Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

DE IURE NATURALI. 509que voluptas. Nec Theologi hanc dissicultatem tol-Iunt, qui scilicet si tuunt huius impotentiae causam humanae naturae vitium seu peccatum esse , quod originem a primi parentis Iapsu traxerit. Nam si etiam in primi hominis potestate fuit tam stare, quam Iabi et mentis compos erat et natura integra, qui fieri potuit, ut sciens prudensque Iapsus fuerit gAt dicunt, eum a Diabolo deceptum fuisse. Verum

quis ille fuit, qui ipsum Diabolum decepit g quis,

inquam, ipsum, omnium Creaturarum intelligentium praestantissimum, adeo amentem reddidit, ut Deo major esse voluerit g Nonne enim se ipsum, qui Μentem sanam habebat, suumque Esse, quantum in se erat, conservare conabatur g Deinde qui fieri potuit, ut ipse primus homo, qui mentiS compos erat et suae voluntatis dominus, seduceretur et mente pateretur capi 8 Nam, si potestat'm habuit, ratione recte uteri di, decipi non potuit: nam, quantum in se fuit, conatus est necessario suum Esse, Mentemque suarii sanam conservare. Atqui supponitur , eum hoc in potestate habuisse: ergo Mentem suam sanam neces-1ario conservavic nec decipi potuit. Quod ex ipsius historia falsum esse constat; ac proinde fatendum est, quod in primi hominis potestate non fuerit, ratione recte uti; sed quod, sicuti nos, assectibus fuerit ob-

g. VII. Quod autem homo, ut reliqua individua, suum Esse, quantum in se est, conservare Conetur , negare nemo potest. Nam si hic aliqua concipi posset disserentia, inde Oriri deberet, quod homo voluntatem haberet Iiberam. Sed quo homo a nobis magis liber conciperetur, eo magis cogeremur statuere, ipsum sese necessario debere conservare et mentis compotem esse, quod sacile unusquisque, qui libertatem Cum contingentia non Confundit, mihi concedet. Est namque libertas virtus, seu per- f*7'Jfectio: quicquid igitur hominem impotentiae arguit,

362쪽

id ad ipsius libertatem referrI nequit. Quare homo minime potest dici liber , propterea quoci potest non

existere, Vel quod potest non uti ratione; sed tantum quatenus potestatem habet existendi et operandi secundum humanae naturae leges. Quo igitur hominem magis liberum esse consideramus, eo minus dicere possumus, quod possit ratione non uti et mala

prae bonis eligere; et ideo Deus, qui absolute liberox stit, intelligit et operatur necessario etiam , nem Pe ex suae naturae necessitate existit, intelligit et op ratur. Nam non dubium est, quin Deus eadem, qua existit, Iibertate operetur: ut igitur e ipsius naturae necessitate existit, ex ipsius etiam naturae

necessitate agit, hoc est, Iibere absolute agit. g. VIII. Concludimus itaque, in potestate uniuscuiusque hominis non esse ratione semper uti et in summo humanae libertatis fastigio esse; et tamen unumquomque semper, quantum in se est, conari suum Esse con servare et quia Unusquisque tantum juris habet, quantum potentia Vales quicquid unusquisque, sive sapiens, sive ignarus conatur et agit, id summo naturae iure conari et agere. Ex quibus sequitur Ius et institutum naturae, sub quo omnes

nascuntur homines et maxima ex parte vivunt, nihil,

nisi quod nemo cupit et quod nemo potest, proui-bere, non Contentiones , non odia, non iram, Doridolos, nec absolute aliquid, quod appetitus suadet,aVersari. Nec mirum. Nam Datura non legibus hi manae rationis, quae non nisi hominum verum titi-1e et Conservationem intendunt, continetur; sed infinitis aliis, quae totius naturae, cujus homo Particula est, aeternum ordinem respiciunt, ex cujus sola necessitate omnia iiii dividua certo modo determina Irtur ad existendit m et operandum. Ouicquid ergo nobis ici natura ridic' lum, absurdum, aut malum videtur, id inde est, quod res tantum ex parte novimus, totiusque naturae ordinem et cohaerentiam maxima

