Summula de peccatis. Reuerendiss. D. Thomae De Vio Caietani card. S. Xisti. Perquàm docta, resoluta, ac compendiosa. Additis ut uocant summarijs, & copioso rerum praecipuarum indice

발행: 1568년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

Restitutio

tioliena,sicut vilibet alius ex staude de dolo acquirens. Non in tamen restituenduin illi qui eleeniosynaliter dedit,iedi Christi pauperibus, seu operibus talibus qualibus ille qui declit,putauit se dare: quia di quo dator eleenaosynae principaliter dedit Christi bonis seruis seu pauperibus, seu pro Mis si, de orationibus expolitis,iam ius quaesitum aut quasi quaesituna est Christo qui mercedem reddidit iuxta illud: maidederit calicem aquae nigidae alicui in nomine discipuli,nis perdet inercedem suam iam non est suum quod dedit Chri-lio in nomine discipuli liue ille sit uere discipulus siue non.

Si vero fingit quis se bonum aut sanctum non ratione lucri,non tenetur restituere, sed satisfacere deiiotioni eleemosynam dantis: quia licet dans decipiatur in opinione bonit iis ab illo hypocrita, non tamen , decipitur ab eodem qua tum ad adtionem dandi inemosynam,sedad hanc ex pro uotione ducitur.

Contentio contra proximum qua quis nequiter proximum inuadripeccatum es mortale.

Ixa hoc est contentio ad secta prouenienςex inordinato animo: ut quum propria authoritate unus alterum invadito peccatum est mortale ex proprio genere: quia noctua est proximo . Et sit ex utraqν parte rixa tenet hoc est quod ritumo contra se pugnant irati) urrinque est peccatum mortale.Si autem altera pars soli defensioni operam dat , non est

ex parte eius rixa.

Aduerte tame si seruata est moderatio inculpatae tutelae, di quantum ad factum & quatum a laninium deliberatum, passiohes namque nisi ad deliberatum consensum uindita Inducant,ueniales sunt: dc similiter modicus excessiis mode-xatae tutelae uenialis est.

Sacrilegi' crimen tripliciter consideratur.

Acrilegium peccatum est mortale ex suo senerer quia violationem, hoc est irreuerentiam seu iniuriam reas L s crae Donit. autem triplexnollegh species. Vna,

422쪽

qua sit iniuria persenae sacriae ut sit: ut si clericus percutiatur, aut a seculari iudice puniatur:si contra uotum personale puta castitatis uel abstinentiae peccetur, Sc sic de similibus. Alia, qua fit initurea loco sacro tui si de loco sacro extrahatur ibi saluus, aut inde furto uel rapina res accipiatur, aut sanguine uel femine luimano uoluntario locus sacer uioletur.

Tertia species est qua fit Iniuria rebus sacris seu dicatis Deo ita quod non sollini initaria quae sit secramentis S uasis sacris S reliquis sanctoruni ac imaginibus eorum, sed etiam uar sit rebus Ecclesiae mobilibus, uel imobilibus,q a Deoicatae sivit, dum ad usum ministroru Dei mancipatae fiant, sacrilegium committitur . Et si uis cognoscere quando proprie committitur sacrilegium in o linibus eius speciebus, cis sidera ad quid persona, locus, uel res sanctificata est & uide si contra illud ad quod sanctificata dicitur actu est. Verbi gratia: ager Ecclesiae est sanctificatus quoad hoc quod est ex ein plus a secularibus oneribus do iuri silictionibus. Committutur ergo sacrilegium si gravetur seculari authoritate &c. non autem si quis ibi fornicetur: quia no est ab hoc exerraptus per

hoc quod est Ecclesiae, di similiter sacrilegi uni est si quis in

loco sacro fornicetur,non autem si quis ibi detrahat: quia loci sanctitas est ad exemptionem ab effutione se ruinis humani,non autem a detractione. Similiter sacrilegium est si sacerdos fornicetur:quia sanctisicatus est ad castitatem, n'n aute,

si blaspheme: quia non est ad eius oppositum directe sanctificatus,oc sic de similibus. Ex his nanque habes unde potes discernere quae sint secrilegia ab his quae non sunt sacrilegia, etiam si sint peiora secrilegio.

