Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

301쪽

zga Dissertatio V.

Non est hic ip termittenda Dcmpsteri modo laudati sentcntia, qui inter penitiora Templi loca Delubrum collocasse videtur, cum inquit: Uc captabantur somnia: horum siquidem captationem nonnisi in intimiori Templorum loco prope Deorum Simulachra haberi potuisse alibi tradam. At incohaerentiae, imo dc contradictionis notam nul- Io pacto effugere valet Demptarus, qui paulo ante de codcm Delubro fassus ex Isidoro fuerat, ita illud appellatum , quod ibi sacrifiacaturi se abluerent: cui vero credere placeat coram Deorum Simulachris ablui potuisse sacrificaturos, non sine patenti irrcuercntiae labe 3 Eo praesertim , quod hoc certe sine ipsis in Templorum Areis, Vestibulisque Pi-1cinae constitui solerent, ut supra adnotauimus. Quarc id meum esto iudicium: si Delubrum ab ablutione sit dictum, in Vestibu- Io Templi extitisse ; nec inibi captari potuisse somnia, sed in Adyto, ut iam indicaui-nuis : si autem alia sit ciusdem vocis usurpatio, quae inferius cnucleabitur , .aliter sen

De Templorum Tectis nihil speciale occurrit praeter illa, quae de I cctorio opere tra

didit

302쪽

De Templis. 283

didit in generali Vitruvius, sa) Architectique Cum co omnes, quae nihil ad nos , cum

nulli non pateat Tecta olim, ut hodieque , devexa hinc inde mille, ut ita ab utraque parte descensus aquarum pararetur, nulli bique super Tecto ipsae , non sine eius ruina i, subsisterent. Atque haec eadem ipsa necessitas Fastigia quoque Tomplorum adinvenit , nos dicimus, te Facetate : quae utique ob Tecti devexitatem triangulari figura praedita , csse oportuit, ut ex Numismatis apparet :super plano cnim illo, quod 1 Coroni cibus circuibatur , statimi triangulari assurgebat prospectit paries ijsdem coronicibus insigia i-tus. Audiatur hac de re Tullius: ib) Capitolii Fastigium illud , ct ceterarum Aedium nor venustas, sed nece*itas fabricata esὶ : nam cis esset habita ratio , quemadmodum ex utraque parte Tecti aqua dilaberetur, utilitatem Templi, Fastiagis dignitas consecuta est: ut etiams in Coelo Capitolium sermeretur, Ubi imber esse non posset, nullam

siue Fastigio dignitatem habiturum fuisse videatar. Atquc hinc Cellarum , seu Cappellarum, ctiam Fastigia, quae non subdiu alia , sed tecta fiuiar, triangulari hac figura decorari solent . Nostro attamen aeuo ab antiqua strianguli forma nuperi Architecti abhorrentes , Borrhominus praesertim totius priscae Architecturae reformatorne dicam , an deforma ab i.7. c. a bo De Oras, i. 3.

303쪽

284 Dissertatio V. formator, miris modis triangulum ipsum deflectunt, effringunt, diuexant, extorquent,

difformantque: quod, ut & alia multa non sine pessumdatae Antiquitatis iactura confingi solita, una cum eruditissimo Petro Bellorio, Antiquitatis non minus tenaci, quam midioso, pluries defleui. De Campanaria Turri, num vcre in priscis Gentilium Templis, sicut in nostris , cxtitcrit, dicam peculiari Differt. de Campanis. Sed vero frustrὰ ego, furum more, suprae Tectum confugij, cum Aram ipsam habeam totius refugii locum . Ergo de Ara nonnihil

carpamus bonae scaeuae causa. Circa citis Elymon non unam comperio Fruditorum opinionem et Varro sa) enim ait: loca in Urbe pura Area dicuntur, a quo potest Ara Diuum Hse , quod pura' nisi potius is ardore, ad quem , visit, . sit Ara. Cui postremae Varronis explicationi adstipulatin ctiam Pollux, η & Isidorus . e) Aliam affert idem Varro d) oriFinem ab

Ansa, inquiens , Aram derivari, quod qui pre-

arentur , Ara angulos , quasi anfas apprehenderent: cui concinens Uirgilius inquit: talibus orabat dictis, Arasque tenebat. Hinc Passeratius in verbo, Ara, hanc ab antiquis aut primum , deinde Aram appellatam ait. Aliter explicat Seruius inquiens: Ara ab ariditate

304쪽

De Templis assdicta , quia in iis adoletur ignis. Isidorus tandem ita inquit: AI3 Aras dicunt a precationibus, quas Graeci aras dieunt.

