Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

temporis relatione, sed sub quadam aeternitatis specie debent concipi. Q. E. D.

poris, vel rei singuIαris, actu existentis, idea t.)J

Dei aeternam et insenitam essentiam necessario involoit. DEΜoNsTR. Idea rei singularis, actu existentis, ipsius rei tam essentiam, quam existentiam De-ς issario involvit ; Per Coroll. μορ. 3. huius.) At res sing Ia es Per ProP. I 5. P. 1. non possunt sine Deo concipi; sed, quia Per Pro . 6. huiuS) Deum pro

causa habent. quatenus sub attributo consideratur, cujus res aptae modi sunt, debent necessario earum ideae ber Axioni. 4. P. I ipsarum attributi Conc pium, hoc eit, Per Desn 6. P. 1. Di i aeternam et infinitam essentiam involvere. Q. E. D. SCHOL. Hic per existensiam non intelligo durationem, hoc st, exilientiam, quatenuS abstracte concipitur et tanquam quaedam quantitatis species. Nam loquor de ipsa natura exist qntiae, quae rebus singularibus tribuitur, propterea quod ex aeterna necessitate Dei naturae infinita infinitis modis sequuntur. Vide ProP. 16. P. 1.) Loquor, inquam, de ipsa existentia rerum singularium, quatenus in Deo sunt. Nam, etsi unaquaeque ab alia re singulari determinetur ad certo modo existendum; vis tamen, qua unaquaeque in existendo perseverat, ex aeterna negessitate naturae Dei sequitur. Qua de re Vide Coroll. Prop. 24. Po, PBoPos. XLVI. Cognitio aeternae et in sinitae essentiae Dei, quam unaquaeque idea inυolvit, est adaequata et Perfecta. ONSTR. Demonstratio praecedentisiPro- Universalis est et, sive res, ut ParS. 6Ve, , consideretur, ejus idea, sive totius sit,

positionis

172쪽

finitam essentiam involvet. Quare id, quod cognitionem aeternae et infinitae essentiae lDei dat, omnia . J bus commune et aeque in parte, ac in toto est, adeoque syer μορ. OG. huiu5 erit haec cognitio ada quata. Q. E. D. PBoPos. XLVΙΙ. mens humaria adaequatam habet cogniιionem aeternae et influitae essentiae Dei. DEΜONSTR. Mens humana ideas habet, per Pr P. 22 huius) eX quibus Per PrOP. 25. huius) se, stium De Corpus, Per Pro . 19. huiuS) et Per Coroll. Pro . 16. et Per PrOP. 17. huiuS) Corpora externa, ut actu existentia , percipit; adeoque Per PrOP. 45. ed 46 huius) cognitionem aeternae et infinitae essentiae Dei habet adaequatam. s. E. D. SCHOL. Hinc videmus, Dei infinitam ossentiam, ejusque aeternitatem omnibus esse Dotam. Cum autem omnia in Deo sint et per Detim concipiantur, sequitur, nos ex cognitione hac plurima posse deducere, quae adaequa te cognosCamus, atquc

adeo tertium illud cognitionis genus formare, de quo diximus in Scholio v. Propositionis 4o. hujuSPartis et de cujus praestantia et utilitate in quinta Parte erit nobis dicendi locus. Quod autem homines non aeque claram Dei, ac notionum Commu-

Dium habeant cognitionem, inde fit, quod Deum

imaginari nequeant, ut corpora et quod nomen Deus junXerunt imaginibus rerum, quas videre solent, quod homines vix vitare possunt, quia continuo a corporibuS externis afficiuntur. Et profecto plerique errores in hoc solo consistunt, quod scit cetnomina rebus Dori recte applicamus. Cum CDimali illis ait, lineas, quae ex centro circuli ad ei tu dem circumferentiam ducuntur, esse inaeqυaIHS ille sane aliud, tum saltum, por circulum in te ligit, qu3m Mathematici. Sic cum homines in calculo errant,

173쪽

122 DE MENTE alios numeros in mente, alios in charta habent. Qua re si i psorum Mentem spectes, non errant sane; viis dentur tamen errare , quia ipsos in mente putamus habere numeros, qui in charta sunt. Si hoc non esset, nihil eosdem errare Crederemus; ut non Crediadi quendam errare, quem nuper audivi Clamantem.

