Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

DE IURE SvΜΜΛRVM POTESTATUM. 319naIem esse, nec posse creari nisi ab hominibus ratione destitutis; at minime ab iis, qui ratione ducuntur. Sed quoniam ratio nihil contra natiira1- docet, non potest ergo sana ratio dictare, ut unusquisque sui iuris maneat, , quamdiu homines affectibus sunt obnoxii, Ore Art. 15. Praeced. Cay. hoc est,' Per Art. 5. GR. 1. 3 ratio hoc posse fieri negat. Adde, quod ratio Omnino docet Pacem quaerere, quae quiadem obtineri nequit, nisi communia Civitatis j lixa inviolata serventur, atque adeo quo homo ratione magis ducitur, hoc est, ' ἡr Art. 11. Praeced. Ca . quo magis liber est, eo con stantius Civitatis jura servabit et summae potestatis, cujus subditus est, man

data exequetur. Ad quod accedit, quod status civilis naturaliter instituitur ad metum communem adbinendum et communes miseriaS propellendum, ac

proinde id maxime intendit, quod unusquisque, qui ratione ducitur, in statu naturali conaretur; sed frustra : Aer Art. 15. Praeced. CaP.) quapropter si homini, qui ratione ducitur, id aliquando EX ci 1ta

tis mandato faciendum est , quod rationi repugnare novit, id damnum longe compensatur botio, quod ex ipso si diu civili haurit: nam rationis etiam lex est, ut ex duobus malis minus eligatur, ac proinde concludere possumus, neminem quicquam contra suae rationis praescriptum agere, quatenus id agit, quod jure Civitatis faciendum est: quod nobis 1acilius unusquisque concedet, postquam expli- ἴφ'-Jcuerimus, quo usque Civitatis potentia et consequem ter Ius se extendit. g. VII. Nam considerandum primum Venit, quod sicuti in flatu naturali Oer Art. 11. Prae eci. CGP J ille homo maxime potens, maXimeque sui juris est, qui ratione ducitur; sic etiam illa Civitas maXime erit potens et maxime sui juris, quae rariO- ne fundatur et dirigitur. Nam Civitatis Ius poturitia multitudinis, qVae una veluti mente ducitur, de ter-

372쪽

TRACTAT. POLIT. CAP. III. Iininatur. Adhaec animorum unio concipi nulla ratione posset, nisi Civitas id ipsim maxime intendat, quod sana ratio omnibus hominibus utile esse docet. g. VIII. Secundo venit etiam considerandum,

quod subditi eatenus non sui ; sed Civitas iuris sint,

quatenus ejus Potentiam, seu minas metuunt, Vel qualetius sta tum civilem amanti 'er Pist. 1Ο. Praeced.

Cay. . Ex quo sequitur, quod ea omnia, ad quaa agenda nemo praemiis, aut minis induci potest, ad jura Civitatis non pertineant. EX. gr. judicandi facultate nemo Cedere potest et quibus enim praemiis, aut minis induci potest homo, ut credat, totum non esse sua parte majus, aut quod Deus non existat, aut quod corpus, quod videt finitum, Ens infinitum esse credat et absolute ut aliquid contra id, quod sentit, vel cogitat, credat 3 Sio etiam quibus praemiis, aut minis induci potest homo, ut amet, quem odit, vel ut odio habeat, quem amat Z Atque huc etiam illa referenda sunt, a quibus humana natura ita abhorret, ut ipsa omni malo pejora habeat, ut quod

homo testem contra se agat , ut se cruciet, ut Parentes interficiat suoS, ut Inortem Vitare non conelux

et similia, ad quae nemo praemiis, nec minis induci potest. Quod si tamen dicere velimus, Civitatem jus, sive potestatem habere talia imperandi, id nullo alio sensu poterimus concipere, nisi quo quis diceret, hominem jure posse insanire et delirare; quid enim aliud nisi delirium jus illud esset, cui nemo adstrictus esse potest8 Atque hic de iis expresse loquor, quae

duris Civitatis esse nequeunt et a quibus natura humana plerumque abhorret. Nam quod stultus, aut vesanus nullis praemiis, neque minis induci possit ad exequenda mandata et quod unuS, aut alter eKeo, quod huic, aut illi Beligioni addictus sit, im- ῆβψJ perii iura omni malo pejora judicat; iura tamen

