장음표시 사용
71쪽
no, nec naturali fuerit praecepta, quini mo in eam sententiam reserunt hi mainum. K Nec tamen seu VasqueZ, Seu alius doctor damnat haereseos hanc doctrinam. 4' Verum quidem est sequi certo hanc veritatem ex principio aliquo revelato, Seu mediate, ut mox dicemus; sed supra demon- Stravimus, non esse de fide catholica , quod sequitur ex una vel duabus praemissis revelatis; nec item de fide est ob similem rationem quod sequitur ex definitione Ecclesiae, sed non est expresse ab ea propositum. At, Mi Ostendimus, illud non est ab Ecclesia expresse propositum; ergo ex duplici capite non est de Fide. 2' Quinimo prohabilior mihi videtur Gersonis sententia, qualem eam reserunt Almainus, Medina, Driedo, Adrianus, Castro, relatore Va SqueZ, 2-2. disp. 458. Cap. 4. α legem humanam, siue ecclesiarticam, sive civilem, qualP-nus humana est, et a Sola potestate hilanona prosecta, non
posse ad culpam mortalem obligare; idemque Gersonem sensisse de lege naturali quod de humana autumant praedicti auctores. Probatur autem haec sententia, 4' quia lex humana et naturalis non attingunt cognitione sua finem supernaturalem ; ergo non attingunt aeternam poenam vel praemium, quae ad sinem Supernaturalem, et plus quam humanum Spectant. Deinde nullus legislator potest lege sua ad eam poenam obligare, quam ipse non potest inssigere in suo tribunali, αδ' Non potest lege humana homo obligari ad actus omnino internos, eo quod non potest de illis in suo tribunali ullo modo judicare; atqui neque ullus humanus IegisIator ecclesiasticus aut civilis, neque natura potest aeternam poenam instigere; ergo nec obligare ad culpam, quae homines reos talis poenae constituat.
4' Ex hypothesi tamen legis humanae, seu posito quod
72쪽
lex humana perlesiastica, aut civilis aliquid praeceperit ex intentione praecipiendi, et non solum dirigendi, aut ordinandi, per modum concilii, supervenit Ieae divina, jubens obedire superioribus ecclesiasticis et politicis, parentibus et dominis; quae leae divina superveniens oblissare potest
et Obligat ad peccatum, etiam mortale et ad poenam aeternam, seu ejus trungressio reos nos facit poenae aetemnae. Quod lex divina obliget ad obediendum 1' potestati ecclesiasti me patet ex Scriptura: Oui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit; Luc. 40. 46. Obedite praepositis vestris, etc. Hebr. 43. 47; 2' civili: Oui resistit potestuli, Dei ordinationi resistit. Oui autem resistunt,
ipsi sibi damna Itonem acquirunt: necessitate subditi estote, Non solum pro 'ter iram, sed etiam Proyter conscien-1ium. Rom. 43. 5. δ' Parentibus: Filii, obedile parentibus vestris in Domino, hoc enim justum est. non ira να- trem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, Eph. 6. . Denique dominis: Servi, ob dile dominis carnalibus, ut servi Christi, facientes voluntatem Dei eae animo, ibid. 6. Et sane, u natura ipsa do. cet, inquit bene VasqueZ, d. 458. parentibus et superioribus non obedire, si notabilis materia est, Scelus esse; est enim contra rectam rationem, majoribus non obedire. α Naturaliter consequitur ut idem, disp. 452. cap. 3. a
Dignitatem capitis in utiqua congregatione, ut ei OmneS parere et obedire debeant. Alioquin si justum esset contra illius praeceptum operari, magno esset in manibus, et in tota congregalione confusio. Quis autem gentilium hactenus dixit, inhonestum non esse majoribus non obedire 7 K Quod vero lex divina obliget, etiam ad mortale et poenam inferni, patet saepe saepius ex Scriptura, sicut et Deus in
tribunali suo potest tales poenas instigere; et fune quod di
73쪽
