Summula de peccatis. Reuerendiss. D. Thomae De Vio Caietani card. S. Xisti. Perquàm docta, resoluta, ac compendiosa. Additis ut uocant summarijs, & copioso rerum praecipuarum indice

발행: 1568년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

ιlo Cambia.

is tenetur tam ad plenitentiam peccati,quam ad setisfaciena.dum offenso de lar : quoniam in culpa fuit errando. Non enim debebat assertiue proferre idyn quo errasse postea co- petit: & incautus praeceps fuit afferendo illusquod c-- istat esse uertim, in praeiudicium praeseitim proximi.

tum quadrupliciter consederandum .

Ambioriim genera sunt quatuor. Qiraedam uera ' ria lia, quibus moneta in uno loco ac tempore recipitur ,de alio loco ac teninore redditur, prout in loco redditionis re pore restitutionis merca auri ualet. Et in his nullum est pec

catum, cessante omni dolo di Daude, ueruntamen haec aciprolixius tempus fiunt aut protrahuntur, ut ex distantior . rempore plus lucri habeatur,ad usurani declinant,quia cum temporis quo pecunia Occupata tenetur, ratio habetur: acleum usurae modum digreditur quo teri pus uendi dicitur . Qii cedam uero sunt non uera, sed palliata, ct selo nomine cambia: quibus indigens it omae pecunia,accipit pecuniatri restituendam non Lugduni, sed Romae iuxta ualorem cambiorum Lugduni insequenti seria i seu quouis alio modo si Aio cambi1 fiat. Et haec sunt mantiaste iniqua: quum uere sit ibi contra tuis mutui cum tali interesse. Qitaedam uero sunt quibus pecunia Romae data per lit ras cambii soluitur alibi. Et haec sunt licita si seruato Glito, moderato tamen lucro numulariorum sunt. Quaedam demum sitnt cambia ad minutum t puta quum pro ducato dantur decem argentei, aut econtra. Et in his moderatum quoque lucriam non damnatur: iuxta diuersarum patri rum consuetudinem.

Casuum reseruatio suos gradus obtinet.

C Asius reseruati sedi apostolicae clari sent.Nam sent soli, quos ecclesiastica censura hoc est excommunicatio) reseruat apostolicae sedi, quos ins a habes in uerbo excommunicatio. Casus ireta reseritati Epistore ambigui sunt. Et

propterea sequendo regulam , dimitte incertum,& tene cer ..tum.Et nisi priuilegiatus in truc iis,consorina te in qualibet dioecta

72쪽

Casus reseruati. At

diceresi tonsuetudini, seustatuto illius Ecclesiae, quoniani. coniuetudo datis tollit iurisdictionem in huiusmodi. Et

scito quod si excommunicatus ob sinioniam , uerbi gratia , obtinuit a Papa absit lanem ab excommunicatione,poterit consessor sim. plex ipsum abibluere a peccato simoniae: quia ex quo rati o reseruationis cessat, consequens est ut ipsa reseruatio innexipei cuticess et . Et similiter si quis semel ab Glutus est a leseruatis, quamuis inessicaciter qu0 ad alu- D cini,nae suae puta quia incontritu potest p0stea iterunt confitendo, simplici confessisre absolui etiam ab illis reseruatis; quia ex quo semel beneficium absolutionis iacessum& executioni mandatum est legitime in foro Ecclesiae,ratio. nabile est , ut non habeatur amplius pxo r eruato: utpote semel cognitu ex iudicatu ante tribunal, i erat reseruatum.

. ctorea quibus casibus licita autifficitast.

Ηοrearum peccatum caute considerandum est: quoniachoreas ducere ex suo genere non est peccatum. Nam ne c sto genere esset peccatum, semper formaliter loquendo esset peccatum , quod constat esse falsum . nam in nuptii 3 2. publicis laetitiis licitae sunt choreae. Quia igitur choreis peccatum non inest per se, sed per ac'cidens , non sunt damnandae clioreae: sed accidentia mala, quae a malis abutentibus bono immiscentur. Et quoniam infitia possunt uni accidere, extra rationem scientisscae do ctrinae est de accidentibus docere.

