장음표시 사용
391쪽
3 a Dispertatio VI. concedimus. Illud e re nostra potius animaduerterem,Sepulchrum Seueri, specie septino- uni, extructum, in Via Appia fuisse ad Antonianas Thermas, ut idem Spartianus testatur: Septizonium vero Seueri alterum,con- Hira D. Gregorij Ecclesiam extasse, ex iis, quae extant ibi, ruderibus cerni potest: Septizonium tandem vetus in Esquilijs vulgo locatur supra Sanctis Luciae in Silice R. dem, quam & in Oribea agrominatam reperimus 3 vitae Graeca vox idem prosecto sonat, ac apud nos Lone, aut Ringbiere ue quaeque appellatio certe Nardini coniecturam recte confirmat . Utrum autem vetus sistum Septizonium septuplici insignitum esset ordine, si cui suspicatur ex Martiano Nardinus, an etiam Septizonium Seueri iisdem ordinibus gauderet, ut vulgo creditum est, non audeo determinare. Illud dumtaxat eta Philandro a) adnotarem, tam ingentem sublimitatem minime cum inferiori, quod extat, plano cohaerere,aut compati i Sed in his haud diu tius immorandum , quod hae Septizoniorum species ad Sepulcnra non spectent, dς-que ijs alibi futurus sit sermo.
392쪽
De Sepulchralibus Lucemis perpetuo
CV Μ dictum a nobis supcrius sit, inter
alia Sepulchrorum ornamenta fuisse s Lucernas; hinc operae pretium erit, ut de istis etiam nonnihil attingamus potius,quam disseramus : eo vel maxime , quod ipsae ad nostros usque dies arsisse compertae, non leuem accenderint in Lycaeis curiositatem acui ut satisfacerem, illud a me praestandum constitui, ex uberi scilicet Scriptorum, Fortunij praesertim Liceti, viridario , paucos flosculos colligere, quibus Sepulchra nostrai prisco sane more, ceu tot corollis exornem Lucernarum ergo Sepulchralium materia erat, aut e terra, aut e metallo; sed frequentiores certe fictiles: auream memorat Paucinias : argenteam vero D. Augustinus; a seneam tandem in Batauica: Arcis ruinis imuentam describit Petrus Scriuerius: Lapideam etiam e Lunensi marmore, BenauidhIC. Patauini Musteum asseruat et Ligneamque indicare videtur Tullius, D dum L J- num ligneolum nominat et quamuis dubitent Ra 3 cru- a Dis. is . cb ι. 3. vist 7.
393쪽
cruditi, nil in vere totam ligneam intellexerit ipse lucernam, an ligneam eius thecam , vel candelabrum , lucernariumque. Vtut vero se habeat, infrequentes crant postremae eiuscemodi materiae; sicut primae frequen
I ucernarum forma multiplex, Variaqueo utique suit pro artificum varia indole, &arte: ut mirari equidem subeat, quanta cum ingeni j luxurie luserint priscorum hominum ingenia in suis diuersimode lucernis conformandis, Erant vlplurimum rotundae, aut paululum oblongae . Nobiliores vero nullam non exprimebant figuram , qua, auium,qua ferarum, qua piscium, qua etiam hominum ; ut apud Casalium, & Licctum , fusius vero in Museis, videre est . Singulae vero hae figurae suis non vacabant significa-.tionibus, allusionibusque , emblematum, Hieroglyphicorumque rationem imitantes; quorum explicationes, interpretationesque apud eumdem Licetum sa) habes ad satietatem usque, at non sine cruditionis lautitie. . Magnitudinem Lucernarum quod attinet , cxistimat falso Cardanus b) ingentis ipsas molis fuisse, exemplo, ut idem censet, eius, quae in Mineruae rude Athenis crat. Sed notat recte Licetus parum diuersas 1 nostris, quae quotidiano usui sunt, priscorum
394쪽
De sepulchris. 37 Jucernas cxtitisse; & merito sane et ita enim suadent Nesidea, Olybiana, Pisana, aliaeque, de quibus mox dicemus . Sed Sepulchrales Lucernas in generali dumtaxat hucusque attigimus . Vt autem propius ad rem accedamus,de Lucernis perpetuo ardentibus differendum nobis est. Qua in re duo conficienda sunt: primo earum stabilienda est existentia ; cum a plerisque aniles inter fabellas,& commenta recensean-rur: secundo vero probabilior eius perpetui incendij cxcogitanda est ratio. Vt autem a primo istorum exordium sit, occurrunt in praesi minari prisca , eaque indubitatae fidei monumenta id ipsum testantia . Pausanias enim cumprimis in Atticis
aureae meminit Lucernae, in quam oleum infusum ad integrum annum duraret. Non
absimilem , imo & diuturnioris durationis , commcinorat in libris de Oraculorum defcctu Plutarchus , in Iouis Ammonis Templo ardentem . Eiusmodi etiam fuit, quae in Fano Veneris micabat ue Augustino, a) a nullo tempestatum, imbrisque impetu extinguibbilis asserta. Eiusdem farinae fuit Vestae ignis. Huc etiam spectat Lucerna Peionis apud Pausaniam in Baeoticis; Prytanasi apud Gy
395쪽
Dissertatio VI. Vulcani apud Poetam Thebaeum; sa) Pro serpinae in Terento superius nobis explicato, Pyret latorum apud Rhodiginum b) Myce rini Atigvptiorum Regis apud Herodotum in Euterpe: & sexcentae id genus aliae inextinguibili igne oppido praeditae.