363쪽

ora DE IVRE NATURALI.

maxima ex parte ignoramus et quod, omnia ex prae scripto nostrae rationis ut dirigerentur, Volumus; cum tamen id, quod ratio malum esse dictat, non malum sit respectu ordinis et legum univdriae natuis rae, sed tantum soIius nostrae naturae legum re spectu

f. IX. Praeterea sequitur, unumquemque f* Itamdiu alterius esse juris, quamdiu sub alterius pa- testate est et eatenus sui iuris, quatenus Vim Omnem repet Iere, damnumque'sibi illatum ex sui animi sententia vindicare et absolute, quatenus eta suo ingenio vivere potest. g. X. Ιs alterum sub potesta te habet, quem Iigatum tenet, vel cui arma et media Lese defendendi aut evadendi ademit, vel cui m elum iniecit, vel quem sibi beneficio ita devinxit, MA ei potius, quam sibi morem gerere et potius ex ipsi lis , quam eX sui animi sen tentia vivere velit. Qui primo, Vel securido modo alterum in potestate habet, ejus tantum Corpus, non Mentem tenet; tertio autem, Vel qua

to, tam ipsius Mentem , quam Corpus sui juris fecit ; sed non nisi durante metu, Vel spes hac vero, aut illo adempto manet alter sui juris. f. XI. Judicandi facultas eatenus etiam alte rius jurib esse potest, quatenus Μens potest ab altero decipi. Ex quo sequitur, Mentem eatenus sui iuris

omnino esse, quatenus recte uti potest ratio . Imo quia humana potentia non tam ex Corpori S Toboro.

quam ex Mentis fortitudine aestimanda est; hinc sequitur, illos maxime sui jaris ess , qui maxime ratione pollent, quique maSime eadem ducuntur; atque adeo hominem eatenus liberum omnino VOCO, i quatenuS ratione ducitur; quia eatenus ex causis,

quae per solam ejus naturam possi in t adaequale intelligi, ad agondum determinatur, tametsi ex iiS Dei cessario ad agensum determinetur. Nam libertas ut

364쪽

sae TRACTAT. POLIT. CAP. II.

ut Art. . Lujus Cay. ostendimus agendi necessitatem non tollit , sed ponit. g. XII. Fides alicui data, qua aliquis solis ver bis poIlicitus est, se hoc, aut illud facturum, quod

pro suo jure omittere poterat, Vel contra, tamdiuxata manet, quaruditu eius, qui fidem dedit, Donmutatur voluntas. Nam qui potestatem habet solvendi fidem, is revera suo jure non cessit; sed verba tantum dedit. Si igitur ipse, qui naturae iure sui judex est, judicaverit, seu recte, seu praves nam errare humanum est) ex fide data plus damni, quam utilitatis sequi, ex suae mentis sententia fidem sol vendam esse censet et naturae aure sper Art. s. ii uaCap. eandem solvet. f. XIII. Si duo simul conveniant et vires iun- f*7β gant, plus stibul possunt et consequenter Plias juris in naturam'simul habent, quam uterque solus et quo plures necessitudines sic junxerint suas, eo omnes simul plus juris habebunt.

XIV. Quatenus homines ira, invidia , aut aliquo odii affectu conflictantur, eatenus diversetra huntur et invicem contrarii sunt et Propterea eo plus timendi, quo plus possunt, magisque callidi et astuti surit, quam reliqua animalia ; et quia homines ut Plurimum, ut in Art. 5. Praeo. Cay. diximus) his affectibus natura sunt obnoxii; sunt ergo homines ex natura hostes. Nam is mihi maximus hostis, qui mihi maxime timendus et a quo mihi maxime cavendum est. f. XV. Cum autem Per t. s. hujus CaP. in statu naturali tam diu unusquisque sui juris sit, quamdiu sibi cavere potest, ne ab alio opprimatur et unus solus frustra ab omnibus sibi cavere conetur bino sequitur, quamdiu jus humanum naturale uniuScultisque Potentia determinatur et uniuscujusque est,

