Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

291쪽

2 2 Dissertatio ἶ . iniustas supplicum preces audiri, neque quemquam tu Capitolium, aliudue Vrbis Templum confugere, ut ea occasione arrepta , flagitiis magis, ac magis

inquinetur. Vnde libera Republica non aliud praeter Romuli Asulum reteritur . Sed cur ego incaute, vel nullius flagitii reus, in Asylum tam cito me recepi Imo autem vel hoc ipso summi flagitii reus, quod ita prae propere, ni & praepostere , in Asylum diuerterim. Expectetur tomus a. ubi specialiter de ADto crit sermo . Interim vero , Vt nonnihil huiusce loci magis proprium depromatur, illud praetermittendum minime cst, priscis, reuerenthe ergo , moris fuisse, e Templis quicquam decerpere, secumque domum afferre , bonae scamae, seu felicis ominis gratia, puta aut libi frustulum, aut Dondem virentem ; Q ea enim ipsa valetudini apprime conducere existimabant, ideoque fana vulgo appellabantur apud Hesychium . Obsequj j etiam , obseruantiaeque contestatio, ac monimentum erga ipsas sacras aedes fuit, quod inibi controuersiae omnes, litiumque efferuens bilis sedaretur . bὶ Quid plura Nonne in idem collimabat argumentum pecunia in Templis asseruari solita, non sacra modo , verum Sc profana; nec solum

publica, sed etiam priuata Z o Quare in Sa.

in Bacch.

292쪽

De Templis. 273 turni Templo aerarium fuisse Differt. de P cun. dicam: nolo enim his pecunijs, ut in pa-raemia est,tegentium tςdium, meique odium

emere.

SECTIO PRIMA.

De Templorum Partibus , ct ornamentis , vari que facrarum Aedium speciebus. Explicatis vix Templorum causis,eorumdem protinus Partes oculos nobis, ani- ammaque prolectant. Qua in re non dissimile onus incumbit nobis illi, quod in expiscandis Domorum partibus experti fuimus:cum par sit utrobique obscuritas,& confusio, atque Scriptorum silentium et utinam haud etiam impar etia surus sit nostri quantulicumque laboris fructus . Duplicis ipsae fumrc generis, sicut in Domibus pariter admonuimus, aut scilicet generales ,-Vt parietes, pauimentum , tectuna, columnae, antae &c. aut magis peculiares, ut Area, Atrium, Ara,

aliaeque: de quibus dumtaxat postremis hic erit ismao, cum primas Architectis reliquisese sit satius. Atque de ipsis primo in uniuersali delibandum , inquatuor partes singula Templa distributa fuisse , sinistram nimirum ab Oriente dexteram ab Occidente, anticam. S . . ad. γ

293쪽

z D ertatio V. ad Meridiem , posticam tandem ad Septen

trionem: quarum omnium ordinem, dignitatemqciom.3. Differt. de Augurijs tradam. Nodo ad particularem Partium descriptionem deuenientibus primo occurrit Arca.

Haec proprie pars Templi dicenda non est , sed ciusdem appendix: erat enim spatiuiri illud anti Deorum aedes; say quod in priuatorum aedificijs Vestibulum appellari diximus in Dissert. do Domibus. In profanis usibus erat Area locus in urbe sine se disiciis , ut alibi tradam: sed haec nihil ad rem . In Area ergo, seu Templi Vestibulo vaenales Hostiae,cςtcraque ad sacrificium pertinentia exponebantur .isb) Aderat quandoque Piscina Arepadiuncta, se ii aquarum Receptaculum pro Lacrificiorum usu, ut ex Inscriptione Narbonensi apud Gutherum sc) apparet. Aulas, quarum Seruius d) meminit, puto fuisse septa quaedam inter Vestibulum , dc Atrium

ad turbas arcendas,ut in D. Petri Templo, ubi ante Atrium ferrea sunt clatra.Arcarum mos

nedum in Vrbe, ubi nihil frequentius,quam Vulcani Area, Iouis Capitolini, Fidei &c ut apud Suetonium, Plinium, & Vitruvium Passim, verum in colonijs etiam ipsis, quod ex Marmore Neapolitano collegit Dempsterus ad Rosinum . H

