Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

cia, quae impedire poterant, quominus meae demon- It rationes perciperentur, amoVere curavi; sed quia non pauca adhuc resiant praejudicia, quae etiam, imo maxime impedire poterant et possunt, quo minus homines rerum Concatena ionem eo, quo ipsam

explicui, modo amplecti possint, eadem his ad examen rationis VOCare operae preti iam duxi. Et quoniam omnia, quae hic indicare suscipio , praeju- '

dicia pendent ab hoc uno, quod scilicet communiter supponant homines, omnes res naturales, Ut ipsos, Propter finem agere; imo , ipsum Deum Omnia ad certum aliquem finem dirigere, pro certo statuant: dicunt enim, Deum omnia propter hominem fecisse, hominem autem, ut ipsum coleret. Hoc igitur ianum prius considerabo, quaerendo scilicet, Primo causam, cur plerique hoc in praejudicio acquiescant et omnes natura adeo propsnsi sint ad idem amplectendum. Deinde ejusdem falsitatem ostendam et tandem, quΟ- modo ex hoc orta sint praejudicia de bono ex malo. 7nerito et Peccato , laude et NitUPeris , ordirie et corr- fusione, PulchrDtudine et deformitate, et de aliis hujus generis. Verum, haec ab humanae mentis natura deducere, non est thujus loci. Satis hic erit, si pro fundamento id capiam, quod apud omnes debet esse in confesso; nempe hoc, quod, omnes homines

rerum causarum ignari nascuntur et quod omnes appetitum habent suum utile quaerendi, cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur, Primo, quod homines, se liberos esse, opinentur, quandoqUidem suarum volitionum suique appetitus sunt conscii, et de causis , a quibus disponuntur ad appetendum et v lendum, quia earum sunt ignari, ne per sommum cogitant. Sequitur secundo, homines omnia propter finem agere, videlicet propter utile, quod apPetunt ; unde sit , ut semper rerum peractarum causas finalesia D tum scire eXpetant et, ubi ipsas audiverint, quies- nimirum . quia nullam habent causam ulterius Gubitandi. Sin autem easdem ex alio audire nequeant,

122쪽

EΤHICES PABS Ι. Ο nihil iis rosi fit, nisi ut ad semet se convertant, et ad fines, a quibus ipsi ad fimi lia determinari solent, reflectant et sie ex suo ingenio ingenium alterius necessario iudicant. Porro cum in se et extra se non pati Ca reperiant media, quae ad suu 111 utile assequendum Non parum Conclusant, ut eta. gr. Oculo S ad videndum, dentes ad masticandum, herbas et ani maricia ad alimentum, solem ad illi minandum, mare ad alendum pisces etc. hinc factum, ut Omnia naturalia, tanquam ad suum utile media, confiderent; et quia illa media ab ipsis inventa, non autem Pa Tata esse sciunt,' hinc causam credendi habuerunt, aliquem alium esse, qui illa medim in eorum usum par8Verit. Nam poliqNam res, ut media, consideraV

ββ runt, credere non poti, serunt, easdem se ipsas fecisse ; sed ex mediis, qua0sbi ipsi parare solent, concludere debuerant, dari aliquem, vel aliquo S natu-Tae rectore S , humana praeditos libertate, qui ipsis

omnia curaverint et in eorum usum omnia fecerim.

Atque horum etiam ingenium, quandoquidem de eo nunquam quid audiverant, ex suo judicare debuerunt; atque hinc statuerunt, D cos omnia in hominum usum dirigere, ut homines lilii devinciant et in summo ab iisd0m honore habeantur; unde factum, ut unus quasque diversos Deum colendi modos ex suo ingenio excogitaverit, ut Deus eos supra reliquos diligerat et totam naturam in usum coecae illorum cupiditatis et insatiabilis avaritiae dirigeret. AtqUuita hoc praejudicium in superstitionem versam est et alta S in mentibus egit ra lices; quod in causa fuit,

ut unusquisque maximo conatu omnium rerum ea N-sa5 fuales intelligere, easque eXplicare studeret. Sed dum quaesiverunt ostendero, naturam Dihil fruti ra hoc est, quod in usum hominum non sit) agere, nihil aliud videmur ostendisse, quam naturam, Deos

que aeque, ac homines, deliraret Vide quaeso, quo reS tandem evasiti Inter tot naturae Comm da nDD Pauca reperire debuerunt incommoda, tempestate S

