Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

371쪽

quem cremari cum reliquo corpore non potuisse , tradunt, conditumque loculo in Templo . De

Graecis idem refert Arnobius . a Testatur insuper in Medaea Euripides , Argivos cadauera in Templis sepelire consueuisse , dum Medaea Iasoni promittit se filiorum corpora lin Luco Iu nonis Ac te sepulturam . Ex Plutarcho item in Aristide habemus Plataeenses Euchidam in Dianae Euchiae Fano

tumulasse: pariterque Ibycurgus, Vt admonet in eius vita Plutarchus, Sepulchra Templis proxima aedificari voluit , ut assuesceret iuuentus mortem non timere . Illud solum de Romanis comperio , in Deae Libitinae Templo, singula, quae ad rem funeream pertinerent , asseruasse, ut alibi dicam . Inter Christianos, 1 Constantini Magni temporibus tumulandi in Templis mos inuectus CrC-ditur 3 quem Gratianus , Valentinianus, & Carolus Magnus inhibuerunt, ut in nostra Ecclesiastica Antiquitate dicemus. Explorato Sepulchrorum loco, eorum causae extrinsecae inuestigandae sunt a quo nimirum conderentur, & quibus. Condebantur autem ipsa, de Fabris non loquor, de quibus alibi, sed de Dominis Sepulchrorum seu iubcbantur, aut a morti prOXI-mis, imo & sanis adhuc degentibus ue aut ab haeredibus . De primis, praeter Scriptores,

o testes

372쪽

De Sepulchris. 333 testes habemus sepulchrales lapides , in quibus hae obseruantur notulae , V. F. seu viuus fecit: vel V. F. C. idest vivus faciendum curauit: vel V. H. S. F. M. idest vivus hoc sibi fecit monumentum . De haeredibus etiam, ex Inscriptionibus res liquet, quas apud Uirchmannum a) vide . Sepulchrorum extruendorum sumptus ipsi quandoque testatores definire solebant, sicut Sc stritisturae etiam modum : aliquoties id haeredum relinquebatur arbitrio , vijapud eumdem Κirchmannum pluribus demonstratum Inscriptionibus reperies. Ij, quibus extruebantur Sepulchra, fuere quotquot Fato subessent, & mortis legibus forent obnoxij. Nulli enim hominum sepulturae honos denegabatur, quippe qui a natura mortalibus insitus putatus est: vndo Quintilianus b ait: neminem non mortalium fauere hominis sepulturae conuenit, quia haec una res est , euius exemplum ad omnes pertineat : & post pau

cula: certe rerum natura, ut in generandιs, alen

disque hominibus , qua necessaria erant ex se ipsa

prospexit, ita cum rursus opus suum resoluit, compora nostra quamprimism reducere ad principia δε- sinat: paucisque tandem interiectis: nobis vero aduersus exanimes genuit, non solum miserationem, sed etiam religionem z inde ignotis quoque - corporibus transeuntium viatorum collatilia se

373쪽

33 Dissertatio VI. iuris esse corpora sepulturae committere, vulgo creditum cst . Multi quinimo, ne sepultura destituerentur , se vitios tumulandos curarunt; sicut de Asdrubale , Labeone, M. Antonio, & Labieno, non sine Authorum calculo refert Spondanus. sa)Atque hinc laudabilis ille mos non paupe-xum modo , pςrςgrinorumque corpora Se pulchro donandi, verum etiam hostium ipsorum bello obeuntium . Non solum enim Athenienses sepulturae honore Medos insignire voluerunt, ex Pausania in Atticis Sc

Philippus Macedo Athenienses ipsos ex Polybio; a) ut alias praetermittam Nationes: sed Romani ipsi religiosa hac piςtate illustres fuere . Quid enim magis notum, quam Iocus ille in media Urbe, cui dum Gallica Nomen , ubi ossa Gallorum, qui Urbem ipsam inccnderant, recondita fuere 3 b Eandem humanitatem cxercuit L. Cornelius in Hannonem Carthaginiensium Duccin eximium: 0 Idem & Cn: Pompeius Mithridati praestitit: sd) Idem tandem, ut innumera prς-teream exempla, cffecit in Archelai corpore Antonius, ut testis est in eius vita Pi

. Sed nihil prosecto isthaec forent, nisi dc bestias ipsas tumuli honore decorassent . Equos

