Petri Gassendi ... Opera omnia in sex tomos diuisa, quorum seriem pagina praefationes proxime sequens continet. Hactenus edita auctor ante obitum recensuit, auxit, illustrauit. Posthuma vero totius naturae explicationem complectentia, in lucem nunc p

발행: 1658년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

;o8 Subitationes

. Res p/,ι - . At primo illud ipsum est.

quod omnes vulgo profitentur , abstrahi polle conceptum coae. subitantiaeve eius ieonceptibus accideratium. An vero pio pterea ipsa substantia , seu natura cerae diistincte concipitur 3 concipimus quidem praeter colorem , figulam. liquabilitatem , dic eae aliquid quod sit subiectum accidentium. mutationum irae obieruatarum 3 sed quidnam , aut quale illud sit, nescimus. Quippe latet semper , 5 sol iam . quasi coniiciendo. subesse de te aliquid putatur. Heine miror qui dicas te peracta illa detractione formarum , quas vestium . persectius , atque euidentius percipe te quid cera sit. Nam percipis quidem ceram . eiusve subi antiam debete esse aliquid praeter eiusnodi sotnias i atquid illud lit,non reteipis , nisi nos saliis. Neque enim id tibi reuelatur,ut reuelati potest homo , cuius plius vel eis , pilei mouesolum conspeximus : dum ista illi dota Limus , ut quis . aut qualis si noseatur. Deinde cum putes id te quomodocumque perei-Pere,quomodo. quaio , percipis i An non ut aliquid susum extensiimque 3 Neque enim tanqtiam punctum concipis , tametii huiusmodi iit. vi nunc latius .nurae contractius ex

tendatur. Eicii in huiusmodi extenso in sinita non sit hibeatque terminum, an- non illud etiam concipis quadam ratione figuratum Et elam .ideati, tibi illud quasi videre, non-ue illi praetet ei ne seio quem tametsi consusum colorem asstirpis 3 Habes id certe ut eo t-pulentius , ita vis bilius . quam merum inane. Quare & tua intellectio imaginatio quaedam est. Si dicat te absque ulla extensione, figura , coloreque concipete ; die.bona fide. quale-nam ergo Illud, quod habes δε h. .mbus dii se . seu mense perceptis , quorum tamen non esse leos . aut de is eo IIcimus. Non arguit mentem potius este , quam imaginatricem , quae diiudicet. Cette & canis , in quo patem tibi mentem non admittis .i mili. mo.

do diiudicat, euira tion herum suum , sed pileum solum . aut vesteis videt. Quid , quod

tametsi heriis set . sedeat, cubet, reclinetur. contrahatur,ei radatur,agnoscit tamen sem-

pet herum . qui sub omni bos illi, formis este

potest . cum tamen non sub una potius,

quam sub alia st, eadem proportione, qua

cera 3 Et eum leporem currentem venatur, integrumque. & mortuum . ac postea excoriatum , discerptumque in frusta videt . putris non existimat eundem sempei leporem esse a Quod proinde dicis . pereeptionem colori , duriti t. o ilium. esse non et ponere, niislium in a uerim mistis in lectionem; esto. Eum modo mens non disserat ab imaginatrice re ipsa. Cum ver5 addis . ea Ar fectis m imposectam . O confusam , eis ' ficti, O a uinctam .pνore mincis . et I mussisa ira . se quistis eo in eois arsendis r idiane arguit : non inspectionein metue factam . illius nescio citius rei, quae est praeter omneis soritias, esse claram , distinctamque cognitionem eoae: se hin spectionem per sensus iactaui omnium, quati tum fieri potest , accidentium , mutationumque , qua

tum ceta est capax. ret bis erith e-espere, de explieare poterimus quid nomine cerae intellistamus; at nudam illam. vel potiua ocetiliatam subitantiam neque ipsi concipe te, neque explicare aliis valemus.

siti iis taetere isti , qua comediis ν ν -- ὰ re. Ne in enim asstraxi conceptum crea ab eius aecia nitam conceptu, su polim ita ina

tri quo pacto Hus su invia per a e uotiua manifestetur , ct quomodo eius perceptio νε ,

ιο , nilii semiis ibi qua in m kie cognoso in ipso

tamen artiscium . quo disse ultatem constam et declinas . dum . vi caliginem facias, praemitti, me non satis inre Ager. . quar eprehena re conor. Videlicet ista, quae dicis adeo sublimia, dissicilia . noua , ac inaudita sunt, ut te non tam mei nuserear . quam indignatio subeat, quod meo me pede, ac modulo non satis metiat. Age igitur . quia tu tantus Doctor , dictata ecci tepetam, ut posti mo constet, quo iure queraris. Quaesisti primo exemplum rei utilaris ex iis , qua tam- iis a stacti mo eam Phen Aide accepta cera

calefactionum et Ara .s, eonclusisti diiquere non imallinarianesta sola merue excipere quia esses e cera. Requiiiiiii consequentei quid esset hac ceram repere pra , de rei pondisti os

352쪽

sat . ini AE p . Causatus es postea DIA.

ιare , quae in mente est . a te comprehend δd-haee attendisti tu rape . Gus , etiiden ii que perceperis ceram, eo primum asse

in Iaaei, Meo esse pos t. non possum tamen sine humana mente preripere. Qui equid eOnuitietis, hie sunt, quae dixisti, vel dicere volutili de eeta. iam si quis lector si

satis patiens . ut Dubitationem meain relegat, quaeso . ut serat simul de illa . deque responsione iudicium. Dicis se nou abstraxi e cone tam cera ab aec dentium Aus cone piti : Cedd tuam sdeiti An non

haee ipsa tua sunt verba , Ceram as e ternis se Mis ἀφλ - , O tanquam Hs sus Hirat is , natam fons Aro ' E i quid est aliud , conceptum unius rei a conceptu aliarum abstrahere , quam illam nudam considerare, istis detractis , ceu vestibus 3 An alia ratione conceptus naturae humanae abstrahi censetur ab indiuiduo tum conceptibus , quam illam ab indiuiduantibus , ut vocant , disserentiis distinguendo . 5e tanquam vestibus detractis nudam eonsidetando verum instare ei rea id pigeat , quod ii nesciret

