장음표시 사용
61쪽
do pro illo conceditur. Hanc sententiam magis probat Soto, et suit opinio S. Thomae, qui supposita forma Indulgentiae sussciente, ita dicit prodesse illam defuncto sicut vivo. Sed cum nostri instituti solum sit, quae sunt de side, s cernere ab aliis, et haec sola proponere deviis credenda; cum sussiciat, quo fiant Catholici, subscribere iis solis, quae sunt de fide catholica, omissis aliis, quorum ne quidem
cognitionem ullam habere tenentur, talia non mor3mur. sequitur, nullum Iubilaeum, millam Indulgentiam, datam a Pontificibus, aut a conciliis, Sive plenariam sive aliam, tot vel tot annorum in specie, aut particularem , ob hanc vel illam causam, haec vel illa opera praestando, esse de fide, seu certitudine fidei certum; plurimae sunt tantum probabiliter validae, aliquae quae circumseruntur, sunt ob pravos quaestus essectae, et scandalosae, proindeque eliminandae. Ovod nulla sit de fide, probatur, 1' quia nulla in specie aut starticulari credenda proponitur in professione nostra, in Tridentino, aut alio concilio; 2', et quae dantur a conciliis, vel Pontificibus, praxes sunt ; jam uu-tem diximus, non semper praxes Ecclesiae sussicere probando articulo fidei, sed posse tandari in opinione probabili. 3' Longius a certitudine fidei absunt quae dantur a Pontiscibus; cum dixerimus non esse de fide, praesertim catholiea, quae proponuntur a Pontificibus, tanquam puncta doctrinae; multo minus praxes Pontificum esso de fide. 4' Nunquam est de sde, quod sequitur ex duabus propositionibus, quorum una est extra verbum Dei, multo minus si una sit tantum probabilis; at talia sunt Iubilaei et omnes Indulgentiae, ut mox probabimus. Tertio itaque sic prohatur auctoritate n ostrorum doctorum: a Quia convenit inter omnes, inquit bene Bellarminus, de Indulg. lib. 2. cap. 42. sine justa causa Indulgentiam non esse ratam, quod ait,
62쪽
net ad expiandum reatum poenae coram Deo, vel in hac vita, vel in alia: ita docent Thomas, Bonaventura, Durandus, Gabriel et recentiores omnes; Sed quaestio rat, an ad justam causam requiratur proportio aliqua operis inju eli cum Indulgentia, ita ut pro majori Indulgentia major Caum requiratur, an vero possit pro opere minimo dari Indulgentia maxima Τ de qua re duae sunt opiniones. Prior est eorum qui docent, non requiri proportionem ullam, Sed salis esse si causa sit pia, id est, modo non coneedatur Indulgentia pro opere malo, vel pro opere mere tempora
ii, aut pro opere vano et nihil ad gloriam divinam pertinente, Sed pro quocumque opere quod ad honorem Dei vel Ecclesiae utilitatem cedat, Indulgentia rata erit. Ita docuit Sanctus Thomas, Durandus, Paludanus, Valentia et alii. Posterior sententia est aliorum, qui contendunt ad justam couSam requiri aliquid non solum pium et utile, sed etiam quod proportionem habeat cum Indulgentia, ita ut non sit ratum, Si detur pro causa levissima, Indulgentia maxima. ita docent Bonaventura, Richardus, Gerson, Gabriel, C letanus, Maior, Solo et alii. Quoniam si pro quocumque
pia causa concessae Indulgentiae ratae essent, nullae diei possent Superstuae vel indiscretae, eum semper sit in promptu aliqua pia causa quae allegari possit, et alias possit summus Ponti sex in momento liberare omnes animas pudigatorii, quia posset dici, non deesse piam cauSam, eum ad gloriam Dei pertineat, ut tot animae citissime volent in coelum. Posterior sententia, ut est communi0r, ita etiam verior mihi videtur, ut ex. g. , si detur Indulgentia plenaria iis, qui semel recitant Orationem Dominicam, pro conversione haereticorum, causa non videbitur justa; qu modo etiam si detur Indulgentia iis qui nummum unum exponent, pro reeuperanda Hierosolrma, non videbitur justa
63쪽