Quoad rem vero, Arae ab Altari discrimen erat, quod, sicut ait Seruius, Ara Sup ris , ct Inferis Diis consecrata sunt, Altaria vero superiorum tantum Deorum, quae ab altitudino constat esse nominata: unde Isidorus addit, Altare quasi alia Ara. Attamen utramque Vocem promiscue usurpari solitam asserit pro-he Berthaldus; o cui & ego subscribo, licet Authores ab ipso adducti oppositum potius

videantur adstruere: affert enim Tacitum,

H & Plinium ; H quorum ille de Matrona

quadam ait : Altaria, ct Aram amplexa est zhic vero: nd propitiadis quidem Numinibus Uicendi ex bis Altaria, Araque debent. Vbi copulativa illa particula, & geminatio, diuersitatem Altaris , Araeque significare videtur, nisi aliud addatur luminis, quo hae umbrae dissipentur . Quare ad locum Taciti dico, recte pro eodem Altare, & Aram ibi usurpari; si enim utrumque Matrona amplexa est, iam in eodem debuit esse Templo, s de Concordiae R1de intelligit Lipsius , ut infra) adeoque non potuit unum Dijs Superis, alterum Inferis, iuxta Servii explicationem, esse dic tu m; hanc enim Numinum confiisionem vitabant antiqui. In Plinio autem adnoto ver-- hum

305쪽

1q6 Dissertatio inbum illud ascendi, non minus Aram , quam Altaria afficere ; ex quo coniicere datur , Aram ab Altari minime diuersarii fuisse, non enim ascendi potuisset Ara, nisi alta extasset, ad coque eadem cum Altari, quod, ex Isidoro, altam Aram appcllauimus . Sed opus nori est, ut in hisce quisquilijs diutius immor -

Materia Arae passim e lignis, & Iapidibus apud Pausaniam in Eliacis, itin ubi Arae ctiam

lateritiae meminit . Rusticormn Arae solebant e cespite, & lignorum strue tumultuario opere componi: unde eas Lucanus υ)vocat, subitas congestas cespitis Aras . Gramineas pariter Aras commemorat Virgilius Uinquiens . erg3 instaurantur Diuis communiυus Arae Gramineae. Atque haec Ararum pauperies primis praesertim Romae icmporibu S VIpuit, cum, sicut Tertullianus in suo inquit Anolo etico , nulla Capitolia certantia Coelo , sed temeraria de cespite Altaria, O Vasa adhuc famia, nidor ex illis . Vbi loco vocis temeraria , ceto legerem temporaria, seu extempore

structa: ita enim vox haec Altaribus e cespite factis magis congruet. Huiusmodi Arae facile solubiles erant . Solubilium autem , ni o & portatilium Ararum mentionem fecit allato loco Pausanias . Maiori admirationi sitiat duo alia Arae go

306쪽

nera, Cinereum, & Corneum. Iouis enim Solympici Aram ita describit Pausanias: Conficta est Ara ex Cinere collecto ex adustis Victimarum ramoribus et & postea adiicit moris fuisse, ut Aruspices die Io. Februarii cinerem e Prytaneo deportatum , aquis Alphei fluminis diluerent, eoque Iouis Aram illinirent . Apollinis etiam Aram e Victimae cineribus congestam idem Author in Baroticis a) af fert. Omitto Hcrculis Thebani immunditiem , qui Didymis Milesiorum Vrbe Aram e luto subacto Uictiniarum sataguine extruxerat, apud Berthaldum. b Arae Corneae inter septem Orbis miracula recensitae meminit Ouidius in Heroicis his

verbis et miror ct innumeris structam de Cornibus

Aram. Et Martialis, scin inter AEgypti Pyra

mides illam reposuit inquiens: Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis, dissimuletque Deum Cornibus Ara frequens. Hanc Domitius Scholiastes in Lybia apud Hammonis Templum collocat: Eustathius in Urbe Ephesi :at vulgo in Delo reponitur . Quid vero ea fuerit, nemo satis declarat. Quare illud mihi potius miraculo est, quod inter septem, Orbis miracula haec Cornea Ara adscripta

sit: quid enim admirabilis habere potuit omninoque riderem stultae Gentilitatis simplicitatem , quae adeo cornua demirata sit,

307쪽

238 Dissertatio V. rem nec multum infrequentem , nec valda

decoram 3 nisi praesto mihi adesset Plutarchus, a) qui illam sic describit et Aram Cor-mstam vidi inter septem Mundi miracula , quod neque glutino ullo , neque aliis vinculis cohaerens , e Isolis dextris eornibus compacta est. Unde videas iterum, quam proni ad demirandum

fuerint pristi. Adeas Alexandrum Neapolitanum, b) & Angelum Politianum, o qui plurima, Aris equidem digna, de hac Ara

consignarunt. Forma Ararum non unius erat generis: quaedam enim quadrangulae, nonnulla: Oblongae, aliae rotundae, ut patet tum ex Pausania in Eliacis , tum ex Numismatis apud Guillelmum Chouium, & Aolphum Occo-Nem, qui varios etiam afferunt Arar Titulos, Inscriptioncs., & Hieroglyphica . Solebant Cumprimis Arar latera fasciculis quibusdam herbarum hinc, atque inde pendentibus insigniri: quos Struppos appellatos ait Blasius Virginerius in suis ad Liuium notis, & ex eo

