장음표시 사용
381쪽
De Sepulchris in particulari . Post vectigatas, quantum Sepulchrorum
obscuritas nobis permisit, tum intrinse-cis, tum extrinsecis ipsis Sepulchri, particularis quaedam eorumdem defignatio, sicut in Domibus, ac Templis praeuitimuS, tradenda est, breuis tamen: cui & unius , aut alterius delineationem adijciemtis , ut reliquorum modulus animo concipi queat. Extra Portas Urbis frequentiora fuisse Sepulchra, iam supra dictum est et nos tamen , quae intra Vrbem crant, aut Vrbi proximiora, tamquam e re nostra magis, perquiremus... Ut ergo Regiones singulas, sicut alias prς- stitimus,cursorio calamo hic lustremus, ecce in prima Regione non pauca extitisse Sepulchra, praeter Tullium, a) Pyrrhus Ligorius , cuius amo rudera adhuc extabant, ic-
statur . Erat hic Colatini Monumentum; Item Seruiliorum, & Metellorum : Caecilice cumprimis Crassi uxoris, Metellique Cretici filiae, quod hodieque a Bouis Capite ibi insculpto, Capo di Eoue, vulgo appellatur . Mutarunt illud in Arcem, cuius adhuc recinctus perdurat, Romani, cum Factiones ubique in Urbe
382쪽
De Sepulchris 36s Vrbe grassarentur. Ibidem erat Q. Caecilii Tumulus, in quo & Pomponium Atticum eiusdem nepotem sepultum asserit in eius vita Cornelius Nepos . Hic etiam fuit Basilij Sepulchrum, ubi latrocinia patrari solita ait in Miloniana Asconius. Extra Portam Capenam Horatiae Monumentum , so roris illorum Horatiorum , qui cum Curiariis certarunt, ex Liuio . Horatiorum Vcro Sepulchra male ibidem a Panuinio collocantur, clam ex eodem Liuio in Albano potius fuerint Territorio , ubi & praelium commissum fuit. Hic tandem Thessali medici
Memoria . Nullum in secunda Regione adinvenire Sepulchrum licuit. In tertia erant
Eusta Galliea Liuio a appellata , ubi scilicet
Gallis in Romae obsidione caesis, Tumulum Romana pietas excitauit. Reponuntur ipsa vulgo ad Palatini radices contra Piorum Hortos , ubi D. Andreae aedes hodie extat, quae,corrupto forsan vocabulo, in Porthgallo, pro, in Busta Gallica, nuncupatur . In hac eadem Regione erat Septizonium, quod Sepulchrum creditum est , de quo paulo post sermo rcdibit. Quarta Regio Sepulchris cartiit, quod intra Vrbem fuerit: de publicis
loquor , priuata enim quae domi suae unusquisqtie constituebat, rimari non lubet, nec vacat, nec si vacaret, corum notitia haberi posset.
383쪽
s64 Dissertatio VI. posset. In quinta Regione , seu potius post
eam, extra Esquilinam Portam, inque Esquilino Campo, erant Puticuli, ubi pauperes tumulari solitos supra dictum est; ibidemque Ustrinae Publicae , ubi corpora cremabantur, de quibus alibi disseremus . In sexta
Regione Campus crat Sceleratus prope PO tam Collinam, cum subterraneo 1ntro, in quo Virgines Vestales incestus crimine infames,vitiae adhuc tumulari itebant,ex Festo. An vero intra , vel extra Salariam Portam
is Campus cxtiterit, digladiantur inter sese Antiquari j : at intra Vrbem fuisse clarissime Festus ipse indicat inquiens . nec tamen , lices nocentes, s de Vestalibus loquitur in extra Vrbem obruebantur, sed in Campo proxim8 Portam Collinam cte. clarius vero Halicarnasseus a)de ii dem ait: et que ad Collinam Portam Vestales, intrὰ muros, in monumento ad id parato deponuntur : Plutarchus tandem in Numa inquit: quae virginitatem polluerit viva iuxta Portam defoditur, ubi est tumulus intra V. bem . In Salaria Via monumcntum unius e comitibus Herculis . b In septima Rcgione nullum aliud reperio Sepulchrum, quam C. Poblici j su b
Capitolino, Macellum Corvorum v crsus, cuius rudera cum Inscriptione co loci apparent, ex qua constat publicum cum locum, honoris causa, Poblicio traditum , vel extra
384쪽
De sepulchris 36 smoenia, ut suspicatur Nardinus , vel etiam intra ; quod eximiis quibusdam viris concedi solitum obseruauimus: quare inopte quidem in suis Dialogis de eius Sepulchri veritate dubitauit Augustinus. Hoc propE forsan fuit Gentis Claudiae Sepulchrum , quod intra Vrbem,honoris causa ,eidem Genti tributum diximus. In octaua Regione ad Veliam in Palatino erat Publicolae Sepulchrum , cuius supra meminimus . PropE Cloacam Maximam erant Doliola,υbi non licet despuere: Varro loquitur, eorum duae traditae sunt historiae, quod alii esse aiunt ossa cadauerum 3 alij Numae Pompili, religiosa quaedam post mortem eius infossa, ut nobis alibi erit sermo . Accae Laurentiae Sepulchrum in Veluro,qua in Nouam Viam