365쪽

DE T E NATURALI. tamdiu nullum esse; sea magis opinione, quam roconstare, quandoquidem nulla ejus obtinendi bst securitas. Et certum est, unumquemque tanto minus posse et consequenter tanto minus juris habere, quam in maiorem timenai causatra habet. His accedit, quod homines vix absque mutuo auxilio vitam sustentare et mentem colere possint; atque adeo conincludimus Ius naturae, quod humani generis prOPrium est, vix posse concipi, nisi ubi homines jura habent communia, qui simul terras, qlias habitare et colere possunt, sibi vindicare, seseque munire,

Vimque omnem repellere et ex communi omnium

sententia vivere possunt. Nam Ῥer Art. 15. hujus Cay. quo plures in unum siς conveniunt, eo omnes simul plus juris habent ; et si Scholastici hac de causa, quod scilicet homines in statu natura Ii vix sui juris esse possunt, velint hominem animal sociale dicere, nihil habeo, quod ipsi S contradicam. f. XVI. Ubi homines jura communia' habent,

omnesque ima veluti mente ducuntur, certum est Per Art. 15. hujuS Ca .) eorum unumquemque tanto minus habere juris, quanto reliqui simul ipso potentiores sunt, hoc est, illum revera ius nullum in naturam habere praeter id, quod ipsi. commune Concedit jus. Caeterum quicquid ex communi s* Jconsensu ipsi imperatur, teneri cXequi, Vel Per Art.

4. hi tis Cay.) jure ad id cogi.

g. XVII. Hoc ius, quod multitudinis potentia definitur, Imperium appellari solet. Atque hoc is

absolute tenet, qui curam Reipublicae eae communi consensu habet, nempe jura statuendi. interpretandi et abolendi, urbes muniendi, de bello et pace decernendi etc. Quod . si haec cura ad Concilium peristineat, quod ex communi multitudine componitur, tum Imperium Democratia appellatur; si autem ex

quibusdam tantum selectis, Aristocratia et si denique

366쪽

514 TRACTAT. POLIT. CAP. II que R ei publica e cura et Consequenter imperium Penes unum sit , tum Monarchia appellatur. g. XVIII. Ex his, quae in hoc Capite ostendiamus, perspicuum nobis fit, in statu naturali non dari peccatum, VeI si quis peccat, is sibi, mon alteri

Peccat: quandoquidem nemo Jure naturae alteri, nisi elit, morem gerere tenetur, nec aIiquid bonum,

aut malum habere, nisi quod ipse ex suo ingenio bonum, aut malum esse, decernit; et nihil absolute naturae Iure prohibetur, nisi quod nemo potest vid. Art. 5. et 3. hujus Cay.). At peccatum actio est, quae iure fieri nequit. Quod si homines ex naturae

instituto terierentur ratione duci, tum omneS Deceia sario ratione ducerentur. Nam naturae instituta Dei

instituta sunt, Per Art. Q. et 5. hujus Cay. quae Deus eadem, qua extitit, libertate instituit, qua0que adeo ex naturae divinae neces ate consequum lux, vide Art. 7. hujus caP. et Consequenter aeterna sunt. nec violari possunt. Sed homiti S maxime appetitu sine ratione ducuntur, Deo tamen naturae Ordinem perturbant, sed necessario sequuntur; ac proinde ignarus et animo impotens non magiS eae naturae Jure tenetur, vitam sapienter instituere, quam aeger tenetur sano Corpore esse.

XIX. Pecc tum itaque non nisi in Imperio concipi potest, ubi scilicet quid bonum et quid ma- Ium sit ex communi totius imperii jure decernitur et ubi nemo tyer Art. 5. hujus Cay. jure quicquam agit, nisi quod ex commuDi de veto, Vel consensu agit. Id enim ut in Arnec. Art. diximia peccatum est,

quod jure fieri nequit. sive quod jure prohibetur;

obsequium autem est conitatis voluntas, id exequen-

774 di; quod jure bonum eli et ex communi decreto fieri debet. g. XX. Solemus tam 'ri id etiam PesC'tum appelIare, quod contra sanae rationis dictamen sit et