123쪽

DE DEO.states scilicet, terrae motus, morbos etc. atque haec statuerunt propterea evenire, quod Dii irati essent

ob injurias, sibi ab hominibus factas, sive ob peccata iri suo cultu commissa ; et quamvis experientia in- dies reclamaret, ac infinitis exemplis ostenderet, commoda atque incommoda piis aeque ac impiis promi scue evenire, non ideo ab inveterato praejudicio destiterunt. Facilius enim iis fuit, hoc inter alia incognita ; quorum usum ignorabant, ponere et sic praesentem suum et in Datum statum ignorantiae retinere, quam totam illam fabricam destruere et Do-Vam eXCOgils re. Unde pro certo statuerunt, Deorum judicia humanum captum longissime superare: quae sane unica fui sint causa, ut Veritas humanum genus in aeternum lateret; nisi Mathesis, quae non circa fines, sed tantum circa figurarum essentias et proprietates versatur, aliam veritati S normam hominibus ostendisset; et praeter Maisiesin aliae etiam adsignari possunt causae, quas hic enumerare supervacaneutri est a quibus fieri potuit, ut homines communia haec praejudicia animadverterent et in ve- 3qJ

Tam rerum cognitionem ducerentur.

His satis explicui id, quod primo loco promisi.

Ut iam autem ostendam, naturam finem nullum sibi Praefixum habere et omnes causas sinales nihil, nisi humana esse figmenta, Dori opus est multis. Credo enim id jam satis constare, tam ex fundamentis et causis, unde hoc praejudicium originem suam traxisse ostendi, quam ex Pro ostione 16 et Corollario I rOPOsuionis 52 et praeterea ex iis omnibus, quibus ostendi, Omnia naturae aeter a quadam Decessitate sun1maque perfectione procedere. Hoc tamen adhuc Id- dam, nempe, hanc de sine doctrinam naturam Omnino eVertere. Nam id, quod revera causa est, Ut

ffectum considerat et contra. Deinde id, quod na- turn prius est, facit posterius. Et denique id, quod suPremum et Persectissimum est, reddit imperfecti ui-

inume

124쪽

mum. Nam, duobus prioribus omissis, quia per se manifesta sunt) ut ex Pro ostionibuS 21. 22. et 25. constat, ille essectus perfectissimus est, qui a Deoida mediate producitur et quo pluribus aliquid causis internaediis indiget, ut producatur, eo imperfectius est. At si res, quae immediate a Deo productactsunt, ea de causa factae essent, ut Deus sitiem assequeretur suum, tum necessario ultimae, quarum de

causa prioreS factae sunt, omnium praestantis si tuae essent. Deinde haec doctrina Dei persectionem tollit. Nam, si Deus propter finem agit, aliquid necessario appetit, quo caret. Et, quamvis Τheologi et Metaphy Iici distinguant inter finem indigentiae et finemus similationis, fatentur tamen Deiam omnia propter se non Vero Propter res creandas egisse; quia nihil ante creationem praeter Deum assignare possunt, Propter quod Deus ageret; adeoque necessario fateri coguntur, Deum iis, propter quae media Parare voluit, caruisse, eaque cupivisse; ut per se clarum. Fec hio Praetereundum est, quod hujus doctrinae Sectatores, qui in assignandis rerum finibus suum ingenium ostentato Voluerunt, ad hanc suam doctrinam Probandam,

Novum attulerunt modum argumentandi, redia Cendo scilicet, non ad impossibile, sed ad ignorantiam; quod ostendit nullum diiud fuisse huic doctxinae a

gumentandi medium Nam si ex gr. eX culmine aliquo Iapis in alicuius caput ceciderit eurnque inter focorit, hoc modo demon si rabunt, Iapidem ad homi- non interficiendum cecidisse. Ni enim. eum in finem,

J J Deo id volente, ceciderit, quomodo tot Cir Cumis rixia' saepe enim multae simul concurruut casu conCUrrere potuerunt 8 Respondebis fortasse, id ex eo, quod ventus flavit et quod homo illac iter habebat, evenisse. At instabunt, cur ventus illo tempore fla vit 8 pur homo illo eodemque tempore illac iter l, bubat 8 Si iterum re spondeas, ventum tu ortunes

125쪽

snerat; instabunt iterum, quia nullus rogandi finis, cur autem mare agitabatur cur homo in illud tempus invitatus fuit 8 et sic porro causarum C lusas rogaris non cellabunt, donec ad Dei Voluntatem , hoci est, ignorantiae asylu111 confugeris. Sic etiam, ubi corporis humani fabricam vident , stupescunt et ex eo, quod tantae artiS causaS ignorant, concludent, eandem non mechanica, sed di Vina, Vel supernatu .rali arte fabricari, talique modo constitui, ut una pars alteram non laedat. Atque hinc sit, ut qui miraculorum causa S Vera S quaerit, quique reS naturales,