Dialectieus . vapularet in scholis. Dieis te potius in Ieare toluisse quo pa 3o cera bstantia pre Meta tu mani seu fur. illud

xoluisti indieare , & illud eniineiasti clare :an non suffiigium lepidum ξ Et cum v luetis indicare , qua iam ratione indieasti . aut malitiastam ceram secisti . nisi spei fando primum accidentia, ut vesteis, ae deinde illis detractis ceram nudam considerando a Dicis Noti . te etiam ρε-tius lassicino , qtie ab ν soa , ct d inctu cera preceptis dicterat a iustari , O eomfώ Sed eum hoc solam volueris, illud

re ipsa praestiteris ; an non fuit euaso te digna 3 Et indicauetis reipsa 3 ista-ne re- seia . & distincta perceptio, non tum fuit cum O am eo tisaerasti nudam , de detractis aeeidentibus . tanquam vestibus, quae prius non perceperas nis vulgari-eon se 3 i'iset cursus in his herere ; nam illa quidem tua verba . quia iam nultam. O cino, ciueris diuquam habui se . quandoquidem laudes tuae sunt, ideo coquenda , de recoquenda bili tuae volens relinquo. In eo potius non-nihil hireo , quod effuso hoe uelut atramento difficultatem praeterfugisti, satisque esse existimasti. ti nihil ad illam responderetur. Quaestio fuerat . an res . sub substantia , quae cogitat, dicit urq e Mens, clar , distincte , & citra ullius, etiam tenuissmi cuc- potis imaginem , atque adeo sne iiii giuatione perciperetur. Tu asserueras, ego

negaram. Attuleras exemplum cerae, ut

colligi postet . quemadmodum praeter si

porem. Odorem. , de reliqua aeci entia, quae sensu ae praeter mutabilitate in , de extensionem . quae imaginatione percipiuntur . superest cerae substantia . quae non mod5 non percipitur sensu, sed ne imagipatione quidem ; percipitur ve - lo intellectu . de clare quidem , atque distine u i ita Mentis substantiam clare MAistiti l f . . non sensu, aut imaginatione. sed intellectu solo percipi. Exceperam ego, percipi quidem ceram . eiusue sub stan tiam de te esse aliquid, praeter formas

illas . quas ad sensum, aut imaginatio nem referres ; at quid . nam illud , aut quale. st, non percipi, neque enim reuelari, ponique extra huiusmodi omnes sol

mas , ut homo potest revelari, poni us extra pileiam, ac vesteis, de quibuς ipse dixeras ; quate de demirati me, qui dice. res te peracta illa detraetione sormarum, quasi vestium . persectilis . atque euiden tius percipere quid cera esset: Scilicet qui non alia latione persectilis . euidem iunque perciperes ; quam persectius, de euidentius perciperes quis homo ellet, qui

latuistit sub illis pileo , ae vestibu . de postea lateret sub aliis. postesque sub aliis; quod intelligetes debere quendain hominem variis huiusmodi pileis vestibusque besse. Tu ista pia . dissimulasti. Exeeperam rursus , illud quicquid sit , quod detractis sorinis , quas vestibus superest.

percipi non ut punctum, sed vi extenium aliquid, & cum infinitia non extendatur . etiam , vi figuratum; & cum omne terminatum sub colore aliquo consusE conet piatur , etiam ut coloratum. Qua re de tuam intellectionem imaginationem quandam esse : ac nisi illud ipsum. seu eerae substantiam . sub quadam huiusmodi extensione, ligura , de colore perciperes ; debere te bona fide dicere, qualem. nam ergo conciperes. Tu id quoque dissimulaui. Exceperam etiam . qi hapetet petes hominem sub pileo, ae vestibus latere, id non arguere potius Mentis , quam imaginationis opus; quandoquidem canis cui mentem Iadgates . ima ginationem solam relinqueres . hominem

que siti herum sutim latere percipe ib pileo, ac vest bus ι iuio de sub alia

353쪽

3io Subitationes

alia vallet dite formarum ; tu argumentationis vim callita dissimulasti. ae dixi sit sol uti . te x s. γe qaonam ferus arreu-memo pro cerro mauerim eavem smi-ii Moiso, a Pe nos Lyciaecare. Etenim viis disti quidem argumentum neque erat in

te expetientia. similis essectus . de cuius causa agebat ut, latuit ; sed quia non habui isti quod reponeres, diuertisti a tramite , ac subterlapsus iteium es sub atramento horum verborum . Nisi quia cum

et Ieab ἱltam eriam earne consare . eadem

omnia , qua in te sum . putas esse etiara in. D. Caelo sim cum Se haee subiungas , S a

ero , qvi nullam in eo mentem animari νώ

ιο, nihils re . . qua in I ense cognosa. in ipso νι- Ω--i , an - non ii retis in te inueniri mentem, ex eo quod agnoscis asse hominem , citius praeter pileum,ae vesteis nihil vides ; ta eanis D militet agnostat esse hominem , cuius praeter pileiam , ae vel eis nihil videlian non. inquam , rearis oportet mentem quoqueiu, a iurem in ipso eat e inueniri Denique exceperam inspectionein illam ' de lae limpei sectiorem . & pei sectiorem , e n. susiotem . & distinctiorem . esse solum renes accideratia , mutationesque ipsu1,tiori vero penes ipsam substantia mi qua te & posse nos ex illis concipere . de explicate quid nomine cetae intelligatur; non autem nudam illam, vel potius occultatam semper manentem substanti anxivi quae sit se pet nestio quid sub acei dentibus latens, & mutationibus subie etiam. Tu denique etiam id diis inula sit, ae petuitisti in tuo illo huiusdemodi

non item imaginat one.

De quo quidem rationio quid sentien. dum iit . tum ex ipsa dubitatione , ad quam te sponsum nihil est, tum e teceni one , qua hete institi,

videt ut satis inani sesium. -

De natura Mentis non decia rata , tan

tum abes , ut probatum D, E ile .

cam notiorem, quam Corpus.

esse . ex eo quia hane tangam . idem νων esciat,e . me esse Si ex eo. quod imagi nere . diei quadiis alia ex ea a . iam pia . Sia o h e ipsim , quod is cera arii Δ' to , omnia, qka sunt eat a me I A. . tiro applisine Tot tua sunt verba . quae ideo repono , ut anima uti tas de monstiare illa quidem te a uitiate eoari scere quod exilitas , ex eo, quo a diu m-cte videas, cognoscasve c1 iii iere ceram, illaque eius accidentia s. at non proba re te propterea cognoscere, quae aut quali, si a. nee disti ictu . nec indiuinoe; quod

operae plerium tamen fuerat . naui quadexi stas . non dubitatur. Vide interim. t heie non insistam . ut neque prius in siti est ca id. quod cuin nihil in te admittas praeter solam menteiri ; atque i cit

co oculos , manus, caeteraque organa corporea excludas ι nihilominus loquois de .cera . eiusque accitin tibus, quae videas, quae lingas . Ne. Quae prosecto neque videre .sne oculi, , neque tangete litie mmanibus f seu, vi tecum loquat, cogi, tare te videte. N lao re) potes. Pergi ,:S astricta ija sit c., a p. neptiis, post tiam M hi non ex sero et se , et I laesa. sed plurisus ex earisa iis this i into E si Livi mei iam a Me ni ne cognosi far --ra es : quand/θaciem κά a ruriano velis crea . Mi ad coisi iam corpori, per c prio m p vim icitiare . quia cudem ennetes mentu mea Mitiram Polent. verum . vi quae de ceta deduxisti, probant latituti peteeptionem exsistentia mentis . non ve to naturae illius . ita non probabunt amplius omnia alia. Quod ii telis piatere, deducere aliquid ex reicepta celae, alia Iumque retum substantia, inseres solum. quemadmodum subitantiam illam confuse solum . de vi nescio quid concipimus , ita mentem quoque conciri; aded

