장음표시 사용
311쪽
eto a Disertatio V. limo & pro Templis ipsis Pulvinaria usiirpata passim sunt. sa) Potuisse Pulvinaria ab
AEde sacra alio transferri, sicut etiam de Supplicationibus , quae Lectisternia dicebantur , in extremis Vrbis periculis institui solitis, dicam lom. 3. Differt. de Festis, & dc Precbhus . Non erant continuo in Templis cxposita , sed statis Solemnitatibus, interim vero in Sacrario, aut Donario asseruabantur ex
' Porphyrio apud Rhodiginum. b Eorum formam lectis haud valde absimilem ex Nummis Domitij AEnobarbi apud Gutherum, o cernere poteris: plurima vero hac de roapud Hieronymum Bossium . Illud dumta-zat postremo adnoto, saepe apud Scriptores Pulvinaris nomine usurpari locum in Templo apparatum, ubi diebus Festis ea dispon rentur, quae in Sacrario, aut Donario inclusa erant; sicut Lectisternij voce non raro sacrum Epulum intelligitur, de quibus alibi. Ornamenta Templorum erant Lectisternia ipsa, & Pulvinaria: praeterea Currus, Bigae , Quadrigae, & id genus . Item Coronae diuersi generis, Vittae, Teniae, Spolia, Exuuiae, vota, & Anathemata; Statuae, Picturae,
Signa, Sigilla, seu parua Signa in suis AEdiculis, seu loculis posita, quos nos Nichias appellamus ad parietum honestamenta:quae& Sigillaria, & Sigilliola dicebantur, habe
312쪽
De Templis 293banturque etiam pro Dijs , si forent consecrata . Pariter Clypei, quos primus Appius Claudius in publico loco dicare instituit, posuitque ipse in aede Bellonae Maiores suos in Clypeis conspiciendos ex Plinio. H Cly- pcorum forma ex Nummis Augusti, & Lepidi apud Gutherum apparet. Vasa etiam sacra inter Templorum ornamenta censebantur . De quibus hic nihil disserere visum est, quod huiusmodi rerum pluries rediet sermo tum tom. a. Dissert. de Donarijs , &Differt. de Statuis ue tum tom. 3. Differt. do Sacris & alibi. Quare illud pro Sectionis huius coronide praestandum nobis est, breuis scilicet quarumdam Templi specierum syntaxis, quae sunt Fanum, Sacellum, aedicula, Lararium, Tesca, Lucus, Dianium, Mineruium, Bidental , atque Delubrum . Fanum proprie dictum, ait Festus , d fando , quod dum Pontifex
dedicat, certa verba fatur . Quamquam Asconius Fanum appellatum censeat, und8 Fata petuntur :i& Capella a Faunis Latinorum Dijs , qui iudormientibus responsa dare sistebant. Vtut
se habeat, Fanum erat locus sacer , & inauguratus , atque effatus, at sitne Tecto , si Tu illo b) fides. Hinc, Mere Fana, erat locum futuri Fani designare ex Festo et O exaugurare Fana, crat euocatis Diis locum Religionibus
313쪽
nuta, quasi Fanula, seu parua Templa ex Festo . Sacellum erat locus paruus, Deo sacratus cum Ara: addit Festus sine Tecto fuisse ;vnde a Fano parum differebat . AEdicula quasi parua AEdes Sacello utique non absimilis. Singulos Romae Vicos suas habuis eis AEdiculas, ex Rufo, & Victore colligitur , qui in Vrbis Regionum descriptione tot fere AEdiculas nominauerunt, quot Vicos . La
raria etiam priuatς crant AEdiculae , dc Sacella , quae unusquisque Domi suae habebat, in quibus cubiculares Imagines, sest Lares reponerentur . Sic in Larario suo Alexander Seuerus inter alias habuit etiam Christi, ScAbraham Imagines, quibus rem diuinam quotidie faciebat ex Lampridio . Magni Principes duo habebant Lararia, maius, &minus: unde idem Seuerus in magno suo Larario Imagines habuit Alexandri Magni, Christi, Abraham dcc. in minori aurem Uirgiiij, & Tullij. Tenuuioribus, Larari j loco, erant Foci, ex Plauto, in quibus Lares suos colebant ijs ritibus, quos dabimus alibi. Illud postremo loco non est praetereundum ,
quod Plato ίη in suis Legibus iussit his verbis: sacella nemo in priuatis Aedibus habeto. Cum alicuius animum sacrificandi studium incessoris, ad publica sacrificaturus accedito .