367쪽

DE IVRE ITATURALI. 515 obsequium constantem voluntatem moderandi appetitus ex rationis praescripto; quod omnino probarem, si humana Iiberias in appetitus lice4tia et servitus in rationis 1mperio cpnsisteret. Sed quia humana libertas eo major est, quo homo magis ratione duci et appetitus moderari potest, non possiimus, nisi ad-mp dum improprie, Vitam ratio Dalem , Vocare, obsequium et peccatum id, quod revera Μentis impo-3entia; non autem contra se ipsam licentia est et per quod homo servus potius, quam liber potest dici. Vide Art. I. et 11. hujus CaP. f. XXL Verum enim Vero, qHia ratio pietatem exercere et animo tranqDillo et bono esse docet, quod non nisi in imperio fieri potest et pxaeterea quia fieri nequit, ut muItitudo una veluti mente ducatur, sicut in imperio requiritur, nisi jura habeat, quae ex rationis praescripto institui a sint; non ergo adeo improprie homines, qui in imperio vivere Consue-Verunt, id peccatum vocant, quod contra rationis dictamen fit, quandoquidem optimi imperii juxa. Nide Art. 13. hujus Caρ. ex rationis dic tamine institui debent. Cur autem dixerim, Art. 13. hujus Cay. hominem in statu Daturali sibi peccare, si quid Deccat, de hoc vide Cap. Art. R. et 5. ubi Ostenditur, quo sensu dicere possumus, cum , qui impie rium tenet et Jure naturae potitur, legibus adstrictum esse et peccare posse. g. XXII. Ad Religionem quod attinet, Certum etiam est, hominem eo magis esse liberum es sibi

maxime obsequentem, quo Deum magis amat et animo magis integro colit. Verum quatenUS non ad naturae ordinem, quem ignoramus, sed ad soIarationis dictamina, quae Religionem Concernunt, attendimus et simul consideramus, eadem nobis a

Deo, quasi in nobis ipsis loquente, revelari, vel

etiam haec eadem Prophetis veluti jura fuisse revelata,

368쪽

3 16 TRACTAT. POLIT. CAP. II. eatenus, more humano loquendo, dicimus hominem Deo obsequi , qui ipsum integro animo amat et contra Peccare, qui caeca cupiditate ducitur ; sed interim momores esse debemus, quod in Dei potestate sumus,

P sicut lutum in potestate figuli, qui ex eadem

in illa alia vasa ad decus, alia ad dedecus facit, atque adeo quod homo contra haec Dei decreta quidem, quatenus in Dostra, vel in Prophetarum Mente tanquam jura inlaxipta fuerunt; at non contra aeternum Dei decretum, quod in universa natura inscriptum est, quodque totiuS naturae ordinem respicit, quidquam agere potest.

XXIII. Ut itaque peccatum et obsequium Brscte sumptum, sic etiam justitia et injustitia non nisi in imperio possunt concipi. Nam nihil in natura datur, quod iure posset dici hujus esse et non alteritis; sed omnia omnium sunt, qui scilicet pote- fatem habent sibi eadem vendicandi. At in imperio ubi communi Iure decernitur , quid hujus, quidque illius sit, ille justus vocatur, citi constans est Voluntas tribuendi unicuique suum ; injustus autem, quieontra, Conatur id, quod alterius est suum facere. g XXIV. Caeterum laudem et vituperium assectus esse thetitiae et tristitiae, quos comitatur idea viri ratis, aut impotentiae humanae tanquam causa, explicuimus in nostra Ethica.

g Ι. Imperii cujuscunque status dicitur Civilis ;imperii autem int0grum corpus Civitas appellatur, et commuta a Imperii negotia, quae ab ejus, qui imperium tenet, directione pendent, ReSpublica. Deinde homines, quatenus ex jure civili omnibus Civi. tatis commodis gaudent, cives appellamus et subditos, quatenus civitatis institutis, seu legibus parere tenentur. Denique status Civilis tria clari genera,