374쪽

Ze Sepulchris 3 Tquos enim Alexandri Magni exemplo , qui Bucephalum suum exquihtissimis Exc , qui js donauit ex Plutarcho) Augustus etiam sepultura nobiles reddidit. a) Hadrianus item Boristheni Equo monumentum aedificauit i di columnam erexit, inscripto epigrammate, ex Xiphilino in eius vita . Idem factitauit Commodus Verus ex Capitolino. Mulae tandem suae Crassus Sepulchrum cum Inscriptione dicauit. Quem morem ς Graecis crederem ad Romanos propagatum ; apud

illos enim Equi, qui in Olympicis Lpdis victores fuerant, in Ceranico Athenis terra condebantur . b) Simili honore affectos reperio & Canes ; de Hadriano enim ait Sparrianus ; Equos, ct Canes sic amauit , ut eis Sepulchra constitueret. Quid quod idem de Auibus effectum narret Statius 3 c) referatquω Plinius Corvum,praecedente Tibicine, ab AEthiopum humeris ad Sepulchrum elatum.

De Ansstris funere, Cornicis, & Galli vidiridianum . n Pisces etiam sepulturae commissos apud eundem reperies, qui domuraena Crassi ita ait: hanc ille mortuam fleuit, o honore sepultura affecit: ct eum aliquando Domitius in hunc dixisset, stulte Crasse muraenam stei nisti mortuam, Crassus inqnit, ob bestia mortem a

Z a fleui,

375쪽

aue 6 Dispertatio VI.

fleui, tis verὸ nd quidem ob tres uxores, quas ter- arae mandasti. De ritu aegyptiorum , qui Boues, Feles, Canes, Vrsos, Lupos, aliasque bestias sepeliebant, vide Herodotum . a Non negauerim tamen quosdam fuisse Sepulchri honore denegatos . Erant hi hostes Patriae, suspendiosi, & qui se ipsos necassent. Primum patet exemplo Gracchorum apud Valerium , b) item Lentuli, & Catilinae ex Plutarcho . sc) Nec immunes fuere ab hac poena Imperatores, sicut ex Heliogabali in Cloacam proiecti,ut Lainpridius; exq; Commodi, & Maximini unco tractoruM, ut Capitolinus , infelicissimis euentibus liquere potest . De secundis videatur Neratius I. C. sd;&Lipsius de Crucc . se) De postremis audiatur Seruius f) ita inquiens: sciendum quod cautum fuerit in Pontificalibus libris , ut quilaqueo vitam finisset, insepultus abjceretur. Cuius poenae origo a Tarquinio Prisco fuit.Sed mitigarunt illam posteriores leges, de ijs solum intelligi curantes , qui alicuius flagitij conscii e medio se sustulissent; secus vero si tς-dio vitae id patraretur . Sed de his nos disertius tona. 2. Dissert. de Poenis . Missos facio alios variarum Gentium ritus , qui vice se-Pulturae mortuos suos frustatim concisos de

376쪽

De sepulchris 3

uorabant , ut in proprio ipsis ventre conditorium struerent: ita de Scythis enarrat Lucianus in Toxari , & de Hiberniae habitatoribus Strabo. a) At Sidones caput excipiebant, quod inauratum asseruabant, tamquam

omnino sacrum: sb idemque de Essedonibus refert Herodotus . c) Hyrcani, & Caspij,& Bactrii cadauera canibus proij ciunt deuoranda . o Vulturibus vero Iberi. se) A thiopes in aquas immergebant. Colchi patibulo suspendebant defunctos et quibus ineptijsne,

an immanitatibus dicam, non cst immoran

mannus. fg Quare satius erit ab aliarum Gentium s ritate ad Romanorum erga Sepulchra pietatem , & religionem gressium facere. Haec vero tanta fuit, ut maior Templis non adhiberetur ; quare illa religiosa , & sancta superius dixi. Erant insuper Asyli, dc confugii loco, ex Plutarcho in Theseo: imo & apud Sybaritas cum semus quidam ab hero suo Caesius, ad Templum confugiens nihil profecisset, ad Sepulchrum veniam meruit. b in Hinc pecuniae in Sepulchris asseruatae , ct Istodiae causa, ex Plutarcho in Pyrrho . Hinc etiam Sepulchrorum custodia seruis com-

377쪽

3ues Dissertatio VI. missa, ut alibi ostensurus sunt : hinc pariter Gryphium figuras Tumulis insculpebant, ut

vigili as eruandos cura eos esse innuerent.

