Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

331쪽

3ra Dissertatio V. Volaterrano Bonae Fortunae, Blcndo MiserIacordiar, Fuluio Pudicitiae: at iudicium penes lectorem esto. In Foro olitorio Iani Tem plum , & Pietatis : non procul aedes Iunonis Matutae, & Spei, Sc Iunonis Sospitae: Quibus adde aedem Ditis Patris, Castoris , ,aerarium Saturni cum Luco, de Apollinis Medici Templum. E duodecima Regione fuerunt aedes Bonae Deae Subsaxanae, Fortuna: Mammosae, MAra Lauernae , Vna cum Luco , quo commeare fures solebant, qui in eiusdem Deae erant tutela, hinc fures Lauerniones appet lati ex Festo . Tandem hic Isidis Athenodoriae Templum . Alia vero ulterius huiusces Regionis obseruare non valuimus: Tertiadecima Regio his Templis dilatata, fuit: Dianae Communis apud eum Auentini locum, ubi Sanctae Priscae minc assurgit Ecclesia . Eodem in Colle Lunae aedestitem Iunonis Reginae, & Bonae Deae in eo praecise Collis angulo, ubi Sanctae Maria: Auent, nae prominet aedes, vulgo it priorato . Templum item Herculis Victoris in Aventino , sicut & Euandri Ara, Iovis Elicij , & Vortumni, aedes Mineruae, Victoriar, Libertatis cum Atrio, & Arch suo , ac Bibliotheca , de quibus nos alibi; pariter Sylvani, Tutilinae ,

Fortuna: Dubiae, Hilerna , dc Speii

In Poarema Regione fuere Templa For-

332쪽

De Templis 3I 3tis Fortunae, Herculis Cubantis , Furinarum cum Luco, Deae Maniae, aesculapij in Tran- styberina Insula, eique proximum Iouis, de Fauni. In Vaticano prope Neronis Circum iEdes Apollinis radiorum Numinis , cuius sub rutilis auspiciis hanc priscarum AEdium

materiam tenebris equidem refertissimam , adeoque uberioris lucis indigam, terminamus: illud postremo loco protestantes , non hic nos Templorum picturam tradere curiosis voluisse, sed tenui dumtaxat ea adumbrata carbone, tyronum exhibuisse oculis, ordine solum obseruato, ut excitata hinc mentis prurigine, apud Antiquarios luculentior eorum descriptio hauriri valeat 3 nos enim alio scribimus scopo, annusque, nedum dies, desineret, si omnia prosequi vellemus. Non est tamen unius saltem , eiusque omnium celeberrimi, praetermittenda delineatio ; ut exinde totius sacrae structiirae forma una , atque splendor appareat. Erit id Capitolinum Templum, Romanorum omnium facile Princeps. Tradit Cassiodorus in Chronico fuisse illud Numa aedifica tum , de illo certε veteri, atque primo intelligens quamquam dc id nesciam a quo antiquo hauserit Scriptore. Sed utut illud sit, certe Tarquinius Priscus idem Templum

aut solo aequatum excitauit iterum, aut vile

sanE, angustiunque, sicut alibi dictum est, in amplio-

333쪽

si Dissertatis nampliorem formam permutauit, dicam melius , permutare designauit; complanato scilicet Capitolini Montis iugo, iactisque fundamentis ex voto , quod bello Sabino ediderat , eque Inanubrijs, dc praeda ,.quam cx Apiolis oppido a se capto detulerat. sa) morte autem pramentus rem imperfectam reliquit . Quana Tarquinius Stiperbus eius nepos postea perfecit. licet Tacitus solus a Servio Tullio aliquid additum scribat . Tatqui nius ergo Suessu Pometia, sicut Liuius inquit ,

8 Volsis capta, diueudita praeda, eum quadraginta talenta argenti, aurique recepisset, concepit anι moeam amplitudinem Iouis Templi , quae digna deum, hominumque Rege, qua Romano Imperio ,

qua ipses etiam loci maiestate esset. Vbi Lipsius ex Halicarnasseo, & Plutarcho, loco numeri quadraginta legit quadringenta , & sane eius Τempli maiestati congruentius . Completo in hanc magnificam sorinam Templo, illud, Regibus , aegioque nomine pulso ex Vrbe ,

dedicauit Horatius Pulvillus Consul eu magnificentia , quam immensae postea Populi Romani opes ornarent potius, quam augerent , sicut testatur

censum Sylla Dictator restituit, coque vita functo Catulus dedicatuit, quod unum felicitati suae defuisse, Sylia ipse apud Plinium desset. Atiit iterum sub Vitellio, resecitque Vespa

334쪽

te remptus . 3IS sanus: russumque incendio correptum Tito Principe, Domitianus instaurauit, ut ex Tacito , alijsque liquet. Atque ita diu seruatum, tandem in Gothorum alluvione, deuaslationeque inter alia excisum fuit : unde D. Hieronymi tempore nihil eius extasse idem

naei a) testatur. Quare non sinε astit quo. dant Gentilium eius Templi ruina Chri ut ianis attributa fuit id enim ncc Christiana tulisset Pietas, nec Imperatorum Sanctiones :nam Honoritis ' ita iubet : sieut facrificia

prohibemus , ita volumus publicorum operum ornamenta servari.

