Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

sensu, quo Deus dicitur causa sui, etiam omnium . rerum causa dicendus est, quod adhuc clarius ex sequenti Corollario constabit. COROLL. Res particulares nihil sunt, nisi Dolattributorum assectiones, sive modi, quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur. De

monstratio patet ex Propositione 15. et Definitione 5. PnoPos. XXVI. Res, quae ad aliquid o Garidum determinata egi, a Deo necesiario sc fuit deter- miriata ; et, quae a Des Hon est determinata , Hon potest se tuam ad O erandu in determiniare. DBΜONSTR. Ιd, per quod res determinatae ad aliquid operandum dicuntur, necessario quid positivum est; ut per se notum adeoque, tam ejυS essen- tiae, quam existentiae, Deus ex necessitate suae Daturae est causa essiciens, sper Pro . 25. et 16 quod erat primum. Ex quo etiam , quod secundo PTOPO- nitur clarissime sequitur. Nam si res, quae a Deo determinata non est sese ipsam determinare posset, Prima pars hujus falsa esset, quod est absurdum, ut ostendimuS. PROPos. XXVII. Res, OPerandum determinata es, freddere NOH Potest. DEMONSΥR. Haec Ptopositio patet ex Axiomate

tertio.

quae a Deo ad tiliquide ipsam in determiriatam PAopos. XXVIII. Ouodcunque singillare, set equa iS res, quae sinita est et determina tam ha- bet existentiam, non Potest existere, Nec ad OPerGU- m determinari, riis ad existendum et OPeraridum irietur ab alia caiisa, quae etiam senita est et

metiriatiam habet existentiam : et russias haec causa etiam existere, Meqtie ad oneraridum deterritis rab alia, quae etiam Inita eis et deter- ad existendum eo o eranaum et sc in ins-

112쪽

DRΜONATR. Quicquid determinatum est ad existendum et operandum, a Deo sic determinatum est. Per ProP. 26. et Coroll. μορ. 24. At id , quod finiatum est et determinatam habet existentiam, ab absoluta nistura alicuius Dei attributi produci non potuit; quicquid enim ex absoluta natura alicujus Dei attribuit sequitur, id infinitum et aeternum est. I Per P ορ. o I ) Debuit ergo ex Deo vel aliquo ejus attributo sequi , quatenus aliquo modo assectum consideratur; praeter enun substantiam et modos nil datur, Per Axiorat. 1. et Uesu. 5. et 5. et modi 'er Coroll. Pro . ab ) nihil surit, nisi Dei attributorum assectio

Nes. At ε A Deo, Vel aliquo ejus attributo, quatenus assectum est modificatione, quae aeterna et infinita est, sequi etiam non potuit. Per AOP 22.

Debuit ergo sequi, vel ad existendum et operandum determinari a Deo, vel aliquo ejus attributo, quat nus modificaltim est modificatione, quae finita est et determinatam habet exissentiam. Ouod erat primum. Deinde haec rursus causa, sive hic modus Per earidem ratioriem, qua Primam Partem hujus

jam jom demonsi avi nus) debuit etiam determinari ab alia, quae otium finita est et determinatam habet

existetitiam et rursus haec ultima cyer eandem rati&xem) ab alia et sic semper syer eandem rationem) in infinitum Q. E. D. 1 - Sciso L. Cum quaedam a Deo immediate

Produci debuerunt, Videlicet ea, quae eX absoluta ejHS Datura necessario sequuntur, mediantibus his Piimis, quae tamen sine Deo nec esse, nec concipi Pi ssunt; hinc sequitur 1'. quod Deus sit rerum im- med a te ab ipso productarum causa absolute proxima ;non Vero in silo gpnere, ut aiunt. Nam Dei essectus, ii ne sua causa. Deo esse, nec concipi postulat.

