Summula de peccatis. Reuerendiss. D. Thomae De Vio Caietani card. S. Xisti. Perquàm docta, resoluta, ac compendiosa. Additis ut uocant summarijs, & copioso rerum praecipuarum indice

발행: 1568년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

go Contritio.

te st esse certus se habere contritionem ueram, dubitando arisi i formata uel inserinis : quoniam potest esse certus de asi suae uoluntatis,quod plus displicet lilii offendisse Deum mortaliter quam quodcunque aliud naahim : ii militeneplus intendit uitare mortalem offensain t ei, quam quodcuque aliud: non tamena est certus propter hoc se esie in dirariatate & gratia Dei. V nde debet quilibet esse certus de contritione humana,hoc est quantum ex nobis pendet , no autem de contritione formata diuina gratia. Haec de primo. Materia uero contritionis hoc eth de quo debet homo coteri)constat principaliter esse peccatum mortale ; ct secundario ueniale. Et quia impium est dimidiam a Deo iperare ueniam oportet conteri non de uno peccato lic', & de alio non sed de omni peccato mortali proprio. Μodus autem contritionis sussiciens ad salutem est, ut homo qui multa laabet mortalia, i generali detestetur omnestam mortalem in Deum offensam cum animo uitandi de

caetero , ut dictum est, hoc, ut displicentia haec odio habet continissa supra omne odibile, & propositum uitandi intendat supra omne uitabile. Sic nanque contritio generalis est contritio uirtualiter attingens omnia & singula commis sa etiam oblita. N ec exigitur ad salutem habere singulas critritiones iuxta singula peccata,nec secundum numerum,nec secundum species peccatorum, testante hoc domino scen de Magdalena, Dini ista sunt ei peccata multa, q*qnia'a dalexit multum, S non dixit, quoniam dilexit inult' ies. Necessaria autem est contritio peccatori ad salutςm,qu niam sine poenitentia peccatum non remittitur: poenitentia autem principaliter conii Rit in contritione, quae necessari fuit ante legem, sub lege, de tempore gratiae. Tempus autem quo tenetur poli comissum mortale quia conteri, quantum ad surgendum a morte peccati ,&uitam dum periculum repentinae mortis ad damnationis determinatum esὲ ad statim, quia nec per momentum tutum est,ticitum ν stare in statu ostens ae dc irae Dei. inrantum autem ad uitandum nouum peccatum transgressionis praecepti de contritione, xςmpus est determinatum ad articulum necessit

dii sicut in liis sitam liuis praeceptis contingit.Duplex au

112쪽

Contritio. 8r

tem necessitas ex se cogit ad contritionem. Prima est pericod una mortis quia tcnetur homo in hac uita conteri.Secundo elisusceptio uetadministratio sacramenti& uniuersaliter,eaeercitatio cuiuscunsactus exigentis necessario hominem sine peccato mortali:quia nisi conteratur tunc homo mortale peccatum incurreret. Tertia uero necessitas,scilicet ex praecepto Ecclesiae semel in anno scilicet tempore confessionis,nota tute assirmatur: quia si attritus ut prae limina est suscipit sacramentum pinnitentiae & Eucharistiae, satisficie praecepto Ecclesiae. Ex hoc autem quod peccata memoriae occurrui, sicut non tenetur ad tunc confitendum, ita nec ad tunc contai rendum. Vtrunque enim est preceptum assirmativum obligam tempore nes essitatis,quod no constituit memoria. Sed tenetur semper ad non approbandum,ad non complacenducula ista sunt praecepta negativa, quae obligant sena per di ad seniper. Dies quoque sestos sanctificare noua cotritione peccatorum sano: una consilium ac omni obseruatione dignum est,non tamen praeceptum:quia nec ex parte cotritionis praeceptum de contritione determinatur ad diem festum, nec ex

parte diei ini praeceptum de sesictificatione sestorum, determinat sibi contritionem peccatorum.

Contumax potes excommunicari.

Contumacia, pro quanto contra obedientiam iudici de- --bitani tendit ; peccatum est mortale. In cuiuo signum

Potest contumax excommunicari.

Contu elia quando sit peccatu mortale.