ut doctus, intelligere, non autem, ut stultus, adinvii rati studet, passim pro haeretico et impio habeatur et proclametur ab iis, quo S VulguS tanquam naturae Deorumque interpretes adorat. Nam sciunt, quod, sublata ignorantia, stupor , hoc est, unicum argumentandi tuendaeque suae auctoritatis medium,

quod habent, tollitur. Sed haec relinquo et ad id, quod tertio loco hic agere constitui, pergo. Postquam homines sibi persuaserunt; omnia, quae fiunt, propter ipsos fieri; id in unaquaque repraecipuum judicare debuerunt, quod ipsis utilissi-niuna et illa omnia praestantissima aestimare, a quibus optime assciebantur. Unde has formare debue-Tunt notiones, quibus rerum ntitura S explicarent,

scilicet , Bonum, malum, ordinem, Confusonem Calidum, Frigidinn, Pulchritudinem et Deformitatem etc. et quia se liberos existimant, inde hae notiones ortae sunt, scilicet, Laias et Vit Perium, Peccasum et moritum; sed has infra, postquam de natura. humana egero, illas autem hic breviter explicabo. Nempe id omne, quod ad valetudinem et ad Dei cultum conducit, Bonum ; quod autem iis contrarium est, scuum Vocaverunt. Et quia ii, qui rerum naturam non intelligunt, nihil de rebus a Trinhnt. sed 'es tantummodo imaginantur et imaginationem

mellectu capiunt, ideo oxdinem in rebus esse

126쪽

''J firmiter crodunt, rerum, suaeque naturae ignarI. Nam cum ita sint dispositae, ut, cum nobiS per sensus reprae se niantur, eas facile imaginari et consequenter earuru facile recordari possimus, easdem bene ordinatas ; si vero contra. ip sas male ordinatas live confusas esse dicimus. Et quoniam ea nobis praecaeteris grata sunt, quae facile imaginari possumus, ideo homines ordinem confusioni praeferunt; quasi ordo Bliquid in natura praeter respectum ad nostram imaginationem esset. Dicuntque Deum omnia ordine creasse et hoc modo ipsi nescientes Deo imaginatio nem tribuunt; nisi velint forte, Deum, humanas imaginationi providentem, res omnes eo disposuisse

modo 'quo ipsas facillime imaginari possent; nec

moram forsan iis injiciet, quod infinita reperiantur, quae nostram imaginationem longe superant et pluriana, quae ipsam, propter eius imbecillitatem, confundunt. Sed de hac re satis. Caeterao deinde notiones etiam praeter imaginandi modos, quibus imaginatio diversimode assicitur, nihil sunt,

et tamen ab ignaris, tanquam Praecipua rerum a tributa, consid'rantur; quia, ut jam diximus, res Omnes propter ipsos factas esse, credunt; et rei alicujus naturam bonam, vel malam,' sanam, Vel Putridam et corruptam dicunt, prout ab eadem assciuntur. EX. gr. si motuS. quem nexui ab objectis, per oculos repraesentatis, accipiunt, valetudini conducat, Objecta, a quibus causatur, pulphra di-CUntur, quae autem contrarium Cient , deformia.

Quae deinde per Dares sensum movent, odorifera, vel foetida vocant, quae per linguam, dulcia, aut amara, sapida aut insipida et o Quae autem pertactum, dura, aut mollia; aspera, aut laeVia etc. Et quae denique aureS movent, strepitum , soniam, Vel harmoniam edere dicuntur, quorum po divi ix homines adeo dementavit, ut Deum etiam harmo DiadeIectari crederent. Nec desunt Philosophi, qo sibi persuaserint, motus coelestes harmoniam com Ponere.

Quae

127쪽

DE DEO.l Quae omnia, satis ostendunt, unumquemque pro dinpolitione cerebri de rebus judicasse, vel potius imaginationis assectiones pro rebus accepisse. Quare non mirum est,. ut hoc etiam obitor notemus) quod interi homines tot, quot eXperimur, controversiae ortae sint, ex quibus tandem Scepticis S. Nam, . quamvis humana corpora in multis conveniant; in plurimis tamen discrepant, et ideo id, quod uni bonum, alteri malum videtur; quod uni ordinatum, Γῆ alteri confusum; quod uni gratum, alteri ingratum est ; et sic de caeteris. quibus hic supersedeo, cum quia hujus loci non est de his ex professo agere, tum

quia hoc omnes satis eXperti furit. Omnibus enim in ore est, quot capita, tot sensus, suo quemque sensu abundare, non minora cerebroruIs, quam palatorum esse discrimina : quae sententiae satis ostendunt, homines pro dispositione cerebri de rebu- judicare, resque potius imaginari, quam intelligere. Res enim si intellexissent, iliae omnes, teste Mathesi, si non allicerent, ad minimum conVin Tent. Videmus itaque omnes rationes, quibus vulgus solet naturam explicare, modos esse tantummodo imaginandi, nec ullius rei naturam; sed tantum imaginationis constitutionem indicare; et quia Do- mina habent, quasi essent entium, extra imaginationem existentium, eadem entia, non rationis, sed imaginationis voco; atque adeo omnia argumenta, quae contra nos ex smilibus notionibus petuntur, facile propulsari possunt. Solent enim multi sic argumentari. Si omnia ex necessitate perfoci illimas

