장음표시 사용
341쪽
322 Dissertatio V. Gregorio Gyraldo exscripsit, ne tota quidem , aut commate uno immutato . Praefatus Gyraldus in suo dc Dijs libro pauculata delibauit solum,quae famem acuant quidcm,
non expleant. Panciora certi Rosinus, cicin eum Dempsterus in Paralipomenis. Paulo plura Κippiogus: at paucissima Barthius , atque Turnebus in doctissimis c cra suis Aduersarijs. Pluscula, sed perturbate , suo
ritu , Iosephus Laurentius in Polymathia . Vix nonnihil Paulus Merula et tantulumquCubcrius Alexander ab Alexandro . Ornatissime, ita me Deus adiuuet, Lipsius, at de Pantheo dumtaxat, & Capitolino, de quo praeclare etiam Riquius, alij que supra memorati. Architecti cum suo Vitruvio toti quanti sunt, in sacrarum AEdium structura, i dc symetrijs occupantur : sicut Antiquaris econtra in puris putis sitibus determinandis . Ichnographiam Templorum satis equidem , ingeniose ne dixero, an vere, tradidit in suis Architecturie libris Sertius, atque ScamoZetius et Iacobus item Laurus in Romana suae Antiquitate pluribus Figurarum Typis expressa: necnon Iacobus Meursius in Romae Iconibus: & praeter Occonem, & Chouium, Ioannes Iacobus Boissardus:apud quos Tem plorum etiam insigniorum Scenographiam comperies. Sed supra, ceteros lectione dignissimam existimo Ichnographiam Ct: viri Petri
342쪽
Petri Bellorii Vrbis Antiquariis, d equo Antiquitate ipsa optime meriti, qui e lapideis Tabulis Farnesianis, in quibus illustriorum quorundam aedificiorum sculpta extant Vestigia, seu, ut Italice dicimus , i ta Plante , egregium concinnavit librum , qua aeneis figuris, qua eruditis suis notis excultum: unde Romanae magnificentiae idolum , nedum Templorum, Domorumquς situs, formasque, facile animo consii pies. Partes Templorum, non minus ac de Domibus d ximus, in suis latent ruinis, inque Scriptorum paginis magis; situs praesertim, rectaque carum constitutio, collocatioquc . De Aradocte scripsit Berthaldus, qui utinam do partibus aliis idipsum essecisset. Magnam, fateor, mihi mutuatus est lucem Iacobus Gutherus in suo de Pontificio Iure libello ,
aureo sane, omninoque exoptando, nisi ordinem adhuc, & maiorem in eo diligentiam potius exoptare cogeremur. At quid, poscis , nobis in tam spissa Scriptorum turba, inque spissiori scribentium caligine superfuit 3 Illud in votis saltem habuimus et cx ijs
omnibus praesentem Dissertationem clucubrare, tu qua, aliorum placitis, aut reiectis, aut castigatis, certe reformatis, plura addidimus , quae inde dumtaxat contemnenda tua dico, quod me virorum vilissimum habcant Authorem 3 ceterum enim puto veritati
343쪽
324 Dissertatio V. haud absona esse, Partium praecipuε perihomnium syntaxim, distributionemque . Dosacris Christianorum AEdibus nihil impraesentiarum edisserendum conduxi, quod Prouinciam hanc in alio meo opere, quod in Schedis, & Aduersariis habeo , suscepturus sim, cui titulus , Ecclesiastica Antiquitas lu-srata, ct illustrata, atque in tres partes distributa cte. Quam diuino fauente natu, profanam post pernauigatam Antiquitatem, ad Praeli portum perducere, in animo est .