Per P OP. 15. et Corolli. Pro . 24. SFquitur II'. quod Deus non potest proprie dici causa esse remota rerum siti gularium, Dili forte ea de causa, ut scilicet has

ab iis, quas immediate produxit, vel potius, quad

113쪽

DE DEO.ex absoluta eius natura sequuntur, dis inguamus. Nam per causam remotam talem intelligimus, quaecum essecta nullo modosconjuncta est. At omnia. qtiae sunt, in Deo sunt et a Deo ita dePendent, ut sine ipso nec esse, nec concipi possint. PROPos. XXIX. In rerum Natura nullum datureontingens ; sed omnia eae necessitate disinae naturae determinata sunt ad certo modo existendum et oPerandum.

Prose 15 ) Deus autem non potest dici res contingens. Nam mer ProP. 11. necessario, non Vero contingenister existit. Modi deinde divinae naturae ex eadem etiam necessario, non vero contingenter secuti sunt, Per ProP. 16.) idque, Vel quatenus divina natura absolute, Per Prol'. 21.) Vel quatenus certo modo ad agendum determinata consideratur. Per PrOP. 27. Porio horum modorum Deus non tantum est causa.

quatenus simpliciter existunt; mer Coroll. Pro . ) sed etiam, syer Pi OP. 26. quatenus ad aliquid opserandum determinati considerantur. Quod si a Deol Per canii Prop. determinati non sint, impqssibile ;l non vero contingens est, ut se ipsos determinent; et contra sper Prose. 27.) si a Deo determinati sitit, im- possibile, non vero contingens est, ut se ipsos indo

terminatos reddant. Quare omnia ex necessitate di- vinae naturae determinata sunt, iacti tantum ad fgd existendum, sed etiam ad certo modo existendum et operandum, nullumque datur contingens. Q. E. D. SCHOL. Ante JUam ulteriias pergam, hic, Quid nobis pei Naturam naturantem et quid per Naturam naturatam intelligendum sit, eXplicare volo, ,eIPOtius monere. Nam ex antecedentibus jam consta re existimo, nempe, quod per Naturam naturantem

vobis intelligendum est id, quod in se est et per se concipitur, sive ta ia substantiau attributa, quae

114쪽

aeternam et infinitam essentiam exprimunt, hoc est, Per Coroll. 1. Pro . t s. et Coroll. 2. I OP. 17. DUUS, quatenus, ut causa libera, consideratur. Per Natu-xatam autem intelligo id omne, quod ex necessitate Dei Datiarae , sive uniuscujusque Dei attributorum sequitur. hoc est, Omnes Dei attributorum modos, qtia tenus considerantur, ut res, quae in Deo sunt et quae sine Deo nec esse, nec concipi possunt. PROPOS. XXX. Intellectus actu fultus, auenctu in initus, Dei attribut ' Deique a sectiones com-. Prehendere debet et nihil aliud. DEΜONSTR. Idea Vera debet Convenire cum suo ideat O. Per Axioim. 6. hoc est ut per se notum id, quod in intellectu obiective continetur, debet necessario in natura dari: atqui in natura Per Coroll. 1. Pro . 14 ) non nisi una substantia datur, nempe Deus, nec ullae aliae affectiones, cper ProP. 15 quam quae in Deo sunt et quae sPer eandem Pi ορ.)1ine Deo nec esse, nec concipi possunt; ergo intelle-cbus actu finitus Dei attributa, Deique assectiones

comprehendere debet et nihil aliud. s. E. D. PROPOS. XXXI. Intellectus actu, si e is finitus s e infnitus ut et Toliaritas, cuPiditGS, amor

terii referri deberit.

DEMONSTR. Per intellectum enim cui Per fef*I noti m) non intelligimus absolutam cogitatio-Dem, sed Certum tantum 'modum cogitandi, qui

modus ab aliis, scilicet cupiditate, amore, etc. dinfert, adeoque Per Desu. 5.) per absolutan cogitationem concipi debet, nempe Per iI OP. 15. HODe lin. 6 ) per aliquod Dei attributum, quod aeter-Nam et infinitam cogitationis essentiarii csprimit, ita concipi debet, ut sine ipso nec esse, nec concipi pos-im; as propterea, Per cichol. 29) ad Naturam