Ars ues officium sagittari' an'quando sit illicita.

Q Agittarii ars seu ossicium ,quamuis secundu se non minus

liceat quam aliorum armorum usus,quia tamen ab Ecclesia prohibetur contra Christianos ut patet in capitulo arte. extra de sagit. sub poena excommunicationis later prohibita computatur.Sed quia fossatur inhibitio haec, de restringutur ad bellum iniustum contra Christianos, promiscue pronilii Io haberi uidetur canon ut dum quilibet bellum suum ut iustum babor. --,

423쪽

Satisfactio, Satisfactio ut pars poenitentia diuersmo- , dὶ consederanda.

Atissectio sacramentalis quae scilicet est tertia pars sacramenti poenitentiae,quum distinguitur in tres partes scili. cet constitutionem,cissessionena,& satisfactioneni quae uulgariter uocatur poenitentia iniuncta a conse re, consideranda est primo,a confessore si imponenda est, ct quae quanta,qualis & quando. Regulariter siquidem in omni confeLtione sacramentali imponenda est satissectio aliqua: ut sacramentum poenitentiae omnes materialeν suas partes habeat. Dico autem regulariter: quoniam in tribus casibus omitti potest: Primus est, si constaret poenitentem satisfecisse integre: nam tunc nulla satisfactio iniungenda : quia sacerdos debet Dei iudicium imitari, utpote Christi minister : ac per hoc poenitentem coram Deo.non amplius obligatum ad satistaciendum pro confessis peccatis, debet non ligare adfiitisfaciendum pro peccatis illis. Secu udus est, quando ima Potentia poenitentis excusat, utpote quia in extremis constitutus tantam non potest satissectione exoluere.Potest enim eunc absolui,& satisfactio iudicari tali infirmo, & diuino relinqui iudicio,adiuuanda tamen suffragiis Ecclesiae: ut habetur xxvi.quaest.vij.ab infirmis. Τertius est,indispositio poenitentis, quia nullam uult pinnitentiam hic peragere,sed offerre se in purgatorio subituru . Talis enim uidetur absoluendus S relinquendus purgatorio ad satisiaciendum , si casus sit possibilis: quia saltem semel signare se ligno Crucis, nullus refutaret. Qti id autem imponendum sit, constat, scilicet uel ieiunium uel oratio uel

eleemosyna, extenso ieiunii nomine ad omnes corporales exercitationes propter Deum &c. Quanta autem , dc qua .ris debet esse, considerandum est ut . sit commensurata tri

bus,scilicet peccatori, peccato, & sint, hoc est santitati animae sicut medicina debet esse proportionata primo infirmo secundo infirmitati, & tertio sanitati. Oportet enim uidere Drtem uel debilem infirmum secundum animam, dc qualiter dispositus seu promptus est ad satisfaciendum, nam si

cut insimo sic dum coetui . Brti 2 bene disposito potest

. dari

424쪽

Satis laetio. 3 97

dari sortis medicina, debili autem nainimerita poenitenti bone praeparari & robusti imi satissectio quam meretur imponenda eu, debiliter autem dispositis detur satisnctio pa uula iuxta debilitatem sui animi, de paruulus ignis foueatur apposita palea, ct non suffocetur appositis magnis lignis desuper. Similiter considerandum est quali morbo laboratur.