344쪽
IX Templo egressis Occurrit statim Sepulchrum , illi quidem non proximitate loci amne , nec in Templis enim, nec prope ea inoris fuisse tumulari olim defunctos , infra ostensurus sum) verum religionis; erat siquidem utrumque religiosum, ac sanctum, nisi quoque & sacrum: imo si Gyraldo in Sepulchralibus suis, ita inquienti, fides, fuit usque adeo
Sepulchrorum veteribus cura , ut non aliunddTemplorum , ct sacrarum Aedium originem deductam diligentissimi Scriptores tradant Eusebius, O Lactantius: id quod in Differt. de Templis,huC apponendum, omisimus. Cui & ego adij cerem Clementis Alexandrini etiam suo Proteptrico vcrba, ubi ita ait: Superstitio Templa condere persuasit T qua enim prius hominum Sepulchra fuerunt, magnificentiὰs condita , Templorum appellatione vocata sunt. Quibus& accedit Prudentius sa ita concinens : ct tot Templa Diuum Romae, quot in Urbe Sepul-X 3 ebra
345쪽
316 Dissertatio VI. chra Heroum numerare licet σc. sed de his ia ni
Quare ordo rei expostulat, ut post Templa nonnihil de Sepulchris subi jciamus: de S pulchris inquam , seu de materiali illo strii-cturae genere, ubi cadauera ipsa reconduntur: de Ritibus enim Sepulchralibus, uniuer-1 aque tumulandi ratione dicam lom. 3. Dic sert. de Funeribus. Sed hic ab clymo primum , more nobis sueto, cxordiendum da co . Qua in re, minuscula licet, non ubique constantem reperio Philologorum sententiam . Imprimis enim antiquum Terenti j sa Interpretem mire se torquentem animaduerto, cum addubitat, utrum sic dicatur per antiphrasim, quod sine re pulchra sit3 an quod ibi sinc pulsu sint, idest mortui 3 an qu)d ilire animae d uis sepeliantur , id est se arentur 3 quae cum sibi ineptiae omnino viderentur, non solunt docto Grammatico, sed Grammatissae vix dignae, tandem concludit, Sepulchrtim a sepeliendo dici. Cui & assentitur Isidorus. b
At non minor in verbi Sepelio significatione obscuritas: Κirchmannus se) enim pro humare , Vel humo condere accipit: at uiten studi d) pro terra obruere, aut tegere ; aut, iuxta hebraeam phrasim, pro colligere, & congregare .
At omnium sane candidissimE Christianus
346쪽
De Sepulchris. 32. Becmannus sa) fatetur , originis admodum Obscurae eam vocem esse : quam non inepte crediderim unam ex Aboriginum vocabulis , aut antiquis illis Oscorum, vel Sabinorum vocibus, de quibus nos alibi. Sed vcro, si detur mihi venia quicquam Cinea etiam promendi penu, dicam Sepulchri nomen a Sepe derivari; eo quod id moris veteribus fuerit, ut Sepulchrum sepe circumdarent, luxu scilicet non adhuc inuecto, ut infra trademus . Sed hasce minutias otiosioribus relinquo. Illud solum pro nostrae Orthographiae apologia non est omittendum,naale a Kirchmanno asseri Sepulchrum sine aspiratione scribendum, Servii bj scilicet unius authoritati suffulto, qui sic ait: 'tria veteres habebant nomina, tu quibus C literam sequeretur aspiratio, Sepulcbrum , Orchus, Pulcher : e quibus Pulcbes tantum bodid recipit aspirationem: male, inquam: Servii etenim authoritati opponere possumus Gellium, se & insuper,quod maiorem facit accessionem, priscos Lapides , & vssem ipsum , quem nos in sequentibus imitabimur. Explicato, quantum nobis licuit, Sepulchri ctvmo, varia Cius synon ima enucleanda sunt. Variis enim appellationibus, prisca
reuoluenti monumenta , vocatum occurrit
347쪽
3as Dissertatio VI. Sepulchrum . Dicebatur siquidem Monumentum, Memoria, Conditiuum, seu Conditorium, Requietorium, Domus, Domus aeterna, Stabulum, Thesaurus Orcivus, Tumulus, Sarcophagus, Coemeterium, Polyandrum, Area, Pyramis, Mausoleum, Bustum, Vrna, Puticuli, Dormitorium, Ergastulum , Cenotaphium,Quies,Sedes, Arca, Feretrum, Depositum. Quae voces, vel in idem omni no recidunt, vel paululum diuersa sonant. Sepulchrum enim dicebatur Monumentum, seu Memoria, quod , ut ait Festus , ob memoriam alicuius factum sit: seu, ut inquit in Epistola ad Caesarem Tullius, ad memoriam polle-Vitatis: hinc Sepulchrales Inscriptiones, quihus posteri admonerentur, ut infra: licet D. Hadrianus a muniendo dictiam velit. Appellatur Conditiuum , seu Conditorium, quod corpora in eo condiantur. Requictorium vero, aut Quies, vel Sedes, & Dormitorium, quod, ut ex veteri Poeta ait Tullius, a, ibi ,
remota vita, corpus requiescat 2 malis. Domus,
vel Stabulum, quod usque ad Mundi finem
ibi simus permansuri. aeterna Vero, quia
Ethnici eum finem minime agnoscebant. Thesauri Orcivi vocabulum ab Orco derivatur, funerum Deo . Item dicebatur Tumulus,quasi tumens humus, quae, sepulto homine,cleuatur . D Sarcophagi quandoque nomine
348쪽
De Sepulchris. 329mine Sepulchrum appellari solet et quamquam & vocabulum hoc proprie significet lapidem illum marmoreum , vel fictilem , in quo , ut testatur Plinius , a corpora defunctorum condita, ab eo absumi constat intra quadragesimum diem. exemptis dentibus: unde Sarcophagus a Graeco verbo Sarcos, quod est caro , &Phagin , quod est comedo , quasi comedens
carnes, aut consumens. Coemeterium quasi
Dormitorium , quia Domus, in qua hospites dormire solebant, Cretensibus Coemeteria dici solebant, a verbo Cimen , quod sonat dulce,& Sterion, quod est Statio . Polyandrum quasi pollutum antrum, cadauerum enim contactu res pollutas euadere creditum dicam alibi. Areae appellationem hinc Sepul- .chris inditam crederem, quod sicut in illa triticum trituratur, ita & in Sepulchris cadauerum carnes . Pyramis a Graeco verbo D- ros, quod ignem significat, eo quia in modum flammae ignis cuspidatim ascenderet .