314쪽
De Templis aos Testa erant loca sancta quidem, sed agrestia alicuius Dei, quales apud nos sunt Heremi in locis abruptis extructae ; unde a Tullio aspera, dc dissicilia dicuntur . Nomen , sumpsisse ait Gyraldus a tuendo, unde ea Tu sca primum dicta ex Varrone subdit . In ijs solebant Augures Auspicia captare, quae utique solum in agris, sicut in sola Vrbe Auguria , ut fuse ostendit Gutherus , aὶ ubi plura
alia, quamuis de λlis vocibus, reperies. Eius dem agrestis pariter generis fuere & Luci priscis inter sacra etiam loca habiti: imo ex Tacito Germanis loco Templorum soli Luci fuerunt, sicut Persis , & Ccltis . Horum in Urbe trigintaduo extitere et magis vero praecipui Dianium , apud Catonem , φὶ dc Festum, ubi Dianus legitur, & Scaliger Dianium emendat: & similiter Minermium apud Varronem et fe) de quibus plura afferemus tom. a. Differt. de Asylo, cui & Luci ipsi aD fines , ni & ijdem fuere. Bidental vero ex Festo,& Persio locus erat fulmine tactius, qui& pro religioso habebatur, Sacerdotemque in eo adhibebant, qui fulminis dispersa vestigia colligeret, & bidenti Hostia sacrificabat, unde & nomen, ut alibi tradam . Quia
vero, ut ait Festus, nefas ducebant totum
eum locum fulmine tactum contegere, hinc foramen inibi relinquebant apertum, quis
315쪽
a06 Dissertatio V. Coelum pateret: illudue Lapide quodam pem luso operiebant, cuius meminit Uictor, Q& male apud Rufum legitur Lacus pertusus .
Quid fuerit Delubrum sub iudice adliticest et aliqui enim apud Festum aiunt, esse locum antὸ Templnm, ubi aqua currat, ut diluendo dictum:cui & concinit Isidorus; s' eumdemque locum Festus Fausias appellat. Fronto dictum putat locum, ubi homines pericula sua diluunt . Sed placet magni Varronis apud Macrobium o opinio existimantis, sicut locum , in quo figerent candelam, eandelabrum appellatum , ita in quo Deum ponerent, nominatum Delubrum. Quare idem erat, ac Templum, ubi Dei cuispiam Simulachrum situm esset. Sed pro omni Templo promiscuε usurpatur; imo & passim pro Simulachro ipso Deorum. Sed a vocibus, atque Templorum speciebus ad specialem corum recensum tandem deueniamus.
316쪽
De Templis in particulari. antumuis scientias circa ipsa versari
uniuersalia probe asseruerit Philosophus , de metaphysicis quidem , &mere speculatiuis intelligens ; Historicas tamen notitias de solis esse particularibus, certo certius sane est. Q re ad pleniorem Templorum agnitionem, corundem particularis descriptio exaranda foret. Quoniam vero id incertae aleae plenum, prolixumque nimis fisret,contenti erimus peculiarem illorum situm indicare, uno dumtaxat eorum liberaliori calamo exarato, ut ab eo reliquorum ideam sibi unusquisque confingat. Numerum vero Templorum , quae Universam
pene Vrbem implebant, sicut arduum , ita& inutile omnino esset, cum neque E ruinis, nec e Scriptoribus certo id hauriri valeat Illud rarum cuique sit, Romam superstitionibus addictissimam, sicut omnium fere Nationum Deos colendos suscepit, ita pariter omnibus Templa erexisse , nedum maioribus, sed infimis etiam, qui derisionibus , cachinnisque potius fuissent venerandi, ut alibi
tradam. Vnde Leo Papa sa) de ea inquit:
317쪽
2 s Dissertatio meum penὰ omnibus dominaretur Gentibus , omnium Gentium seruiebat erroribus , ct magnam sibi videbatur assumpsisse Religionem, quia nullam respuebat falsitatem . Quot vero ea fuerint, non
est nostrum diuinare : unde fatis sit ex Notitia Imperii Occidentis pernosse, praeter AEdiculas,innumeraque Sacella,itIustriora Templa fuisse CCCC. XXIV. Quibus perstinctorie animaduersis, Templa ipsa Regionatim designemus. In prima ergo Regione insigne imprimis fuit AEdes Martis Extramuranei non procul a Porta Capena, si Ouidio fides; M lita, vineis fortasse Marchionum de Naris, ut ex Inscriptionibus inibi effossis conijci recte potest. Duo Martis Templa extra hanc Portam sibi effingit ex Fuluio Panuinius, sed contra Victoris, Rufique fidem. In eodem hoc Martis Templo suspendisse arma milites e Bello reduces, alibi ex Propertio ostendam Prope idem Templum asseruabatur Lapis ille Manalis, quem siccitatis tempore per Urbem solemni pompa deferebant, ut aquas a Ioue impetrarent, ex Festo in hoc verbo . Proxime Mercurii aquas, alibi a nobis descriptas, .ssides etiam Mercurii, cuius meminit in hac Regione Victor, a nonnubIis constituitur: at quoniam eius nullam habuit rationem Ouidius in eiusce aquae profusa
