장음표시 사용
351쪽
33 a Dissertatio VI. proprie Religionis causa fiebant; existimati tibus scilicet priscis non posse animas prius quiescere, quam Sepulchris essent conditae uevi ita quorum corpora reperiri nusquam, postent, ijs inanis tumulus cXtrueretur, ad quem animas mortuorum vocarent . Sic
Cenotaphium Argivis, qui bello Troiano Occubuerant, Corinthi constitiatum memorat in Corinthiacis suis Pausanias: apud Romanos vero, Varianis Legionibus ab Ariminio occisis post sex annos Cenotaphium condidit Germanicus gratismo munere in defunctos, sicut Tacitus a) loquitur . Isthaec vero ficta Sepulchra, perinde ac si vera forent, inscriptionibus ornabantur ; b) quod &Graecis usitatum , ex Laertio in Periandro . Athenienses in Cenotaphii indicium constituebant Lignum nauale, seu Tabulam, quod mari fere ex Attica disceditur, ut Marcellinus in Thucidide apud Nirchmannum : c Longobardi vero Perticas statuebant, si forte qui e consanguineis peregre obiisset. d Illud vero admiratione dignum, Pythagoricis cum morem fuisse , ut si qui e sua Pnilosophia defecissent, ijs Cenotaphia tamquam mortuis extruerent. se Sed haec extra nos, quare de fictionibus satis .
352쪽
De Sepulchris. 333 Realium itaque Sepulchrorum alia erant,
quae sibimet, aut Coniugi suae quis aedificabat; alia vero, qua: sibi, familiae, posterisque suis . Prima istorum nulli omnino hqredum patebant; id quod etiam poenis praecaueri solebat, ut ex Inscriptions Hispanica colligit erudite Κirch mannus, sa) adiungens, potuisse haec Privata, vel Priua rite appellari: at ego malim Singularia , aut Particularia dicenda fore . Alia vero posterioris generis Communia dicta sunt ex Tullio ., b) Horum vero rursus alia Haereditaria erant, Familiaria insuper alia. Prima ex Vlpiano o definiuntur, quae quis sibi, haeredibusque Dis constituit. Alio etiam nomine dicta sunt Sepulchra Maiorum, item Patria, Auita, de Gentilitia, vel Gentilititia, ut apud Terentium, Suetonium , & Ualcrium passina . Inque haec Sepulchra inserendi ius haeredes habebant :item & bonorum posse res: Liberis etiam, quantumuis haereditate sese astinerent: excludebantur tamen Liborti, sicut ex allato Vlpiani loco deducitur, & in Iureconsultis obuium . In Familiaria vero Sepulchra, quae quis sibi,familiaeque suae constitui sicut ait Caius,
d) quotquot e Familia forent, licet non cssent haeredes, inferendi ius habebant; Liberti etiam ipsi , quos utique e Familia fuisse s
353쪽
alias opportunius Ostendam . Ad praeciden da tamen litium semina moris erat, exprςssedo personis praecavere,quae inferenda: erant, ut ex varijs Inscriptionibus laudatus Nirch mannus obseruauit. Quibus adde , vivos etiam quandoque e Sepulchris fuisse exclusos, ut ex veteris Inscriptioni fragmento , ubi post alia ita. perlegitur : Excepto. Hermete. Liberto . .euem. Vcto. Propter. Delicta . Sua. Aditum. Ambιtum . Vel. Vllum. Accessum. Habeat. In . Hoc . Monumento . Aliae Sepulchrorum species fuere Puticuli, vel Puticulae, pauperes ubi humabantur , Ut infra . Insuper Subgr undaria, quae erant puerorum sepulturae. Fnarratis Sepulchrorum differentijs , in trinseca eorum compositio inspicienda Osi de primo materia . Haec autem aut lapidea, aut marmorea , aut etiam testacea , sicut ait Nirchmannus . Quibus ego adderem & latcritia, aut coementitia, & ut breuius dicam, Sepulchrorum materia eadem profecto erat,qc aliorum aedificiorum, de qua in Disscrt. . tum praesertim, cum sumptuosae aedificiorum moles Sepulchris apponi coeptae sunt . Marmorea , lapideaque Sepulchra ex Inscriptionibus apud laudatum K irchmannum , & ex Caestis Sςpulchro: fictilia ex Plinio : lateritia demum, coementitiaque ex Augusti,
354쪽
De Sepulchris. 33 aut Hadriani Mausoleis, alijsque passim . Ex his priora, posterioraque ditiorum Crant , cum fictilia pauperum essent; cuiusmodi apud Corinthios plurima ctiam csfossa testatur Strabo. a) Ad haec: priscorum Sepulchra absque lapideo opere, aut fictili, in pura puta terra excavari solita mox dicam, unde terrea appellare ea possis . Sepes, quibus Sepulchra Olim circumuallare solitos principio diximus, i Pausaniam b) testem habemus, fiebant partim ex maceria, partim e silice, aut marmor ex Suctonio, partim etiam e ferro,
ut de Augusti Mausoleo asserit Strabo , sc )quod cinctum Ierre A sepe in orbem ait. Sed iam Opportunum erit circa Scpulchrorum formam, structuram , amplitudinem , ornament4que calamum conuertere .