115쪽

DE DEO.naturatam, non Vero naturantem referri debet, ut

etiam reliqui modi cogitandi. O. E. D. SCHOL. Batio, cur hic loquar de intollesetuactu, non est, quia concedo, ullum dati intestne tum potentia; sed, quin omnem confusionem V tBrecup'o, colui loqui, nisi de re mobis quam clarissime pero pia, de ipsa scilicet intellectionH, qua nihil robis clarius percipitur. Nihil enim intelligere poIIumus, quod aα perfectiorem intellectionis cognitionem non

Pnopos. XXXII. VOIuritas non Potest Nocari causa litaera; Jed tantum necessaria.

di modus est, licuti intellectus; adeoque Per Pro . 230 unaquaeque volitio non potest existere, nequeau Operandum determina rh, nisi ab alia causa deteria minetur et haec rursus ab alia et sic porro in infitii-tum. Quod si voluntas infinita supportatur, debet etiam ad existendum et operandum determinari aD O Dori quatenus substantia absolute infinii a est; sed quatenus attributum habet, quod infinitam et aeternam cogitarioniS essentiis IH eXprimit. Per Pro .

23 Quocumque 1gitur modo, sive finita, sive in fidita concipiatur, Causam requirit, a qua ad existendum et operandum determinetur; adeoque sper

Detri. 7 ) non potest dici causa Iibera, sed tantum

necessalia , Vel coacta. O. E. D. COROLL. I. Hinc sequitur I9. Deum non s* operari ex libertate VoluntatiS.COROLL. IL Sequitur II'. voluntatem et in leb. Iectum ad Dei naturam ita sese habere, Ut motus et et absolute, ut omnia , Daturnita, quae Per se. 29.) a Dio ad exiliendum et operandum in riouodo determinari debent. Nam OluritaS, in reliqua, causa indiget, a qua ad etailiendum et ope- certo modo determinetur. Et, quam vi S ix da ia

116쪽

data voIuntate, sive intellectu infinita sequantur;

non tamen propterea Deus magis dici potest ex libertate voluntatis agere, quam Propter ea, quae ex motu et quiete sequHntur infinita enim eX his e clam sequuntur) dici potest ex libertate motus et quietis agere. Quare voluntas ad D d naturam non magis pertinet. quam reliqua naturalia, sed ad ipsam eodem modo sese habet, ut motus et quies et omnia reliqua . quae ostendinius ex necessitate divinae naturae sequi et ab eadem ad existendum et oPerandum certo modo determinari. Psopos . XXXIII. Res nullo aIlo modo , Neque Nio ortiine a Deo Produci Potuerunt, quam Prodμ-ctae sunt.

DEMONsΥR. Res enim omnes ex data Dei nais tura necessario sequutae sunt, iner ProP 16. et ex necessitate naturae Dei determinatae sunt ad certo modo existendum et operandum. er PrOP. 29. Si itaque res alterius naturae potuissent esse, vel alio modo ad operandum determinari, ut naturae ordo

alius esset; ergo Dei etiam natura alia posset esse, quam iam est; ac proinde per Pror'. 11.) illa etiam deberet existere, et consequenter duo vel plures possent dari Dii, quod i Per Coroll. I. Pro . I 4.) est absurdum. Quapropter res nullo alio modo, neque alio ordine etc. p. E. D. SCHOL. I. Quoniam his luce meridiana cIarius P*J ostendi, nihil absolute in rebus dari, Propter quod contingentes dicantur, explicare jam paucis volo, quid nobio per contingens erit intelligendum; sed prius, quid per necessarium et impossibile. Res

aliqua necetiaria dicitur, vel rasione suae essentiae, vel ratione CHusae. Rei enim alicujus existentia vel

ex ipsius essentia et definitione, vel eX dat a causa es sciente Decessario se i itur. Deinde his etiam do icausis res aliqua impostibilis dicitur nimirum quiHVei

