Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

ostendi. Deinde si quis rem recte perpendere velit, videbit . omnia illa absurda siquidern Qmnia tibiar da sunt ; de quo iam Non disy uto) ex quibus concludere volunt, substantiam extensam finitam esse, mi nime eX eo dequi, quod quantitas infinita suppona tur, sed quod quantitatem infinitam mensurabilem et ex partibus finitis conflari supponunt; quare eri absurdis, quae inde sequuntur, nihil aliud concludere possunt, quam quod quantitas infinita non sit mensurabilis et quod ex partibus finitis conflari non possit. Atque hoc idem est, quod nos supra Proμο-yt. 12. etc. iam demonstravimus. Quare telum, quod in nos intendunt, in se ipsos revera conjiciunt. Si igitur ipsi ex suo hoc absurdo concludere tamen volunt, substantiam extensam debere esse finit m, nihil aliud hercle fallunt, quam si quis eX eo, quod

frixit, circulum quadrati proprietates habere, concludit, circulum non habere centrum, ex quo Diones ad circumferentiam ductae lineae sunt aequaIes. Nam substantiam C poream, quae Don nisi infinita , non

niti unica et non nisi indivisibilis potest concipi, Did. Pro . 8. 5. et a Q. eam ipsi ad concludendum,

eandem esse finitam, ex partibus initis constari et multiplicem este et di vili bilom , concipiunt Sic etiam alii, postquam fingunt, lineam eX punctis Componi, multa sciunt invenire argumerita, qui ius ostendant, lineam non' poste in infinitum dividi. Et profecto, non minus absurdum est ponere, quod substantia corporea ex corporibus, sive partibus com-Ponatur, quam qUod corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, lineae dhnique eri punCtis Componantur. Atque hoc omnes. qui claram rationem iri fas esse sciunt, fateri debent et imprimis ii, qui, dari Vacuum. Nam si substantia Corporea posset dividi, ut ejus partes realiter di stincta es es, cur ergo una pars non posset anni hilari, D a-

el Cur fanae rerum,

uS Teliqui, , ut ante, inter se connexis 81 deboni, ne detur vacuum

102쪽

remam, quae realiter ab invicem distinctae Rint, vita sine alia esse et in suo stat 1 manere potest Cum igitur Vacuum in natura non detur, de quo alias) sed

omnes partes ita concurrere debent, ne detur 1R-cuum ; sequitur hinc etiam, easdem non posse re Iiter distingui, hoc est, substantiam corpoream, quatenus substantia est, non posse dividi. Si quis tamen jam quaerat, Cur nos ex natura ita propensi sim is ad dividendam quantitatem g ei respondeo, qHod quantitas duobus modis a nobis concipitur, absi ac te scilicet sive superficialiter , prout nempe ipsam imaginamur , Vel ut substantia; quod a solo intellectu fit. Si itaque ad quantitatem attendimus, prout in i Daginat One est, quod saepe et facilius a nobis fit, repetietur finita, divisibilis et ex partibus cons Bia 9. si autem ad ipsam, prout in intellectu est, RitenuimuS et eam, quatenus substantia est, concipimus, quod dissicillime sit, tum , ut jam satis demonstravimus, infinita, unica et indivisibilis reperietur. Quod omnibus, qui inter imaginationem et intellectum distinguere sciverint, satis manifestum erit. PraeCipue si ad hoc etiam attendatur, quod materia ubique eadem est, nec partes in eadem distinguuntur, nisi quaterius materiam diversimode assectam esse conci- Pimus, unde ejus partes modaliter tantum distinguuntur, non autem realiter. EX.ςF. aquam, qua

tenus aqua est, dividi concipimus, ejusque partes abi Vicem separari; at non, quatenus substantia est corporea; eatenus enim neque separatur, neque

diVaditur. Ρωro aqua, quatenUS nqUR, generatur et corrumpitur; at, quatenus substantia, nec genu-xatur, nec corrumpitur. Atque his me ad secun-dram argumentum etiam respondisse puto: in

quidem id in eo etiam fundatur, quod materia tutius substantia, divisibilis sit et ex partibus confltur. Et quam id, hoc non esset, Dei C1Ο , cor o,V Danatura ita digna Osset, quandoquidem Per Pro ., 4.)extra Deum nulla subitantia duxi potest, a qua ipsa