354쪽

6Ad Cartesiij Metaphysicam G Responsa. , ix

ut verὴ repetere lieeat quod est 1 te dictum.

percipio nec ex eo percipi, quia tangaru , aut ita arar ; aperte edinoso ritu facitivis, aue Mentitis mea mente pus peres . ita tu quidem ; at ego non video , undenam deducas , aut aperte cognoscas aliud polle percipi de tua Mente , qu ira quod exsistat. Vnde & quod fuerat ipso titulo Medita tionis promissum , sole ut per ipsam mens

humana esliceret ut corpore notior ; non

video qui praestitum sit i neque enim

tuum institutum fuit probate esse mentem humanam, eiusve exsistentiam esse exstantia corporis notiorem 1 cum saltem,

an iit. exsistat ve controueitatur a nemine i sed voluisti haud . dubie nee te illius

anaturam notiorem natura corporea, ct hoc tamen non praestitisti. De natura certe corporea sensuisti ipsa . A Meras , quam multa noscamus , extensionem , figuram , occupationem spatii , &e. De te vel 5 ecquidnam tandem 3 Non es compages corporea, non aut , non ventus, non res incedens, non sentiens, non alia. Hac ut concedan

tur squorum tamen quaedam tu quoque reis sellisti) non ea sunt tamen, quae expectamus. Scilicet negationes sunt, & non pinnulatur quid non sis , sed quid tandem iis.

Itaque refers nobis ad sinimum te esse Rem cogitantem , id est gubitantem. atlirmantem , dec. Sed dicere primum te esse Rem, est nihil notum dicere. Hae enim vox est genetalis, indi cereia , vaga , & te non agis attinens , quam quicquid in toto est Mundo, quam quic Oid non est prorsus ni his. Tu es re 3 id est, nihil non es: seu quod est idem, aliquid e, . sed lapis et lair nihil non est. seu aliquid est.& musca simili et . & caetera omnia. Deinde. quod te edi anzem dieis, rem quidem notam dieis, sed tamen non prius ignotam , neque tequi istam a te. Quis dubitet enim quin iis cogitans Z Quod nos latet, quod quaeritur, intima tua substantia est , cuius proprium est cogitare. Quocirca, ut inquirete , se concludere Oportelet non quod iis res cogitans, sed qualis sis res, quae

es cogitans. An non , si quaeratur ex te vini notitia supra vulgarem, non satis etit tibi dicere , vinum est res liquida . ex vilis expressa , alba vel rubra, dulcis , inebrians,&e. ted conabere explorare , declarareque t- cumque internam eius substantiam , prout contexta Obseruatur, ex spiritu . phlegmate. rartaro , caeterisque partibus , hae . aliave quantitate , temperationeque inter se eoministis. Pari ergo modo cum tui notitia su-Pra vulgatem .hoc est bactenus habitam quae-xatut , vides haud dubie non satis esse si no-Lis tenuia eies ieesse iem cogitantem , dubi antem , intelligentena, &e. sed incumbere

abi, ut labore quodam quas chymi eo te ipsam ita examines , ut internam tuam substantiam & detegere, de demonstrare nobis pota sis. Hoe eetia si praestitetis, explorabim iis ipsi mei, sis ne ipso eoi pote notio, , quod

Anatomia , quod Chymia.quod tot aliae artes , tot sensus, tot experimenta , cuiuisnodi sit, multum manifestant.

varia e iis a trisula ; adeo ut qas plura aliae in f pstantia in rigura cognoscamira , eo peris fies tia Aia. naruram Atelluamus. Atque ul

Di non ἱd o noUt albed nem , nempe qM; cae eis, natura est . O ita de careris. Vn clare ces sthur nassim rei toe arrenata cognosci , quam nostra mensis i quia quo eamque cognoscantri in qua ibra alia νe ιοι Φ iam numerari possunt D mente , ex eo. qtioci illa colenosar ; atque Ud. iam narina omniam est nati rea. Denique hieosito reprehendia, qtita eum nihil iis me essat erim prato mentem , nihilo nus Iogainde cera . viam iid am , quam tangam ; Λοa

saragunt, excogitemur. - .

tius dixi ile te . euius vellia relata sunt.& ad quae sola est attendendum : Nam quod cognitio exsistentiae . sine cognitione ellentiae non deitionstretur . iis persuadebis , quos pari tecum credulitate repereris. Ex - 14stentia quippe cuiuilibet rei vel sola ex. hibitione , ac praesentia . vel omatione paut ei sectu necessatio inani se statui r Atessentia , persecta quadam introspectione indiget , neque nisi omnium recessitum paten

355쪽

r3Σ Dubitationes Es Instantia

patestistione innotescit. Quam-multa ceti Eomnibus momentis coram oeulis, de ad nimmini sint . de quibus eum constet quod snt. ntae initis tamen. 3c interrogare solemus quid sint 3 Et quamuis di eas euhario nim esse acinnem , ex quis prosetur non modo .a Mo sit ,sa rium quia se, cum do iatis res euhan . id tamen dieis quod non probas . & non desilitionem tradis, quae e sientiam explicet; sed actionem proponis. quae a Menie , cuius essentia investigatur, eliciatur. Dicis non ditarie re quia a lias exstectem,ms v ά eatur, ctitas coloris , odoris, GVo- νὰ si Mens ta iam . tes ex Po Sale . Sulpta. - , O Afer curiosi consura ; ter. eium me , ut si instam tan . ι Θνι quotam Chomuo exa. At s. Qua ira exquisita subtilitas . nisi tarn pet speeius esset tutis genius ' scilicet nihil aliud conaris . quam onusa nebula Le-