369쪽

DE sVΜΜARUM POTESTATVΜ. 517 nempe Democraticum, Aristocraticum et Μonarchicum, in Art. 17. Cap. Praecessi diximus. Jam anteis

quam de rinoquoque leorsim agere inciphyn, illa prius demonstrabo, quae ad statum civilem in geneis

Te Pertinent ; quorum ante Omnia considerandum

g. IL Ex Art. I 5. praeced. Cap. patet imperii, seu summarum potestatum Ius nihil esse praeter ipsum naturae JuS, quod potentia, non quidem uniuscujusque; sed multitudinis, quae una vel uti mento ducitur, determinatur, hoc est, quod unus- f*7 quisque in statu naturali, sic etiam totius imperii co

pus et mens tantum iuris habet, quantum potentia Valet; atque adeo unusquisque civis, seu subditus tanto minus juris habet, quanto ipsa Civitas ipso potentior est,' vid. Art. 16. Praeced. Cayo et consequenter unusquisque civis nihil jure agit, nec habet praeter id, quod communi Civitatis decreto defendere potest. f. III. Si Civitas alicui concedat Ius et conse quenter potestatem nam alias per Art. 12. Praeced. Cap. verba tantum dedit) vivendi ex suo ingenio, eo ipso suo jure cedit et in eum transfert, cui talem potestatem dedit. Si autem duobus, aut pluribus hanc potestatem dedit, ut scilicet unusquisque ex suo ingenio vivat, eo ipso imperium divisit et si denique unicuique civium hanc eandem potestatem dedit, eo ipso sese destruxit, nec manet amplius Civitas ; sed

redeunt omnia ad statum naturalem, quae omnia

ex praecedentibus manifestissima fiunt; atque adeo sequitur, nulla ratione posse concipi, quod unicuique civi ex Civitatis instituto liceat ex suo ingenio Vivere et consequenter hoc Ius naturale, quod scilicet unusquisque sui judex est, in statu civili necessario cessat. Dico expresse ex CiDitatis in situto ; nam Ju S

370쪽

518 TRACTAT. POLIT. CAP. III. Ius nati ae uniuscujusque si recte rem perpendamus in statu Hvili non cessat. Homo namque tam in statu ma turaIi, quam civili eX Iegibus tuae naturao a sit, suaeque utilitati consulit. Homo, inquam, iri utrθqusi statu spe, aut metu ducitur ad hoc, aut illud agendum, vel omittendum; fed praecipua inter utrumque statium disserentia est, quod in statu

civili omnes eadem metuant et omnibuS Una, eademque securitatis sit caesa et vivendi ratio, quod satio iudicandi facultatem Uniuscujusque non tollit. Qui enim omnibus Civitatis mandatis obtemperare constituit, sive ejus potentiam metuit, vel quia tranquillitatem amat, is profecto suae securitati, suae que utilitati ex suo ingenio consulit. IV. Praeterea Concipere etiam non possumus, quod unicuique civi liceat Civitatis decreta , seu iura interpretari. Nam si hoc unicuique liceret, eo ipso sui judex esset; quandoquidem unusquisque facta sua specie iuris nullo negotio eXcusare, seu adornare f*3 posset et consequenter eX suo ingenio vitam in-1titueret, quod Per Art. Praeeed. est absurdum. V. Videmus itaque, Utiumquemque ciVem non sui; sed Civitatis juris esse, cujus omnia manis

data tenetur eXequi, nec ullum habere ius decernendi, quid aequuna, quid iniquum, quid pium, quidve impium iit ; sed contra , quia imperii corpus una

veluti mente duci debet et consequenter Civitatis Volunta S pro omnium voluntate habenda est, id quod Civitas justum et bonum esse decernit, tanquam ab unoquoque decretum esse, censendum est; atque adeo, quamvis subditus Civitatis decreta iniqua esse censeat, tenetur nihilominus eadem exequi. g. VI. At objici potest, an non contra rationis dictamen est, se alterius judicio omnino subjicere et Conseo uenter, an status civilis rationi non re- Pugnat; eta quo sequeretur statum civilem irratio-

SEARCH

MENU NAVIGATION