lilam trixuria ieiunio,auaritia eleemosyna, blasphemia, diuinis laudibus dic. curatur. Oportet & plurimum aduertere, Ut sanitas animae conseruetur, iniungendo poenitenti ut excidantur cacita peccatorum: puta tollere talem conuersati

nem,manere in tali modo, & sic de talis. Quando demum imponenda est, nihil resert imponere ipsum ante uel post ab se lutionem: siissicit si quidem praeparatio poenitentis ad illi. Caueat autem conse r ne illorum usum sectetur qui dat pro sacramenti pamitentia semel Pater noster, aut aliquid Iarum tunc implendum , ut poenitentia sat in gratia, & nullominus multa imponunt pro satisfactione. Noctua est haec cautela poenitentibus: quia tota illa reliqua satissectio

2m posita, non est sacramentalis , ac per hoc non tantum Dalet sicut si esset ab lute imposita . Timetur quoque plus quam oportet: quia non oportet iterare consessionem , isti sorte putant aut dubitant, si poenitentia quaecunque facta est in peccato mortali : ut alibi declaratum est . Est & Ω-cundo satisfactio exequenda a poenitente necessario in elimritate, tota, quando, ubi, & sicut imposita ac acceptata est'. Vbi stilo quod regulariter exequutio poenitentiae seu sitis factionis fructuosae,omnes dictas conditiones requirit. Et licet uaria Dideatur opinio circa h. aec, ut difluse seripsimus in fine commentariorum stiper tertia parte, coclusio talen est quantiam ad necessitatem, quod omittere satisfactioum est peccatum,sed non mortale, si desit contemptus,quia Dbno-

mittitur aliquid necessarium ad falutem: quia sarissactio est lolutio poenae temporalis omissae debitae, quae si hi non seitiatur,in purgatorio QIuetur. antum uerd ad claritatem, quὀd si non si in charit te, licet ualeat in soro Ecclesiae sicut ualent horae canonicae dictae in peccato mortali a sacerdote non tamen tunc ualet

vis expiationem panar debita coram Deo pio peccatis quia

425쪽

μ39 a Satisfactio.

sine charitate nihil mihi prodest, inquit Apostolus: Valebe

tamen quo ad hoc quando redibit peccator ad cor, quia se Wamentalis pars est, sicut consessio informus e baptiimis informis incipit ualere pol ea. Uide ibi si uis. Quantum uero ad integritatem, tempus locum, dic. nulla ambiguitas. Si tamen diuito tempore poenitens non impleuit orationem aut ieiunium, impleat post: quoniam principale in fatisiactioneeli ipsum opus, non circunstantia temporis.

Satisfactio secramentalis an possis

per alium etaolui. D Otest demum satisse trio sacramentalis exolui per ali

λ una ad hoc uolun Farium t siue ille altera confessore sibi imponi acceptet, liue acceptatam a piae nitente suscipiat in se, de consensu tamen conse libris qui imposilit, uel alterius: at mutatio sententiae quantum ad per nam satissastricem a iudice sat. Posset tamen in articulo neces litatis sub ratiliabitione hoc fieri. Exiguntur aute ad fructuosam filisfaictionem unius moalio, duo, scilicet charitaς,qua opera unius communicantur alteri,dc computantur ut unum in Christo,dc causa rationabilis: inoniam declinate a bono ad minus bonum non debet quis absque causa rationabili, satisfactio autem per ait rum est minus bona poenitentia : quia non est nili poenae. . lutio: si autem ipse per seipsum sitisse ceret, esset Si poenae iblutio, dc sibi ipli merituna Sc remedium seu medicina.