Si primaeva inspexerimus tempora , aliς sane non occurrent Sepulchrorum structurae , quam rudes, incomptae, inornatae, & squallidae, unde illa vere mortis domos appellaueris . Priuata Sepulchra aliud profecto non Crant, quam scrobes in terra excavati, qui bus infodiebantur potius , quam sepeliebantur defuncti, ut cx Etymologico veteri perspicuum fiet. Quae scrobium simplicitas ad Neronis usque tempora vixit, eo solum ornatu superaddito, quod fossa ipsa lapidibus sterneretur. Audiatur de ipso Neronis Se-
355쪽
336 Dissertatio VI. pulchro Suetonius ita inquiens : ut quamprimum se impendentibus contumeliis eriperet, scroben coram jibi fieri imperauit, dimensus ad corporis sui modulum, componique simul, si qu.e inuenirentur, frusta marmoris, ct aquam simul, ac ligna conferri curando mox eadaueri: ubi mira clu- et Neronis temperantia, nusquam profecto moderationis , quam cum impendentibus contumelijs impeteretur.
Communia vero Sepulchra alius erant generis : consistebant siquidem plerumque in subterraneo quodam aedificio arcuato, pauimentis strato, ac parietibus circumsepto , in quae per gradus descenderetur, foribus Omnino clausis , solumque opportunitate exigente reseratis: quae omnia egregie, more 1lio, demostrat Uirchmannus a ex Petronio, & Inscriptionibus, quas apud ipsum videtis . Luculentiorem Sepulchrorum delineatiOnem reliquere nobis Martianus, b & Fabricius, sc) quorum ille sic ait: In codem Campo, de Esquilino loquitur) plurima , Variaque Sepulchra effodi vidimus varijs exornata marmoribus. Qia aedam erant concamerata unica testudine, alia duplici concameratione , ut ex superiori in inferius Sepulchrum descensus esset. Frant & pauimenta tessellata, vermiculataque ; in parietibus per ambi
356쪽
ambitum loculi, in singulis urnae binae: extra cameram Sepulchri, longitudinis, latitudinisque inscriptio. Quaedam vero Sepulchra ex pluribus constabant parietibus parum inuicem distantibus, in quibus urnae similiter
binae fere contiguae, modicoque interuallo et aliae binae, & super his totidem: itaut ex ordine decedentium urnae additae nouo includerentur muro. Haec pauperum , illa diuitum Sepulchra fuisse Opinamur. Hactenus Martianus . Fabricius tandem sic inquit.
Nos in Agro Viae Appiae in profundum subterra fornicem descendimus plenum loculorum inter se dispositorum: ex ruina autem parietum vere cognosci ordo loculorum non potuit. Inter Puteolos, & Atellam ad utraque Viae silicibus stratae latera , plurima Sepulchrorum lustrauimus monumenta:quin rum aedificia partim quadrata sunt, partim rotunda . Inter cςtera pulcherrimum est, quod Arcum Celta nominant. Parietes eius tetragoni cum laqueari vermiculato , in cuius medio Centauri imago puerum VC-hentis . Loculi ultra sexaginta, medii ampli, fortasse patronorum s laterales contracti, libertorum, libertarumque. In loculis urnae
singuis, pluresque dispositae fuerunt, clausae
exterius tabellis marmoreis , in quibus nomina depositorum de more fuerunt adscripta. Hucusque Fabricius, qui non absimilem Y Grae-
357쪽
33 3 Dissertatio VI. Graecorum structuram ex Cyriaco Anconitano demonstrat.