causa tantae Indulgentiae. u Haec Bellarminus. At nunquam constat fide, hanc vel illam causam, seu hoc vel illud opus, cujus intuitu datur Iubilaeum vel Indulgentia, esse justam causam, et opus habere pro 'ortionem, cum Indulgentia: ergo de nullo dubitaeo vel Indulgentia constat esse valide datam. Quae ratio probat etiam secundani partem hujus illati nis, plerasque, imo fere omnes esse solum probabiliter validas; quia vix constare potest, quae sit ista proportio requisita, et quo levior est causa sive opus , quales Sunt plurimae quae conceduntur, dicendo, v. g. , Orationem Dominicam et eleemosynam aliquam elargiendo, eo probabilitate minori valida est Indulgentia. Porro, non est culpstndus, sed potius laudandus Pontifex in eorum coneeSSione,
eo quod sussicit ad praxim legitimam opinio probabilis, qualis est prima quam retulimus; etsi tales Indulgentiae, si
sententia secunda sit verior, non sunt ex toto validae,
nullum ex ea Indulgentia damnum sequitur, imo inde , deles ad pia opera inducuntur. Denique a justa semper causa requiritur, inquit ibidem Bellarminus, sed non est subditorum judicare, utrum causa sit justa vel injusta; debent enim simpliciter existimare justam esse; sed veteres Pontifices paucissimos fuisse in Indulgentiis conserendis notissimum est. a Nec latis etiam certitudo retardare debet fideles ab Indulgentiis consequendis; quia sere in omnibus rebus humanis homines prudenter ex opinione probabili varia aggrediuntur: praescribit medietis medicinam prudentissime, cum probabiliter putat profuturam, licet non certo, sed certum non esse obsutu-rct m. Litigans, mercator, etc., agit ex spe probabili lucri, licet etiam non constet illi damnum non inde secuturum, naufragio, aut causa cadendo. Ergo prudenter et Pontifices
64쪽
elargiuntur, et sideles conantur lucrari tales Indulgentias. Et addit idem auctor ibidem, si nullum inde esse ut plurimum deceptionis populi periculum; quoniam Sicut potest fieri, ut aliquando Indulgentia non sortiatur effectum, ob desectum ejus qui eam suscipit; ita nec debet videri ah- surdum, si aliquando idem accidat ob desectum Pausae, et christianus populus non ignorat ad fidem pertinere, qu0d sit in Ecclesia potestas Indulgentias concedendi, nGn Rutem quod in particulari non possit seri, ut Indulgentia vel non sit rata, vel non prosit; et ideo sic accipiunt prudentes Christiani Pontificias induissentias, ut simul etiam studeant dignos poenitentiae fructus serre, ac pro SutS peecu
tis Domino Satissaeere. αTertiam partem nostri illati habet etiam Bellarminus. v Non desunt, inquit cap. 9. qui negent indulgentias, quae
continent condonationem poenitentiae, multorum millium annorum esse a Pontificibus datas, sed a quaestuariiS conscias dicant. Ita sentiunt Gerson et Soto. Pontifices enim non solebant Indulgentias concedere, nisi tot Bianorum, quot annorum poenitentiae injungebantur; poenitentiae v ro non solebant injungi, nisi unius, duorum, trium, quin que, Septem, decem, viginti annorum, aut ad Summum per totam vitam, quae ultra centum annos porrigi non S
let. et Et lib. 2. cap. 20. Si quis nosse cupit veras historias de Indulgentiis romanis, non eas petat vel ab hostibus Ecclesiae, neque ah obscuris quibusdam libellis, qualem unum Kemnitius se vidisse dicit editum Nn reniburgae, germanice scriptum, et amplificatum de stationum romanarum Indulgentiis, cum antea latine et brevius editus Romae fuisset, sed a Pontificum diplomatibus, vel ab authenticis Ecclesiarum tahulis, aut certe ab auctoribus certiS, graVibus, doctis, probatis: neque enim dubitari potest, quin
65쪽
inulla vel depravata vel conficia, in ejusmodi lihellis incertis et anonymis legantur. Sane in prohatis auctoribus non leguntur concessa suisse aliquando inulta millia dierum vel annorum Indulgentiae. v Non paucae etiam aliae circumseruntur, quae salsae videntur, aut certe valde incertae, et vix probabiles, quas hic referre non est operae pretium, quae quaestus causa identidem a quaestuariis publi- Cantur, magno deviorum praesertim scandalo, quorum abusuum occasione, inquit Tridentinum , Indulgenti irum nomen ab haereticis blasphematur. Hinc Synodus pravos quaestus omnes pro his consequendis, unde plurima in christiano populo abusuum Pausa fluxit, abolendas statuit.