Propter instructionem tamen pusillorum sciisquὀd extempore puta die festo chorea non sit mortale: quia n i

est opus seruile: imo imprudenter arcentur a choreis rustici sest is diebus choritare assueti, qui nisi occuparentur cli' reis , uacarent olim malis macninationibus perturbatiuis Reipublicae. Et simile est de similibus iudicium. Et freque tia quoque chorea non sit mortalis:ut patet,sicut nec frequλtia conuiuii tacit illud ni ortale. Expericulo uer6prouocationis ad libidinem,unusquis. . .

seipsum mensuret,& uidea,ti cxponit se periculo. Ego ex genete

73쪽

x CIericorum pecu

nere actus periculum non cognosco: quoniam actus chorei

non est libidinis sed laetitiae. Et propterea si ex qualitate pet senae periculum alicui imminet , prouideat tibi sicut debe cauere sibi ab aspectxi mulieris, si ex aspsetu sibi cognosci

imminere periculum aEx actibus deinde leuitatis, qui quandoque ibi immiscenitur dum aliquis intorquet digitos mulierib cum qua ch0' ream ducit non plus quam ueniale peccatum incurritur. ἀsimile est iudiciu de multis uante laetitiae actibus &uerbis, si contingit choreis immisceri. Ex praua autem intentione is puta ad incestum,aut adulterium piovocandi) ct similiter ex impudicitiis, non solum choreas, sed eleemosynas,& Ecclesiastica ossi ia constat esse peccata mortalia. Conclude ergo choreas noη esie ex se malas:licet sepe asterant peccata ue nialia uanitatiS.

Clerici in multis disse, re debent 2 laicis iquibus deficientibus peccatur. .

C Lericorum peccata specialia ex transgressione iuris posi

tiui, sunt tot ut uix numerari queant, Tenentur siquidem quo ad habitum deserre rasuram , hoc est clericam: detonsuram , hoc est non nutrire comam, & non nutrire bar- bam :& deferre habitum clericalem clausum desuper , non nimia breuitate aut longitudine notabilem, absque pallio dissibulato: abstinere a uiridis,& rubri coloris uestibus & - :ligis. Caligae quoque scaccatae ct uestIs uirgata seu partita manicae, solutaria* consutitia, epithogium: insula linea,fibulae, corrigiae aureae uel argenteae,annuli,nisi quibus ex di gnitate conueni fraena,sellae, pectoralia , calcariave aurata eis inhibentur. Quo ad artes, Artes macellariorum seu carnificum, beta nariorum, ioculatorum, seu histrionum, goliardor,&busenum, S chirurgicorum, ab eis tolluntur.

Quo ad ossicia, Officia secularia, ct specialiter iudicis in causa sanguinis, praepositi balistariis, praepositi ossiciat seu ministri sub domino temporali tabellionis seu notari1,N acitauscati seu procuratoris in placitis secularibus,nisi in quibus