318쪽
fusa satis descriptione, hinc dubitari hac de
re merito potest . Prope eandem Portam
Templa Honoris, dc Virtutis I insuper Tempestatis , dc Camenarum ; quibus & Lucus etiam dicatus ; Mineruae pariter , Apollinis , Isidis , dc Spei: Dei etiam Rediculi in Vi ita
Appia, ubi Hannibal castrametatus fuerat, tandemque redire coactus discessit: demum Herculis in eadem Appia, necnon Iouis, Saturni, Iunonis, Vencris, dc Dianae aedicti lae, quarum elenchum apud Victorem, dc Rufum vide. Secunda Regio multis illustrata erat Templis et imprimis Minervio in Monte Coelio, cuius praeter Varronem meminit ouidius, a qui Mineruam Capitam vocat, hoc est, ut ipsemet explanat, Ingeniosam. Iouis item Reducis AEdes . Templum S. Stephani, hodie in Rotondo, creditur vulgo Fauni, Donato vero Claudis, Nardino autem Bacchi, libCet, mor uo, non sine scrupulis, Ac haesitatione . In C lio pariter Carnae, aut Carma: AEdes. In C liolo AEdicula erat Dianae. In eadem Regione Isium Metellinum , seu Isidis Templum a Metellis structum legitur et Arbor item Sancta, quam Panci rotus inis Notitiae Imperij explanationibus arborem Juandam fuisse exi stimat Numini cuidam icatam , ut moris olim suisse, alibi ex Pli-
319쪽
3oo Dissertatio V. nio η ostendam . Hic etiam erat Spoliarium, ut in Notitia Imperii legitur, quod ex Plinio bὶ colligitur idem fuisse clim Saturni
Templo et ita vero dictum ait Pancirolus, quod ibi Rei morte plectendi spoliari solerent: vix vero percipio, cur id Nardinus sc derideat, cum ab eodem met Plinio idipsum
diserte tradatur, qui de eo Templo ait et nunc
Templum illud non Spoliarium Ciuium, cruentarumque praedarum Receptaculum . Negat etiam
Nardinus aedem Quietis, quam ubi hodieque SS. Petri, ac Marcellini adest Ecclesia collocat Faunus , co loci cxtitisse, quod Liuius Quietis Templum extra Vrbem reponat: at quis reuelauit Nardino Faunum de Ecclesia SS. Petri, & Marcellini intra Vrbem , & non potius de altera extra Portam Maiorem, a Constanti no aedificata, intellexisse, ut Ita cum Liuio reconciliari Faunus recte queat 3Tertia Regio habuit AEdiculas Isidis , MSerapidis, unde & nomen etiam sumpsit :quantumuis ex Fulvio Nardinus existimet non ab hisce aediculis, sed a duobus ampli Dsimis Templis, quae Augustus , & M. Antonius iisdem Numinibus dedicauerant in Emporio, sicut Vitruvius ait, huic Regioni nomenclaturam inditam. Vtut sit, Templa
320쪽
haec in Hortis Sanctae Mariae Nouar, ubi hinae apparent Tribunae, minime extitisse, sicut Fuluio placuit, alibi tradam. Prope Colossarum Monetae aedes fuit . In Traiani Thermis Diocletianus aesculapii Templum dedicauit, ut ex Sancti Seueri Martyris Actis colligitur. Quartam Regionem decorarunt Sacrarium , ubi Hastae Martiae asseruatae dicuntur Gellio, sa) quas loco Martis Simulachri habitas olim, testatur Clemens Alexandrinus in Proteptrico ex Varrone: item Regia Numae, in qua Opis Continae AEdes ex Festo et praeterea Templum Veneris Cloacinae propε Regiam ipsam; & aedes Faustinae, ubi hodie Sancti Laurentii in Miranda visitur Ecclesia . Non longe erat Templum Remi, quod Felix IV. in honorem SS. Cosmae, & Damiani consecrauit ex Anastasio, qui ingentem aperuit dubitandi viam, cum Felicem Quartum inquit Ecclesiam aedificasse in loco, ubi Aedes
Remi, ac Romuli fuisse aiunt: unde creditum
Vulgo est, utrumque hic Templum habuisse. Quare toto Coelo aberrat Baronius, b qui solius Romuli AEdem hic constituit ; sicut etiam Donatus, cum Quirini ibi collocat Templum; alij qu apud Baronium,Castoris, ac Pollucis AEdes ibidem constituentes. Sed