117쪽

DE DEO. 65

vel ipsius essentia, seu definitio contradicticinem involvit vel quia nulla caiisa externa dat- , ad talem rem producendam determinata. At res aliqua nulla alia de causa contingens dicitur, nisi respectit defectus Dostrae cognitioDis. Res enim, cujus estentiam contradictionem inV. IVere ignori mus, vel de qua probe scimus, eandem Dullam contradictionem involvere, et tamen de ipsius exi steritia nihil certo affirmare possumus, propte rea quod ordo Causarum

nos latet, ea nunqUam, Nec Ut DCCessaria , nec ut

impossibilis videri nobis potest, ideo ille eandem vel

contingentem, vel possibilem Vocamus. SCHOL. II. EX praecedentibus claro sequitur, res summa periections a Deo fuisse productas , quandoquidem eX data persectissima tiatura ne estitato secutae sunt. Neque hoc Deum ullius arguit imperfectionis ;ipsius enim perfectio hoc nos affirmare coegit. Im DeX hujuS Contrario Clare sequeretur, ut modo ostendi Deum non ecte summe perfeci iam , D mirum quia, si res alio modo fuistent productae, Deo alia natura esset tribuenda, diversa ab ea, quam eX consideratione Entis perfectissimi coacti sumus ei tribuere. Verum non dubito, quin multi hanc sententiaim, ut absurdam, explodant, Deo animum ad eandem per . pendendam instituere velint i idque nulla alia de caiIsa, quam quia Deo aliam libertatem assueti sunt tribuere, longe diversam ab illa, quae a nobis Dem. 6.). traclita est ; Videlicet, absolutam Voluntatem. Ve-xum neque etiam dubito, si rem meditari vellent nostrarumque demonstristionum serieni recte secum Perpendere, quin tandem talem libertatem, qualem jam Deo tribuunt, non tantum ut nugatoriam, sJ J

sed ut magnum scientiae obstaculurn, plano reji tanti Nec opus est, ut ea, quae in Scholio PropOnti'nis 1'. dicta sunt, hic repetam. Attamen in eo Huri atiam adhuc ostendana, quod, quamvis con

Ice Iaiar, voluntatem ad Dei essentiam pertinere, uta

118쪽

ejus perfectione nihilominus sequatur, res nullo alio potuisse modo, neque ordine a Deo creari; quod facile erit ostendere, si prius Consideremus id , quod ipsimet concedunt, videlicet ex solo Dei decreto et voluntate pendere, ut unaquaeque res id, quod .st, si Νam alias Deus omnium rerum sausa non esset. Deinde quod omnia Dei decreta ab aeterno ab ipso Deo sancita fuerunt. Nam alias imperfectionis et

inconstantiae argueretur. At cum iri Beterno non

detur quando, nec ante, nec Hi ; liinc, ex sola scilicet Dei perfectione, sequitur, Deum aliud decernere nunquam posse, nec unquam potuisse; sive Deum ante sua decreta non fuisse, nec si ne ii sis esse posse. At dicunt, quod, quamvis si Pponeretiar, quod Deus aliam rerum naturam fecisset, vel quod ab aeterno aliud de Datura ejusque ordine decreviset, Dulla inde in Deo sequeretur imperfecti Verum si hoc dicant, concedent sinini, Deum posse svia mutare decreta. Nam si Deli S de natura, ejusque ordine aliud, quam decrevit, decrevisset, hoc est, ut aliud de Datura Voluisset et concepi uet, alium Hecessiario, quam iam habet intellectum et aliam, quam iam ha bet, voluntatem habuisset. Et si Deo aliam intellectuin aliamque Voluntatem tribuere licet, absque ulla ejus essentiae, ejusque perfectionis mutatione quid causae est, cur jam non possit sua de rebus creatis Ocreta mutare et nihilominuS aeque perfectus manere g Ejus enim intellectus et voluntas circa res creataS et earum Ordinem in respectu sitae essentiae et perfectionis, perinde est quomodocunque concapiatur. Deinde omnes, quos vidi, Philosophi concedunt, nullum in Deo dari intellectum potensia, sed tantum RCtui Cum autem et ejus intellectus. tu, voluntas ab ejusdem essentia non distinguantur, utiesiam omneS concedunt; sequitur ergo hinc etiam quod, si Deus alium intellectum actu habuisset eg aliam voluntatem, ejus etiam essentia alia xie

