege inter religiosa adscriptum: vel 1 sanguine Hostiae ita appellatum , quasi eo
cruore consecraretur : Sacrum vero esse ,
quod si quis illud profanasset, sacer alicui
Deorum esset , quae formula priscis idem, prorsus valebat, ac diris omnibus esse deuotum , seu posse impune occidi, ut dicam lom. 2. Dissert. de Paenis. Postea idem author concludit sacrum omne dici religiosum, non e contra: hinc sepulchra religiosa, sed non sacra . Quae omnia, aliaque a laudato authore ad notata , obelum quidem nullo Pacto merentur, praeter illa, quae in sequenti capitulo adiungit, ubi ait: atque ut Templa
sacra erant, non tamen omnia erant sancta: perinde ac si magis foret sanctum , quam sacrum οῦ quod manifeste contradicit sta perioribus , quibus demonstraucrat in eminentiori loco collocari sacrum, ac sanctum: id quod ex capite decimo expressitis tradidit inquiens : Porta Ciuitatum sancta sunt, sed non sacrae . At hae nubeculae potis non sunt tam splendidum Solem obnubilare. Ex hac Templorum sanctitate ortum habuit summa apud priscos eorundem veneratio . Habebantur enim Asyli loco, ijsque iniuriam inferre , sicuti etiam ad ea confugientibus, pessimum crat nefas . Sic e Templo Dianae Ephesi nemo quoujs crimin
288쪽
De Templis. 269 damnatus educi poterat. H Idem comm
morat Iustinus sb de A de Dianae quidem ,
at non Ephesinae, ut vulgo creditur, sed Epirotice . Non absimile refert Pausanias in
Corinthiacis de Templo Hebes , ad quod si quis supplex confugisset, cuiusuis criminis impunitatem consequebatur. Idem in
Laconicis narrat de Templo Mineruae apud Tegeatas . Et in I cotychide ait religionem hanc Argivis adeo conseruatam , ut si apud eos quisquam se in Templum reciperet, nec postularetur quidem ut dederetur . Imo Midem Pausanias hanc Templorum obseruantiam in semetipso expertus fuit ; proditionis enim accusatus, in Templum Palladis Chal- cierae apud Lacedςmonios tuto confugiit. Idcm Author plura enarrat exempla Ninminum ob violata Templa iratorum . In Aditicis enim ait non aliunde Syllam in diram incidime calamitatem , quam quod Aristonem e Mineruae Teniplo extractum interfici iusserit. Et in Achaicis urbis Helicis excidium in similes causas refert. Apud eundem videre est Iouis Dodonari oraculum Atheniensibus suadens Templi Martis, dc Eumenidum reuerentiam his verbis et Ara tibi Eumenidum fumcns , O Curia Maotis sit cordi: hine bello domiti nam forte Lacones suppliciter tristes venient, tu projce tela, supplicibus parcens,
289쪽
a o Dissertatio V. Diuum quos iura tuentur. Praeter Pausaniam
abundant aliorum scripta similibus exemplis . Virgilius taὶ enim de Oreste post necatam a se matrem tribus Furijs infestato recenset , in Templum Apollinis confugisse, nec ausas ingredi in eum Eumenides donec ipse e Templo exiret. Et Statius sb Arae Misericordie apud Athenas meminit ab Herculis nepotibus extructae, e qua nemo abduci poterat. Nec alia arte Heliogabalus insidias Macrini Praesecti Praetorio euasit, quam in Solis Templum se recipiens. Hinc immortali se laude dignum exhibuit Pisistratus,
qui Apollinis Pythii Templo a se aedificato
inscripserat: sacer est locus , extra mole οῦ peregrinum vero inibi meientem deprehensum morte mulctauit: unde apud Suidam adagium: in Pythio cacare, in Pythio deambulare: cumque Pisistratus obambulantem per Templum inspexissct, legem sanxit, ut quilibet in eo delicto comprehensus, capite plecteretur,
ex eodem Suida. Eximia haec priscorum religio sortior erga Aras ipsas, equidem sacratioreS, viguit. Inde ad Aram confugere prouerbiali sententia dicimus extremum refugium designaturi. Quare Ouidius c recte cecinit: unica Fortunis Ara reperta meis: & apud Plautum Seritus
ait: ego interim hanc Aram occupabo . Seruis enim, a) 4. Aen. b Thro et r. c 4. de homo.
290쪽
De Templis. III enim, quoties ab Heris suis male tractaren-
tur, hoc refugii genus semiliare fuit, ex Euripide . Quod si quis Aras ipsas amplexatus
esset, deterrimum omnium fui met facinus il lum iniuria assicere. Quare cunctornm ore celebratur Agesilaus, quod post victos Athenienses, quotquot Aras amplexarentur seruauerit, cx Res milio Probo in eius vita. At rici insuper, Theodorici, aliorumque efferaecςteroqui Regionis hominum erga eos, qui ad Aras Apostolorum confugerant, egregiam pietatem indicauimus Dissext. a. Nec
impune fuit Philippo Macedoni Aras Atheniensium euertisse, indE enim illi cum Romanis grauissimum bellum fuit: nam, ut ait
Florus, sa) postea creuit implor tibus Athenis auxilium contra Regis iniurias, cum ille ultra ius victoria in Templa, Aras, edi Sepulchra ipsa seu
vet. Vnde merito Virgilius b Pygmalionem impium appellat, quod ante Aras Sicliqum interfecisset. Atque hinc tot Principum Sanctiones , quibus Templorum religionem fartam tectam haberi statuunt. Quod tamen ita accipi volebant, ut ad Aras com fugiens nemini iniuriam intulisset et aliter
enim poterat inde impune evelli. Qua dore perlegatur celebris Differtatio Caelii apud Tacitum 0 his verbis : fassus quidam es Principes instar Deorum esse sed addidit, neque a Dijs