exitur, ut ait Varro , Q ubi Accae Simula-Chrum, prope quod Laurentina Festa peragi solita , alias tradam . Tarpeia Virgo in Ta peia Rupe , ab ea sic appellata, Sepulchrum obtinuit, si Plutarcho in Romulo fides. Sed vero Regio Tumulis prae omnibus ditissima fuit Nona, ob Martium Campum, in quo insigniores qliosque tumulari diximus . Ergo in Campo Martio Augustorum cumprimis erat Mati soleum , cuius peculiarem descriptionem infra traditurus sum. In huiusce Sepulchri Nemore Libertorum Augusti Sepulchra ; Vlpij praesertim Martialis
385쪽
366 Dissertatiσ VI. inter ruinas nuper repertum , sicut testatur Fulvius. In eodem Campo erat Bustum , in quo Augusti corpus combustum fuit: eius situs sic describitur a Strabone:in medio autem Campi, Busti eius ambitus ex albo lapite ferreis in orbem cancellis septus . intus populis consitus οῦ praecisus autem Busti locus creditur Nardino eo loci extitisse, ubi nunc Sancti Augustini AEdes. In eodem Campo Iuliae Tumulus: item Syllae Felicis , Hirtii, & Pansae Cosi: Agrippae, Drusi, & Britannici: Domitiorum vero Sepulchrum in Colle Hortulorum prope Portam dei Populo, ubi & Nero tumulatus fuit ex Suetonio . Sed quid plura
commemorem l cum Strabo Sepulchris refertissimum eum Campum asserat, inquiens; propter cum locum istum religiosissimum esse cogitarent, clarissimorum virorum , ac faeminarum Monumenta in eo construxerunt . Quem tamen
Strabonis locum non de omnibus promiscue,& e plebe hominibus intelligi velim, sed de solis Magnatibus, qui non uiae Semtus decreto inibi, honoris causa, tumulabantur: unde Appianus aj dc Sylla ait; transtulerunt in Campum Martium , ubi solos Reges sepelire mos est. Hinc Iuliae Pompei uxori , Caesarisque filiae eo in Campo tumulationi sese a
Domitius opposuit b γ Marcique Oppii
AEdilis offa alio ex Senatus decreto translata
386쪽
De Sepulchris. 367suere es a) In decima Regione solum Cinciorum Sepulchrum apud Antiquarios reperio, in Palatini loco , qui, statuae Cinciae, Festo dicitur : item Septizonium Seueri, de quo infra erit mentio . In undecima Regione in extima Circi ora Sepulchra olim cxtiterant Tribunorum militarium, qui in Bello Volscorum obierant, ex Festo . In duodecima Septizonium Vetus collocatur a Pan ui-' nio ; sed verius Seueri Sepulchrum in Septizonis speciem extructum creditur Nardino quam controuersiam infra examinabimus . In tertiadecima erat Aventini Albae Regis priscum Nonumentum super Aventino
colle ex Varrone ; sb) licet Sextus Aurelius Victor de Romanorum Origine disserens , ad eius montis radices illud constituerit. In codem Colle Titi Tatij tumulus in loco,qui,
a Laurorum copia,Lauretus,dictitur Varroni.
Caij tandem Caest ij pyramidato Sepulchrum
in Campo Testaceo, ut mox subnectam. PO-stremaru Urbis Rcgionem decorauit Numae Sepulchrum in Ianiculo colle et sc) testaturque cx Cassio Emina Plinius d repertam ibidem Arcam , in qua Numa ; in eadem libros eius repertos; qua in re varia Nardini dubia, more suo , orta sunt, quae apud ipsum 6 vide . In Ianiculo etiam Ludiani Scpulchrum item Statij
387쪽
368 Dissertatio VI. Statii Caecilii Poetae. Hadriani Sepulchrum,
quod in Vaticano Campo situm est, mox describemus . Ab co non procul erat Aurelii Imperatoris Tumulus. Scipionis Asticani Monumentum creditum vulgo cst ad aedem Sanctae Mariae Transpontinae colloclitum ,
ubi ingens Pyramis alteri Caesti j similis; ecuius extimis marmoribus Donus Primus
Pontilax D. Petri Atrium strauit, quicquid cauillis filis aliter Nardinus sin adeat. In Vaticano etiam Honorii Sepulchrum , eiusque coniugis Mariae. Equi tandem Lucii Veri, non sine insaniae nota , eodem in Campo tumulati . Atque haec sunt, quae de nonnullis Sepulchrorii in locis dignoscere licuit, multis alijs praetermissis , praesertim quae extra. Vias Appiam, Flaminiam, aliasque insigni res extasse diximus; cum nostrum sit interiorem Vrbis Antiquitatem perlustrare. Sed age iam postremo loco insigniora quaedam prisca Monum elata rudi calamo adumbremus. Et primo omnium Hadriani