danti

74쪽

Clericorum pee. ἀγ

uo ad actipnes, Arma portare, ad taberna ire nisi in itiner aues, cauesh ad uenandili, accipi tres,canesh proiicialitione Imbere,co lucere a secia laribus agros ,ad aleas taei taxillos ludere, ludis huiusmodi interesse, negociationes, Doc est naereatia c6 mercias secularia exercere, habitare decumulietibus nisi matre,foro dc amita)clericis est pro-mbitu. Madatur quoque eis se, ut benedictione in Esae prae- Dar,St gratiaru Deo actionibtis terminent, lectibile rem Viriteriecta, conuiuio,& ut uitium sibi temperent horum do huiust nodi transgressio, si tenaeritas,si cotti macia, si contemptus delit, non est peccatum mortale Iudicio meo,quantum ex praecepto positivi iuris pedet. meo adiunxi,quia non to uor de peccato, quo res Ecclesia-tticae male consumuntur,nec de peccato scandali de mali exεPli,nec de auaritia, inani gloria,aut luxuria, Sc similibus inimixtis ,riaec de peccati&quibus se irregulares redditi constituti n sacris ex actu pronabito,aut excommunicationetquicu que clerici Incurrerent. Reddo rationem eoraequae dixi, de Primo de spectantibus ad habitum clericale.nam clerici non pins arcentur a iure ad habitum clericale, quam religiosi ad habitu sitae religionis: sed re igiosus non arcetur , nisi temere dimittat situ habitum , ut patet, ergo clericus nil I temere ea quae sui sunt habitus reasgrediatur, non est poenae mortis animae subiectus. Et scito, quod in habitu clericali tanquani lubitantiale est clerica:reliqua sunt concomitantia. Nec obsta i dictis quod excommunicandus sit, si quis ex '

clericis coma relauerit: quoniam non incurrit poena excO-

municationis,nῆ clico latae sed seredar sententiae,nisi moni, tus contumax fuerit: quoniam quicquid sit de rigore iuris , aequitatis tamen rattio habet, ut non sit excommunicandus nisi praemonitus a iudice suo . Tum ne quasi ex improuiso tanta taliso poenaInseratur pro iis quae non sunt ex stro ge'nere criminosa : tu propter tantam multitudinem impune solita haec transgredi: ita ut no pro maetno pcccato trastres h reputetur,quae ex siuo genere mala ἡon est, sed ex positi-uoiure,excommunicatio enim no nisi pro magno crimine

inserendi

75쪽

Clericorum pecca. .

inserenda est. Et propterea non incurrit,iudicio meo , morutale peccatum ante contemptum seu contumaciam . Et propter hanc r tionem quia scilicet poenae graues , grauiox c rauissi mae in iure appositae, exceptis excommunicationi. iis latae sententiae aut sunt tales ut sine peccato moriali in wrri possint,aut si sine peccato mortali incurri non possun exigere uidentur monitionem , ut non nisi incontumacem ferantur extendi iudicium meum ad omnia clericis prohibit S dixi quod si desit temeritas,contemptus, ct umacia, non uideo ex ui praecepti peccatum mortaIe. Non dubito tamen multa interuenire grauia peccata uenialia in huius Dio di transgressionibus ex leuibus causis aut passionibus humanis,non curantibus praelatis obviare 3crapponere se mur a pro iure seruando. Non putes tamen inter grauia co naputa dum,si clericus beneficiatus,aut in sacris, comam paululum insa aures attii entes portat, quia alter quasi derideretur , aut quia sic consuetum est ibi,aut quia habet collum longii, S minus quam decet,appareret: aut propter aliquam aliam ratione non alienam,quauis insufficientem causam,nullum enim .aut leue in huiusmodi peccatu est,ubi monstrat ille secto,etsi non ad ungue,reuereri tamen ac seruare iura. Qui au' te putat omnia praecepta obligare ad mortale, eget lumine quo uideat nec natu inlis,nec diuini,nec humani iuris pro cepta omnia ad ni ortale obligare:sed ea sol quoru transgressio contra charitatem est. Et haec sint pro tilia oratis conscientiis dicta. . . .

Peccata mentalia quinque modis

comittuntAr. cogitationis peccata quinque modis inueniuntur. Prio

mo,duni mens uana aliqua cogitatione raccupatur . Ex est peccatum ueniale, ut eatet. Secundo quum consentirux absolute in peccatum aliquando perpetrandum, aut placet Perpetratum .Et tunc constat esse mortale, si peccatum patratum aut patrandum est mortale: & similiter esse ueniale , si peccatum laciendiana aut fastum est ueniale. Tertio, quam

do conditionaliter consentitur in reccatum, ruta si absque . infimia,

76쪽

Cogitationis pec.

insenaia,persculo,&c. post ein,furarer, aut raperem mille aureos aut ii possem uolare occiderem talem,&c.dc sic de aliis conditionalibus . Et interuenit peccatima in istis consensibus conditionatis tam mortale quam ueniale,sicut in cofensi ab lute:hoc est quod ii operatio in consinuente significat: i in quam c8nditionaliter consentitur,est peccatum moriale,consensus ille conditionalis est quoque peccatum mortale,dc si est peccatum uenia quoque erit uenialis. Et ratio eisquja licet conditionali, nihil ponat in esse,ponit Minam in appesstu rationali qualis est uoluntas affectum cotiendi .peccatuni illud . r.ec impedimentum peccato assertuoluntas non peccandi ,sed conditio non exiliens . Nec refert,an condicio interposita sit possibilis uel ina possibilis non ita inus enim peccat in orealite qui uellet destruere Paradisiim si posset, quam qui ab lute cupit Paradisi destruetionem.Excutirentur aute a mortali huiusnodi conditionales consensius, si conditio interposita tolleret ab actione uolita rationem peccati:puta si quis diceret. Ego si non esset reccatum,occiderem,raperem &c.uel si Deus praeciperet,Occiderem, Sc. quia tunc uoluntatis consensus frςno ratio

nis a peccato retrahitur,

Quart6,quande consentitur conditionaliter in orus non malit, sed sibi illicitu propter situm statum aut uotu:puta si religiosius appetat ducere uxore si esset liber: & similiter quii quis post uotii ieiuniis uellet no ieiunare si esset liber, dc sic de alijs. In huiusinodi enim peccatu ueniale communiter interuenit propter remissa uoluntatem ab inchoato bono. Et

ad huc'eccandi modum spectat,quu quis constatis quod si

Ingremas non esset religionem,non ingrederetur: ex quo ta- meo professus est, intendit seruare eam, manifeste siquidem apparet remissi' uoluntatis a seruo re prius habito, quia tamen consensus insea limites liberi teporis consistit, mortale peccatum non interuenit. Et scito omnes conditionales secu. dum hunc modum,& multd magis secundum praecedenteni modum,esse opera & tentationes istuas-diabolicas. nam diabolicum est quenquam intentationem se,aut alium praecipitare,si esset,si suiuet,facerem,dicerem, dic. ad nihil enim, Hec

77쪽

46 Comunio sacramen

haec dicunt,riis ad peccatum. Quinto,quancto in cogitando interuehit delectatio niorosa. De qua uide infra in uerbo, leiectatio: Peccatum collusi is qualiter committatur. Oc Ollusio hoc est inter actorem &reum latens & Daudulen ta conuentio est manifeste peccatum in utioque:quia ii terque colludens fraudi consentit. Et eis peccatum nabitalppro quando inique contra debitam tendit iustitiam.

Columbarium qui hcith teneant.

Olumbarium habere,uel contra municipalia statuta dis M. Onentia certam terrae mensuram oportere ibi habere eum qui columbarium tenet, uel ubi statutum nullum est contra eorum qui damnificantur querelas, peccatum nisi ex cissuetudine aut praescriptione legitinia ius hoc habeat. Et a mortali peccato non excusatur,n Dorabile inseri damnii alteri quod prudeliae quae circa singularia uersaturi relinquitur iudicandu,attento loco,pastu, niultitudin vi

Sacramentalis communio quatuor prasse, lponit,ex partesumentis.

Communio quo sacramentum Eucharistiae sumitur . ex arte sumentis exigit quatuor, sine quibus peccat commnicas .Frinium est , ut fit mundus a peccato mortali, hoc est ut secundum suam conscientiam , praemisi a diligenti contiitione k confestione credat se mundum a peccato mortali.Et sine contritione quidem mortalis peccati cogniti comuniticans peccat mortat iter: lula indigne sumit , ac per hoe rvis est corporis Domini, inquit enim Apostolus. Probersei' sum homo,& sic de pane illo ectat,qui enim manducat indugne,reus erit corporis Domini Sine confestione autem A si rationabilis siaben causa non confitendi,excusatur communIcans tquia praeceptum de cini sessione praemittenda son, munion ton est de iure diuino,

nec de iure positivo:quum nullibi imieniatur , nili seniel iri' ano . Si autern commoditas-adest confitendi i di habens

78쪽

Comunto sacramen. '

conscientiam peccati mortalis differre uult confessionem,&Mihilominus communicare, quia oportet ipsiim cum aliis conam unicare,aut oportet ipsum celebrare, peccare uidetur Maide grauiter: quia minus digne uoluntarius accedit, utpote ad ecclesiasticae unionis sacramentum sine Ecclesiastica reconciliat ione.absque rationabili excusatione accedens . Non damno tamen ipsum peccati mortalis,propter ratione

dictam. Secundum est,ut sit ieiunus ieiunio naturae: hoc elhquod a naedia noctae nihil senapselit per modum cibi uel potus: ita quod non solum debet esse ieiunans a cibo&potu communi,sed ab omnibus etiam medicinalibus quae per osέumuntur. Si autem sciens & aduertens aliquis non ieiunus communicauerit,mortis articulo duntaxat excepto, mortaliter peccat,ut communitet tenetur. Dixi autem sciens, non propter

ῆgnorantiam iuris de ieiunio communicandi, quum lioccib omnibus sciatur,sed propter ignorantiam qua sellitur aliquis putans se esse ieiunum,quum uere non sit ieiunus.Contingit enim aliquos bonos uiros credere, quod iumpta ali qua re aromatica puta cinanaomo,uel nuce muscata, uel alcquo eiusmodi non sit fractum ieiunitura , pro eterea forte quia no fragitur ex his ieiunium Ecclesiae. Imo a fide dignis mccepi quenda bonis sacerdotem multo tempore pro reuere tia sacramenti praecepisse nucem muscatam, ut bonum odo tem stomachi eucharistiae praepararet.Sciebat ille quod oportebat ieiunum communicare, sed nesciebat se non esse ieiunu post silmeta nuce muscatam pro reuerentia sacramenti , nesciens distinguere inter ieiunium Ecclesiae,& ieiunium naturae. Excusatur ille a peccato mortali contra ius potis imum , quia plus nesciebat,in sua sinisticitate gradiens, κ arbitrans se scire quod omnes sciunt, scilicet quod ieiuni tantum debent communicare: &propterea non erat solicitus de fuganda ignorantia illa. Dixi aduertens:quia si contingat aliquem scientem omnia,post sympum sumptuna communicare,no recoledo de sumpta potione, excus itur a mortali uiolatione iuris positui, no eni uolutarie comunicauit ilo

ieiimus , s ex obliuione huiusmodi comunicauit.Nec sunt

79쪽

Communio sacram.

AIII arcte positivi iuris uincula interpretanda ut inuolunt vias,& quas nullo pacto sciens S prudens uir bonae conscientiae ageret operaxiones, imputemus ad mortem aeternam ex obliuione aut simplicitate transgredienti materialiterius positiuum, ut in utroque casti & similibus contingit. Dixi quoque per modum cibi aut potus aut disterentiana eoru uuae trahuntur seu descendunt ad stomachum per modum aliuae,ut sunt reliquiae cibi inter dentes remanentes, di alia huiusmodi. Haec enim non uiolant ieiuniuiti nature, sicu*nec sali r . . . o