Hac secretione facta doctrinae fidei ab tiIiis, devii facile subseribent doctrinae fidei catholicae de Indulgentiis, qui hallucinatione doctrinae fidei nostrae, tot tragoedius hoc
seculo excitarunt, et ab hac materia scissionem ah Ecclesia infeliciter sunt auspicati. Proponamus nos solum iis ea quae habentur in professione nostra, et Tridentino relatis, ne plus sapiamus, quam Sopuit Pius IV. Pontifex scriptor
prosessionis, et Tridentinum; susscitque sine dubio quo quis sit datholicus in hac materia, reliquis silentio sopitis. S. 5. De Purgatorio et suffragiis pro defunctis
Prosessio nostra sic habet: Constanter teneo Purgat rium esse, animusque ibi detentus sidelium suifragiis jurati. Et: Profiteor in Missa iasperri Deo vertim, yroyrium et propiιiatorium sacrificium pro vivis et defunciis, de qua sola ultima particula hic agimus. Et Trid. Sess. 25. decret. de Purgatorio: a Cum catholica Ecclesia Spiritu S. edocta, ex sacris litteris et antiqua Patrum traditione, in sacris conciliis, et novissime in hac oecumenica synodo do-
66쪽
cuerit Purgatorium esse, animasque i hi delenias, fidelium Suffragiis, potissimum vero accepta hili nitaris sacrificio ju-Vori, praecipit sancta synodus epi copis, ut Sanam de purgatorio doctrinam, a sanctis Patribus et sacris conciliis traditam, a Christi fidelibus credi, teneri, doceri, et ubique praedicari diligenter studeant; apud rudem vero plebem. dissiciliores ac subtiliores quaestiones, quaeque ad aedificationem non faciunt, et ex quibus plerumque nulla sit pietatis aecessio, a popularibus concionibus Secludantur. Incerta item vel quae specie salsi laborant, evulgari ac tractari non permittiant; ea vero quae ad curiositatem quam dam aut superstitionem spectant, vel turpe lucrum Sapiunt, tanquam scandala et fidelium offendicula prohibeant. Curent autem episcopi, ut fidelium virorum suffragia, missarum scilicet sacrificia, orationes, eleemosynae, aliaque pietatis opera, quae o fidelibus, pro aliis fidelibus defunctis fieri consueVerunt, secundum Ecclesiae instituta pie et devote
fiant. σHinc primo patet, quae sint de fide credenda ex regula DOStra, scilicet quae proposita ab universali concilio Tridentino.