Verumenimuero, quoniam Scriptorum hac de re nonnullis suspecta visa est fides , Ocularis tandem patrum nostrorum in vivis adhuc degontium inspectio dubietatem omnem eliminabit. Cui enim non innotescat Lucerna illa , quae Paulo Tertio P. M. gnante rcperta cst Romae in Via Appia , es cgione Conditori j M. Tullii 3 cui haec Inscriptio, TVLLIOLAE FILIAE MEAE. De
hac autem Lucerna retulere ssores arden tem fuisse repertam, sed admisso aere proti nus extinctam, sicut testatur Guido Panci rotus in suo Rerum Memorabilium deperditarum libro ; cui Jc subscribit Henricus Salmuth in ad cundem Notis , necnon Hermolaus Barbarus, ac Franciscus Maturan tius, alij que. Similes huic fuere Lucernae Ferentillae in Agro Viterbiensi repertae, Ru- stellio attestante. Alia fuit, quae in Agro Patauino iuxta Atestem, anno M. D. nostra Diutis, inuenta fuit intra fictilem urnam ardens inter duas ampullas, cuius Author Crc ditur Olibius. Eius meminere Bernardinus
396쪽
te Sepulchris . scardeonius de Antiquitatibus Patauinis, a Grutherus, Hermolaus Barbarus sb in suis Corollariis, HGesnerus,Cilesius in sua Astinente Consolentanea , Petrus Appianus in Inscriptionibus, Porta in sua Magia, d)Detrius in Magicis, e) Ruscellitis, Rubcus , Eritius,aliique. Non minus admirabilis fuit
I licerna altera anno M. D. L. reperta in Ncside Insula in Neapolitano Cratere sita, quae rupta,illico extincta est, si fides praestanda sit eximio rerum naturalium indagatori Ioanni Baptista: Portae f) Neapolitanorum decori. Alterius etiam meminit filo tempore in Monte Quirinali et sta Iacobus Mancinus in cpistola ad Licctum ι quam cisos res testati sunt a se ardentem adhuc compertam fuisse; cuius lumen a semetipso visum ait Vuolfangus Laetius . g) Idem Mancinus
aliam etiam commemorat Luccrnam Pisanam in ruinis maioris Ecclesiae adinventam calentcna valde, bitumineque resertam , prolit Presbyteri, Canonicique cius Ecclesiae fassi sunt. Bononiae pariter plures ardentes Lucernas cffossas fuisse testantur Porta, bj Iulitis Iacobonius in Appendice de prisca Caesiorum Gente, & Hieronymus Ruscellius de illustrium Virorum Stem matibus. Sed
397쪽
Omnium, quotquot vulgo circumseruntur , celeberrima fuit Pallantis Lucerna , anno
M. CCCC. I. ab agricola quodam non l*nge ab Urbe inuenta in Sepulchro lapideo, in quo procerae staturae Vir , qui e lancea , pectorisque vulnere, Pallans Arcas creditus fuit. Lucerna haec nec aquae iniectione, nec flata cxtingui potuit; sed in fundo perforat , statim extincta est. Eius meminit Martinus in Chronicis, sa) Ioanncs Boccacius in Genealogia Deorum , Philippus Bergo mensis in Chronico Mundi uniuersali , & Volater
Haec omnia satis , superque , nisi fallor,
Lucernarum perpetuo ardentium exi stentiam cuincunt, nisi quis mala sidc, affectoque praeiudici js animo experimenta haec inficiari maluerit; sicut efficit Paulus Aresius in opere suo sacrorum Emblematum, qui neruis omnibus haec ipsa demoliri curauit, Pallantis praesertim, atque Tulliolae: tum ex Pallantei Sepulchri Inscriptione , quae minime videtur illius aeui barbariem sapere ; tum quod per ea tempora concremari corpora moris esset; tum quia diuitiarum penuria huiusce inconsumptilis olei minime ferret impensas: tum tandem , quod testes pro huiusmodi Lucernis afferri soliti, ex auditu dumtaxat sint, non item cae visu. Quas, ilis
398쪽
qtie amnes Aresij dubitationes, apud Licetum sa) erudite, ingenioseque prostratas vide . Nobis interea illud ratum omnino sit, plures adesse oculares testes , qui Lucernarum perpetuo ardentium existentiam contestati sint: Beliramus imprimis Eques, Ca dinalis Estensis nobili seruitio addictus, qui sub Paulo Tertio Tulliolae Sepulchri inuentioni adfuit: cui adde eruditum Virum Ioannem Baptistam Castalium Romanum, qui in suis veteribus Christianorum Ritibus b se