Contumelia qua quis malum culpae iniuriose in proxi- nuina coram prosert: puta, Tu es fui peccatum naorta Ie est formaliter fiampta 1 quia quantum in te in , laedit proximum in bono honoris . Dixit λ aliter, hoc est ex imrentione dehonorandi quia materialiter hoc est non ex intentione dehonorandi) possunt uerba coiitumeliosa etiam absque ullo peccato dici: reprehensionis grati uel cu peccato ueniali ex leuitate. Memento quoque hic di ubiaue, θhuiusna odi peccata mortalia ex sito genere sunt uenialia propter imperictionem actus, uel quia primi motus: uel qui .. F coni

113쪽

a,' Contumelia.

contumesia miniima ,mel quia materialiter tantuni contuis

melia, est nilis serte notabilis laesito proximi inde sit.

Convicium duplicem importat iniuriam.

Convicium duplicis iniuriae nomen est. andoque

enim generalem sonat iniuriam in proximum, coram uiatam uerbis, siue significetur malum culpae, ut esse sacrilegium , sicarium dic. liue malum poenae ut ellia caecu uel claucium : ita quod contumelia est species conuitii. QMρndo Φαurem sonat iniuriam plurium simul uociferatium iniurila Se conrra proximum, ut dicatur conuicium quasi cΡnuociaci multitudine vocum : ut contingit saepe transieunti paupexi a lauibus personis iocose tamen sera. Et utroque m ocio ex suo genere tarmaliter hoc est ex intentione dehonora di factum constat esse peccatuita mortale: quia quantum est ex intentione astus & loquentis, laeditur pro imus in hos lore. Veruntamen propter imperfectionem actus euta materialiter tantum conuitium dicitur sine notabili detriamento honoris, aut quia non uere consensit ut dehono ei gratia conuitiaretur, sed quali primus motus filii quo ad hoc, aut quia in minimo non curauit dehonorare uerauetantum peccatum incurritur. De exe inplo autem disto conuitiantium iocose, diximus: ut intelligatur conuitii significatio , non quod iocose fictum, sit mortale, communiter

enim ueniale est conuitium iocosum, sed quod strio & -- Dialiter sit, mortale est ratione dicta.

Debitum omittens correctionisgra ter peccat.

Correctionis, qua subditia superioribus corrigi debent cinae puniendo factis , siue increpando uerbis, siue superior . sint PLPlati Eccletiastici,siue domini seculares omiLsio quando, sicut, ubi Icc. oportet, proculdubio peccatum est mort Ale 1 nisi propter imperfectionem actus sit ueniale: . cuia pr Pt eptum de huiusnodi correctione, est praeceptumii e acria itistitiae necessari V, ad publicum praecipue bonum. lsed perspicere in singularibus casibus occurrentibus,si minc

114쪽

Correctio fraterna. 23

huius hara correctio est de necessitate iustitiae, non est facile : ita quod in generali constat correctionem de qua loquimur, non posset sine peccato mortali omitti, quando est Decessaria ad tempublicam, si correctio incumbit propter bonum publicum: uel ad personam priuatam , si correctio exigitur propter bonum alicuius privari. teneturςnim superior aci exercendum iustitiam propter utrisque bonum. Sed quoniam contingit quandoque punitionem , quae propter bonum publicum esset absis lute necessaria, propter Incidentia non expedire tunc , sed esse differenda ut David dist iit punitionem Ioab, qui occiderat duos principes aut remittenda ut David pepercit Absalon qui interficerat fratrem pepercit Nabal) aut aliter commutandam M.ideo prudentia quae circa singularia uersatur, maximum locum Dabet circa huiusnodi correctionis praeceptum exequendia. Nec facile damnandi sunt, qui non omnia corrigunt rationabiliter aliquas correctiones omittentes Isboseth : quia minus caute increpavit Abner, quod ad concubinam patris introisset, regnum perdidit, Dauid quia nunquam increpavit Amon suum primogenitum de stupro seroris reprehemditur a scriptura nec facile excusandi sunt omittentes corrigere . Ex parte siquidem correctoris, si conatur secunduprudentiam implere correctionis praeceptum, in tuto a mortali peccato conscientia est, etiam si quandoque erraret, esset enim tunc materialiter tantum transgrestar, scilicet non ex intentione omittendi correctionem: & uenialiter peccaret, sicut & leuium correctionem omittendo, propter imperfectionem actus ex parte materiae.

Correctiofraterna est de necessitate.