Sed a contrario, scilicet, quia non proposita ab illo ci ea purgatorium, a 4' non est de side, inquit Bellarm. lib. 2. de Purgatorio, cap. 44. verum et proprium esse ignem purgatorii, et ejusdem speciei cum nostro elementari. Quia nusquam in concilio definitum est; imo in concilio Florentino Graeci aperte professi fuerunt, Se non ponere ignem in purgatorio, et tamen in definitione facta sess. ult. desinitur purgatorium esse, nulla mentione ignis habita. Tamen est sententia probabilissima, propter, si etc. 2' idem, cap. 6: si Sequitur quaestio tibi Sit purgatorium ' de qua quaestione nihil Ecelesia definivit. Sunt autem multae opini
67쪽
nes. α Refert plurimas: et octava, inquit, est communis scholasticorum, purgatorium esse infra viscera terrae, inferno ipsi vicinum. a δ' Idem, cap. 14: a De graVitate poenarum, quumVis aliquo modo omnes admittant poenas purgatorii esse majores poenis hujus vitae, tamen dubium est, quomodo hoe intelligatur. Bonaventura docet purgatorii poenas esse majores poenis hujus vitae solum in hoc sensu, quia maxima poena purgatorii est major, quam Sit maxima poena hujus vitae, licet aliqua poena purgatorii repe, riatur minor aliqua poena hujus vitae. Quae sententia mihi placet. 4' Nec est de side 3 quanto tempore duret purgatorium. Res est incertissima, inquit Bellarm. cap. 9. et non nisi temere definiri potest. αSane secretione hac posita, facile est devio persuadere sibi purgatorium; cum praesertim Calvinus, Institi lib. 3. cap. 25. S. 6. dicat: α Non est licitum, nec utile nullis inquirere curiosius de statu qui est inter mortem et resurrectionem. Torquentur valde plurimi. dispulantes in quo loco sint animae receptae, et utrum lauantur jam gloria
promisSa, an non. Scriptura non eo usque progreditur. 0uis doctorum docebit nos, quod Deus nobis celavit Τ 0uand quidem Scriptura vult, nos se suspensos usque ad adventum Jesu Christi, et praecipit nos eum expectare, et ad illam diem nos remittit, recipiendae coronae gloriae, contineamus hos his terminis, quos Deus nobis assignavit, scilicet animas fidelium in requiem recipi, ubi expectant cum gaudio fruitionem gloriae promissae, et sic Omnia SuSpeusa manere, usquequo Christus appareat in Redemptorem. aEn locus tertius ex Calvino, et quidem cum Suspensi
ne et dilatione: Spes autem quae differtur asistι ani
68쪽
0uod ad suffrngia ouinet, ut patet ex Tridentino quae sint de fide, scilicet quae ibi sunt proposita.
Ita sequitur a contrario nullam sequentium doctrinarum, esse articulum fidei. Non est de fide, ut supra ouensum sacrificium missae certa lege et promissione Semper operari remissionem poenae circa defunctos existentes in purgatorio; sed illis solum ad hunc effectum valere per modum suffragii; communis tamen et vera sententia est
contraria. 2' Nec est de fide, suffragia quae a fidelibus pro defunctis fiunt, certa lege illis prodesse. u Ratio est, quia concilium nihil horum determinat. Probabilius tamen est certa lege id fieri. 3' Nec de fide est, sacrificium missae
eae ostere operato hoc operari. Tacet enim de his concilium . et ut bene docet VasqueZ, disp. 229. en p. 4. si variae sunt theologorum opiniones, qui et diverso modo loquuntur. v Et Sua reg, disp. 53. se l. 3. α Aliqui putant sacrificium mi sae non esse aliquod opus, quod eae opere o 'erato liberare possit animas defunctorum ab illis poenis lege certa et i saltibili. α Relege circa tria quae supra diximus. 4' Nee remissionem hanc qu8e fit, fieri per applieationem satisfactionum nostrarum animabus purgatorii. Primo quia nihil habet Tridentinum. 2' Variunt doctores. Sua reg, disp. 38. secl. 5: a Prima sententia, inquit, generaliter assirmat hune modum, scilicet per modum impetrationis suffragia prodesse defuncIis, non solum esse possibilem, Sed etiam nullum alium posse nos exhibere animabus purgatorii, ad hune effectum obtinendum. Hoc a sortiori tenent illi theologi, qui inter viventes nullum admittunt alium modum satisfactionis unius pro alio. Nam hoc principium apud omnes certum est, non p0SSe nostra Suffragia esse essicaciora ad remittendam poenam defunctis, quam aliis viventibus. a
69쪽
S. 6..De legum humanarum obligatione in conscientia. Professio fidei nostrae hoc habet: Ecclesiae observati nes et eonstitutiones Armissime admitto et ampIector. Receptos et approbatos Ecclesiae catholicae ritus in omnium sacramentorum solemni administratione recipio et admitto. Romano Pontilici veram obedientiam spondeo ac juro,
coetera item omnia a sacria canonibus et oecumenicis comelitis trudita recipio. Et Trid. sess. 6. can. 20. et Si quis hominem justificatum dixerit non teneri ad observantiam
mandatorum Ecclesiae, flnathema Sit. a Et Sess. 7. Cau.