Tumulum, quem paulo ante commemorauimus. Extritistus fuit ab Hadriano Imperatore ex Augusti aemulatione, in Vaticano Campo ad Tyberis ripam . Eius forma erat, e parte inferiori, quadrata; desuper vero rotunde, ad instar Turris, assurgebat, ut hodieque videre est. Tegebatur undique candia
dissimis Parij marmoris crustis; in summitate
388쪽
ne sepulchris. 360 vero innumera emicabant qua virorum, quaequorum, qua curruum Simulachra, a) quga Graecis, Gothicae inuasionis tempore, in fragmenta comminuta, in Gothos ipsos iacta fuere . A Gothis ea Moles pluries capta, 1 Rauennae postea Exarchis, Arcis loco, possidebatur . Donec Crescentius Romanus Ciuis in ampliorem Arcis formam cam redegit ; & Bonifacius Nonus muniuit ;demque Urbanus Octauus non sine magna
auri profusione validiorem reddidit. Augusti Mausoleum, unde Hadriani Molem exemplar sumpsisse diximus, in Martio
erat Campo,ad alteram Tyberis ripam, cuius cernuntur adhuc rudera reticulati operis,
circularisque formae, tum prope S. Rocchi Ecclesiam, tum in Benedicti Flora uaniij AEdi bus . A Martiano, cuius aeuo minorem passum fuerat deformationem, ita describitur:
Extat adhuc ubi vulgo Augusta dicitur, iuxta S. Rocchi Ecclesiam interior circumferextia , retiaeulato opere: olim vero tres circumferentias Disse, vestigia fatis ostendunt, inuicem ita distantes, ut in plures partes intersecarentur , pluresque e Grent ioculos , quo quisque seorsim a caeteris sepelia νetur . E tribus his circumferentiis, ea , qtue imiorem obtinebat locum, amplior erat, supra quam secunda angustior assurgebat,tertia tandem omnium erat angustissima': ut ita
389쪽
37o Dissertatio VI. tria eslarmarentur plana populis consita, ut inde asseruere valuerit Suetonius: quorum, iomnium praeclarissimum e se Mausoleum Agger ad Pamnem Iupra sublimem albi lapidis fornicem con- sgestus , ct ad verticem usque semper virentibus arboribus coopertus: infastigio statua Augusti, sub
Aggere loculi eius,ct cognatorum, ac familiarium, a tergo lucus magnus Ambulationes habens admirabiles . Populos hasce Mausoleum inter , dc Populi Portam, quae hinc nomen desumpsissise existimatur, Nardinus recte collocauit. Eiusdem Mausolei Porta ad Campum Martium vergebat, siciit asserit ex ruderibus sui aeui Ligorius. Bini ante eam Obelisci, pc- dum LXXX. quorum unus ante Ecclesiam, sSanctae Mariis Maioris Sixtus Quintus erexit , alter post Sancti Rocchi aedem iacero
Caesth Sepulchrum integrum adhuc perseuerat Portae Sancti Pauli coniunctum , Py- ramidale e quadrato marmore assurgens. Extra Vrbem fuisse, Differt. 3. dictum est . Eius altitudinem, latitudinemque, ut & picturarum , quae in interiori eius cameratione repertae sunt, explicationem , Cςstij denique Conditionem, atque ossicium , aliaque ad hanc rem, in erudita Dissertatione Octauij
Falconerij, quae Nardini libris inseri solet,
Quare Seueri Septizonium, cuius supra-
390쪽
De Sepulchris. 37Ipluries meminimus, reliquum est, ut explicemus . Septizonii vox satis indicat molem,
quamdam fuisse septem solarijs , seli planis,
ceu totidem Zonis quaquauersum circumdatam, distinctamque ; quae plana ita locarentur, ut unum supra alterum C ret; qua tenus alter corum ordo, atq; contignatio, alteri ordini, super columnis immineret, ut de Mausoleo Augusti cxplicauimus at sep-
tuplex . Tria apud priscos Scriptores reporirc cst Septizonia, unum vetus , cuius merminit Suetonius in Tito: alterum Seueri Imperatoris apud Spartianum : tertium vero eiusdem Seueri, specie SeptiRonj extructum, ut ait in Geta Spartianus ipse. Ex his: tribus Septi Zonijs postremum dumtaxat vere Sepulchrum fuisse opinatur acute Nardinus, quod illud specie Septi ην extructum dicat Spartianus, ut ita Septizonium reuera non foret, nec septuplici donatum ordine; sicut Septizonium crat vetus Suetonio memoratum . duo vero priora non Tumulos fuisse censet, sed Xystos quosdam, nos dicimus, Lone , aut Zeluedere: quod cx Spartiano ipso colligit Nardinus , ctenim inquit ille : Cum Scpti Ronium faceret, s Seuerus) nihil aliud co-i gitauit, quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret: ubi nulla Sepulchri, sed magnifici
cuiusdam operis, mentio . Nos vero contiouersiam hanc curiosis dirimendam ultro A a a conce