sonat rationi in grani materia, Deo graviter displicere, ae proinde ejus amicitiam erga nos dissolui, et eae se y0e Nam aeternam mereri. Hoc modo itaque seu mediate, lex ecclesiastica et civilis, et praecepta parentum et domin rum Obligare possunt ad peccatum etiam mortale, et Sub poena inferni, non ex seipsis, sed ob divinam legem supervenientem, et hac ratione, nec alias, Obstringere p0Msunt conscientias. 5' Porro, sic explicata potestate humana, seu obligatione legis humanae, Protestantes eam nec negant, nec ne
gare possunt. Nam admittunt Ecclesiam et reges potestatem habere leges condendi, et varia praecipiendi, sicut et parentes, et domini aliqua possunt praecipere, Subditosque debere obedire illis. 4' Scriptura jam allata, et ratione ipsa hoc dictante. 2' Nostrorum divorum disciplina plurimum praecipit, eaque sub poenis et censuris suspensionis a coena et excommunicationis, 44 capita continet, et articulos 251. hoc est, sere totidem ordinationes, praecepta, leges. Cap. 5. art. 46, habetur: Rebelles consistorio, su- Vermione a coena punientur; cap. 0. art. 3. jejunia cer-lis diebus indicuntur, art. 5: Non sient eleemosynae publicae in funeribus. Cap. 44. art. 27: Oui choreas ducunt, vel eis assistunt, eaecommunicabuntur. Art. 29. Oui chartis Iudent, censura allicientur. Varia prohibent connubia, cap. 43. art 43. cum ea, cum qua adulterium vir commiserat vivente uxore, etc. I art. 2. cum vidua fratriat oris suae, etc.; cap. 5. art. 3l. Qui synodi nationalis resolationi noluerit acquiescere, abscindetur ab Ecclesia. Art. 8. Ecclesiae gubernatio regulabitur eae disciplina in synodis nationalibus statuta. Cap. 44. art. 33. Non erit in potestate ministrorum aut synodorum provincialium quidquam addere, mutare, imminuere , in articulis di-
74쪽
sciplinae, absque consensu synodi nationalis. Potest vero ista synodus quae voluerit statuere, et in Cons. , art. 32. Possunt esse ordinationes particuιaris cujrusque Iosi, seu Ecclesiae. Art. 33. Recipimus quae sunt apta nutriendae concordiae, et unoquoque in ollicio suo continendo ; in quo debemus aeqvi quod Dominus declaravit, quantum ad excommunicationem, quam approbamus et fatemur e34e nece3sariam, cum omnibus suis circumstanιiis. Et de potestate civili, art. 59. Credimus velle Deum mundum si beruari leuibus resum. Et art. 40. Θortet emo obedire eorum legibus et statutis.
Nec etiam negant lege divina praeceptum esse, obedire praepositis spiritualibus, regibus, magistratibus, parentibus. Nec inficiantur transgressionem legia divinae, esse pec-ed tum, et Saepe mortale. Imo, a ubi est transgressio legis Domini, docet Calvinus Insiit. lib. 2. eap. 8. S. 58. 59. ibi parata est maledictio Dei. Omne peccatum est mortale, cum sit rebellio contra voluntatem Dei, quae necesUrio proV sat iram ejus, cum sit transgressio legis, in quam denum tiata est mors aeterna, sine exceptione ulla, a In quo ergo potest esse dissensio ProtestanIes inter et Catholipos, cum Protestantes negare nequeant prpeceptum illud divisuna, sic Obligans, nec nos alio quam ex praecepto illo divino, seu mediate, leges humanas obligare posse od peccatum mortale dicamus ΤΕn ergo in hoc, hallueinatione Asmoth, pcae molita. Quae porro leges humanae vere praecipianti ei quae vere Sint praesepia, quae autem sint Solum instar ponsiliorum et ordinalionum, Seu directionum, quaequp etiam obligent, Solum ad poenam temp0ralem, quae dicuntur ιeges solum poenalas, pendet hoc ex intentione superioris, et terminis legis, Seu praecepti, quod non est controverSiarum Spem
75쪽