Correctionis fraternae, qua quisque tenetur proximum

situm cornigere uerbo, quando oportet &c. omissio, rotest esse peccatum mortale, & ueniale. Est enim praeceptum huius correctionis de praeceptis charitatis S eleemosynae spiritualis. 8 ideo non quilibet uenit corrigendus , sed indigens correctione. eleemosyna enim non nisi indigenti danda est. Et quia e si praeceptum affirmatiuu obligat pro locost tepore necessitatis: qii scilicet alisis morte peccati deten-F α tus

115쪽

ῖ Correetio fraterna.

us probabiliter creditur mea correctione liberandust 1i credo, quod sine mea correctione resurget puta quia enhomo suae conscientiae scrutator) aut nullam habeo probabilitatem quod ex mea correctione resurget puta quia nullam habeo illius notitiam ) aut dubito, quod aegre feret cor ectionem , &blasphemabit, uel nihil prodero non teneor ad correctionem fraternam: quoniam tunc non sumus in casu hecessitatis, quando scilicet aliquis morte Peccati detemtus, probabiliter creditur mea correctione is berandus: quia deest uel probabilis credulitas Iiberationis, uel deest: necessitas meae correctionis. Inid stante isto casu necessi ratis,si noex intentione, sed ex quadam tepiditate Omitteretur corre-- ctio, non esset peccatum mortale, sed ueniale: quia in assis ctu non praeponitur bono fratris onaissio correctionis, ex

quo non intendit omittere illam ,sed materialiter tantum omitteret, nisi tanta esset necessitas peccatoris ob ignorat

tiam sorte, quod ratione notabilis damni imputanda esset omisit' ista, ct rediret in naturam sitae sermae ac si istiset ex intentione, ut in aliis peccatis contingit. Est ergo. omissis

Baternae correctionis circa peccata mortalia tuc latum mox

xale peccatum , quando ex intentione sir, in cassi quo creditur opus esse illius correctione ad liberadum a peccato nior tali, & probabiliter creditur liberatioinde futura:qa thinc tatum sit λrmaliter contra praeceptum correctionis fiaternae, ueniale autem suum uel materialiter omittitur, nisi eme gens damnum in mortali naturam reduceret, ut dictum est materialiter autem omittit quicunque in animo fraternae charitatis bonum proponens quibuscunque bonis θ' malis mundi, omittit: quoniam talis non intendit subtrahere bonum necessarium ad salutem proximi:) uel in aliis non mortalibus omittitur. .

Nec mireris, quod in hoc praecepto diximus requiri pro-

habilem opinionem de Ductu correctionis: quoniam corrector tenet locum agentis,& corrigendus patientis: actus auteni adtiuorum fiunt in patiente bene disposito. Et propterea, sicut oportet correctorem non ex uoluntate, sed rati

ne accipere tempus, ct locum, dc alias occupationes & dispositiones corrigendi: ita non ex uoluntato. ted ratione debet boro m

116쪽

Curio iras. 8s

habere,si est fiuctuose sesceptiuus suae correctionis: quod est liabere probabilem opinionem defuturo fiuctu.

i Crudelitas excessiva peccatum est.

CRudesistas hoc est atrocitas animi in poenis exigendio peccatum est mortale pro quanto excessum in puniendo ponit, crudelis enim causam tuniendi habet: sed modum mori habet, peccath manifeste contra proximum , plus p niendo quam mereatur: ultra malam Aspositionem proprii animi, qua seipsuhi scedat crudelitate.

Curiositas secundu- diuersa obie- . lat i dia dicipotes titit a.

CVriositas , cum immoderatum ponat appetitum cogno scendi siue per intellectum siue per sensum , peccatu est: quia plus viam recta ratio dictat, appetitum cognoscendi protrahit. Non est autem mortale peccatum si nuda sit, hoc est nisi ex adiuncto sat mortalis, ut si curiositas in tantum exorbitet, ut daemonibus uti uelit magistris, uel ad perjurium seu perfidiam inducere uelit habentem aliquid in secreto S sic de aliis, quae possitnt adiungi criminibus trahentibus curiositateni ad peccatum mortale.

. Decimarum non solutio perniciosa sacrilegium reputatur.

C IMAS soluere omittens ubi consiletum est l--- ui, peccat mortaliter peccato sacrilegii: quia non ressidit debitas res Ecclesiae, cui tenetur reddere de necessitate salutis, constat enim hoc ex suo genere esse peccatuna niortade, di sacrilegium , nisi propter imperfectionem actus, ut in aliis contingit. Vbi autem non est consiletum selui decimas , non peccat omittens soluere, salua tamen cura pastoris sui, ut habeat unde uiuat honeste, si non habeat reditus .m de uiuere, secumdum quod sibi congruit, possit: quia ad

117쪽

s3 Desensio.

hoc pro sua rata quilibet ei subditus tenetur , nulla suetudine suffragante.

Defensio manualis immoderata, ritissaeno i imoderata uerὸ permittitur.