tibia, illudete . t si fieri possit id , quod

caput est. non animaduertant. verum, neque

erunt. Opinior, qui existiment voluisse me Ne terra in Alembieum iniici ; neque qui te utent stetisse promissis nisi Chymicis patia, tu analoga seceris. I'ergis Iu abram me earne esse . o δει omnita . tam n a. κί --cium confuse concipiant , qata de quaθω ravaro tam fit, ignoram: seu quantam ad Te, . Bene porro est quod meam causam Lonplane esse desertam putas, Geiosque mihi adhibes. Ipse lubens illos admitto , ae esse eiusmodi censeo,qiii veritatem studiosὸ quaerant, Ostentari nem exosain habeant, de sincere sve. quid nolint, sive non nolint, prosteantur. Qui earum curent diei abs te nihil non confuse incipe te . eonfis sibi nihil e se perspicuitate carius; cum S non ignorent. quid sit de unaquaque te quaerendum;& humani ingenii vi reis satis attente expenderint: ac moneant ips interim alios opinione sui inflatos,ut detumesc:int.In se descendant, s cum habitent. norint sibi quoque supellectilem esse curiam. cessent anhelai e praelat-go pulmone ; & ne hiatu magno mande aliquid, quod sit pranditate glandius polliceantur. verum . ne de illis iam dicam , ee-uam spem ipse non secetas, titulo illo Me-itationis, D. rura moria Gmana, qkἰὰ ipsast notior , Dum corpus Non repeto quae iam obieci. Ora ad ea respondete nihil potueris,ae euasonem solum quatietis ex comparatione eorum , quae ad naturam corporis iaciunt, quas penit:s eadem, & non potius analoga ad notitiam mentis non modo aeque elatam. sed etiam clatio tem consequendam saetant. Cum praesertim dissimularis i quod institi circa vocem Res . circa vocem Ioa s. circa occasionem ae vim sint ilitudinis, de notitia substantiae titis. Immotorsit sim in eo , quod subdis, s Uumaci re es, te Hlu t -- altad reqvibi pus se . - - se stando fusantiam narre varia iam arari

Quo loco. s putasti nihil aliud esse requirendum.quatenus vires humani in enti.nihil possum praestare maius a piae clare Omnino.

quantum ego quidem arbitror . putasti; prae-HMόque etiam illud subiunxisti, ades xe, quoplis is allati;us6 saniola inressura cognos; - . . per sesias Am naturam inter amm; nempe, ii putasti . quatenus naturam illius substaniatiae intellige te vel scitaviis vel dicimur. v rum, ii putasti substantiam .eiusve naturam esse propterea inanifesta am,intellectam iuia qualis leueta in se est , aded ut non lateant.

uae illius intima sunt i longξ, quantum qui

ein opinor,aberras a scopo ad quem huma

ni ingenii imbecillitas potest , ae debet col.

lineare Quippe aliud eli attributu ,seu pro prietas . & aliud substantia. sive natura,cuius est , vel ex qua emanat: ita cognoscere attria butum , s e proprietatem , proprietatum que aegeriem , non est, propterea cognoscere ipsam substantiam , sue natutam. Qgic

quid possumus eo gnoscete , est , hasce , vel illa a esse huiusce substantiae. sue ii tatae pro

petietates cluando id obseritando patet.& ex perientia perspicuum fit ; neque penetratur propterea in ipsam substantiam , sue natu ram intimam; vi dum spes antes aquam solutientem .cognoscimus quidem hanc aqua melle ex hoe fonte ; at non propteret obtutus aciem in interiorem . at subtetraneam scat riginem sigimus. ita videi ut instituisse Deus Ost. Max. cum di naturam condidit,& nobis vlutam illius conecilii. Eietiim quicquid fuit nobis de te unaquaque nolle necessatium, illud nobis aperium iecit, ilibuendo rebus proelietates , per quas innotescerent, & nobis sensis varios. quibus illas apprehendere. mus,ae secultatem inteliotem,qua de iisdem iudicaremus. Quod ad inretnam vero natu ram , & quasi scaturiginem, illam . ut nobis cognitu non necessariam eculiam voluit denos, tam nos affectamus, aut praesumimus, intempetantia laboramus. Non sine, quod

nosse , de pule tuum . & desiderabile non videatur ; sed eo nempe modo quo pulchrum. ae des letabile est i se certe soleo dicere vialas habeamus, aut vi in perpetua iuuentute

sinus. si quideia vi ista , ita illud quoque

aut exoptate, aut spriare, intemperantis, &naturae suae conditionem ignorantis animi

est. Et quod nam sane foret diserimen in tet Deum , & hominem . s soret homo conscitis omnium , quae in ipsis Dei operi bui sunt 3 si gloriati post se totam alia

cuius tei naturam ita habere perspectam, ut Deus de ea nihil cognos etet ampliauea videtur proinde tet-Maximus Deus ita se gessit se, ut solent vulto opifices automatum a mirandorum. Quippe ut isti automata ita in vulgus exhibent , ut spectaculum m tuum admirabilium non invideant ; de iniuilam si, si eum illi sacere manifesta nolint

interiora machinaruenta spectatores obmut mutent ue ita de Deus opifex Mundi , rerumque in eo omnium a maxima usque ad minimam admirabilium. ea fuit erga nos bonitate , ut illarum contemplationem nobis non inviderit; te iniuria illi sat . ii qtii,

Praeter ea . quae voluit de illis innotescet hconquetat ut, quod intima quoque Naturae cuiusque areana no detexetit. aut sese de licquantum ipse . pota cognoscere praesumat. Sed ad rem ut tedeam, cum id,quod hae tua

Medit

356쪽

i II.

Meditatione euicisti nihil aliud si,qua Mente esse rem cogitantem , quid-nam amplius

euicisti, quam si quis laborioso quodam de

Magnete opere, euincat Magnetem esse rem retrahentem scitum, dirigentemque illud ad Polos, quod exemplum iam usurpatum ess a Ae si nestiuissemuΑ quidem proprium esse Mentis cogitare, essemus tibi multum obstriam, qui rem incompertam doceres : At , per tuam fidem, inouum-ne est,atque inauditum, quod Mens cogitet, quda sit res cogitans,

quM eius proprium sit cogitare hoe - nee2 ipso titulo Meditationis berandum stili3 Cetae non magis, quam s aliquis titulo praemisso de Magnetis natura,& qudd illa sit, quam lux Solis notior, nihil doceret nos amplius, quam quod omnes iam pridem sei

mus, Magnetem sertum trahere, vel esse rem trahentem serrum , vel trahere serrum esse eius proprium,atque ita de caeteris.