Quibus equidem descriptionibus quid locupletius tradi possit ignoro. Nonnihil dumtaxat de Loculis,& Vrnis esset adij ciendum. Sed haec etiam satis nota: Urna enim erat Vas modicum , in quo cineres e rogo collecti incensa enim olim corpora, tum alibi , tum mox inseram condebantur: sicut Arca erat, ubi corpus integrum reponeretur, quam Plinius a) Solium vocat: dicebatur etiam Vrna ali' vocabulo, Ossuarium, vel Cinerarium; unde Cineraris dicti sunt, qui Martyrum cineres honorabant: ' ipsae vero Vrnae aut aureae, aut argenteae, aut marmoreae,
aut etiam iustiles apud Scriptorcs comperiuntur . Loculos eosdem omnino cum Vrnis constituit Κirchmannus, eὶ cum ait; sic appellabant ea fulas illas, quibus vel integra corpora, vel reliquiae asseruesantur - At mihi omnino creditur, magnam intercessisse diuersitatem : loculi enim erant vacuitates quaedam in parietibus excavatae , Ut locun darent rei alicui inibi reponendae, nos dicimus,la Nicεbie, ut in Dissert. antecedenti adnotauimus; atque in his loculis constitutas
existimo Urnas: id quod ex laudatis modo Martiani verbis colligo, ubi ait: tu parietibus
358쪽
De Sepulchris. 339 per ambitum loculi, in singulis Vrnae binae: ubi vides Vrnas in loculis collocatas. Non negauerim tamen quandoque cum Vrnis confusos apud Scriptores : sic Paulus Diaconus in Narsete inquit : cuius corpus positum in locello plumbeo oec. sicut eodem etiam sensu. p tum accipit Nonius inquiens: Capulum dicitur, quiequid aliquam rem intra se capit. Sed liqc minora sunt, quam ut diuturniorem moram
In viam ergo redeamus. Hac non contentus mediocritate, lautitiem etiam , atque splendorem in Sepulchris ipsis, atque cineribus adinvenit hominum luxus . Tumuli enim supra terram eleuari c*perunt, altiores quidem pro tumulandorum celsitate, dc eminentia: tumque vere tumuli dici meruerunt, a terrae scilicet tumore , ut initio admonuimus . Atque ita cum structurae proceritate , ornatus quoque, & luxuries inuecta. Vetarunt eam Athenienses, apud quos, ut Tullius sa) ait, lege sanctum est, nὰ quis Sepulchrum
faceret operosius , quam quod decem homines esse-cerint triduo ue neque id opere tectorio exornari .
Id quod Plato etiam in sua Republica sinius
sit his verbis: extrui autem lex vetat Sepulchrum altius, quam quod quinqui homines quinque diebus absoluerint, nec e lapide excitari plus, nec imponi, quam quod capiat laudem mortui incisam , ne plus Y a qua s o j x. deteg. b lib. I a.
359쪽
quatuor herois versibus , quos logos appellat Ennius . At apud , magnificentiae utique amantiores, Romanos nusquam id vetitum: imo Iauolenus ain ait: caueri, ut ad certam altitudinem monumentum aedificetur, non potest. Indetam, speciosane dicam, an potius portentosa Sepulchrorum in Urbe proceritas, & sumptuositas Qua enarranda hic prorsus astineo , qnod hac de re in Sectione de Sepulchris in speciali futurus sit sermo. Ornamenta Sepulchrorum quod attinet, varia quidem ea fuere . Praeter enim proprios architecturae ornatus , consistebant ipsa in statuis, columnis, antis, alijsque id genus, de quibus tom. 3. Dissert. de Statuis: quae si quemquam morari tςdeat, apud laudatum superius Fabricium Jb) plura comperiet scitu dignissima ; ut erant Emblemata varia d functi vitam affabre exprimentia . Conferetiam Κirchmannum scὶ apud quem Graecorum pariter ornamenta obseruabis. De lucernis sepulchralibus, quae & ipsae inter tumulorum ornamenta abiere, dicam Sectione ultima opportunius. Illud dumtaxat silentio abruendum omnino non est, praeter Simulachra, & Emblemata, Inscriptionibus etiam , atque Titulis Sepulchra insigniri olim solita, unde aut Monumenti, aut Memoriaeca Leg. 4. Dig. b cap. 2 i. cc tib. 3.
360쪽
De Sepulchris. 3 Imoriae nomen fuerint consequuta, quod titulorum vocibus defuncti gesta admonerent: Interdum prosa oratione , saepe etiam versu concipiebantur, ut ex antiquis Lapidibus, qui quotidie e ruinis effodiuntur, liquet. Solebant quandoque tituli minio conscribi, ut clariores essent: a) Plures notis consignabantur, quarum frequetiores D. M .vel D. M. S. vel di serte DIS MANIBUS SACR. vel D. I. M. scii Diis Inferis Manibus; nec deerat defuncti nomen, ut & vitae spatium, & mortis etiam causa; integra interdum testamenta Sepulchris inscribi curabant, item legata, &conditiones: Gesta tandem ipsa defuncti; ut fieri sibi iussit Augustus, b & alij, quae Omnia ex Inscriptionibus apud Grutherum petere vales, cum nos magis curiosa iam