Quod vero addit Spondantis, sa) non licuissise in Sepulchra despuere , puto de solis Doliolis fuisse obseruatum, ut infra dicemus. Excipiebantur solum sepulturae hostium, quae sacrae non erant; b) licet seruorum Sepul-' chra sancta fuerint . sc Haec vero Sepulchrorum sanctitas tum vere incipiebat , cum glebam, seu terrae portionem in ipsa injiciebant; qua de re audiatur Cicero: d) nam priusquam, ait, in os iniecta

gleba est, locus ille, υbi crematum est corpus, nibit habet Religiovis : iniecta gleba, ct humatum est, O gleba vocatur , ac tum denique multa religiosa iura complectitur. Ritus vero glebam iniiciendi ortum habuit ex illo altero, terram scilicet ter plena manu iaciendi in cadauera insepulta , & fortuito oblata, quaeque sepelire non liceret; de quo tona. 3. Differt. de Funer. Post glebae ergo iniectionem sanctum erat Sepulchrum ; illudite violare nefas, maxi- naumque crimen ; quod hae poenarum spe cies sequebantur,puta mors, relegatio, dasn- natio ad metalla, deportatio, pecunia, & manus amputatio, ut apud Iuristas passim , denos toni. a. Differt. de Poenis . Violabantur

378쪽

De sepulchrit. 3 soautem Sepulchra his potissimum de causis scilicet demolitione , habitatione dolosa, illatione illegitima, & alienatione. Demolitione quidem , si quis de sepulchro abstulerit

vel saxa, vel columnas, aliamque materiam fabricandi gratia. a) Habitatione, si quis in codolo malo habitauerit, aedificiumve aliud , quam de

ne illegitima , si quis contra voluntatem testatoris in haereditarium Sepulchrum quamuis hares, iu- ferat. c) Alienatione tandem, si quis res Religioni destinatas contigerit, ct emere, O distrahere non dubitauerit. sd)Ad enarrata hucusque capita reducuntur contrectatio cadaueris, mutilatio, spoliatio, translatio. Profanari enim credebatur Sepulchrum , si corpus a quopiam contrectatum esset: quare in veteribus etiam monumentis reficiendis curabant, ne corpora contingerentur , ex Marciano I. C. Praeterea profanabatur si membrum aliquod cadaueris amputatum csset: quae amputatio passim ab homicidis fiebat, qui interfecti nasum, auriculam, aliamque partem abscindebant, eamque

sub axilla fercbant, ita occisiim credentes inualidum omnino reddi ad se ulciscendum, ut apud Sophoclis Scholiastem legitur. Quare inter reliqua Magicae disciplinae capita Z erat

379쪽

36o Disertatio VI. erat praefatae mutilationis modus, ut apud

est. Spoliatio cadaueris erat, cum quis res cum mortuo conditas clam auferrct. Quam uis enim lex duodecim Tabularum aurum vetauerit cum defunctis condi; non obtinuit tamen vim suam , quin multae e contra in tumulos diuitiae coni j ccrentur, ut ex Teren

pulchris notulae istae inscriptae: I. M. I. ST. ABSC. hoc est et In Memoria ista sunt bona abscondita: vel IN. HC. M M. S. P.SN. FN. id est; In hoc Monumento sunt pecuniae sine fine, ut iManutius interpretatur. Translatione tandem cadaueris Sepulchrum violabatur; perpetuae siquidem Sepulturae tradita, nequibant alio transferri ex Marsiano : o hinc in Tumulis

passim inscriptum, PERPETUAE SECURITATI, apud Vel serum; unde domos aeternas dici consueuisse Sepulchra supra indicauimus . Agnita tamen causa transferri cor pora poterant, ut ob nutiij incursum, aut ruinae metum. d) Huiusmodi autem cognitio ad Pontifices pertinebat s postea vero quam Pontificatum Maximum sibi Impera tores adiunxerunt, hanc etiam facultatem sibi asciuere, ut tom. a. Dissert.de Sacer l. & Disi seri de Magistr. dicam. Atque haec de tem

380쪽

De Sepulchyli. 36Iporanea tumulatione intelligi nolim quae

enim ad tempus alicui loco commendabantur reliquiae, poterant absque licentia alio transferri, quicquid in oppositum adducat Nirchmannus: ain si namque ea licentia opus fuisset , iam nullum foret temporaneam in ter, perpetuamque sepulturam discrimen et supplex vero hac de re libellus Seuero Principi oblatus , vel quia unicus , vel quod ex adulatione conceptus , nihil profecto in fauorem Nirchmanni euincit. Vt ut sit, in ea reliquiarum translatione multos intercessisseritus, sacrificia, & preces, suis eque a vectigalibus immanes ue ut vectigalia pro ijs exigere, summae suerit auaritiae index , locumque prouerbio dederit, b) alibi commodius de . monstrabo ; ut & alia multa in hanc rem orportuna ; cum pure legalia a Iureconsultis. peti valeant .

SEARCH

MENU NAVIGATION