Quid lepidius port3 a te excolitari potuit , quam quod inuexisti ad militiplican

petitide saeis, ac si quis naturam calami,quo lita perscribo explorans, tot facultates in eo

agnoscat, quot exarare potest literas maiusiculas minusculas Latinas, Graecas, Arabieas, cateras; quot item lineas rectas curuas,lOntas , breueis ; quot triangulos , quadran- los , de s suras alias magnas, paritas, re est lineas, circulateis, ellipticas, parabolicas, alias,-caetera.quae sunt innumerabilia, existimetque quantό quis plureis ex his saeuita

tibus nouerit, tantd persectia, calami naturam innotescere , & nullius genetis tot co-mosci sputas, quot saeuitates sunt calami, seque naturam calami piae omnibus stutiqeharactetibusque notissimam esse. Nis vel δrequisita calami natura . non explorandum potius sit an penna st an cannat an ex aurichalco,ex argento,aut alia materia' de cuius minaque horum gcnerum si, ex quibus qua principiis constet Quae sit illorum conditio, Commi illo, temperatio proportio, & smiliarNam quod sit comparatus ad scribendum, exarandumve s gutas, hoc uniuerse notissimum est, & vno verbo explicatur. Et, si lubeat potius de manu, quam de calamo quaerere , non facultates in ea variae , aut potitis innumerae iuxta varietatem, aut innumerabilitatem characterum, figurarum, aliorumque operum,quorum manus arti sex est inquirendae videbuntur, sed textura potius ipsus manus ex earro, vola, digia is,articulis, ossibus,

muscidis.tendinibus,neruis, spiritibus, parti-Gal sendi al a Philoseph cu. busive aliis; itemque composito, missura, consol ratio, connexio, dependentia, illius, sexilitas, mobilitas, di id genus caetera. rati

autem modo ecquid nos ricinoi ct, aut iuuat tot enumerare in mente facultates cognoscendi, quot res cognoscibiles sunt, ad

oscendum eius naturam Vnci enim ve

o dicitur Mens habere facultatem eo noscentem,qinae deinde pro obiceti diuitioni bi, A. Lbdiuisonibusque quantum voles e

tendatur,&ex cuius extensione, non tam plures metis iacultates quam plura illius obiecta noscatitur pt quavis plures quoque facultates,seu,ut tu vocas,attributa noscatur. superest tamen semper id quod est in Mete praeci

uiam,si ibstantia nepe, sue natura, cuius sunt uiuscemodi saeuitates,& attributa. Deinde esto,quod ipse vis Nariaram ali itis opst i manis ar. ρὸν aii,isti a , a que adeo naturam Melis man festari per ista,qs.2 haseas ums eo Postrea, albedinem, &e. Dico oportere igitur ad mani festandum totam naturant alleuius substantiae, cognoscere omnia eius attributa;& consequenter ad manis stationem totius naturae mentis , oportere cognoscere omnia attributa mentis , hoe est Omineis uiteis

cognoscendi omnia singulatia obiecta , quaecumque Mens cognoscere potest atque adeo ipsa obiecta ex quorum cognitione vis ea cognoscendi manifesta sit: Quare & te, ii manifestatam seu cognitam reipsa habes totain naturam mentis uti te iactasti superitis habere, portere reipsa cognoscere singulatia omnia tibiacta quaecumque Mens cognoscere potest. Quaenam vero sunt ista3Cene no modo cera aut albedo, durities, & caetera accidentia singularis illius cerae , quam habuisti prae manibus a sed omnes omniud res singulares com omnibus suis singularibus acci- sentibus,quae sunt in omnibus generibus. ac speciebus omnium omnino animalium gradientium, volantium,natantium, repentium, Eoophyrorum, arborum, fruticum, suis uticum,herbarum, gemmarum,saxorum etai

lorum succorum,meteororum ac caeterorum, ae sunt supra terram , intra terram, in ma- in aere,quaeque sunt,suerunt,erunt, aut esse

Deo auctore polliint tam in hoc globo quam in Sole, Luna,Planetis omnibus,ties is sideri bus: tam in hoe Munao, quam in aliis innumeris, quos simileis, dissimile is,aequale is in- squaleis Deus condere in aeternum potest An verδ tanta est tua eognitio 3 Certξ cdm sit proportio ineffabiliter minor eorum,quae co gnoscis . ad ea quae ignotas, quάm sit guttulaeaqueae ad totum Oceanum; erit minor quo'que ineffabiliter proportio eorum attributo rum Mentis,ex quibus cognitis eius natura tibi manifestatur, ad attributa illa mentis, ex quibus tibi in eo itis natura Mentis ina- manifesta tibi est quam si guttulae aqueae ad Oi eanum comparatae. An 'itur ille ridiculus , qui ob conclusam in phiala aquae gutta lam, iactaret se in ipsa totu eonclusi e Oeeanum & tu,quod tua mente comprehenderis uitula attributotu naturaeque mentis,iacta- is te coprehendiste tota nantia ipsius Mei

i r Vide,quo te lepida illa subtilitas adegerit. D a Notas

357쪽

Notas marem1 qm,l obitet attigi de eo, si Maedio Mens ei Ies, dicebas ta videte, scu

ut te ira loquar cogitare te videre, ut concludas exinde argui, Diam a tirua sape, a . que ιniua a came avis ab iis, qvi non ι quia Drtelli Pra, gulam reprehendere sataeant. excogitentών. sed an cauillatio , an absurda,

an iniusti suetit, in non iotello erim quod volebas; an ilia potius quadrent in te , dum

adeo ieiunam , aut etiam , teipso insinuarate. Dullam essundendi conuitia occasonem non captas, ii, qui volent tua , ac mea verba ex pendere, diiudicabunt. Milii ad calcem me dilationis colligere suscit. & cogere in Syllogismum tuam totam de natura Mentis,

et iisque notitia ratiocinarionem, sem neci est parra membrorum , nec te

enue corpus ipsis infusam ; cognosco vero me , Sc.

rara mentu, s mensem habeo nuiorem,

Dubitationes N Inctantia

quam corpus.