testem de visu fatetur: eiusdemque census fuit Frater Leander Albertus in sua Italiae descriptione , ubi Ioannem etiam GarZonium in testem aduocat ; ut alios plures natissos faciam irrefragabilis fidei Viros . Quare huiuscemodi Lucernarum realitas pro incomperta omnino habenda est. Alterum, quod subindicauimus punctium, qui scilicet hoc Lucernarum genus con fici valuerit, fateor non rem parui esse momenti, nec adeo facile assequibilem : circa cas enim inextinguibilcs flammas plura caligarunt ingenia, earumq; fumus haud unius intellectus splendorem obfuscavit . Clam alitem res non philologica , verum philosophica omnino sit, nobis tali is erit varias hac de re opiniones referre, iudiciumque ingenioso Lectori committere. Ergo ingenio
399쪽
3go misertatio VI. rum Phoenix Augustinus credidit Darmo
num opera tamdiu eas Lucernas arsisse. Simon Maiolus Vulturariensis Episcopus pere-nem illum ardorem Diuino miraculo attribuit . Ioannes Baptista Porta ad vacui fu- gam, vel penetrationis periculum , quibuscultandis tam enixe natura satagit, Confugium tentauit. Franciscus Cilesius ad clly- Clinium ex amianto incombustibili lapide, oleum que e metallis , aut ex amianto ipso eductum, recurrit: cui annuens UuolfangusLazius, auri etiam oleum, pinguedinemque subnectit: Andreas vero Libauius pulveres insuper ramentaque Gagatis lapidis addit, supra quae destillans aquae gutta , vel vapor , tam diuturnam flammam excitarit . Plutarchus ad ambientis aeris frigiditatem , humiditatemque se recepit, quibus ignis vis, qua
oleum consumere solet, retunderetur. Quas
opiniones, seu hipotheses Licetus integro secundo libro lacertose quidem confutat, suam postea adiiciens, quam utinam pari neruo ipse confirmasset.Supponit enim haud oleum esse, ut vulgo asseritur , ignis pabulum , sed flammae hoc solum prodesse, scili- cet, vi vinguli, compedisque instar, ignem. retardet, ne inrauam auolet sphaeram: Aristotelis scilicet somnio praeiudicatus, ignis sphaeram supra aerem Constituentis , quo
ignis ipse pernicissime ferri enitatur . Qua-
400쪽
De sepulchris. 38 Ire illud tandcm concludit, oleum quoddam exasbesto, &amianto, similique materia , confici posse, eam seruans cum igne proportionem , ut nec ab eo vinci, nec vincere illum vicissim valeat: quapropter perpetuo nexu , societateque aeterna cum suo oleo ignis inextinctus asscruandus foret. Quod ingeniosum Liceti placitum Aresius laudato expugnat loco ; suam & ipse sententiam si
vera foret earum Lucernarum existentia) exponens; quatenus per canales quosdam, subterranei specus bitumina in Lucernam confluentia, perpetuum ignis pabulum perennarint.Quod Aresii figmentum a Liceto ipso
confossum etiam fuit. In hac ergo contentionum , & iurgiorum pIena disputatione, duo sunt, quae mihi prae reliquis arrident. Aut enim perpetuus hic ardor conceditur, aut omnino negatur ; si primum; tum dici poterit, mechanicum is artificium in hoc constitisse, ut perpetua qua-l dam circulatione, flammulae fumus sursum elatus, iterum in oleum addensaretur; atquel ita replicato, iteratoque circulo ignis perpetuaretur οῦ prout in alembico, & quotidie in Elementis videre est , cum aqua in vapores soluitur; hi iterum sursum in aquas agglomerantur , atque ita deinceps . Si vero lubeat negare hos perpetuos ignes, dici non om-Mino inepte posse: crediderim, flammulas, quae