Berthaldus 3 at quam bene non calleo, nam' Cx Festo, Struppi vocabantur in Paluinaribus fasciculi de verbenis facti, qui pro Deorum capit bus ponebantur. Vtut fuerit, illud dubio omni caret, Iouis Aram esculo, aut quercu re dimitam , Apollinis lauro, Mineruae oleae,

308쪽

De Templis . 289 Veneris myrto, Herculis populo, Bacchi hς-dera, pampino, & ficu, Panis pinu, Plutonis,& Sylvani cupressu , ut Alexander Neapolitanus ain crudite nos admonet. De primo Arar repertore sermonem instituam lom. a. Differt. de Dijs. Illud satis sit impraesentiarum perfunctorie adnotare, e Graecis ad Ro-ilianos eius usum peruenisse et Aram enim Maximam sub Palatino Monte sibimet e trux crat Hercules , Graecanico ritu & ipse sex cultus , AEneas vero eiusdem cultum ampliorem reddidit, ut Differt. prima dictum est ,.& fusius tom. 3. Differt. de Sacris ubi Arae etiam usus , aliaque id generis. Plura qui cupiat, Berthaldum ipsum adeat, qui de

Ara non contemnendum exarauit librum.

Nos interea paucula quaedam subi j ciamusere nostra magis, & Berthaldo ipsi, diligentic tera Scriptori,praetermissa. Arae situm Uitruvius, b) stabilit his verbis: Ara spectent

ad Orientem , O femper inferiores sint collocatae, quam simulachra, quae fuerint in Aede , uti suspicientes Diuinitatem,qui supplicant, ct sacrificant, disparibus altitudinibus adfui cuiusqμe Dei deco-rcm componantur. Id quod ex Nummis Domitiani perspicue demonstratur. Inter Deos autem hic ordo rite obseruabatur , ex Festo, ut Dijs Superis altissimς constituerentur ArgTerrcstribus mediae; Inferis vero nonnisi sub T terra

309쪽

rpo Dissertatio V. terra in scrobibus excavatae . Quorum posterius neglexit Vitruvius suis potius structuris intentus, cum ait: altitudines earum sic sunt explicanda,ut Iovi, omnibusque Coelestibus, quam- excelsissimae eonstituantur, Vesae, Terrae, Marique

humiles collocentur.

Locus Ararum erat varius pro earundem

varietate. Plures siquidem Aras eodem coulocatas in Templo certius est, quam Vt probatione indigeat: minimum vero tres , semperque impari numero Superis, & Inferis Pari, Ut tom. 3. Differt. de Sacris dicemus . Harum prima erat prae Foribus Templi, ubi Victimae immolarentur et secunda in Templi medio et tertiam demum ante ipsum Simulachrum constituerem, fretus sane tum Domitiani Nummo apud Gutherum stpe laudatum , tum Arnobij verbis ita inquien-ris et thura iniiciuntur Altaribus antὸ ipsa Numinum Signa. Vnde vix capio quo perductus argumento Gutherus asseruerit tertiam prinprie Mensam fuisse, quam Festus Anclabrim appellat 3 cum Arnobius non Mensam, at Aram nominet; non negauerim Mensas, quandoque , si sacrae forent, Ararum loco fuime habitas ; at alius carum situs, quam in sacratissimo propς Simulachrum loco , nec stiper eis Victima libabatur, sed vinum, Ut alibi. Aras pariter extra sacras AEdes ex Ru ,

310쪽

De Templis. 29 Igusti Nil mismate comperies . Arae partes apud Iosephum Scaligerum sa) videsis, supremam scilicet superficiem , quae a prunis Graece cautiν dicebatur, quod ibi Victima ureretur ue basim , quae & epipiron, & quae supra basim partem vomiscor dictam . Atque

haec de Ara libasse sit satis.

Reliquum nunc est, ut nonnulla de Puluinaribus, & Lectisternijs subnectamus. Stubia si quidem priscorum superstitio haud contenta Deos suos in Cella collocasse, insuper, velut si viverent adhuc, dc cum ipsis conuersarentur,Mensas ijsdem constituebant cibis reserti stimas, quibus vesci possent; & lectos, ubi ad Mensas ipsas cubarent. Haecque sunt Lectisternia, aut alio etiam vocabulo, sicut Seruius s' ait, Pulvinaria , apud Scriptores frequentissima. In Templo praesertim Capitolino Iovi, Iunoni, ac Mineruae Lectisternia consecrata, quamquam solus Iuppiter lecto cubaret, istae vero sellis insisterent , Vt im fra trademus. Hinc coeptum alijs promiscue Dijs Lectisternia in Templis propocorum Aras dicari, & ad Templorum ornamentum una cum ipsis consecrari, illaque vere Templa dici, in quibus Pulvinaria esistent: quare cum Dru sillae Templum constituit Caligula, statim Pulvinaria adiecit: e

SEARCH

MENU NAVIGATION