DEsensio manualis illicita dupliciter redditur . . Primo, ex intentione, si scilicet animo laedendi offenserem Nam defensio debet esse sito sine contenta, scilicet ut desendat: praeter intentionem desendentis,ii aliter non potest desinito fieri, nisi laedatur inuasor, debet illum isdere: ita stlaelio sequatur ex necessaria desensione. Et hinc peccant mortaliter, qui non curant seruare illaeses inuasbres, quum possunt aliter defensionem exercere. Secundo ex Immoderamine tutelae, uitia enim ui repellere licet, sed cum modera mine inculpatae tutelae. Et intelligitur de immoderamine ex propositos, qui enim putat moderate defendere , ct p terpropolitum non adueietendo aliqualiter excedit, aut no peccat, aut leuiter : quum humana actio in exercitationei exteriori accensa, non omnimodae subdatur menturae. γ

Delectatio debet esse discreta:quὸd sentatam. excedat, uitio a eu damnabilis.

DElectatio motos a hoc est uoluntaria delectatio de malo cogitato sine uoluntate exequendi cogitatu actitillum malum ) eximit ex duplici capite discretionena, stili- cet ex parte consenuis, ex parte actus, de quo est delectatio, qui actus dicitur eis obiectum delectationis. Ex parte siquidem adius obiecti iuxta naturam actus de quo est, ii Iectatio iudicastita est: ita quod si actus de quo quis cogitando deletiatur, est peccat uni mortale puta adulterium, tuni, homicidium &c. ipla quoque morosa delectatio est Peccatum mortale,& si aditis de quo quis cogitando delectatur, est peccatum ueniale puta iocari uerbis laetis, comedere laute dic.) ipsa quoque niorosa delectatio est peccatum ueniale . Ex parte uero per nae iuxta iteritateni deliberati c5 sensus iudicanda est. Na si per na cogitando de actu quatiam cunque malo delectetur,non aduertendo ad id de quo

de octa ur ita qRod si aduertciet, non approbaret non est

118쪽

Delectatici morose. 87

ibi peccatum mortale, etiam si per unum diem sic inaduer .

tenter cogitaret de delectaretur: Quia non eo tesst esse mortale peccatum sine rationabilicon se , qui in propolito deesset. Si uelo aduertere incoepit,& praeualentem impetu concitatae passionis non plene aduertit: sed antequam plene aduertat, delectatio facit cursum suum : peccatum non m O tale , sed ueniale interuenit: quia sicut inaduertentia excusat a mortali , quia excusat a deliberatione, ita non plena aduertentia excusatia mortali propter eandem rationem, scili cet quia excusat a deliberatione, sine plena enim aduertet tia nonhabet humana mens ut deliberet. In cuius testinionium excusantur a somno pollutionis surgentes si quid ma li ei complaceat, donee plene aduertant quid eis incumbit. quod enim illi patiuntur propter somnum,isti pati titur propter passionem inuoluntariam: Si autem plene adueitit, ct positive consentit in illam, peccatum iam patet, & similiter si positive dissentit, uirtus iam patet. Sed si politiue noconsentit, nec dissentit,ct tamen in illa cogitatione delectabili perseuerat, conuincitur consentire ex ipsa continuatione delectationis non prohibitae a uoluntatis imperio quando potuit, & debuit: quia tunc mens hominis operam dabat actui peccati mortali, quantuni est e. parte actus,sed excusabatur a mortali, ex eo quod non erat uoluntarr .Accedente autem tempore quo uoluntuS potest prohiberet mentem a continuatione huius mali actus, tenetur uoltintas

hibere. sicut teneretur manum cohibere a prosequutione alicuius actus mali inchoati in somno, alioquin sibi imputaretur laqua uoluntarius Et uere e flet Voluntarius neglitiue,

dc ex negligentia:qa potuit & debuit,phibere, & nothibuit. Magna tame hic opus est discretione quu de timoratis coscientiis agitur. Discernere quide oportet causam, quare co-tinuatur illa cogitatio delectabilis. Nam si ex coplacetia de . lectationis illius prouenit, s negligit prohibere cotinuatione illa, itoluntaria sic delectatio, S uere morosa,ut dictum est. Si aut non ex coplacentia, sed ex non aestimatione commotae cogitationis de delectationis negligentia prouenit puta quia scit iloluntatem suam constantem dc confidit propter huiusmodi comotiones phantasiae E cocupiscentiae n

119쪽

fg Delectatio morosa.