cialium fidem. Nec porro dicimus superiores ecclesiasticos, nut civiles, parentes, Seu dominos posse quodlibet praecipere. Sed a par est ratio, inquit bene VasqueZ, disp. 454. cap. 3. serendi novas leges in Ecclesia, aut republica, et in religione, seu Statu religioso, quod attinet ad hoc, ut nihil novi statuatur, quod non pertineat ad pristinum statum cujuscumque conservandum. Quare qui leges prude ter serunt in republica vel Ecclesia, haec observare debent ut id quod praecipitur, illiusque observatio ad finem cujusque pertineat. At pro libito ferre legem, certe non licet. Non est tamen subditorum judicare de injustitia, aut inconvenientia legis, nisi manifesta esset ejus iniquitas, aut inutilitas; interim enim pro legislatore praesumendum est. v Α quibus nec dissentiunt Protestantes, ut patet ex consessione nostrorum deviorum, art. 32 et 33. supra relatis, ubi habetur: a Qui in regimen eliguntur, videant quem modum servare debeant, toti corpori regenio, nec declinent tamen ullo modo ab ordinatis a Christo, u etc. Idem dicimus de restrictione harum potestatum. Sic in hac matoria facile consentimus distinctione illa abhihita, medialevol immediate. Si non obstante illa discutiunt adversi, manifeste sibi ipsi contradicunt, ut patet ex dictis. 6' Non est de fide, de ullo praecepto pure humano, illud obligare ad peccatum mortale, v. g. , esse obligationem audiendi missam in diebus Dcminicis, vel communicandi in paselio te, etc. Diximus pure humario, quia non loquimur de praeceptis apostolicis, nec enim devii disceptant multum de iis. Prohatur facile 1' quia Ecclesia nullum proponit tanquam revelatum in verbo Dei. 2' IIoc ipso quod
sic humanum est, non est revelatum a Deo; qu0modo ergo posset divina fide credi Τ δ' Nequidem revelatum est a Deo, quod exstet in te praeceptum, multo minus quod Oblia
76쪽
get sub peccato mortali. Quis ergo non videt, non esse in verbo Dei: Audienda est missa diebus Dominicis, etc.7 V rissimum lamen est et manifestum, ' exstare talia praecepta humana. 2' Esse potestatem in Ecclesia talia serendi sub obligatione peccati mortalis mediale, ut ostendimus, si ex intentione vere praecipiendi Ecclesia haec sanciat. δ' Constat ex sensu communi et interpretatione, Ecclesiam habere intentionem vere praecipiendi. Palet itaque jejunia Ecclesiae, V. g., obligare ad peccatum mortale eae communi interpretatione. Addit Caietanus verbo jejunium, loquendo de jejunio: a Hoc ergo non audeo ex jure Scripto aSSerere, quia nullibi scio scriptum esse praeceptum obligans ad mortale non jejunantem; et propterea quantum est ex iure scripto, nullum cognosco intervenire peccatum mortale, in fractione jejunii Ecclesiae, si desit contemptus. Α- perta salsitas est, inquit VasqueZ, disp. 154. cap. 2. in ea esse opinione, ut obserVatio jejunii quadragesimalis aliaque Pontificia decreta sub reatu culpae mortalis non obligent. si Et idem de aliis communibus praeceptis Ecclesiee dicendum, consilendi semel in anno, communicandi in pascha te, sanctificandi dies sestos. Nec possunt adversi probare ullo Scripturae loco, conciliorum aut Patrum testimonio, nut ratione, ea quae praecipiuntur humanis legibus, manere adlaphora seu indifferentia. Nos probavimus contrarium etiam eae praecepto divino obediendi praepositis Qua porro, et quot leges, et praecepta humana in specie, seu in particulari, sint Vere leges et praecepta et non simplices ordinationes, et instar consiliorum ad nihil obligantes: quae etiam Sint leges pure poenales, id est . obligantes s lum ad poenam; quae denique obligantes ad peccatum etiam mortale, ut pendet ex intentione legislatoris; ita colligendum est ex verbis legis, materia praecepti, qualitate et si-