Cum vero ad imbecillitatem ratiocinati nis nihil sit addendum ad ea, quae deducta hactenus sum; dico solam, si veram esse, veriniue probatam conclusionem Putas; si existimas consectili te , quod et misisti titulo,

ae saliein illud, quod Mossu nosior,quam rui; debere tibi igitur non esse incognitum corpus. Et quomodo certe illud comparares cuni mente,& diceres notitiam unius esse clariorem notitia alterius, nisi in te esset utriusque notitia Quomodo ex attributis corporis intelligeres attributa mentis, nisi praeintelligeres ipsa attributa corporis Quomodo reuersus eci, quo volebas, illud dice

υ non poprie a sensi is, vel ab imaginanda cutiat. Ad a seu inter perecipi, Zec. Dico id .inqua, primδ;vt intelligas illud non infra tibi obiici, Pr ιιr quod seu quoque est rati, O ilitia malis rati s ; Atqui propter in tributa

corporis nota sunt atro Ia morti; Igitur in νι-ptita eorpori furit nostera attributo mentis. Et

comparatis carpere, ac mense i as ινι basa corpo-

νδε sunt nariora attribulis mentis; igitur corpus est notitis ment/. seeundd; vi amoscas te non

probasse exsistere eorpus, neque deduxisse illius aut exsistentiam, avi cssentiam, aut attributa ex tuo p incipio Archimedeo aettio, ut noti possis deinceps causari corpus tibi nondum cile cognitum , probandumque

superesse qu)d iit, aut quid sit, nisi velis de tibi toti contradicere, de principium petere,

IN MEDITATIONEM III.

Quae est

De Deo, qudd exsistat.

De habenda Regula seu qua fatuatur, Id esse verum, quod clate, dii tincteque percipimus , sed qua cegnesia mus nos ita clare de distincte percipere,ut non fallamur. Iste A tertiam, ex eo quod agnoueris claram , dii linctamque notitiam illi ius propolitionis. ω om res c Euam, causamelle certitudinis, quam de illa habes, infers te polle statuere generalem hane regulam, tria o verum est, quia Olδε clare ct distin-Ωὸ percipia. Caeterum licet hactenus it gula

nulla melior in tanta ieium caligine in uenari potuerit , cum videamus tamen ingenia tam magna,quae videntur debuisse tam clare,t

que distincte plurima pocipere, censuisse Grum veritatem vel in Deo , rei in puteo elis absconsam; an non suspicati par est regulam sortὸ esse fallacem. Et certe,c in tibi ignota Sceptico in argumenta non sint ; quid est, quod pollimus verum inferre, tanquam clare& distincte perceptum, nisi apparere id , quod cuique apparet i Ego saporem Peponis gratum clare distinet que pocipio : itaque vetum est peponis saporem apparere mihi huiuscemodi. At quod Pioptriea veru sit talem in ipso repone esse, quomodo mihi persuadeam , qui puer cum eis . ac bene val remsecus iudicaui 3 ut mirum clate, dii inctoque alium in pepone taporem percipiens.Video de multis hominibus secus videri : video de multis animalibus, quae gustu pollet, Optim ue valent. An ogo verum vero repugnat

an potitiis, non ex eo, quM aliquid clarE, distincteque percipitur , id secundum se verum est,sed verum sothmmodo est, iuda clate dictique tale percipiatura Idem penὶ est dicendum de iis , quae ad mentem spectant. Iucasesem aliis non posse , minore Quantitate ad maiorem transiri , nisi transeundo per aequalem: non posse item duas lineas, ad sese continuo magis accedenteis,ii pro lacerent ut infinitd non tandem concurrere: nempe videbat mihi ista adeo elat E . distincto ue Prici-Pere, ut pro Axiomatibus verissianis , in

men fuere argumenta, quae opini tu in sua etint,

358쪽

set iam , vi uti perceptum clarius , distinctiusque Nune vero rurius ambigo, cumas Mathemati earum suppositorium naturam attendo. lauare & dici quidem potest,etiam esse me taleiς, taleisque propolitiones agnoscere, prout quantitatem , lineas,& similia hoc se habete modo suppono, aut concipio: at quod illae propterea v rae secundum se sint , pronunciari tuto non potest. Et quicquid sit de rebus Mathematicis , qta aeso te , quod ad caeteras, de quibus Iam quaeritur, spectat; cur-'am tot, iamque variae sunt inter homines opiniones 3 Putat unusquisque se clare, distinteque cam hercipere, quam defendit. Et ne dicas plerosque aut haerere, aut fingere , sunt ecce, qui pro iis, quas habent , Opinionibus , etiam mortem oppetant , tametsi videant alios pro Oppontis oppetenteis rnis vero putas tum demum a pectore imo veras voces non elici. Et attingis quidem ipse dissicultatem, Dod p ius murra ut omnino eo a . ac manis Hya admiseris, qua pes a depos deris Abia. verum hoc loco neque soluis, neque frinas regulam a sed oecasionem solum captas disserendi de id eis, quibus deludi potucris, ut repraesentanti

bus quidpiam extra te , quod extra te tamen ibit assis non fuerit , iterumque tractas de Deo deceptore , a quo falli potueris circa illas propositiones , duo stria sunt quinque, qtiadratum non habes plura latera quam quartiore Qud nempe innuas exspectandam eonfirmationem regulae , do nec Deu in esse ostenderis, qui non possit esse deceptor. Quanquam , ut hoc prae moneam , non tam est tibi laborandum , ut confirmos hane tegulam , ex qua procliue afleo est falsum pro vero admittere , quamvr proponas methodum , dirigentem nos, ae docetitem quando fallamur alit non sallamur , quoties existimamus nos clare,

distincteque aliquid percipere.

Uge ἔ e tandem aliquam contra me asserarationem , quod nil ibi prato te friis ani

puteo esse absconsam. A quo fateor ιe r Eleas autho, ita a auamea ari , sed memini debuisses , o cara, ιι s e assuri mentem a re Ius corporeis se alati iam, ιι ne quidem sciat et Pos vnr m homines ame se extitisse , nee yrsinae ipsorum authoritate moueartir. c. uiuinae amis de Soprici, - Ioem est communis non malus, feci mhil resans , ut neque

ou quidam pro falsis opimonisus moriemenerant , quia probara nun tiavi palest istos crare , ct dii Ancte percipere id quoa periinaciter Uirmant . Lusu denique acidis non Iam de veritate re uti esse laborandum , quiam δε me- ιἷodo ad eun feriatim an fartamur , necne ,

mala causa sedistias i Ego quidem, arinullam hactenus rationem. attulerim , an tu id recte animaduerteiis, iis , qui volent cognoscere, plenam iudicandi libertatem facio. Quod ad te spectat , exi stomasti eaei-guo hocce puluere , quem selium instat retroiecisti, quicquid , egetis, occultatum iri. Credidisti quoque tua dignum solet

tia, si, ut saceres rem ridiculam , praemitteres' esse aliquam rationem , quam tamen esse non lationem , sed aut horitatem statim causareris , & me obliuionis conii inceres , qui oualis esses non memini