esset; ac Proinde, ut a prinoipio , conclusio si a te c

119쪽

DE DEO.Tes, quam iam sunt, a Deo productae essent, f)RJ

Dei intellectus, eiusque Voluntas, hoc est ut conceditor ejus essentia alia esse deberet, quod est absurdum. Cum itaque res nullo alio modo, nec ordine a Deo produci potuerint, et, hoc Verum esse, ex sum,ma Dei perfectione seqtiatur ; Nulla profecto sana ratio persuadere et Obi S potest, ut credamus, quod Deus noluerit omnia, q ne in suo intellectu sunt, eadem illa perfectione, qua ipsa intelligit, creare. At dicent, in rebuS D ullam esse Perfectionem neque imperfectionem; sed id, quod in ipsi. est pxopter quod

perfectae sunt aut imperfectae, et bonae aut malae dicuntur, a Dei tantum Voluntate pendere; atque adeo, si Deus Voluisset, potuis et efiicere. Mi id, quod iam perfectio est, summa es et imperfectio et coDtra. Veriam quid hoc aliud esset, quam aperte affirmare, quod Deus, qui id, quod vult, neces ario intelligit, sua voluntate efficere possit, Ut res, alio modo, quam intellivit, intelligat', quod ut modo ostendi) magnum est absurdiam. Quare argumentum in ipsos retorquere possum, hoc modo. Omnia a Dei potestate pendent. Ut res itaque aliter se habere possint neces ario Dei voluntas aliter se habere etiam deberet; atqui Dei voluntas aliter se habere nequit, ut modo ex Dei perfectione evidentissime ostendimus.) Ergo neque res aliter se habere possunt. Fateor, hanc opinionem, quae omnia indifferenti cuidam Dei voluntati subjicit et ab ipsius beneplacito omnia pendere statuat, minia, a vero aberrare, quam illorum, qui statuunt, Deum omnia

sub ratione boni agere. Nam hi aliquid extra Deum identur ponere, quod a Deo non dependet, ad quod, tanquam ad exemplar, in operando attendit, ad quod, tanquam ad certum scopum, Collimat.

ii 'd profecto nihil aliud est, quam Deum fato sub tuo nihil de Deo absurdius statiat potest, quem

120쪽

earum existentiae primam et unicam liberam causam esse. Quare non est, ut in hoc absurdo refutando

tempus Consumam.

PROPOS. XXXIV . Dei Potentia est ii α ipsus essentia.

DEMONSΥR. Ex sola enim necessitate Dei essens JJ tiae sequitur, Deum esse causam stat, Per PrOP. II. et Per PrOP. 16. ejusque Coroll. 9 omnium rerum. Ergo potentia Dei, qua ipse et omnia sunt et agunt,

est ipsa ipsius essentia. se. E. D. PROPOS. XXXV. Quicquid conc imus in Dei Motestate eqse, id necessario est. DEΜoNsTR. Quicquid enim in Dei potestate est,id er Prol Praeced.) in ejus essentia ita debet comprehendi, ut eae ea necessario sequatur, adeoque necessario est. P. E. D. PROPOs. XXXVI. Nil l existit, eae cujus Natura aliquis effectus risu sequatur. IDE HONsin. Quicquid existit, Dei naturam, sive effetitiam certo et determinato modo eXprimit, Per ProP. 25 hoc est, Per Pro . 54. quicquid existit, Dei potentiam, quae omnium rerum Cclusa est, certo et determinato modo exprimit, adeoque Per PrOP. 16.b eX eo aliquis es iactus sequi debet. se, E. D. APPENDIX. His Dei naturam eiusque proprietateS eXplicui, ut, quod necessario existat; quod sit Unicus; quod eX sola suae naturae necessitate sit et agat; quod sit omnium rerum causa libera et quomΟ-do; quod omnia In Deo sint et ab ipso ita pendeant, Vt sine ipso nec esse , nec concipi possint; et detiique quod omnia a Deo fuerint praedeterminara dem ex libertate voluntatis, sive absoluto benes acito, sed ex absoluta Dei natura, sive infinit ita. Porro ubicunque data luit occasio, P

SEARCH

MENU NAVIGATION