103쪽

51 DE DEO.pater tur. Omnia, in qu m, in Deo sunt et omnia, quae fiunt, per solas leges infinitae Dei naturae fiunt et ex necessitate ejus essentiae ut mox ostendam) sequuntur; qMare nulla ratione dici potest, Deum ab alio pati, aut substantiam extensam divina natura indignam esse, tametsi divisibilis supponatur 'dumia modo aeterna et infinita concedatur. Sed de his impraesentiarum satis. PHoros. XVI. Eae nectistate diυinae Naturae,

infinita infnitis modis hoc est, Omnia, quae sub intellectum infinitum cadere Possunt) sequi debent.

DEΜONSTR. Haec Propositio Unicuique manifesta esse debet, si modo ad hoc attendat, quod xx data cujuscunque rei definitione plures proprietates intellectus concludit . quae reVera eX eadem hoc est, ipsa rei essenti ab Decessario sequuntur et eo plures, quo plus realitatis rei definitio exprimit, hoc est, quo plus realitatis rei definitae essentia involvit. Cum autem natura divina infinita absolute attributa habeat, Per Dyn. 6.) quorum etiam unumquodque infinitam essentiant in suo genere eXprimit, ex ejaiadem ergo necessitate infinita infinitis modis hoc est. omnia, quae sub intellectum infinitum cadero pos

sunt) necessario sequi debent. Q. E. D.

COROLL. I. Hinc sequitur, Deum Omnium Terum, quae sub intellectum infinitum cadere pos- ΓΑ

sunt, esse causam efficientem. COROLL. II. Sequitur ΙU. Deum causam esse per se, non Vero per acciden S.COBOLL. III. Sequitur IIU. Deum esse abso- Iute causam Primn m.

XVII. Deus eae solis suae naturae I

DΕΜONSTR. Ex sola divinae naturae Decessi- vel suuod idem est) HX solis ejusdom Datiarae le- inficilia absolute sequi modo Pro . 16. Osten

104쪽

dimus , et ProP. 15. demonsi ravimus , nihil sine Deo esse, nec concipi posse; sed omnia in Deo esse; quare nihil extra ipsum esse poteti, a quo ad agendum determinetur, Vel cogatur, atque adeo Deus ex solis suae naturae legibus et a nemine coactus agit. s . E. D. COROLL. I. Hinc sequitur Ι'. nullam dari causam, quae Deum extrinsece, Vel intrinsece, praeter ipsius naturae perfectionem, incitet ad agendum. Conor L. II'. Sequitur II. solum Deum esse causam liberam. Deus enim solus ex sola suae naturae Deo Issitate existit, Per PrOP. 11. et Coroll. PrOP. 14.)et ex sola suae naturae necessitate agit. Per PrOP.

bera. sse. E. D. Sc Hor . Alii putant, Deuni esse causam liberam. propterea quod potest, ut putant, efficere, ut ea, qUao ex ejus natura sequi diximus, hoc est, quae in ejus Potestate stant, non fiant, sive ut ab ipso non producantur. Sed hoc idem est, ac si dicerent, quod Deus

potest efficere, ut ex natura trianguli non sequatur, ej S treS angulos aequales esse duobus rectis; sive ut eX data causa non sequatur effectus, quod est ab-

δ'J surdum. Porro infra absque ope hujus Propositionis ostendam, ad Dei naturam neque intellectum, neque voluntatem pertinere. Scio equidem plures esse, qui putant, se posse demonstrare, ad Dei Dat Tam summum intellectum et liberam voluntatem Pe tinere ; nihil enim perfectius cognoscere sese ajunt, quod Deo tribuere possunt, quam id, quod in nobis summa est perfectio. Porro, tametsi Deum actu summe intelligentem concipiant, Don tamen Credunt, eum posse omnia, quae actu intelligit, issicei eXistant; nam se eo modo Dei potentiam dρum exoputant. Si Om Dia, inquiunt, quae in ejus iri tellectu sunt, creavisset, nihil tum amplius Creare potuis-stit, quod credunt Dei omnipotentiae repugnBre' ideoque maluerunt Deum ad omnia indisserentem Ἀ-