77쪽
milibus, quae theologi moralis est examinare, non nostri hic instituti, qui solum quae sunt credenda proponimus; quae autem ita sunt de sacto, non possunt esse de fide. Solum addemus duo, ne conquerantur devii de Onere hinc gravi manente in Catholicos, et propterea refugiant in ejus castra transire. 4' Quod habet Crietanus, in Summa, Verbo Transgressio praecepti: a Legis ecclesiasticae intentio est, non injicere laqueos animabus, sed ad aedificationem corporis Christi mystici promovere: et hinc fit, ut non tam late multitudo praeceptorum obligantium ad mortale, jure interpretanda Sit, ne laqueus multiplicatus contra animas censeatur. 2' Hinc etiam fit universalis regula, quod in iis, quae sunt positivi juris, si absque contemptu, ex ignora tia pura sid est non crassa nec supinat, aut ex apparente sibi excusatione transgressio fiat ab eo, qui animum habet nullo pacto consentiendi contra praeceptum obligans ad mortale, non incurritur mortale peccatum, quando non est i tentio piae ac justae matris Ecclesiae bonas ejusmodi animas illaqueare tam hostili vinculo; et propterea tales apud
Deum non incurrere excommunicationem, seu ut habet VasqueZ -2. disp. 458. cap. 6. facile exeuSantur a mortali transgressores, quando absque contemptu, ex ignora tia non crassa nec supina, But ex Bpparente aliqua ratione
et exeusatione legem non observant, qui alias parati erant ex animo illam observare, si scirent eam tum obligare. Neque praeceptum jejunii, aut audiendi missam ita obi gat, ut nulla causa excuset; qui vero bona fide putaverit causam Similem esse, excusabitur a mortali, ut docet C
letanus. a naec Vasqueχ. Sed de his pluribus theologi m
rates, Seu camistae doctiores.
Dicto consensui faciliori placet adjicere istud: Ingerunt identidem adversi, diseordiae serendae causa, et in odium
78쪽
traducendae religionis catholicae, Tridentinum concilium prohibere Catholicis lectionem Scripturae vulgari idiomate. Sed haec mera calumnia est; haec enim, nec aliud habet Tridentinum, Sess. 48. titulo, Decretum de librorum deIectu: a Cum synodus adverterit, hoc tempore, Suspecto rum et perniciosorum librorum, quibus doctrina impura continetur, et longe lateque diffunditur, numerum nimis excrevisse; censuit ut delecti ad hane dispositionem Patres, de censuris, librisque, quid facto opus esset diligenter comsiderarent, atque etiam ad eamdem S. Srnodum suo tempore referrent, quo facilius, ipsa possit varias et peregrinas doctrinas tanquam Zietania a christianae veritatis tritico separare, deque his commodius deliberare et statuere. ἀNumquid ibi ulla vel levis mentio prohibitionis Biblioruinidiomate vulgari Τ Nec regula 4 Indicis vulgati, quam salso adscribit Molinaeus et alii Tridentino, ex ullo modo Tridentini concilii. Nec unquam etiam fuit accepta in Gallia;
quare in ea non obligat: a Est enim verissimum, inquit bene VasqueZ, disp. 56. cap. 5. tunc legem non obligare, quando non est promulgata, et non resipitur a populo, connivente et consentiente legislatore. Adde quod in eodem indice habetur regula 6: libri vulgari idiomate de controversiis inter Catholicos et haereticos nostri temporis disse. rentes non passim permittantur, sed idem de iis servetur, quod de Bibliis vulgari lingua scriptis, statutum est. K At certissimum est regulam hanc 6. non obligare in Gallia; ergo nec 4. quanquam nec illa quarta prohibetur absoluishaec lectio. Sed judicio, inquit, episcopi stetur ut cum consilio parochi, vel confessarii Iecsionem eis concedere possint, quos intelleaerunt inde non damnum, sed sidet utque pietatis ausinentum capere posse. Variant leges humanae pro conditione locorum et personarum, sed quidquid