seni. Settieet Aii existimatim mihi esse rem cum vito 4apiente , meminisse debui mihi esse rem eum viro, qui adhue somnia ret, qui putaret se Deo decipi, aut saltem a maligno geniti fascinari. Verum quicquid sit de tua urbanitate, & priusquam de allata a me seu ratione, seu aut horitate dicatur, age videamus qui hanc tritiam Meditationem cum secunda connectas. Post quam dixisti H re te cloaere oculos , obturare aureia, e . υt te p rias is picias , ac petiisti to se rem cogitanum . id est Abiarantem, assimantem , i. subiungis, Nunc circum pietam Zligentius , an serie aishuc apud m. atia sius au qua nondum re fixi. Per

gis autem, sum certim me esse rem cogar

iem. Itaque primum quod animaduertis, certitudo est illius tuae propolitionis , Rocotiso r quam nullo modo reuoeas in dubium , sed quaeris consequenter, Nunquideris etiam scio, quia νerti rartie , mi de aliqua resim ce im 3 Respondes autem , Nempe in hae prima eunitione mi r aliud est, quam e ara quiuum , O di Aialis pereeptio eura , qu a Uirmo , iqua sane non Doceret ad me certum de rei τὸ atὸ redinaum , sep et mn uiam contingere , o aliquia , quod

est i ac proinde iam Garor pro regala I n rati passi saluere , it a omne eo tortim, quod saue esar. , o di mali/ ρι ripis. At- texis tamen dubitatiouem circa Regulam, quod pritis ut omnino cena , re manifes i admiseris , qua tianen pon a G atis a δε-

esse quinq- , Θ si ita, iis quiue u D u, pris*facere ut fallaris; quare de inquis, quam-pri

rus esse unquam posse.Vnde & tum demum Regulam cons as in quarta, & quinta Meditationibus , clim constituisti esse Deum, qui D d , DUM

359쪽

non possit esse deceptor.ram illud imprimi praetereo , quod a cotis sciatione tui ad proprietatem ipsius considerationis , cerisii iudinem scilicet , diuertendo , videatur est e admodum accidentaria deductio . s uti est etiam rursus ab inexpectato illa , quam captas dimetendi de Deo ) eum legitima tamen Methodus videatur exigere ut conditiones cognitionis tradantur seorsiti ab ipssiebus comitis ; A non postquam coeptum fuerit de his dicete , digrediendi ad illas oecaso captetur. Deinde illud , quod videatur

ab hoe vique loco inchoati circulus , qu tenus es certus suturus Deum esse , tamon esse deeeptorem . quoniam habeas claram , & distinctam eius rei notitiam ι Zecertus iis suturus claram , & distinctain notitiam esse veram , quia noueris esse Deum , qui non possit esse deceptor. Tertio illud , quoa neic videaris praepostere,& p ter leges inductionis pio titionem uniuersalem ex perspecto vitio singulari colligere a dum ex eo solo quod obserua sti certitudinem huius propositionis , Hacet to , ex clara & distincta perceptione proficisci , deducis conclusionem hanc. I istir , Pud omne merum est , qasta Hare , ctis lin e percip a r adeo proinde ut mirum

noti si , si aded procliuis ad parato sininos sit lapsus. Qu.rito , illud, quAd cum

dicis iis , qu/ δε Deo Ant quaerenda. igno Otu , non posse de dicta ra plane haberi ιιν

ιι Lnem , aut comprehendas etiam cer s

tudinem illius propositionis LP cogito, aut non comprehendas : de s comprehendas quidem, nihil hactenus egeris, temereque pronunciaueris , de ratiocinatus suetis recogitare, te esse, & caetera omnia ; in ὁ &dein ps nihil acturus iis , cum omnia, quae es de caeteris rebus disputaturus, as ei tu usque supponant certitudinem , firmitatemque illius tui plusquam Aichimedei puncti. Si non comprehendas, tum praeci ruatua certitudo non a Deo, notitiave de illo habita dependeat . im4 certitudo notitiae de Deo, farinitatem suam ex illa sottiatur, possit clue adeo omnis celtitudo de quacumque alia te non ad eertitudinem de exsistentia, re vetaeitate Dei, sed ad cet-titudinem illius tuae propositionis, Ego cogita , reuocari. Haec inquam praetereo, de ad noto solum , cum ais , sum ceνι- me esse rem euuantem , ita ratiocinati tς , viat suaris non .s certus esse te rem emitarit . Nimirum haec tua est argumentatio, essem cerim mo ese rem euirantem , niscerim essem non pose unquam cantingere.

Porid, quia tu pio genetali Regula hete

stam quas manifestum effugium. Regulam potius admiseram , tanquam non pollet in ista rerum caligiue melior l, Leti ; ae dubitando solum proposueram ,

an- non cum magna ingenia quae . ideten

tur debuiste multa clare, distincti que percipere , censuissem tamen veritatem rema

ne te absconsam ; suspicari par esset eam i uiam esse sallacem ; tu verb , qui veluti inena sub pedibus nimbos, de caput intra Sideta condens, nullam agnoscis cali ginem , non potuisti serte patient et Regulam non sui sie a me absolutissimὸ admissam ; S tentanti vel leuem quandam suspicionem ingerere, ita insultasti, M Misis disti Os, o Cara , te hic, assar. Mensem ariam corporeis sie abacie iam , ut nequium

Quo sane loco planum facis non suisse

me assitum mentem alui uctam a rebus eorporeis , qua ira vel levicula vox corporea, carnea scilicet , ita telisit a ac non . sentem , sed reuera hominem elle demoniliauit. Nis etiam non est humanitatis inditacium, ita affectate . Mi ἡξri, ut nihil te magnorum virorum authoritas moueat; de praetextum inratias abductionem illam,

ut praetextum supra quaesisti , quod liquereris non ex tua , sed ex vulgari aliorum sententia i eo scribendi strio propte ea delecto , qui visu, est tibi comparatissimus ad hasce argutias. Ae dieerem quidem meminisse me satis , te quo v lebas modo abductum, de quia in te non remanserant nisi iudicia , saltem rerum imagines , de quibus iudicia serientur, vo lutile me tibi pioponete . non sapientiam authoritatem , sed experientiam in ipsis faciam , tanquam vetis militii linis argumentum , de quo posses iudicium secre. Praeoccuparem quoque responsiones, seu ter giuersariones varias et sed tempus in nugis conterere piget. Venio ad id , quod ais

loro me ae septicis laetim commutiem non

malum; quodque eontentus addere, fia nihil notantem iiiiiii de illo respondeas. Hoe vero lain nouum non est, ut eum respondete nihil

possis simili verbulo te subducas. sed Lect rem heie interpello, putet-ne sibi factum satis circa ea quae ego proposui de me, di qui-bii, smilia in se, ae in caeteris experietur Scilicet oportet, vi plane contraria , imo contradictoria sint veta, si illud omne verumst, quod se quisque peeipere iudicat ela

distincte. Quale & oportuit omnino te soluere nodum circa perceptionem utrimque claram , de distinctam de suo re peponis, & de ductu duarum linearum ad se continentet accedentium , atque ita circa sexcenta , qui possunt pio ni id genus sinitia; non vetb tacite declinare, hoe solum dicendo , Loem nisu prosat. Neminem celte vidi , qui dubitatione pellecta.