suum atrium volasse in gallinam vicini, quia sci P

licet ipsius mens satis perspecta mihi videbatur. Atinque hinc pleraeque oriuntur controVersicte, nempe, quia homines mentem suam non recte explicant, vel quia alterius mentem male interpretantur. Nam revera, dum sibi maxime contradicunt, Vel eadem, vel diversa cogitant, ita ut, quos in alio errores et absurda esse putant, non sint. Pnopos. XLVIII. In mente nulla est absoIutasCe libera Ooluntas a sed mens ad hoc, Nel illuci ου iendum determiriatur a causa, quae etiam ab cilia determinata est, et haec iterum rab tilia, et sc in ins-

test esse causa libera , sivo absolutam facultatem Vo-Iendi et nolendi habere non potest ; sed ad hoc, vel illud volendum syer Pro . 23. P. 14) determinari debet a causa, quae etiam ab alia determitiata est, et haec iterum ab alia etc. Q. E. D. SCHOL. Eodem hoc modo demonstratur in Mente nullam dari facultatem absolutam intelligendi, cupiendi, amandi, etc. Unde sequitur, has et simi-Ies facultates, vel prorsus fictilias , vel nihil esse, Praeter entia Metaphysica sive universalia, quae eXParticularibus formare solemus. Adeo ut intellectus εt volun as ad hanc et illam ideam, vel ad hanc et illam volitiora sm eodem modo sese habeant, ac lapi- deitas ad hunc et illium lapidem , vel ut homo ad Pe

trum

174쪽

eonii et Paulum. Causam autem, cur homines se Iiberos esse putent, explicia mus in Appendice Pariis Primae. Veriam, anteqUam ulteri US Pergam, venit hic notandum, me per Voluntatem affirmandi et Degandi facultatim: non autem cupiditatem intellige re; facta tui na, inquam, inti Iligo, qua Mens, quid

shqJ verum, quid ve nisum sit, assirmat vel negat. et

Non cupiditatem, qUa Mens reS appetat , Vel aversatur. At postquam demonstravimus, has facultates no toties esse universistes quae a lingularibu S, eX quibus eas dein sornaamias. Don distinguiantur, inquiretidum jam cst, an iptae volitiones aliquiu sint, praeter iplas reriam idea S. Inquiretarium, in triam, est, an in Mente alia a firmatio et negatio detur Proeter illam, quam idea, quatenus idea est, ita voravit . qua de re vide sequentem Propositionem , ut et Definitionem 5. hujus, De cogitatio 1ia picturas i ii cidat. JNon enim per ad ea, imagines qualeS in fundo oculi, e , si placet, in medio cerebio formantur; lid Cogita; ionis conci ptiis intelligo. PBopos XLIX In mente nulla datur volitio, Ilae a sD mia ι tot et negatio Praeter tuam , quam tuea, quati nuS iuea Jt, iuNolNit. DEMONsTR. In Mente iner ProP. Praeeed.) nul- Ia datur absoluta facultas Volcndi et nolendi, sed tantum singulares volitiora es, nempe haec et illa affir- lmatio, et haec et illa negatio. Concipiamus itaque lsingularem aliquam Volitionem, nempe modum Cogitandi, quo Mens assii mat, treS angulos trianguli aequales esse duobus rectis. Haec a Troatio concepi tam sive ideam trianguli involvit, hoc est, sine idea trianguli non potest concipi. Idem enim est, lsi dicam, quod A conceptum B debeat involvere, ac quod A sine B non possit concipi. Deinde haec a Tr- lmatro Per Axio n. 5. hujus) non potest etiam sine lidea trianguli esse. Haec ergo assirmatio sine idea trianguli nec esse, nec concipi potest. Porro b eo l