Sed age reliqua proseqtiamur : & primo

situm , de quo ita ait Halicarnasseus et situm est in alta crepidine et e quorum verborum breuitate iure disceptari coeptum inter Antiquarios, in quanam Capitolini Collis parti collocatum fuerit ι diximus enim Dissert. 3. bina habuisse eum montem cacumina . Do natus se) in Rupe Tarpeia, & Arce , quae versus Tyberim est, Ecclesiae Ara caeli opposita, illud constitiait: Nardinias din e contra in ipso clituo , ubi Αraecaeli prostat 1 cmplum et quorum argumenta , & disiccptationcs , satis equidem ingeniosae, apud ipsos videantur , ne nostra Disertatio in immensum excrescat. vi autem quid ego hic sentiam breui-

335쪽

3r 6 BFertatio V: breuiter exponam , Nardino certe herbam,

darem: quippe ipsum Capitolini Templi nomen, idipsum satis declarat; Capitoli j enim vox illi solum Saturni j motis parti haesit, ubi Ararcaeli adest Ecclesia, . sicut ex Historijs liquet, cum altera opposita pars, Arcis nomine insigniri soleret, ut alibi diximus: Quare cum consonum utique sit Capitolinum

Templum in ipso Capitolio proprie dicto extitisse, nam a Liuio, & Tacito b) Capitoli j nomine absolute Templum ipsum pluries appellatur, in cius certe Ecclesiae sinicollocandum crit. Sed de his iam satis . Magnitudo , & forma huius Tompli ab Halicarnasseo se ita declaratur et situm est i ,

alta crepidine, habetque in ambitu octo iugera, sicut latera singula ducentorum ferὰ pedum lint, exigua latitudinis, O longitudinis disserentia, nisi quod ista illam vincit vix pedibus quindenis. inua parte fons eius meridiem spectat, triplici columnarum ordine circumcingitur, ab alijs lateribus duplici. In ipso funt tres Celta, ex ordine , ὰ lateribus communione parietum clausae. Media est Iouis , utrinque altera Iunonis, altera Mineruae ,

sub eodem laqueari, eodemque Tecto . Qua descriptione nihil sane operosius, si pauca quaedam explicentur. Obseruat primo Donatus, ct ex eo Nardinus, octo Halicarnasset iugera

pedes effecisse CC. XL. iuxta Plini j , sdὶ α

336쪽

De Templis.' 3t Varronis sa regulas: quare cum Halicarnase scias ipse CC. dumtaxat pedes lateribus attribuat, credi merito poterit loco vocis Iu gera, reponendum Pletra, prout in Graeco eius Textu ab imperito scriba male reddito , videre est;& hqc ex iis,quae Differt. 3.ex Luca Peto adnotauimus, CC. circiter pedes remdunt . Cellarum descriptionem ex superioribus pete : solumve ex codem Halicarnaseseo animaduerto, ante ipsas, Vestibula quaedam interiora extasse, quae male Nardinus cum clatris, aut cancellis confundit , erant enim idem cum Adyto, nos dicimus, ii Presbiterio , ut supra explicauimus et quamuis id non negauerim, Cellas ipsas clatris clausas,

ut Gellius b) indicauit, qui de Scipione ait,

, solitauisse noctis extremo, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare, ac iubere aperiri Cellam Iouis , atque ibi solum diis demorari. In Cellis Signum Iouis in medio, in dextero latere Mineruae, Iunonis tandem in sinistro, ut ex laudato superius Liuio perspicuum est. Iouis Signum prius fictile, minio oblitum ; post deuictam Asiam eboreum, Iouis Olympici

exemplo ue tandemquo Traiani tempore aureum , ut Riquius ostendit, nos tom. 2.

Dissert. de Simulachris. De Templi gradibus , eorumque situ plura disputant contra Lipsium Donatuς, & ex co Nardinus, sed

337쪽

jis Disserta in V. modico stuctu, maiorique tςdio, temporiGque dispendio. Reliquae partes ex dictis sunt notae, ut Basilica, Tholus &ς. nihilque speciale ipsae continent At quid tandem distaremus de huiusce rTempli ornatu, nos omni eloquentiae orna mento destituti t Quare satius crit Authore de ipso loquentςs audirς. Et eccc Tacitus ain de Fundamentis sic ait: pasim iniectae fundamentis argenti, aurique stipes , O metallorum primitia nullis fornacibus victae οῦ pradixere Haruspices, ne xemerarctur Opus faxo , auroque ια

aliud destinato oee. De Ianuis sic ait Liuius b) aenea in Capimio limina , Quae insuper at reis laminis stipata asserit Claudianus in Stiliconis laudibus, ubi ab eodem Stilicone sublata ait; unde ipse paulo post infeliciter perijt,ex Zosimo. Columnae a Plutarcho se

describuntur : Columna Templi eius ex Pententico lapide excisae sunt, crassitudDiem halent optim diongitudini congruentem . Vidimus quidem tu tolim Athenis; sed rursus Romae extenuatam ct empolita , non tKntum ex sculpturq ornatus acceperunt , quantum menjurarum conuenientiae amiserunt; ubi Plutarchus de Columnis a Domitiano e Graecia allatis certe loquitur ; at an tu eum Sylla alias, licet minoris pretij, e Iouis Olympij Templo aduςxerat:primum Rutem. loco