tuere

105쪽

tuere, nec aliud creantem praeter id, quost absolu,

in quadam voluntate decrevit Creare. Verum ego

me satis clare ostendisse puto, Nid. PrOP. m. usu

ma Dei potvntia, sive infinita natura, infinita ita finitis

modis, hoc est, omnia' necessario egluxisse, vel semper eadem necessitate sequi ; eodem modo , a C ex natura tria riguli ab aeterno et in aeterntim sequitui ejus tres angulos aequari duobus rectis. Quare Dei Omnipotentia actu ab aeterno fuit et in aeternum in eadem actualitate manebit. Et hoc modo Dei omnipotentia longe, meo quidem judicio. perfectior statuitur. Imo adversarii Dei omnipotentiam liceat aperte loqui) negare videntur. Coguntur enim fate-xi, Deum infinita creabiIta intelligere , quae tamen nunquam creare poterit. Νam alias, si scilicet omnia, quae intelligit, crearet, suam, iuxta ipsos, exhauriret omnipotentiam et se imperfectum redderet. Ut igitur Deum perfectum statuant, eo recli Elantur, ut simul statuere debeant, ipsum non posse omnia eiu Cere, ad quae ejus potentia se extendit; quo absurdius. aut Dei omnipotentiae magis repugnanS, non Video, quid fingi possit. Porro, ut de intellectu et Vol antate, quos Deo communiter tribuimus, hic etiam aliquid dicam; si ad aeternam Di e stentiam, iti tel- Iectus scilicet et volvatas pertinent, aliud sane per utrumque hoc attributum intelligendum est, quam quod vulgo solent homines. Nam intellectus et vΟ-Iulitas, qui Dei essentiam constitue rent, a nostro intellectu et voluntate, toto coelo disserre deberent. nec in ulla re, praeterquam in Domine, conve- ΓΦ' Dire possent; non alitex scilicet, quam inter se cono eniunt canis, signum colleste, et cRDis, animal quod sic domo tistrabo. Si intellectusi divinam Datuvam pertinet, non poteFit, uri no intellectus, posterior, ut plerisque placet , veI simul natura esse cum rebus intellec6S, quane 'leiri Deus omnibus rebus prior est catas alitatu Per Coroll. 1. Pro . sed contra veritas et

forma

106쪽

EΤΠIcΕs P Ans Ι. formaris rerum essentia ideo talis est, quia talis in Dei intellectu existit objective. Quare Dei intellectus, quatenus Dci essentiam constituero concipitur, est revera causa rerum, tam earum essentiae, quam earum existentiae; quod ab iis videtur etiam fuisse anim pdversum, qui Dei intellectiam, voluntatem et potentiam unum et idem esse asseruerunt. Cum itaque Dot inisellectus sit unica rerum causa, videlicet u ostendimus) tam e trum essentiae, quam earum existentiae, debet ipse necessario ab iisdem disserre, tam ratione essentiae, quam ratione existentiae. Nam causatum differt a sua causa praecise in eo, oriod a causa habet. Ex. gr. homo est causa existentiae non . vero essentiae alterius hominis ; est enim haec aeteris Da veritas: et ideo secundUm essentiam prorsus convenire possunt; in existendo autem disiarre debent; et propterea, si unius etaistentia pereat, non ideo

alterius peribit ; sed, si unius essentia destrui posset

et fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia Qua-Propter reS, quae et essentiae et existentiae alicujus effectus est causa, a tali effectu differre debet, tam Talione essentia Θ, quam ratione existentiae. Atqui Dei intellectus est et essentiae et existentiae nostri inintellectus causa: ergo Dei intellectus, quatenus divinam esseritiam constituere concipitur, a nostro intel-Jectu, tam ratione essentiae, quam ratione existentiae differt, nec in ulla re, praeterquam in nomine, cum eo convenire potest, Ut volebamus. Circa voluntatem eodem modo proceditur, ut facile unusquisque videre potest.

PROPos. XVIII. Deus est omnium, rerum causimmarieHS s Non Uero tra riseriS DEMONSTR. omnia, quael et per Deum concipi debenadeoque per Corol1 1. Prop. 6. huius; Deus rerum, quae in ipso surit, est causa quod est primum. Deinde extra Deum nulla potest dari substantia, per Pro . 14.