79쪽
sit, nihil ad nos, cum regula illa nec sit concilii, nee pro mulgata, nec recepta in Gallia, ac proinde non obligat, nec plures a licte. 7' Nec etiam ullus Obligatur, quod sit catholicus, legibus ullis confraternitatum, nec eis subscribere, ROSarii, Cinguli S. Francisci, S. Monicae, Scapularis Carmelitarum,
eorumque Bullae quae vocatur sabatina; uno Verbo, nihil horum in professione fidei catholicae, aut in Tridei tino habetur. IIaud ergo propter haec morentur devii fidei catholicae subscribere, nec Molinaeum audiant toties in haec blaterantem; sophisten hoc est agere, fallacia ignorationis
elenchi. S. 7. De invocatioue sanciorum. Constanter teneo sanctos una cum Christo regnantes , venerandos utque invocandos esse, eosque Orationes Pro
nobis offerre. Ita habet professio fidei nostrae. Et concilium Tridentinum, sess. 25. susius et explicatius: α Mandat S. Synodus omnibus docendi munus sustinentibus, ut de sanctorum intercessione et invocatione fideles diligenter instruant, ducentes eos, sanctos una cum Christo regnantes, orationes suas Deo pro hominibus offerre; bonum atque utile esse suppliciter eos invocare, et ad beneficia impetranda a Deo per filium ejus Iesum Christum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, O pem auxiliumque confugere; illos vero qui negant sanctos aeterna felicitate in coelo fruentes, invocandos esse, Butqui asserunt, vel illos pro hominibus non orare, Vel e rum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatricam, vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori unius mediatoris Dei et hominum Iesu Christi, vel stultum esse in coelo regnantibus voce vel mente suppli,
80쪽
care, impie sentire. α Ita concilium. En ergo doctrina fidei, qilia a concilio generali proposita. 1 contrario sequitur ' non esse de fide sanctos in coelo audire preces, quae illis fiunt a viventibus. Probatur 1' quia nec professio nostra, nec Tridentinum id habet, seu id non proponit, Saltem expresse credendum. 2' Cum d etissimi theologi concilio interfuerint, nec ignoraverint, Protestantes hujus saeculi, sanctis hanc cognitionem inficiari: quin et ideo damnare invocationem, quod beati preces vivorum in terris non audiant, abstinuit nihilominus syn diis, in ipso decreto de in locutione, ab hac definitione,
scilicet sanctos audire preces nostras. Nonne tale silentium in tali occasione, argumentum etiam positiVum videtur, censuisse id non esse de fide 3 δ' Esto; sequatur necessario ex eo quod sunt invocandi, Seu bonum atque utile sit eos invocare; iam Supra diximus, non esse de fide quae Sequuntur per necessariam consequentiam ex verbo Dei revelato, aut ex propositione ab Ecclesia Dei laeta; ergo, licet Ecclesia propnsuerit credendum sanct03 egse invocandos, seu bonum atque utile esse eos in pocare, et ex illa propositione sequatur necessario illos audire; non propterea eadem Ecclesia proposuit, fide credendum ipsos audire. Item licet in verho revelato, Saltem tradito sit, invocandos esse sanctus, et deinde sequatur ipsos audire, non propterea revelatum est, nec de fide ipsos audire. 4' 0uinimo, Augustinus, lib. de Cura pro mortuis, cap. 46. minime agnovit, hanc consequentiam esse veram; et quod plus est, dubius videtur suisse, an sancti audiant preces nostras, qui tamen certus erat, et docet eodem libro, cap. 4. invocandos esse illos. Multo minus probat hanc auditionem esse de fide praxis Ecclesiae, tum quia ex invocatione non sequitur necessario auditio precum, ut diximus, tum quia