Dei Daturae sunt consecuta, unde ergo tot irnperfectiones in natura ortaeἶ videlicet, rerum corruptio ad foetor usque, rerum deformita S, quae nauseam fullo, malum, peccatiam etc. Sed, Ut modo dixi, facile confutantur. Nam rerum perfe-

ola earum natura et potentia est aostimanaut minus perfectae sunt, propterea

128쪽

pterea quod hominum sensitim deIectant, vel ossendunt; quod humanae naturae conducunt, vel quod eidem repugnant. Ii S autem, qui quaerunt, Cur Deus omnes homines non ita creaVit, ut solis rationis ductu gubernarentur g nihil aliud respondeo, quam quia ei non defuit materia ad omnia, ex summo nimirum ad infimum perfectionis gradum, creanda ; vel magis proprie loquendo, quia ipsius naturae leges adeo amplae fuerunt , ut sufficerent ad omnia, quae ab aliquo infinito intellectu concipi possunt, Producenda, ut Propositione 16. demonstravi. Haec sunt, quae hic notare suscepi praejudicia. Si quaedam hujus farinae adhuc restant, poterunt eadem ab unoquoque mediocri meditatione emendari. Finis Partis Primae.

129쪽

ET HIC ES

PARS SECUNDA, DK NATURA ET ORIGINE

rurit sequi. Non quidem omnia; in inita enim in Ι-nitis modis ex irma debere sequi Pi OP. 16. Part. 1. demonsrtiet imus e sed ea JUlmumodo, quae HOS ad mentis humaniae ejusqree fiammae beatitudinis cognitioriem, quais mari u , ducere Ps sunt.

DEFINIT. I. Per corpus intelligo modum, qui Dei essentiam, quate uUS, Ut reS extensa, Consideratur, Certo et determinato modo exprimit; Uid. Coroll. PrOP. U5. P. 1. II. Ad essentiam alicujus rei id pertinere dico, quo dato res necessario ponitur et quo sublato res necessario tollitur; vel id, sine quo res, et Vice Versa quod sine re nec eue neo concipi potest. III. Per ideam intelligo Mentis conceptum, quem Μens format, propterea quod res est cogitanS. EXPLIC. Dico PotiuS corice tum, quam Perce- Ptionem, quia Per c tioniS Homeri indicare Uidetur, Mentem tib Objecto Pati. At co Coeyotis actionem Γ'JJ' Mentis ea Drimere UIdetur. Per idcanet adaequatam intelligo ideam, uatenus hiatu relatione ad objectesm consi

dera

130쪽

deratur, omn's Verae ideae proprietates, sive denominationes intrinsecas habet. EXPLIC. Dico intrinsecas, ut illam secludam, quae eaetrinseca es, Nem e conberitentiam ideae cum

si, ideato. V. Duratio est indefinita existendi continuatio. EXPLI c. Dico indefinitam, quia Per i fam rei existentis naturam determinari Mequaquam Potest, neque etiam a causa efficierite, quae scilicet rei existentiam necessaris Ponit, non autem tollit. VI Per realitatem et perfectionem idem intelligo. VII. Per res singulares intelligo res, quae finitae sunt et determinatam habent existentiam. Ouod si plura Individua in una actione ita Concurrant, ut omnia simul unius essectus sint causa, eadem omnia eatenus , ut unam rem singularem, considero. AXIOΜΑΥA. I. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam, hoc est, eX Datharae ordine tam fieri potest, ut hic et ille homo existat, quam ut non existat. ΙΙ. Homo cogitat.

ΙΙΙ. Modi cogitandi, ut amor, cupiditas, Vel quicunque 'omine assectus animi insigniuntur, non dantur, nisi in eodem Individuo detur idea rei ama- ῆJ tae, desideratae etc. At idea dari potest, quamvis nullus alius detur cogitandi modus. IV. NOS corpus quoddam multis modis assici

sentimuS. V. NuIIas res singuIareS praeter corpora et coingitandi modos, sentimuS, nec Percipimus.

Postulata vide Post 15 Pro ostionem. - PROPOS. I. Cogitatio attributum Dei es, fi

Deila est res cogitariS. .

SEARCH

MENU NAVIGATION