107쪽

se sit; quod erat secundum. Deus ergo est omnium rerum causa immanens ; non Vero transiens. p. E. PROPos. XIX. Deus, sue omnia Dei attributa, sunt aeterria.

DEMONSTR. Deus enim iner De Di 6) est substantia, quae Oer Pror'. ii.) necessario existit, hoc est, s Per Prose 7. ad cujus naturam pertinet existere, sive quod idem est) ex cuius definitione sequitur ipsum existere, adeoque Ῥer Deseri. B.ὶ est a ternuS. Deinde per Dei attributa intelligendum est id, quod Mee Don. 4 Divinae substantiae essentiam expria init, hoc est, id, quod ad substantiam pertineri: id ipsum, inqugm, ipsa attributa involvere debent. Atqui ad naturam substantiae ut jam ex Pro . 7. demonserabi) Pertinet aeternitaS, ergo unumquodque a tributorum ae mitatem inVolvere debet, adeoque Omnia sunt aeterna. P E. D. ScHOL. Hae o Propositio quam clarissime etiam Patet ex modo, quo μορ. 11 )'Dei existentiam deis monstravi. LX en, inquam, demonstratione constat, Dei existentiam', 11 ut ejus essentiam. aeternam esse Voritatem. Deinde μOP. 19. Princ torum Carte st alio etiam modo Dei aeternitatem demonstrati, nec opus est, erim hic r6Petere. Yso P 6ς. XX. Dei eaestentia, ejus que essentia unum et idem furit. D EMONSTR. Deus, Per teced. Pr&P. eiusque omnia attributa aeterna, hoc est,i Per Desu. B. Unumquodque ejus attribui orum existentiam expri- Eadem ergo Dei attributa, quae Per Desur. 4. i aetertiam essentiam explicant, ei is simul a 'ter-hxlitent am explicant, hoc est, illud ipsum; quod est uiatiam Dei constituit, constituit simul ipsius eXim, adeoque haec et ipsius essentia unum in sutit. Q. E. D.

108쪽

Conor L. I. Hinc sequitur I' Dot existentiam,

sicut ejus ses eritiam, aeternam esse Veritatem.

Collo . II Sequitur li'. Deum, sive omnia D sit at ibuta esse immutabilia. Nam . si ratione exγllentiae Diali aren ir, deberent et din, Per Prop. ' Praeced. rq tione e sentia e mutari , hoc est ut per soro tum) ex veris salsa fieri; quod est absurdum. PROPOS. XXJ. Omnia, quae ea absoluta Natura alicujus rattributi Dei seq&rnitur, seu Aer et insitii in exisere debuerunt sive Per idem ad ributum iacter

ira et infulis c sunt. DΕΜoNsΥn. Concipe, si fieri potest, siquidem

neges η liquid in aliquo Dei attributo ex ipsius absoluta Datnia sequi quod finitum sit et determinatam ha bHat existentiam sive diasionem, ex. gr. id eam Dei in cogi satione. At cogitatio, quandoquidem Dei attribri tum supponitiis, est necessario Per Pro . L 1.) sua natura infinita. Vertim, quatenus ipsa icleam

Dri habet, finita supponitur. At Per De i. a. finita coticipi non potest, nisi per ipsam cogitatio-

v mi determi et ur. Sed non per ipsam cogitatiori em , quatenus ideam Dol constituit, ea tutius enim finita supponitur esse : Ergo per Cogitationem , quatenus id i um Dei no a con latuit, quae tamen syer Pi OP. 11.)nec stirio existero debet. Datur igitur cogitatio non consitu eos ideam Dei, ac Propterea ex ejus natura, quatenus est ab sol ita cogitatio, non sequitur necessario idea Dei. Concipitur etiam ideam Dei constitu PS et non constituens). Quod est contra hVpoth lin. Quare si id ea Dei in coilitationu, aut aliquid perinde est, quicquid sumatur, quandoquidem demonstratio universalis est) in aliquo Dei attributo ex nec sitate absolutae naturae ipsius attributi sequatur, id debet Lecessario eliu infinitum; quod erat primum. Deinde id, quod ex necessitate Dat arde uattributi ita sequitur, non Potest determinatam habere