294쪽

De Templis. 27 PAb Arca ad Atrium aditus . Erat id aedifici j x enus anteri Cmplum, continens mediam quandam Aream vacuam, in quam collecta ex omni Tecm pluuia descendebat. Videantur quae de Atrio profano attulimus Disserti de Domibus, cum omnia sint utrique communia, puta Columnae, Antae, Porticus, Peristylia, Tectum &c. licet Columnae, & Por. ticus hic non in Atrio solum , sed circa uni-iacrsum Templum , s desin signioribus loquor erigerentur, ut in descriptione Capitolini Templi mox' apparebit. Praecipua Romae Atria fuere Libertatis, Mineriue, &Vestae . Post Atrium statim Templi Fores apparebant : de quibus plura adducemus in Dissert. de Ianuis . Id dumtaxat non erit negligendum, religiose admodum culta fuisse Templorum limina,, quod ibi Numen inesse crederetur : hinc mos limen coronandi, CXOrnandique, amplexandi etiam, atque exosculandi , imo & salutandi: pedibus insuper'il- 'lud terere, nefas; unde transiliendum erat ab eo, qui vellet Templum ingredi, ut suo linco ex Catullo ostendam. Post Atrium Basilica, seu corpus ipsum Templi, varijs Porticibus arcuatis ornatum; atque ipsae concamerationes Columnis, Antisque suffulciebanturA. Hanc Templi pa tem Greci appellabant Prodomum,aut etiam S a Priam a

295쪽

- 2 6 Zisser Latio V. Pronaum et continebatque quicquid Atrium inter, atque Cellam iacebat , una cum Alis hinc , & inde a Columnarum processu cfformatis. Vnde non immerito Polletus O) antiquorum Templa nostris assimilat: licet non sine quadam diuersitate, a Polleto tamen praetermissa , scilicet quod prisca Templa cacaruerint parte, quam nos vocamus, ta Croce Naue. Qua de ro plura trademus in Dissert. de aedificijs Iudicialibus, ubi Basilicarum structuram graphice delineabimus, etsi que potius Christianorum comparabimus Templa. Basilicae adnectebatur Cellabita, nisi fallor, appellata, vel quod esset veluti Coelum, cum in ea Deorum simulachra reconderentur, vel quod Numinum maiestatem celaret, seu absconderet, erat enim inaccessa , & cons quenter sanctior omnibus pars. Luculentisioniam eius descriptionem habes apud Pol- letum supra laudatum, quam eo lubentius' asseram , quod uniuersum pene Templum affabre depingat. Constabant, inquit, Templa Cella sanctiore, nos Chorum vocamus , qua Cella sanctior a Basilica , ct Porticibus distinguebatur

Pluteo , O quasi altero Pronao , nos non male Pulpitum vocamus , quod in modum Pulpiti, aut imbutati erectum sit: Basilica vem , quam nos Nanem, aut Carinam vocamus, Deambulationes,qua

296쪽

De Templisia 277υtrinque sunt:)Cella sanctior solis rebus sacris

destinabatur: Basilica vero, ct Porticus, ed Pronaon fere usibus profanis exponebantur . Illie enim oe nundina mercium, O prologi nuptiarum , ct colloquia transactionum, ut hodie apud nos, nimis impid exercebantur. Quam suam descrip tionem a P. Victore, nisi erro, di sumpsit Polletus , ille eni in in libello de quatuorde cim Urbis Regionibus breuissime ait: ante Cellam est Prodomom , post Templum Epistodο- mom . In ea autem Polleti descriptione duo exoptarem, primo, Vt Cellam non rebus sacris in generali destinatam asseruisset, sed simulachris : locus enim reponendis sacris re bus assignatus, erat Sacrarium, ut mox dicam: secundo, ut Cella non Choro assimia lasset, verum nostris Tribunis, in qnibus Samelorum Imagines , & Reliquias, ipsumque

Christi Corpus nos collocamus: nostris enim Choris Adyta potius antiquorum correspondebant, ut statim indicabo. Ex quibus habes Cellas sitas fuisse in extrema Templi parte , seu Templi capite, Ianuae opposita, ubi nos: Tribunas constituimus . Quandoque erat una, aliquando plures, in Capitolino Templo tres demon strabi mus et unde Vitruvio

a interiores Cellarum, Angulares Cellarum passim memorantur. Ratio autem, cur religiose seruatum, ut singulis siniti lachris spe-S 3 ciales

297쪽

1 8 Dissertatio V. tiales assignarentur Celta , ea fuit; si enim una pluribus inseruisset, iam, cum haec forte fulmine tacta esset, quo casu profanata utique fuisset, ut alibi tradam , viri Deo diu mares fieret, sciri non posset . Hinc Dedicatio Templi, quod Marcellus Honori, & Uirtuti voverat, a Pontificibus impedita fuit, negantibus unam Cellam amplius, quam uni Deo rite dedicari. a Id omnino diibiti, vir sim praeter maiores Cellas in capite Templi sitas, alta etiam minores e lateribus forent, nos dicimus, te Cappelle . Qua in re mihi videtur Negatiuae parti adhaerendum : tum quod nulla earum mentio; tum quod Basilica , ut dictum est, profanis usibus cstet destinata . De

sinu lachris nihil addendum puto, nisi quod

lignea , aut etiam fictilia Romae fuerint usque ad Asiam deuictam, uno excepto Cereri sacro ex aere , annos CCC. ante illud bellum ex Plinio. b) Alia in hanc rem tona. 2. Dis fert. de Statuis opportunius tradam . . Inter sacratiores Templi partes reponuntur etiam Adyta, Penetralia, Sacraria, Donaria . Adytum ita appellatum ait Agraetius, quod adiri non potest: illudue sic describit Pollux : c Templi Iocum, quem adire non licci