xuet in consensima malum) peccat quidem: quia potest sedebet conari ad repellendum huiusmodi intima bella de pericula maxima,& quatum in se est, implere illud. Periequar inimicos meos, ct non conuertar, donec deficiant. N on peccattamen mortaliter: quia in ueritate, iste dissentit , virtualiter saltem: imo putat se non active continuare cogitatione illam delectabilem sed se pati illam: dc tanquam tentatione, non tanquam propriam operationem apprehendit illant: ac per hoc confidens de non consensu suo , parulfacit illam cogitationem delectabilem tanquam debilem hostem ad shi pugnationem . Vnde negligentia illa no cadit saper adtuintritiseco uoluntatis, scilicet consensu uel distensii ad uelle continuationem talis delectationis 1 sed cadit super conatu ad repellendum illam tanquam hostem. Et propterea iste no perseuerat in cogitando delectabiliter de illo actu sed pharitalia delectabilis molestando ipsum perseuerat in illo , ω maliter loquendo. Et liaec ex parte consensus suffi-

Rursiis ex parte rei de qua est delectatio, discernere oportet quatuor . primum an delectatio sit de Opere cogitato, uel de ipsa cogitatione, uerbi gratia, si cogitatur bellum alis uod cum delectatione , utroque modo contingit delectari. aliqui enim delectantur de operibus cogitaris. puta de homicidiis, uulneribus , praeliis , incendiis M. Et hi sunt qui sunt affecti ad huiusmodi facinora. Aliqui autem delectantur de ipsa cogitatione , delectatur Gnim naturaliter anima nothra in conferendo , bc praecipue noua aut mira, ut testantur comoediar. Testantiirct

multorum otia, dum ingrediuntur hortos stultorum . Et sicut est ximus de bello cogitato : ita contingit in materia uenerea: & aliis , quidam enim cogitantes de turpibus , non delectantur defactu cogitato, sed de cogitatione: dum occurrit aliquis subtilis modus male operandi tita quod cogitatio illa tanquam subtilis aut mira se noua inhaerens animae, parit delectationem . Et hoc uidetur accidere praecipue curiosis S affectis ad subtiles inuentio-mes. Aliqui autem delectantur de utroque , scilicet de

enitatione de actu cogitato. Et licet difficile alicui uidebitur

120쪽

Delectatio morosa.

debimr discernere, inde . deieci tio insurgat, non debet in Haeti dissicile uideri , ut discernat quod ira et ipsum ad compi acentiam illius delectationis. Idam s1 sentit se

moueri ab opere cogitato , iam habet niorosae delea tionis naturam , si uero a cogitatione noua aut aura aut Iudici lii; dcc. iani habet quod non est delectatio morosa z. quoniam niorosa delectatio est de opere malo cogitato. . Secuiuium , an delectatio sit de ipi opere malo cogitato , lan de malo operandi cogitato. Verbi gratia: o . currit cogitatio de furto uel rapina , & concurrunt cogi

tanti multi mili modi rapiendi uel surandi. Nam si a

uectatio iit de ὶrto uel rapina, est morosa. Si uerὀdentiris & similibus modis, non est delectatio morosi,quvnx modi isti lint admirabiles: 6t naturaliter delectabiles cogitanti animae. Tertit ira est inter cogitatum malum opus simpliciter. absolute, uel relatum ad cogitantem. Stat enim quod opum esset peccatum alicui, & alteri non . Et hinc discerne tria . Primo, quod uidua, quae delectatur de praeteritis actibus coniugii, non peccat mortaliter: quia delectatur de operibus sibi licitis pro tempore quo fuerunt licita. Plus est enim explicite approbare, quam delectari: sed constat quod uidua licite approbat praeteritas delectationes: ergo. Peccat tamen uenialiter in huiusnodi memoria: quia caret tam necessitate quam pietate huiusmodi delectatio . . Secundo quod quamuis licite cupiat . quod delectari cum aliqua muliere conditionaliter , scilicet si esset uxor frua quia tale opus tali conditione relatum ad sic cupiente ut, est licitum ) delectatio tamen uolunta-xva, quam iste in praesenti acciperet de tali opere cogitato cum illa, esset delectatio morosa: quia praesens delectatio non sertur cum conditione , sed de secto habetur sine conditione : deliderium autem est, quod tum conditionali sertur super opus. Vnde religiosus, ct ii non peccat mortaliter cupiendo delectari cum muliere, si esset sua

uxor, peccat tamen mortaliter uoluntarie se delectando

in actu carnali cogitato cum illa , si esset uxor sua propter dictam rationem : quia conditio excusat desiderium tuturi, sed non delectationem praesentem. Textio,quod

SEARCH

MENU NAVIGATION