Τertium est,tempus: De quo tria dicenda occurrunt, Ica licet quantum ad aetatem,quantum ad pascha, quantum ad mortis articulum. IEtas peccanti, si non conam unicet, es quum ad annos dilaretionis peruenerit,ut patet in cap. Onapis utriusque sexus de poenitentia,& remisnone. Et habetur communiter pro peccato mortali huiusmodi omissio. Ad uerte tamen hic, quod consuetudo optima legum interpres distinguit inter annum distretionis ad confitendum , dc annum viscretionis ad communicandum:quasi ad constenduquaelibet discretio sussiciat: ad communicandum autem exigatur discretio deuota & reuerentialis.Nam parentes curam puerorum & puellarum gerentes, ad confitendum partiuios

decem annorum cogunt,ad communionem autem communiter non mittunt nisi post pliires annos.Et licet maeceptum Ecclesiae ad ipsos pueros dirigatur, quia tamen aetas illa me dijs parentibus iuris praecepta sustipit, ideo pueri qui ex pa yentum iudicio annum discretionis3determinandVm expΡctant quo ad communionem,non sun t rei praecepti uiolati, si non communicant etiam in quartodecimo aut quinto lς- cimo anno. inferiora enim per media, diuina prouidelia gubernat & gubqrnanda disposuir. Dei, rei tamen puer, si tamiae prudentiae est, deberent di parentes eius quum dubitant, coiise rein pueri consulere si uidetur ς, quod ad sola munionem sit discretus. Excusantur quom parentes a uiolatione Ecclesiastici praecepti, si ob reuerentiam sacramenti se Uant consuetudinem patriae ubi consueuerunt tardim communionem ac mitti, quia uidentur non debitam

uerentiam

80쪽

Com munio sacramen. ην

uer tiam deuotionena j liabere. Et ratio exorsans est, quia lex illa quo ad hoc,non est sibi consensu utentium comprobata,ct Praelati sciunt, dc non reprehendunt. Tenetur igitur omnis utriusque sexus quum ad annos discretionis peruenerit,communicare semel in anno,hoc est in pascha.Et quantuad hoc praeceptum spectat, itelligitur pascha durare duobus

hebdomadis,ut Eugenius quartus declarauit, ita quod comnumicans in hebdomada sartista, uel in hebdomada paschae aut in dominica immediate sequente,satissectat praecepto ecciesiae. Potest tamen de consilio propri3 sacerdotis, ex ratio-Dabili cauia differre ad tempus aliquod huiusinodi communiqneua,ut in decretali patet.Omissio autem communionis michalis, peccatum mortale est propter Ecclesiae preceptum

contemptum.

Vtrum autem in mortis articulo teneatur sidelis quisque communicare in dubium non est uertendum:quoniam consuetudo Ecclesiae hoc mandat,& proculdubio peccat, quia sine rationabili causa absque uiatico recedit.Si tamen contemptus delit,non uideo rationem peccati mortalis in huiusmodi omissione , di quo paschalem communionem impleuit. Nec uideo etiam rationem dubitandi de peccato mortali: quoniam uiaticum ut sic non est necessitatis sacranientum ex Ecclesiae praecepto,quia non inuenitur, aut ex natura uiarici,quum sine illo poenitentia sufficiat sicut sine extrema unctione,est enim necessarium uiaticum sicut equus ad iter , &non sicut nauis ad transeundum mare. Quartum est reuerentia & deuotio. Et reuerentia quidem consideranda ac seruanda est ut nec post pollutionem nocturnam , nec post coitumc'niugalem communicet quis illo die. Nam nisi ex rationabili causa eodem die aliquis communicaret,peccaret uenialiter tamen: quia non debitam exhiberet sacramento reuerentiam. Et multo magis peccant, qui post continuata peccata mortalia hodie conferruntur & confitentur, & cras communicant. Parum si quidem curare se monstrant de disponedamente ad tantum sacramentum qui quali repente de assueta cibatione animi,ex inundo & carne,in unionem Christi per

modum cibi praesumunt accedere, quasi spiritalis gustus statim sit acquiutus ab eii: non tamen peccant mortaliter. Sl-

D mili

SEARCH

MENU NAVIGATION