Adytum nominaueris, intactum , sacrosanctum , tectum, O Oracularem: & sicut Caesar d) addit ,

quod

298쪽

De Templis. 270 quod praeter Sacerdotes adire fas non est . Adytisitus ancipitem, fateor, me diu detinuit. Sed tandem opinari lubuit fuisse locum illuncis ante Cellam, scii Cellam inter, atque Basili. cam , quem nonnulli Vestibulum Cellae a pellarunt, Halicarnasici, sa) verbis perducti,

qui de Mineruae Cella ait: nunc altera est in

Vestibulo Minervae oec. Quare hqc Templi pars nostris Choris respondebat, seu ci, quam dicimus , it Presbiterio , quo solis Clericis adire permissum ., Eo loci moris sui se Oraculorum responsiones, & somnia captare, dicam tona. 2. Distri. de Oraculis: & commodississime quidem , cum proxima Adytis fuerint Deorum simulachra in Cellis. Vnde labitur Dempsterus infra adducendus, qui haec ex dem Delubris attribuit. In subterraneis quandoque Cryptis Adyta ipsa collocata non ab re animaduertit Salmasius. 0 Penetrabo , quod Seruius vocat Secr

tum , confunditur a nonnullis cum Adyto cifuisse vcro diuersum inde liquet, nam in conon solum Victimae immolabantur , sed ii

noratiorum recondebantur cadaucra, Sc pretiosissima quaeque abdebantur. d Quis cnim sibi suadeat recondi pretiosa potuisse in Adyto, Cellae scilicet Vestibulo , utique patenti ἀ& solis Sacerdotibus adiri permissis ρ'Εxi-S 4 stimo l

299쪽

aso Dissertatio V. stimo itaque Reconditorium quoddam fui s. se , seu Peniim non absimilem illi, quem Graeci Pastophorium, nos dicimus , la Sagristia , sacrae asseruandae suppellectili dicatam , ab Adyto equidem non valde procul. Nec audiendus Dempsterus sa) inquiens et quippd, bie simulachrum ipsorum Deorum erat collocatum: quod figmentum ex Claudiano sbὶ confirmat asserente : Penetralibus amons exilit: at

non sine amentiae nota : ubi enim hic Deorum mentio ulla Sed ne umbratquidem Non negauerim quandoque Adytum, imo& Cellam ipsam, Penetrale, aut Sacrarium appellari: at nos non Vocum synonimiam , sed res ipsas per voces importatas rimamur. Vnam, eamdemque rem cum Penetrali existimo fuisse Sacrarium , quod describens

Gutherus supra laudatus ait: Sacrarium locax erat in Templo , in quo sacra reponerentur : ex quibus patet, cumdem utriusque usum extitisse. Quare miror Gutherum sui immemorem paulo post addidisse : quod Aotum dicere possumus: quid enim huic cum Repositorio, ut modo dicebamus ' Sacrari j etiam nomine intelligebatur Exlicula priuata, ubi Deorum simulachra, praesertim Larium, rC- ponebantur , unde Laratium dici meruit. Sed iuxta hanc etiam usurpationem ab AdP. to distinguebatur , quod proprie crat publi-

300쪽

carii ni aedium locus . Modicum Sacrarii Ostium, Festra appellabant. Donarium dicebatur ea Templi pars, ubi collocarentur oblata et fortassis non longEa Deorum simulachris, & Cella, verius in ipso Adyto : id quod in tam alto Scriptorum Glentio diuinare nobis liceat, iudicio ducet;

cum congruum fuerit oblationes coram

Deorum Signis exhibitas . Postquam oblata fuissent Dona,suspendebantur, pompae ergo,& sacri cuiusdam luxus gratia . Locus Vcro, ubi ipsa suspendi solerent,erat Tholus.Cuius

variae sunt acceptiones : nonnullis enim creditur fuis e breue quoddam scutum in medio Tecti constitutum , in quo trabes coibant, sicut explicat Gutherus: alijs existimatur Camera erectior, & fastigiata, quam Itali Cuppolam appellitant, ut placuit Philam dro ad Vitruvium : ib) quae explicatio nobis prae ceteris arridet. Sed illud superaddimus Cameram hanc non in medio Tecti, sed in Adyto ipso elatam, sicut apud nos etiam moris est ; ut ita Oblata coram Simulachris suspensa consisterent. In Tholis autem suspendi consileuisse Donaria testatur clare Virgilius , sc) qui de Donis ait: si qua ipse meis

venatibus auxi, suspendiud Tholo, aut saera ad

Fastigia fixi cte. Cuius loci explanatio nobis mire fauens apud Seruium videatur et sicut etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION