Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 연설

181쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIAM ego euin summis viris comparo , sed simillimum deo iu-

,, dico. Nemo tum nouitati inuidebat. nemo virtutem non ,, honorabat. Is enim prosecto mortem attulit, qui caussa ,, mortis fuit. Magnifice Servius Sulpitius maiorum conti-

,, nentiam diligebat, huius seculi insolentiam vituperabat. ,, Nam &hoc in ordine,integra re, multa de pace dixi, deis in ipso bello etiam cum capitis mei periculo sensi. Q uvidis hic victor no audebit, qui nullam adeptus victoriam,tan ta scelera post Caesaris interitum secerit refertam eius do-- mum exhauserit ρ hortos compilarit Z ad se omnia ex his ,, ornamenta transtulerit 3 caedis oc incendiorum caussam quaesierit ex senere t duobus aut tribus Senatusconsultis ,, e Repub. bene factis,reliquas res ad lucrum praedamq; ro,, uocarit vendideriti immunitate ciuitates liberaueriti pro ,, uincias uniuersas ex imperii populi Romani iure sustu- ,, terit Z exules reduxerit i falsas leges C. Caesaris nomine,&,, falsa decreta in aes incidenda, & in Capitolio figenda cu-

αν raueriti earumq; rerum omnium domesticum mercatum

,, instituerit Z Populo Romano leges imposueriti armis de pr si diis populum Romanum, de magistratus foro exesu- ,, seriti Senatum stipauerit armatis rarmatos in cella Coco ,, diae quum senatum haberet, incluserit rad legiones Brun-

,, dulium concurrerit 3 ex his optime sentientes. Centuri ,, nes iugulaueriircum exercitu Romam sit ad interitu --, stru,& ad dispersionem urbis venire conatus , Multa proposuimus exopta,ut planu inde fieret, in aliis esse breuiora membra, in aliis productiora, in aliis pauciora,in aliis plura, in aliis paria, in aliis imparia, in aliis quaesitam esse venustatem, in aliis prope naturalem . Incidunt haec in cala

182쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. II. firmum,nobisque nolentibus ita se offerunt,ut maior in se giendo sit cautio,quam in persequendo labor. Natura sud mihi videtur suadet voluptates honestas,& quantum potest,vocibus atque varia iucunditate respergit orationem, Artis est , quod accidit, aut probare, aut improbare, de quod deest,adiicere: quod superest, elimare. Dicet aliquis,

Quid hoc ad numerum 3 Haec cocinnitas & conformatio in paucis est verbis eodem pacto finientibus, numerus au te insertus est omnibus partibus orationis. Confitendum ςst hanc concinnitatem,& eum numerum qui est ex temporum spactis,plurimum differre. Nec dicimus has figuras esse numeros,sed esse numerosas, quoniam illas sponte numerus consequitur. Id notius erit exemplo familiari. Videmus eos qui rhythmos gallicos scriptitant,fere totos esse in similiter cadentibus vel desinentibus quod mihi ieiunum de miserum est, in eadem semper versari figura assequi tamen concinnitatum beneficio,vt & oratores& poetae a plerisque dicantur. Poetas imitatur certo quo da syllabarum numero, Oratores aliquo quasi rhythmo, ex quo creduntur a vulgo. Quid habent oratorium, nisi hunc forte rhythmum t& quid habent numerosum, nisi eodem modo finitum Z Oratores obseruant pedes,non autem,ut illi,certum numerum syllabarum. Ita si videntu r aptiores una aut altera concinnitate, idem a cedat & latinae orationi necesse est, non quia numerantur in ea pedes,sed quod illa cu voluptate quada concluditur. Aures enim iucundu & suavem quaerunt exitu,qui quu optatus aduenit, oblectantur,& in eo conquiescunt Ad haec, no omnia quom similis est exitus, esse numerosa

183쪽

. DE ELECTIONE, ET ORATORIA veru est,sed ea maxime quae vel pari, vel pene pari longitudine porriguntur. Est in numero cursus & comprehesio quae pedibus sertur ad finem.haec eo est in eodem modo finitis, quod ut optime respondeant,in eandem prope mensura concludi solent. Quum primus ambitus ad me tam ductus erit, paulumq; substiterit,una cu eo sensus au rium quiescet: quum secudus eodem pene curriculo ci cunductus aut aliter pedem fixerit, , currendi aequabilitatem,& finiendi similitudinem comparando,non modo quiescet,sed etiam voluptate reficietur. Quamobrem illud totum esse numerosum & arte modulatu videbitur: ,, ut, Accusant ii qui in sortunas huius inuaserunt: causam ,, dicit is,cui praeter calamitatem nihil reliquerunt. Hic non est opus,ut sit par numerus syllabarum, 1ed ut ad aequale, aut ad prope aequalem magnitudinem extendantur sententiae. Quod si ambitus alter altero longior est, siue ante

cedit,sive lubsequitur, numerosum quidda & hoc pacto

conficit, ut dimetri versus annexi trimetris aut hexametris. nec enim displicet opposita varietas, nec est ingrata

,, finium consonantia. Qui diligebat hunc,illi fauebant: qui admirabantur hunc,illii probabant qui denis huius no

,, men audierant,illum eruditu dc persectum existimabant.

Haec oratio paulo iucundior est, quod tertia pars priori bus est aliquanto productior. Hinc ostendi potest partiuaequalitatem conuenire numeroso,& earum inaequalitate

ei de non ubiq; dissentire. Nuinerosum dico, no quicquid numeris constat, sed quod elocutionis aliqua voluptate gratu, resertur ad modulatione. Porro similiter definiens modulatur extrema in quibus numerus ille dominatur. Et quo-

184쪽

co LLOCATIONE VERB. LIB. II. ετ

Et quoniam media mediis,extremis extrema accommodata iucundius efferuntur, intermedia sic componit, ut sponte numerus confluere videatur. Hoc itaque schema cursu temperatum,apte conclusum,no numerus quidem,

numerosum tamen est, & in orandi voluptatibus & deliciis habedum.Sed eo tanto parcius utemur,quanto putichrius est atque iucundius. Nec iucunditati semper est locus,nec suaue quod nimium, nec iucundum quod taedio coniunctum, nec pulchrum quod diligentia secatum, nec probandum quod nimio labore infinitum affectat ornamentum. Quatenus illud continuare liceat, cum ex historicis,tum ex Cicerone scire possis, cuius est illud exemplum iam Alas frequens, quod paulo ante conscripsimus. Quu sponte casus iidem in ordine consecutionis occursant, ut sine vitiosa traiectione alio reiici nequeant, sex aut octo membra, nonnunquam plura, eodem fine claudere turpe non est: Vt, Rogat orato te Chrysogone,

si nihil de patris sortunis amplisssimis in luam rem conuertit, si nulla in re te fraudauit, si tibi optima fide sua omnia cocessit,annumerauit, appedit, si vestitum quo ipse tectus erat,annulumque dedit,ut sibi per te liceat in noceti amucorum opibus vitam in egestate degere. Nihil erat cur ii e

traiiceret,quum sponte fluerent,non quaererentur affecta te. Parciora sint quae studio componendi quaesieris. Nat rae venustates minus animum satiant. Vt sit oratio numerosa ex similiter cadentibus. Caput.s.

SIMILITER

185쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIAIMILI TE Ri cades schema fit, quum in ea dein constructione verborum duo aut plura sunt verba, quae similiter iis de casibus effe--runtur. Sic definit is qui rhetorica ad Herennium scribit, dc ea ponit exempla, quibus indicari videtur,s militer cadens, id esst . -οπῆα,τα os esse in casibus qui similes exitus habent,non in iis partibus orationis quae neq;

declinantur, neque coniugantur. Nam differentiae caussa, similiter desinentia extendit ad omnia verba quorum immites exitus sunt,sue casibus inflectuntur,siue manent in-

fiexa. Sed & haec aliter differunt. ομοιοταω reis est in extrema parte duarum pluriumve sententiarum: ομιοῶ aut

in principiis, aut in mediis collocatur. fitq; praesertim qu do casus velut ex aduerso sibi respondent: de reddita suo ' loco, orationi gratiam piaestant. Si quantum in agro lo- ' cisque desertis audacia potest, tantum in foro atque in iu- ' diciis impudentia valeret,non minus in causia cederet A. Cecinna Sexti Ebutii impudentiae, quam tum in vi facien- da cessit audaciae. Similiter cadunt agro, de foro:locis de sertis,& iudiciis: audacia, dc impudetia: caussa, de vi facien- ' da. Paulo pdst. Quasi vero non eo libentius tum audaciae '' cesserimus, quo nunc impudentiae facilius obsisteremus.

' mus dc obsisteremus. Non minus laborat A. Cecinna ner summo iure egisse, quam ne certum ius non obtinuisse videatur. Reser illum casum egisse, ad hunc obtinuisse:

schema senties. Quum haec ita sint, statuite quid vos tem N pora Reip. de armatis hominibus, quid illius consessio de vi, quid nostra decisio de aequitate, quid ratio interdicti de i ure

186쪽

e OLLOCATIONE VERB. LIB. II.

o de iure admoneant ut iudicetis . Consessio, decisio, ratio, ,, como de reddita pariunt concinnitatem. Ego huic cauta o patronus extiti,no electus unus qui maximo ingenio,sed ,, relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere. M Nam commoditati ingentu, grauitati aetas, libertati tem- is pora sunt impedimeto. Hic non ad populi Romani lauri dem,sed ad iudicum crudelitatem videretur esse seruatus. Nonnunquam similiter cadunt finis & medium, ut, Ma-- ximas tibi omnes gratias agimus C. Cesar,maiores etiam habemus. Quod haec figura etiam pertineat ad finem, ex , Quintiliani verbis intelligi potest. Est, inquit .m Ednον ta- ,, tum casus similis,etiamsi dissimilia mi quae declinantur: nec tantum in fine deprehenditur, sed respodent vel pri ,, ma inter se,vel mediis,vel extremis, vel etiam permutatis, , his, ut media primis, dc summa mediis accommodentur, ν, de quocunque modo accommodari poterunt. Haec si vera sunt, non erit similiter cadens quod non accommoda bitur,ut hoc, Quo minus ingenio possum, subsidio mihi ,, diligentiam comparaui. Schema non est hic casus, inge- , , nio subsidio . Soleo sepe ante oculos ponere, idq; liben-- ter crebris usurpare sermonibus, omnes nostrorum impe- , , ratorum, omnes exterarum gentium, potentiissimorum ψω, populorum,omnes clarissimorum regum res gestas, cum ,, tuis nec contentionum magnitudine, nec numero prae ,, liorum,nec varietate regionum,nec celeritate: eonfici en-

di nec dissimilitudine bellorum posse conferri. Frequenses hic patrius casus, sed eo non habet coi innitatem similiter cadentis,qudd non respondet ex aduerso. Aequabilitate membrorum iucundo cadit oratio, sed talia virtus κ

187쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA est haec de qua postea dicetur. Nunc videamus cur similiter cadens numerosum esse dicatur. Quando similem

casum reddimus,ut cum Voluptate audiamur, propem dum metimur orationem, ac praeter audientis expectationem,modum sequimur eundem, ut seruata quantitate

quaedam requies,reducta eadem qualitate admiratio su 1equatur. Ex illo fit ut similiter cadentia dicantur esse numerosa. Nam dimenso spacto , quod est comprehensionis, & ambitus modo suaviter posito, quod est numeri, verba cum delectatione feruntur ad sensum: vi,Vicit pu-

,, dorem libido,timorem audacia, rationem amentia. Hoc οικμου est, ac παρια is, & hmo si mis, id est trimembre, &aequale, dc similiter cadens, & eo numerosum atque iucundum,quod omnia relata sunt quo maxime debent referri . Eodem modo cadentia iucundiores efficiunt versus,& eorum numerum condiunt,Vt,ri Aspera tum positis mitescent secula bellis.,, Bina manu lato crispans hastilia serro. Cui mater media sese tulit obvia sylva. Huiusmodi voluptate capti recentiores eo prouecti sunt ineptiarum, ut totos libros in hoc genere coficerent, nullumq; versum magnifacerent qui non haberet illud suum ἐμιοπευτου , . his iudicibus hoc probare facile est,in hac concinnitate modulationem esse quandam numeroru cons milem quae dulci voluptate capiat sensum propter quem repertum est quicquid est in oratione numero Ium. Quos si quis errare putat, hoc animo perpendat, quanta sit interdum in re leui iucunditas,& inquirat uriae sit hic tantum suauitatis. Inueniet credo aurium sensum casibus

Oppositis

188쪽

EOLLOCATIONE VERB. LIB. II. syoppositis haud aliter recreari solitum, quam oculorum intuitum paribus interuallis,& earum similitudine partiuquae conferuntur ex aduerso. Nec mirabitur in sonorum collocatione quiddam esse aptum atque iucundum, qui uno aut altero pede composito videat orationem cadere numerose. Haec autem consormatio, si erunt paria membra,numerosior & aptior esse videbitur audienti. Si vero imparia, sed commode reddita, non omnis aberit voluptas. Quapropter haud ab re a comparibus distincta sunt ea quae similiter aut cadunt aut definiuntur. De patibus membris,& eorum numero. Cap. 9.A RI A paribus relata, οκμα dicuntur a gra cis,hoc est,imembra quorum par est aut pene par numerus syllabarum. Nec enim duorum pluriumve membroru syllabas numero certo subiicimus, sed hanc omnem aequalitatem expedimus aurium sensu,& quae parum quantitate discrepant, quoniam priorum similia sunt,inter paria numeramus. Eius. modi partes esse numerosas ostendit heroicum poema, cuius omnes versus in eandem prope mensuram cadunt. Carmen est Κωμον, de in oratione fugiendum: sed quod