Viti catulati dupliciter committitur.

o Candalum hoc est dictum uel factima minu, rectum oeς casioneni spiritalis ruinae priPbens peccatuni est : quia charitati qua ipiritale bonum proximi amare ita debemus ut non in periculum ruinar ponamus Opponitur.Commi titur autem dupliciter. Vel per se, hoc est ex intentione ut alter peccet. Et sic est speciale peccatum: & eth mortale, nisi intendat ut alter imperfecte, hoc est uenialiter peccet: quia tunc esset ueniale. Vel per accidens: hoc et non ex intemetione ut alter peccet. Et hoc duobus modis fit. Aut com

mittondo aliquid quod habet spe leui mali. Et sic etiam est speciale

426쪽

spetiale peccatuni: quia ad scandali speciena hoc peccatum reducitur : sicut detractio praeter detrahendi intentionem roducitur ad detractionis speciem . Aut committendo aliquod uere malum : puta adulterium publicum, unde aliis praebetur malum exemplum, non intentum ab adultera. Et hoc non est speciale peccatum, sed circunstantia peccati, puta adulterij: quia grauius est,si est publicum. Vtroque aute modo sicundalum per accidens potest esse peccatum mortale estieniale .luam ultimo modo, si peccatum publicum est mortale, constat scandalum esse mortale: si uero est ueniale,scandalum quoque est ueniale.

Sed primo modo non est ad qualitatem actus in se specta dum quia sola apparentia mali in illo ponitur sed ad periculum ruinae alienae contui ratis conditionibus personaru, locorum, temporum, & causarum. Si enim ex facto meo habente mali speciena audio a side dignis ignorantes aut infirmos scandaligari hoc est disponi ad ruinam peccati mort lis) abstinere debeo donec informentur clarificentur daueritate & bonitate operis : ita quod peccarem mortaliter nocurando de pusillorum ruina. Videte inquit Christus de hac materia loquens) ne contemnatis unum ex his pusillis.& Apostolus, ad Romanos xiiij. Noli cibo tuo perdere pro quo Christus mortuus est. Si uero ueniali, tantum peccati periculum est in proximo , constat non esse' mortale incuria talis periculi. Et similiter non eu mortale , si ex ignorantia secti latet me talem meum Mium esse occasionem ruinae aliis. Et haec de activo scandalo intellige. Nam de passivo scandalo nihil dicendum est , nisi quod est generale peccatum . Est namque quodlibet peccatum in quod hona' ex alterius minus recte dicto uel facto ruit. Vnde nec circun- stantiam aggravantem peccatum , sed monstrantem in si

mitatem peccantis addit. De perfecte siquidem firmis in charitate scriptum est. Non est illis scandalum.

Schismatis erimen dupliciter imιrrituri

s Chisina hoc est se paratio ab Ecclesiae unitate ex latenistionc peccatum cri mortale: utpote contra unitatem ca

tholicav

427쪽

ticae Ecclesiae Inciarritur autem scitisnaaris crimen duplicibter. Primo, si quis ex intentione non se habeat ut pars unius uniuersalis Ecclesiae: ita quod operationes suas credere,sp

rare, ministrare sacramenta, dare eleemosynas, Orare , ieiu

Dare Scc: nolit lacere ut pars unius sinciae Ecclesiae, sed ipse velit habere tanquam sit quoddam totum seorsum:ita quod non sit alterius,id est uniuersalis Ecclesiae pars.Sumus enim Omnes membra unius corporis Christi mystici, quod uocautur Eclesia catholica. Et similiter iuxta hunc quoque naodum incurritur schisinia, si quis non se habeat ex intentione ad Christi uicarium in terris Romanorum Pontificem indubitatuni ut caput uice Christi istius corporis: quoniam hoc

est subtrahere se ab unitate corporis in ordine ad unu caput. Et aduerte perspicaciter quod horum utrunque duplicia ter incurrere homo poteli. Primo stando insta limites umhintatis praecise, hoc est quia non uult recognoscere Unit tem Ecclesiae seu capitis, quamuis credat illam : & timc est schismatis crimen purum. Altero modo extendendo mala hane uoluntatem ad actus fidei: ira qucid non soluna uult unitatem Ecclesiae sci ere, aut unum caput non recognoscere: sed etiam credit non esse unam omnium fidei uim Christianoriim Ecclesiam: aut si credit unam Eccletialia in seis' se, non tamen unam etiam secundum unum caput Christi in terris uicarium. Et sic est non schisma,purunt, sed admixtum lameli contra ulum articulum. Et unam lanctam Ecclesiam catholicam . Et si quidem unitatem Ecclesiae non cre dit, manifesta est haeresis. Si uero unitateni capitis, hoc est Papae non credit, quamuis in dubium forte reuocetur an sis haereticus propterea quia non inueniri uidetur in secris Conciliis damnata haec haerelas, communis tamen doctrina hari.

Ieticorum reputat.

Alio autem modo incurritur schisina, quum aliquis mauult uoluntatem suam implere,frii opus aliquod essicere uesperficere, quam seruare unitatem Ecclesiasticam: ut contingitiis qui uniuersales synodos contempto capite eelebrant aut celebrare uolunt, quasi ipsi sins Ecclesia catholica. Tunc enim secundum essectum schisima incurriint , sicut homicudium secundum enectum incurritur ab illo qui eis non intendit

428쪽

schisma.

tesidit occidere, intendit tamen potius suam implere uoluntatem sagittando in loco non deserto,quam homicidii periculum uitaret dum enim usurpant isti Ecclesiae nomen, ab unitate uerae Ecclesiae catholicae quae secundum unitatem capitis est, seipses separant. Vtroque autem modo schismatis crimen cum suis poenis incurritur , sicut homicidii crimen utroque simili modo incurritur. Si autem tempore dubiorum pontificum incertitudo ueri pontificis hominem dubium reddat de certo Christi uicario, teneatur primo P ce tum est: scilicet ut quilibet se reputet & habeat ut unius E clesiae catholicae ad unum iptius caput in coelo Christum, di dubios uicarios Christi habeat ut dubios, nulli ut certo de indubitato poli tifici inhaereat, quoniam errandi periculo

non se tenetur exponere: nec dubia tenetur habere pro certis:

imo temere ageret inhaerendo dubio pontifici tanquam certo. Deinde constitat peritos uiros simul ac bonos : a quibus si certum consilium tute se habendi habere poterit, sequatur illud: si uero in ambiguo consilium manet, eligat tutiorem partem . Et hoc ideo summarie pertranseo: quia longo opus est tractatu de modo se habendi quo ad obedientiam tempore schismatis prriter multitudinem dubiorum ex uario iacto causante schisina emergentium:quem si Deus cocesserit , intendimus seorsum condere. Adverte tamen perspicaciter quod schismatis peccatum tendit contra unitatem siue Ecclesiae siue capitis formali ter,& non contra unitatem cum ista uel illa persona determinate. Et propterea si rationabiliter dubitatur has personas esse partes seu membra Ecclesiae, dc similiter si rationabiliter du-Ditatur hanc personam esse caput Ecclesiae , & propter ea non habetur hic pro papa certo, aut non habetur totaliter pro Pa Pa ratione ad hoc ducente, no incurritur crimen schisnaatis, etiam si error interueuiret: quia non interuenit schisma se maliter. Et ratio probabilis excusat ut schisma materialiter non redeat in naturam sitae sormae, hoc est in formale schis via in casu quo sic erraretur.

Gratia Dei curanthrscrissus,

Scrupul

429쪽

- schissima.

SCrupuloserum medicina diuina, est gratia Dei non solum intus habitans, sed exteriori es sistentia custodiens:: quae propriis di alienis orationibus , ieiuniis. X eleemosynis continue quaerenda est humiliter, leuote est cum fiducia diuinae largitatis ex ipsius misericordia inmensa. Huniam autemedicitia est consulere,ct acquiescere, rursus uitare principia scrupulo seru , hoc eshuitare cogitationem de illis in quibus est scrupulosus,quoniam in hoc uidetur conlittere naturalis causa scrupuloruin ,scilicet quod mota una phantasia oportet multos consequi ita quod non est in potestate suae cci inpescere sequentes comiuotiones:sicut in lateribus ordinate haerentibus est uidere quod moto uno caeteri sequiniux cadet do unus post alitim. Ipsa siquidem attento ad strupulum Uitandum,scrupulum parit: quia mouet phantasiam inipedientem libere incipere uel prosequi

Medicina autem particularis contra praeteritorum pecca torum 1econsessionem,est habere credulitatem propriam inde illo peccato consessus .sit pro certitudine, ita quod non amplius confiteatur. Et in Iloc acquiescant consilio meo onines scrupulosi timorem Dei habentes ,qur consessi nem suam diligenter perfecerunt. Nec hoc dico uoluntari sed rationabiliter : quia quae apud istos est credulitas , apud ip met si non essent impediti,haberetur pro certitudine. In cimius signum ni ulti horum fatentur se pluries de eisdem'o tere confiteri: quia pluries post confessionem occurrunt ut dubia: timore enim tacit eos dubiost sed consilium hoc rationabile reddat eos quietos ut certos-

Μedicina rursus uniuersalis sti upuloses sanans aut qua' sanans est quotidiana examinatio cum diligentia di contritione propriae conscientiae,notando commisia & suas inclinationes seu passiones cum frequenti consessione: Est & magna ac utilis medicina solicitudo cu factis ad cauendum ea quae stant manifeste peccata: qui enim parum curat comittere ueniblia ita quod quum scit aliquid non esse mortal e,paruincit incurrero licitus non est ia suram auuniae suae ut fructum reddat in tempore filo. Et propterea mirum non est si Angelica deest custodia ad praeseruandum ita

tum qui sibi ipsi Gise parvipendita

430쪽

Simonia. 397

scurrae infames dicuntur,oper consequens uitiose.

SCurrilitas qua homo ad risiana m uocat inuet ecunde noMliabita ratione dignitatis, locorum , temporum Sc.)peccatum est: utpote honestae urbanitati opposita. Sunt autem huic negotio dediti quasi insemes :&uocantur scurrae,ex icti vilitate uiuentes . Qtu uero opus hoc raro exercent, licet peccent, ab infamiae tamen nota excusantur . Et quia Grilitas non est mortalis ex suo genare,considerabilis si admixtum habet aliquid contra dileetionem Dei aut proximi, ad ut discernas si in aliquo casu est mortalis. nam ex selarali admixtione mi essici mortalis.

Seditios imitatem bonam dissoluentes peccato mortali se obligant.

S unitas nulli itudinis di luitur discordantibus contra se inuicem partibus illius multitudinis peccatum est mortale: utpote contra pacem multitudinis unitae .. Vnde seditiosi sunt non solum authores discordiar sed etia equaces scindentes ciuitatem,regnum,exercitum, auretiam domum. Et si utraque pars hoc malo gaudet quia neutra ad commune bonum sed proprium tendit utrique sedit ictu Iunt. Si uero una exparte conatus est ad commune bonum, ct ideo resistunt seditiosis, non inuoluutur seditionis uitio, sed tuentur laudabiliter commune 'honum pugnando comtra seditio s.Sicut enim cum persona una inuassitur, 'licite Pugnata liui conseruationem illaesam,ira quum commune civitatas bonum praecipuum quod est.imitas , pax, libertinque invaditur,aut inuasio praeparatura editiosis,licite chirtatis pars bona tuetur commune bonum Praeparando se Salios,& pugnando ut illaesiim seruetur commune boni

capita tria circasmioniam examinanda. AImonia hoc est emptio uel uenditio spiritalis rei peccatum est nio state : quia iniuriosa est religioni uili pendendo res seiritales dum pretio ponuntur. Vtautem clara castium notitia habeatur, tria iunt capita pertractanda , scilicesses spiritalis,emptio uel uenditio extri reca:& mitius -- Itio uo

SEARCH

MENU NAVIGATION