109쪽

DE DEO.

here durationem. Nam, si neges, supponatur PIres , quae ex necessitate naturae alicuius attributi seis quitur, dari in aliquo Dei attributo, ex. Er. id ea Dei in cogitatione, eaque suppon'tur aliquando non exstitisse, vel non exstitura. Cum autem cogitatio Dei attributum supponatur, debet et necessario et immutabilis existere. Per Pro . II. et Coroll. 2. Pro uo.) Quare ultra limites dura tionis ideae Dei supponitur enim aliquando non extitasse, . aut non

exstitura) cogitatio sine idea Dei existere debebit; atqui hoc est contra hypothesin ; supponitur enim, ex data cogitatione necessario sequi ideam Dei. Ergo idea Dei in cogitatione,Laut aliquid, quod necessario ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequitur. non potest doterminasam habere duration em ; sed

per idem attributum aeternum est. quod erat secundum. Nota, hoc idem esse aflirmandum de quacunque re, quae in aliquo Dei attributo ex Dei absoluta natura necessario suquitur.

PROPos XXII. Guicquid eae alio Dei attributo, quatenus modificratum est tali modiscatione, quae et necessario et in inita Per idem existit, sequitur, a bet quoque et necessario et in sinitum existere. DEMONSTR. Huius Propositionis demonstratio Irocedit eodem modo, ac demo nitratio praecedentis. PROPOS. XXIII. Omnis modus, qui et necessa rio et D pnitus exi sit, necessario sequi debuit, vel ex GUOllaci rara tiara alicujus attributi Dei, et ei ex aliquo citribrito modificiato modiscatione, quae et necessario et in inita existit. DEΜONATR. Μodus enim in alio est, per quod concipi debet, er Desin. 5. hoc est Per ProP. 15. . io solo Deo est et per solum Deum concipi potest. Si ergo modus concipitur necessario existere et sp)Jia finitus esse, utrumque hoc debet necessario concludi sive ieicipi per aliquod Dei attributum, quis te

110쪽

tesco' exprimer ' . hoc est, s Per Desu. 6. et μοP. 19. q atenus absolute consideratur. ΜOdus ergo, qui et necessario et infinitus existit, ex ab sol uta natura alicujus D Hi a tribtiti sequi debuit ; hocque vel immedia de quo Pro . 21. 3 vel mediante aliqua modificatione, quae ex ejus absoluta natura nquitur, hoc

est er μορ. Prneced.) quae et necessario et infinita existit. sy. E D.

PROPos. XXIV. Rerum a Deo Prodiaetariam sentire non involet in existentiarn.DΕΜONSTR. Patet ex Desinitione I. Id enim, cujus natu a in ta scilicet considerata) involvit exi- sint iam causa est sui et ex sola suae naturae necessitate existit. Conor 1 . Hinc sequitur, Deum non tantum esse causam, ut res incipiant existere; sed etiam . ut in exis terjdo perseverent, Iive, ut termino Scholastisco uti, r) Deum esse causam essendi rerum. Nam, sive TeS exaltant, quotiescunquΗ ad earum essentiam attendimus, eandem nec existentiam, nec durationem in Volvere comperimus ; adeoque earum essentia neque sitae erili tiliae, neque suae .durationis potest osse causa; feci tantum Deus, ad cuius solam naturam Pei tinet existere. Per Coroll. 1. Pro . 1 4. PROPos. XXV. Deus non taritum est causa ef- fciens rerum existentiae , sed etiam essentiae. DE Ni ONSTR. Si negas, ergo rerum essentiae Deus non est causa ; adeoque Per Zyxisin. 4. potest rerum essentia sine Deo concipi: atqui hoc *'i Pro . 15 3 est absurdum. Ergo rerum 1entiae Deus est causa. P. E. D. SCHOL: Haec Propositio clarius sequitur ex Propositione 16. Ex ea enim sequitur, quod natura divina , tam rerum essentia, quam debeat necessario concludi; et, ut verbo dic sensi, ex data

SEARCH

MENU NAVIGATION