neque certos pedes,neque tempora certa metitur,aliquam tamen numeri similitudinem seruat,inter numerosas orationes habemus. Argumento sunt aliquot indocte coditi, sed qui tamen vocantur hymni,in quibus neque modum carminis,neque numerorum spacium reperies. Quod habent quandam numeri similitudinem, vulgo creduntur

189쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

esse versus. Itaque paria quod eadem sere di melione penduntur non quaesitum sed secutum habere numerum videntur. Quamobrem & hac varietate conspergitur oratio,maxime quae composita quidem,sed non solicite cutita vult haberi. Itaque paribus Cicero frequenter est usus, quod habent numerum quendam latentem, & inaffectari tum . Ex multis pauca docendi gratia sumemus. Bellumis extrema hyeme apparavit,ineu te vere suscepit,media aest is te confecit. No auaritia ab instituto cursu ad praedam ali- ,, quam reuocauit,non libido ad voluptate non amoeni- tas ad delectationem,n5 nobilitas urbis ad cognitionem,

is non denique labor ipse ad quietem. Vicit pudorem libiis do,timorem audacia,rationem amentia. Vt eius semperis voluntatibus non modo ciues assenserint,socii obtempo,, rarini,hostes obedierint,sed etiam venti tempestatesq; o

,, secundarint. Seruatum esse plurimi cupiunt, seruare soli,, vos potestis. Hoc vero quis serre possit, inertes hominesis fortissimis inlidiari 3 stultissimos prudentissimis 3 ebriosos,, sobriis r dormientes vigilantibus t qui mihi accubantes in conuiuiis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, ,, consecti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati,, stupris, eructant sermonibus suis caedem bonorum, atque urbis incedia. In his orationibus no omnia membra sunt

paria,sed quae quibus comparari debeant iudicare dissici

te non est. Ex membris alia sunt parua,alia mediocria,alia magna. Item alia paria,alia imparia: in quo genere min ra minoribus, maiora maioribus conseruntur. Parua sunt ,, haec: Gallos accersivit,seruitia concitauit, Catilinam eta is cauit,attribuit nos Cethego, caeteros ciues interficiendos

Gabinio,

190쪽

co LLOCAΤIONE V E R B. LIB. II.,, Gabinio,vrbem inflammandam Casso,totam Italiam va- , standam diripiendanas Catilinae. Posteriora logius paulo traxit, non modo quod subiecta res,sed etiam quod ratio componendi sic erat. Illa autem mediocria, Subiectos prope iam ignes circu datosq; restinximus,lidemq; gladiosis in Rempub. districtos retudimus,mucrones ψ eorum a iu- , gulis vestris reiecimus. Reperiuntur & maiora: Mithrida- ,, tem insolita instaminatum victoria cotinuit,& Tigranem magnis copiis minitatem Asae,retardavit. Miscentur pa- ,, ita diuers generis,ut haec Cuius ea stultitia est, ut eam n ., mo hominem: ea vis,ut nemo seeminam: ea crudelitas, ut ' nemo matrem appellare possit. Habet krοκυλο. elegantiorem concinnitatem,quando iungitur aut similiter desin tibus,aut eodem pacto cadentibus. Tum enim concurruiduae virtutes, dc similiter exeuntia paribus aequata s scuti diximus) sunt aliquanto venustiora. At haec tria per se alia qua ex parte numerosa, tum demum pulcherrima sunt, quum pedibus aptis,& eorum numero iuuantur. Qine sint contraria numerosa. Caput. Io.

O N T R A R I A numerosa non solum Ci

hoc est & opposita, & contraposita. Ex illis

quaedam sunt proprie contraria, ut amare &odisse. quaedam priuantia, ut dies & nox. quaedam relata, ut longum breue. quaedam contradicentia, Vt edere non edere. quaedam repugnantia,uti cedere & amare. quaedam tantum separata,& quodammodo αιτἰ,λτα,Vt, Non nostri

SEARCH

MENU NAVIGATION