AEgvplijs familiares, e quibus etiam ad RO-manos , quibus mos Magnatum cinereS in
Pyramidum cuspide collocandi: hinc ex Herodoto pro Sepulturis accipi coeptae . In idem ferme conuenit Mausoleum, ita a Mausolo Rege Cariae, cui tale ab Artemisia Coniuge extructum fuerat, appellatum . Bustum proprie locus, in quo corpora ureren-
349쪽
33 o Dissertatio VI.tur , quasi bene virum ; sed passim pro Sepulchro ipso v stirpatum ; sicut & Urna , vas scilicet, quo combustorum cincres recondebantur. Puticuli , in quibus corpora picheiorum humabantur, ut insta. Dictum quandoque fuit Sepulchrum, per antiphrasim nisi fallor, Ergastulum, quod laborc sonat,a Graeco verbo Ergasia, hoc est operari, per antiphrasim, inquam, quasi quod mortui in Sepulchro non laborent, sicut Lucus dicitur, quod minime luceat, Bellum quod minime bellum &c. Cenotaphium crat honorarivi tumulus , nullo interim cadauere in eo existente; unde Graecis inane Sepulchrum
dicitur, de quo nos infra. Arca erat Capsa Sepulchralis. Feretrum verius Machina,qua cadauera ad sepulturam efferebantur ; scd passim pro pauperum tumulo, imo & quandoque diuitum . Depositum tandem erat Capsa in altum locata , in qua corpora defunctorum condita . Plura qui velit, adeat
ra,quae deerant, suppleuimus; loca vero Authorum, quae compendi j ergo praetermisi, apud Κirchmannum legito. Sed relictis vocibus, rem ipsam aggrediamur et & primo, Philosophorum more, in
350쪽
De Sepulchris . 3 3Itrinseca ipsa Sepulchrorum, deinde vero erat ranea perpendamus. Ex intrinsecis autem ante alia recensendae sunt nonnullae Sepulchrorum species , squas enim modo addu- Iimus, vocabula potius sunt, & epitheta Sepulchrorum) nisi enim res probe dividantur, iam nequeunt, iuxta Philosophi monitum, perfecte dignosci. Ergo Sepulchrorum, alia realia, fictilia alia . Primas deferamus postremis, seu fictionibus ipsis , quae pluris
quandoque, quam res ipsae aestimantur . Ficta ergo Sepulchra Cenotaphia appellata sunt, Iicut initio etiam admonuimus : Graeco quidem vocabulo , a Graecis enim originem ducunt, ut apud Suidam videre est. Extruebantur ipsa illustribus quibusdam viris honoris ergo , & nae moriae egregie gestorum asseruandae causa ; unde honorari, tumuli .appellantur Suetonio; aut etiam Religionis ,
ut mox addam: c terum vero ossa, aut cineres haud continebant. Ea vero duum fuere generum 3 vel enim alibi sepultis erigebantur, vel sepulturae planE expertibus . Prima magis proprie bonoraria dicta sunt. Sic Druso, qui in Campo Martio tumulatus fuerat, Cenotaphium prope Rhenum milites excitarunt: a) ct Alexander Cenotaphium in Gallia, Rom.e Sepulchrum amplissimum meruit, sicut ait Lampridius . Quae vero insepultis excitata,