175쪽

2 25

trianguli idea, hanc eandem assirmationem invoIv

xe debet, nempe, quod treS ejus anguli aequentur duobus rectis. Quare et Vice versa haec trianguli inea, sine hac assirmatione nec esse, nec concipi po-

teli, adeoque s Per Desin. u. huius) haec affirmatio ad essentiam ideae trianguli pertinet, nec aliud praeter ipsam est. Et quod de hac volitione diximus, quandoquidem eam ad libitum sumpsinius) dicentium etiam est de quacunque Volitione, nempe, quod Practer ideam nihil sit. Q. E. D. COROLL. Voluntas et intellectus unum et J J idem sunt. DEΜONSTR. Voluntas et intellectus nihil praeis ter ipsas singulares volitiones et ideas sunt. Per Drv. 48. hujus et ejussdem Sc ιol.) At singularis volitio et idea cyer Pro . Praeced.) unum et idem sunt, ergo volutitas et intellectus unum et idem sunt. μ E. L .

S cIIo L. His causam, quae communiter erroris esto sta tuitur, sustulimus. Supra autem ostendimus, fallitatem in sola privatione, quam ideae mutilatae et confusae involvunt, consistere. Quare idea falsa, quatenus falsa est, certitudinem non involvit. Cum itaque dicimus, hominem in falsis acquiescere, nec de iis dubitare, non ideo ipsum certum esse, sed tantum non dubitare dicimus, vel quod in fanis acquiescit, quia nullae causae dantur, quae essiciant, ut ipsius imaginatio fluctuetur. Qua de re vide Scholium Propositionis 44 . hujus Partis. Quantumvis igitur homo falsis adhaerere supponatur,

nunquam tamen ipsum certum esse dicemus. - Nam

per certitudinem quid positivum intelligimus, ,ide

HOR. 45. huius cum eiusdem Schol ) non vero dubiatationis' privationem. At per certitudinis Privationem falsilom intelligimus. Sed ad uberiorem ex Plicationem Praecedentia Propositionis quaedam monenda

176쪽

menda superstitit. Superest deinde, ut ad obiectiones, quae in nostram hanc doctrinam objici possunt,

respondeam; et denique, Ut omnem amoveam scru-PuIum, optrae pretium esse duxi, hujus doctrinae quasdam utilitates indicare. Quasdam, ira quam; Nam praecipuae eX iis, quae in quinta parte dicemus, melius intelligentur. Incipio ibitur a primo, LectoreSque moneo, ut accurate ditiinguant anter ideam sive Mentis conceptum, et inter imagines rerum, quaS imaginamur. Deinde necesse est, ut distinguant inter ideas et verba, quibus res significamus. Nam quia haec tria, imigines scilici, verba , et ideae a multis vel plane contunduntur, Vel non satis accurate, Vel deniques''J non satis caute distinguuntur, ideo hanc de voluntate doctrinam, stitu prorsus necessariam, tam ad speculationem, quam ad vitam sapienter instituendam, plane ignorarunt. Quippe, qui putantideas consistere in imaginibus A quae in nobis exsorporum occursu formantur, sibi persuadent. ideas illas vertim, quarum similem nullam imaginem for- lmale possumus, non esse ideas, sed tantum figmenta, quae eX libero voluntatis arbitrio fingimus; ideas igitur, veluti picturas in tabula mutas, aspiciunt, et hoc

Praejudi Cio praeoccupati, non vident, ideam, quate- ilnus idea est, affirmationem aut negationem involvere. MDeinde, qui verba confundunt cum idea, vel cum ipsa affirmatione, quam idea involvit, putant se posse Contra id, quod sentiunt, velle; quando aliquid

solis verbis contra id, quod sentiunt, affrmant, aut negant. Haec autem praejudicia exuere facile is poterit, qui ad naturam cogitationis attendit, quae extensionis conceptum minime involvit; atque adeo

clare intelliget, ideam quandoquidem modus cogitandi est) neque in trei alicujus imagine, Deque in

verbis consistere. Verborum namque et imaginum essentia a solis motibus corporeis Constitui ir, qtai minime involvunt. lAtque cogitationis conceptum