8: a Sἱ quis dixerit haptigatos liberos esse ab omnibus S.
Ecclesiae praeceptis, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere voluerint, anathema Sit. a Denique, sera. 25. tit. de delectu librorum, ieiuniis, et diebus sestis, hortatur sancta Synodus et pastores omnes obtestatur, a ut tanquam boni milites illa omnia quae sam cta romana Ecclesia statuit, neenon ea quae tam in hoc eoncilio quam in allis Oeeumeni eis statula sint, quibuscumque fidelibus sedulo commendent, omnique diligentia utantve, ut illis omnibus, et lis praecipue sint obsequentes, quae ad mortisseandam carnem conducunt, ut librorum delectus et jeiunia, vel etiam quae faciunt ad pietatem augendam, ut dierum sestorum devota ei religiosa celebratio, admonentes populos erebro obedire praepositis Suis, quos qui audiunt, Deum remuneratorem audient, qui vero contemnunt, Deum ipsorum ultorem sentient. K Hactenus concilium, nee plura. En ergo doetrina fidei catholi- eae, quia proposita a concilio universali. Ex quo a contrario Sequitur: 4' Non esse de fide, Eoolesiam seu ejus leges, aut a fortiori leges principum aecularium posse obligare, aut de facto obligare conscientias
70쪽
sub peccato mortali, sed ut utamur terminis Consessionis novantium, art. 24. ita ut imponunt jussum conscientiis. Hoc, inquam, non est de fide, praesertim catholica; nec proinde haerelicum est quod habetur in Consessione deviorum, art. 24: si Rejicimus inventiones humanas, quae imponunt iugum conscientiis. si Et art. 33: et Excludimus omnes inventiones humanas, et omnes leges quibus quis vellet ligare conscientias. a Et in consessione Augustana, art. 27. re Collocant Romanenses in novo Testamento peccatum in cibis, in diebus, in vestitu et similibus rebus; hinc sane illa onera, quod certi cibi polluant conscientiam, quod horas canonicas omittere sit mortale peccatum; unde habent jus episcupi, has traditiones imponendi Ecclesiis ad gravandas conscientias, K etc.' Probatur illud corollarium, primum quia non habetur in professione nostra aut in Tridentino, quod Ecclesia aut magistratus civiles habeant talem potestatem obligandi sub peccato mortali, nec quod leges notatae. aut quaevis aliae ecclesiasticae aut civiles obligent ita de facto sub poena imserni, ut patet in relatis. 2' Cum tot doctissimi theologi concilio interfuerint, nec ignorarent quid Augustana consessio sentiret, quam etiam varie scholastici loquerentur, siluit tamen de hac ro: quo silentio tacite declarame vudetur, non esse haec de fide. δ' si Sotus et Castro, inquit, Vasqueg, parti 2. disp. 454. cap. q. reserunt suisse sententiam Gersonis, nulla lege humana etiam ecclesiastica de eerni aliquid posse aut juberi sub reatu culpae, quod ut, qua lege divina praeceptum non sit; sed jus humanum, etiam ecclesiasticum solum possit declarare jus divinum. -Alii recentiores pergunt ulterius, et non solum dicunt Ge sonis opinionem fuisse, nullam legem humanam, etiam ecclesiasticam , seri posse de aliqua re, quae nec jure divi-