360쪽

boti alii dissim exspectauerit , ecquid ad illam respongeretur ; quod nis stili cultate resoluta, ae expolῖta , Regula non ponset non haberi sallax. Nam diecte quidem aliquem , de aliquansso percipere soldmesaie, de distincte , non iteiri valde clar), de distincte; id sane valere aeud eos non Iotest , qui non modo valab, ted etiam valissime clare, & distincte opposta perci

perripere id , quod ρονι inaciter a firmant.

sed hoc quoque effugium quam praeciatum est , Huni subiti dicas in ipsorum

non modo caput, ae cerebrum, sed etiam in mentem penetrandum ille, ut qua conditione percipiant probetur a rem sane tibi uni qui te oro mente geris, concessanal Nobis qui & homines sumus in ut homines decet, ex effectis ratiocinamur , perspicuum videtur argumentum, tibi prosecta non decli.

naiadum s percipere illos cuia de distincte

opinionem aliquam tanquam optimam, atque praeserendam , quod pro ea mortem oppetant. Nempe ipsi non possunt ob , exhibete maius suae perceptionis argumentum , quam prosundendo, & amittendo vitam , rem aded caram , & euius recuperandae nulla est spes , ut neque consequendi aliquod ex tanta iactura emolumeniatum, quo deinceps fruantur, ut propterea liceat illis sngere , quemadmodum eas bus aliis, vita constante, contingere posset; clara etiam aliunde tantum absit . ut fingendum

putent, quin agnoscant, si s nxerint, fore se si is,ac plane insandis simpliciis addictos uno verbo hoc ipse in , qudes tanta pertinaciau Ermcnt, vi ctiam pro eo, quod percipiunt, moriantur , demonstrat abunde quomodo percipiant. Non quod aliqui non fallantur; sed quaa putent se tam clare distincteque percipere id, quod verum putant , licEt sal sum sit; quam putant ii qui non falluntur, se pocipere, id quod verum putast,& quod verum est. Oportuerat proinde in hoe ipsum

ineumbere , ut dubitationem explanando, complanares tuam regulairi; non voto , vi

superiorem dissicultatem praeteritione sinplici defugeras; ita hane de oppetentibus mortem pro oppositis opinionibus, obliquo

ductu praeterla . Circa id , quod praemonueram de tradenda Methodo , qtiis dirigat, doceatque in squando sallamur, aut non fallamur, quoties existimamus nos Hare, distincteque aliquid percipere; hoc enim esse opera: - pretium, respondisti Me ipsum arearat. a te minis si sesiis in lucis , vs, ni tim a latis, omnia pruiudicia spostea enumerast. Omneis praecipum Id is, ae E Anae si claras as obseuris, avit con scisis. Vbi primum natior non indieaile te locum de Deo , aut habita de eius exsistentia, diveracitate, notitia. Verum pelvidisti, opinor, fore ut regereremus, nos, qui, sauente diuina gratia, Dei exsistentiam , & veracita tem persuas sumus, ac profitemur, agnoscere

Gassisa, alia Philosophica.

tamen nos persaepe salti, etiam in iis rebit, quas existimamus nos clate , distincteque percipere; ae supere ite Methodum, quam obiectum est esse requirendam. Quare es non ad illum loeum, sed ad alia nos ei te remittendos censuisti. Lectorum port5 censetentiam testor, qui ncti modo citatum locum sed

etiam totum opus legerint,& in eius meditatione etiam hebdomadas ae menseis triue rint, & contriuerint; testor, inquam, si tuam illam accuratam Methodum Goseruauerint.

ii teneant, ii quavis occasione usurpare valeant , si certi sint sole, ut nunquam dein ceps sallamur. Nam clath quidem , & distinctὴ elle aliquid cognoscendum , ac nihil esse piaetermittendum , quo minus clare , & distincte cognoscamus id , quod viverum gesendimus , iis neque nouum , neque dubium est, neque Regula, quasi tibi propria est tibi iss uindieanda 1 sed

quia experimur nos fuisse tam saepe deceptos , in iis, quae visi alias nobis fuimus clare , & distinctὸ cognoscere , postquam nihil prorsus omisimus eorum , qua ad cognoscendum clare , distinct que est enecessaria arbitrati sumus ; igea superest Methodus tradenda. quam si olim ha baisi semus , non fuissemus decepti , de quams habeamus in posterum , futuri obnoxii

deceptioni non sinus. Et ne sorte dicatur fuisse olim omnia circii inspicienda a curatius , quippe', quod non satis circum specta suerint, ipso eventu probatum si ilia se 1 Patet idipitan esse, quod quaeritur, qu modo nempe agnosci , quandonam suerint omnia satis circumspecta , vel non : nam ut prius per decem annos credidi suisse omnia a me accuratissime circumspecta , geexacto tamen decennio animaduerti quidpiam defuisse; ita possiim putare iam circumspexisse me omnia, ac pati modo decipi , M in deceptione pei seuerare non moab toto decennio , sed etiam toto vitae decursu : unde & requiro adhuc.Methodum , qua constet omnia esse , vel non elle me aeeuiatissime circumspecta. Ex quo si, ut nisi eam tradas , iste exsibilare scepticos non possis, qui longe melilis. quam tu praeiu licia exuunt; quando in rebus ad naturaleis speculationes pertinenti

bus non statim , ut tu , in alia praei dicia sese coniiciunt, & Ideas claras diuinciasque ab obseuiis , 5: eoti su sis ita di sternunt , ut tamen existiment eas , quae nune clarae distinctaeque apparent , DOile olim seti obscuras , & consulas ; easque quae nunc obscurae , ct confusae, posse olin Deli claras, re gistinctas; unde de assensun sapientissimὴ sustinent , ut nis veritatem consequantur, saltem non incidit in ex-

rorem.

SEARCH

MENU NAVIGATION