338쪽

ne Templis. II ' 'loco columnarum, antis suffulciebatur. so Qui has columnas vidore cupit, Ecclesiam adeat Araecaeli, ubi in sacratiorem usum a Christianorum pietate translatae sunt. Dilaquearibus ita breuiter Plinius: sM post Car-

thaginem euersam laquearia in Capitolio inaurata. Idemmet de Tegulis ita monet, eas Caintulus aereas inaurauit primus . Vnde Seneca pater ait; fastigiatis supra Tectis, guro puro fulgens, , praeluςet C*pitolium . Quarum Tegularum dimidiam partem a Genserico Vuandalorum Rege in Africam deportatam, restatur Procopius .i Praeter vero inauratas tegulas totum item Templum inauratum prat; de parietibus enim subjjcit Plinius; parietes quoque iam tamquam vasa inaurantur. Idipsum de Zophoris , Coronis, Fastigioque Templi asserit Donatus: hinc Templum hoc fulgens, micans, O aureum a Poetis passim appellitatum, de- que eo iure asserere potuit Tertullianus a nobis supra laudatus , Capitolia certantia Csio oec. Quibus perficiendis inaurationibus quantum absumptum sit, audi ex laudato superius Plutarcho, qui ait; solam inaurationem

priuatum omnem modum excedentes opes impen

sas, nempὸ supra duodecim millia talentorum, quq iuxta Lipsit calculum emciunt scptem milliones : ubi enormis Naidini lapsus praetereundus non est, cum Rit: md contuitoecio que'

339쪽

lo - Dissertatio V. conto millioni possiono dar maraullia : cui perissimilem errorem nescio, an in sua enumeranda pecunia Nardinus commisisset. Praeter fixa haec ornamenta, & ad Templi integritatem pertinentia, alia erant a uentitia, extraneaque , dona scilicet, aut a foederatis, sociisque Imperii Romani Regi-hus, aut a triumphantibus , vel ex conceptis votis, vel ex mulcta , vel a Senatu, Populo-quc oblata; ut Statuae, Picturae, Clypei, Au-lca, Peristromata, Aquilae, Mensae aureae, Coronae , Victoriae aureae, Candelabra, Vasa , Quadrigae argenteae, inaurataeque, quibus Arcus ipsos Templi,& Tholum exornabant,& id genus sexcenta, quorum censum apud

tum vide, ne tot ornamentorum profusa sc narratione nostram Dissertationem deo nemus. Id dumtaxat postremo loco adno, tau crina ad Romanae Gloriae elogium, Augustum in Cellam Capitolini Iouis XVI. M. pondo auri, gemmasque , ac margaritas quingenties HS una donatione contulisse, ut loquitur Liuius, Qqui addit insuper Carthaginenses Coronam auream pondo XXV. misisse: Attalum Regem pondo CC. XLVI. Philippum Macedonem pondo C. Alabandenses pondo L. Lampsacenos pondo LXXX. Pamphylum cx XXX.millibus Philippsorum factam. Hie

340쪽

De Temylis. 32 Ironem Syracusanum Victoriam auream pondo CCC. XX. ex Iosepho Q vero Aristob lum Iudaeorum Principem Uitem auream quingentorum talentorum; AEgyptios Coronam quatuor millium aureorum. Sed his finis, ne tam coruscus auri fulgor oculos nobis subripiat, inter ipsasque diuitias, Tantali, aut Midae exemplo, pretioso quodam naufragii genere immergamur.

Syllabus Authorum .

Hocce de Argumento nemo pertractauit, & omnes; nemo quidem siue ex Pro sesio, quod aiunt, peculiarique libro,

siue pro rei ipsius exigentia , consummate-que: omnes tamen perfunctorie, arreptaque,

aut data opportunitate quicquam de Templis fassi sunt. Et vero, antiquos Vt praete mittam, Rodolphus Hospinianus iustae mo- Iis librum de Templis exarauit; at sacra dumtaxat Christianorum ipse describit: imo quid anquio sacra , cum haec eadem sacrilegis suis cauillis, ineptijsque adeo turpiter profanarit 3 unde Authorem hunc omnino negligendum , aut ferreo graphio perlegendum consulerem': sicubi autem aliqua de priscis Romanorum attigit Templis, singula a verbo, ut in paraemia est, & ad verbum e Lilio

SEARCH

MENU NAVIGATION