177쪽

Atque haec pauca de his monuisse sussciat, qua

re ad praedictas objectiones transeo. Harum P tama est, quod constare Putant , Voluntatem latiuS te ex tendere, quam intellectum; atque adeo ab eodem diversam esse. Rasio autem, Cur Platant, votui ta- te in latius se extendere, quam intellectum, est, quia se experiri aiunt, se non majore assentiendi , livo affirmandi et negandi facultate indigere ad insanitas aliis rebuS, quas non percipimuS, assen ituricii vi,

quam jam habemus; at quidem majori facultato intelligendi. Distinguitur ergo voluntas ab intellectu, quod finitus Mic lit; illa autem iii finita. Secuti Conobis objici potest, quod experientia nihil clari tib v x-deatur docere, quam quod nostrum judicium Pollumus suspendere, no rebuS, qua S percipimus, nil cum etiamur; quod hinc etiam confirmatur, qUou DLmo

dicitur decipi, quatenus aliquid percipit; ieci talatum, quatenus assentitur, aut disLmit. EX. gr. qui equum alatum fingit, non ideo concedit dati equum alatum, hoc est, non ideo decipitare, nisi simus i Iconcedat, dari equum alatum; nihil igitur claratas videtur docere experientia, quam quod Volunta ,sive facultas assentiendi libera sit et a facultate intelligendi diversa. Tertio objici potest, quod uria

assium itio non plus realitatis videtur Continere, quom aba, hoc est, non majore potentia indigere vidcmuc ad allirmandum, verum e sie id, quod Verum .it, quam ad aliquid, quoclifal Ium est, verum esse a hic- mandum; at unam ideam plus realitati S, sive perfectionis, quam aliam habere percipimus; quantum enim obJecta alia aliis praestantiora, tantum eciam eorum ideae aliae aliis persectiores sunt; eX quibus etiam conitare videtur disserentia inter voluntatem

et intellectum. Ouarto objici potest, si homo non operatur ex libertate voluntatis, quid ergo fiet, ii in aequilibrio lit, ut Buridam alitia r Fumene et siti P rabat quoin ii concedam, Viderer asinam , vel homi-

178쪽

nis statuam, non hominem concipere ; si autem ne gem, ergo seipsum determinabit et Consequenter eundi facultatem et faciendi qui quid velit, habet. Praeter haec alia forsan possunt obiici; sed quia inculcare

non teneor, quid uriusquis hie somniare potest, ad has objectiones tantum risspondere curabo, idque quam potero breviter. Et quidem ad primam dico, me concedere, Ioluntatem IasiuS se extendere, quam intellectum, si per intellectum claras tantummocio et distinctas ideas intelligant; sed nego volutua mlatius se eXtendere, quam perceptioneS , sive Coraci piendi facultatem; nec sane Video, cur facultas VO-Ιendi potius dicenda est infinita, quam senti Dcii facultas; sicut enim infinita unum tamen post 5liud; nam infinita Timul assirmare non possumuS euciem volendi facultate possumus aiurnia te, sic clitim inimnita Corpora unum nempe post aliud) ea clem tentiendi facultate possumus sentire, sive percipere. uod si dicant, infinita dari, quae percipere Dori postu

quenter nulla volendi facultate posse assequi. At dicunt, si Deus vellet efficere, ut ea etiam percipe TemuS, majorem quidem facultatem percipiendi cle-beret nobis dare; sed non majorem, quam dedit, volendi facultatem ; quod idem est, ac si dicerei, i, quod si Deus velit efficere, ut infinita alia enta a VJ intelligeremus, necesse quidem esset, ut nobis daret maiorem intellectum ; sed non universaliorementis ideam, quam dedit, ad eadem infinita entia

amplectendum. Ostendimus enim voluntati m ens esse universale, siVe ideam, qua omnes singulares volitiones, hoc est, id, quod iis omnibus Cotti m ne est, explicamuS. Cum itaque hanc omnium volitionum communem, sive universalem adtiam facultatem esse credant, minime mirum, si hanc facula a-iem ultra limites intellectus in infinitum se extende re dicant. Universale enim aeque de uno, ac de illΡluribus, ac de infinitis individuis dicitur. Ad se-

179쪽

DE MENTE.cundam Osiectionem mspondeo negando, nos liberam habere potestistem judii tum suspendeo i. Lias mcum dicimus, aIiquem judiei m suspenditie . nnulaliud dicimus, quam quod vidi t. se rem non . claeis quate pHrcipere. Fiat igitur judicii ius phialio revera perceptio et non libera Voluntas. Quod ut Clare intelligatur, Concipiam HS Puerum, equum imuginantem, nec aliud quicquam Percipient m. QuandO-quiclem haec imaginatio equi ediistentiam involvit, per Corsit. μορ. 17. hujus) m c puer quicquam per-eipit, quod equi existentiam tollat, ille necesturio equum, ut praesentem, Cori templabitur: nec de eius existentia poterit dubitare, quamvis de eadem , onsit certus. Atque hoc quotidie in somnis experimur, nec credo aliquem esse, qui putet, te, dum i omnia Iiberam habere potestatem trisphndundi de ii., quae somniat, judicium, ei fiuiendique, ut ea, quMO se videre so ira Diat, non somniet; et nihilominuS Contingit, ut etiam in somnis judicium suspendamus,

c do neminem decipi, quatenus percipit, hoc est, Mentis imaginationes, ita se conlide latas, nihil ei roris Involvere concedo; Uicie Schol. PrOP. LT. huιus sed nego, hominem nihil affirmare, quathnuS Percipit. Nam quid aliud est equum alatum percipere, quam alas de equo affirmare 8 Si enim Mens Praeter equum alatum nihil aliud perciperet, eundum sibi

Praesentem Contemplis retur, neC Caula in haberet uΙ-

Iaiti dubitandi de ejusdem exiliemia, nec ullam dissentiendi facultatem. Disi imaginatio equi alati juni tast ideae, quae existentiam ejusdem equi tollit, veΙ quod percipit, ideam equi alati, quam habet, esse

inadaequatarn, atque tum vel ejusdem equi exilientiam necessario negabit, vel de eadem necessario P Jdubitabit. Atque his puto me ad terti'm etiam objectionem respondisIe, nempe, quod Voluntri S universale quio sit, quod de omnibus ideis praedicatur; quodque id tantum significat, quod omnibus ideis

180쪽

commune est, nempe affirmationem, cuius propterea adaequata essentia, quatenus sic abstracte concipitur, debet esse in unaquaque idea et hac ratione tacitum in omnibus eadem; sed non quatenus consideratur essentiam ideae constituere; nam eatenus

singulares affirmationes aeque inter se disserunt, ac ipsae ideae. EX gr. affirmatio, quam idea circuli ab illa, quam idea trianguli involvit, aeque differt, ac idea circuli ab idea trianguli. Deiticle absolute nego, nos aequali cogitandi potentia indigere ad affirmandum, Verum esse id, quod Verum est, quam ad a1 firmandum, verum esse id, quod 1 alium ist. Nam hae duae affirmationes, si nientem spectes, se habent ad invicem, ut en S ad D On- ens; nihil enim in id eis politivum est, quod falsitatis formam constiatuit. vide I OP. 55. hujus cum ejus Schol. et Schol. Pro . hujus ) Quare bic apprime Venit notandum, quam facile decipimur, quando universalia cum singularibus et entia rationiS et absti acta cum realibus confundimus. Quod denique ad quartam objectionem attinet, diCO, me omnino Concedere, quod

homo in tali aequilibrio positus, nempe qui nitidaliud percipit, quam sitim et famem, talem cibum et talem potum, qui aeque ab eo distant) fame et siti peribit. Si me rogant, an talis homo non potius asinus, quam homo sit aestimandus 8 dico, me ne- lscire, ut etiam nescio, quanti aestimandus sit ille, iqui se pensilem facit et quanti aestimandi sint pueri, l1tulti, Vesani etc. . lSuperest tandem indicare, quantum hujus doctrinae cognitio ad usum vitae conferat, quod facile ex his animadvertemu S. Nempe IV. Quatenus docet in os ex solo Dei Diatu agere, divinaeque naturae esse lyarticipes et eo magis, quo perfectiores actiones agimus et quo magis magisque Deum intelligimus. Haec tergo doctrina, praeterquam quod animum omnimocle quietum reddit, hoc etiam habet, quod nos do-

SEARCH

MENU NAVIGATION