Civitatis iri ita non iunt, quandoquidem iisdem plexique cives continentur; ac Proinde, quia ii, qui nihil

373쪽

nihil timent , neque sperant, eatenus sui iuris sunt; Per Art. 1 O. Prraeced. CGP. sunt ergo Per Art. 14. Praeced. Cay. imperii hostes, quos juxe cohibere

licet. s. IX. Tertio denique considerandum venit, ad Civitatis Ius ea minus pertinere, quae Plurimi inclignantur. Nam Certum est, homines naturae ductu in unum conspirare, Vel propter Communem metum, vel desiderio damnum aliquod commune ulciscendi; et, quia Ius Civitatis communi multitudinis potentia desiΠitur, certum est, potentiam Civitatis et JuS eatenus minui, quatenus ipsa causas praebet, ut plures in uniam conspirent. Habet certe Civitas quaedam sibi metuenda et sicut unusquisque civis, sivo homo in statu naturali, sic Civitas eo minus sui iuris est, ' quo majorem timendi causam habet. Atque haec de Iure summarum potestatum in subditos; jam antequam de earundem in alios jure agam, solVenda Videtur quaestio, quae de Heligione moVeri solet. F. X. Nam obiici nobis potest, an Status civilis et subditorum obedientia, qualis in statu civiIi requiri .stendimus, non tollat Religionem, qua Deum colere tenemur. Sed Si rem ipsam perpendamus, nihil reperiemus; quod possit scrupulum injicere. Μen S enim, quatenuS ratione utitur, non

iummarum potestatum, sed sui juris est Oer Art. II. CaP. Praeced. P. Atque adeo Vera Dei cognitio et amor nullius imperio subjici potest, ut nec erga proximum chalitas ; syer Art. 8. hujus Cay. et si praeterea consideremus summum charitatis exercitium

esse illud, quod ad pacem tuendam et Concordiam conciliandam fit, non dubitabimus, illum revera suo 'ficio functum esse, qui unicuique tantum auxilii fert, quantum jura Civitatis, hoc est, concordia .ut tranquillitas concedunt. Ad externos CuItus quod X attinet,

374쪽

TRRCTACT. POLIT. CAP. III. attinet, certum est, illos ad Veram Dei cognitionem et amorem, qui ex ea necessario sequitur, nihil prorsus juvare , nec nocere posse 9 atque adeo non tanti faciendi sunt, ut propter ipsos pax et tranquillitas

publica perturbari merentur. CaeterUm Certum elit,

'βJ me Juxe naturae, hoc est. Per Art. 5. Praec. CGP. ex divino decreto, non esse religionis vindicem; nam nulla mihi ost, ut olim Christi Discipulis potestas fuit, ejiciendi spiritus immundos et faciendi mi-Tacula, quae sane potestas adeo necessaria est ad propagandam Religionem in locis, ubi interdicta est, ut sine ipsa non tantum oleum et opera, Ut aiunt, perdatur, sed plurimae insuper creentur molestiae; cuius rei funestissima exempla omnia viderunt saecula. Unusquisque igitur, ubicunque sit, Deum. potest vera Heligione colere, sibique prospicere, quod viri privati officium est. Caeterunt cura Religionis propagandae Deo, vel summis potestatibus, quibus solis incumbit Reipublicae habere Curam,

committenda est. Sed ad propositum reVertor. g. XL Iure summarum potestatum in cives et subditorum ossicio explicato, superest, ut earum Iris in reliqua consideremus , quod jam ex dictis facile cognoscitur. Naim, quandoquidem Per Art. 2. ht

jus Cay.) Ius summae potestatis nihil est praeter ipsum

naturae Ius, sequitur duo imperia ad invicem sesse habere, ut duo homines in stata naturali, excepto hoc, qnod Civitas sibi cavere potest, ne ab alia Op-Primatur, quod homo in statu naturali non potest, nimirum qui quotidie somno, saepe morbo, a Ut animi aegritudine et tandem senectute graVatur et Praeter haec aliis incommodis est obnoAius, a quibus Civitas securam se reddere potest. g. XII. Civitas igitur eatenus sui iuris est, qu tenus sibi consulere et cavere potest, ne ab alia ΟΡ- Primatur, Per Art. 9. et 15. Praec. CaP.) et Per

375쪽

DE IURE SUMMARUM POTESTATUM. 525 Art. 1Ο. et I 5. Praec. CGP. satenus aIte ius iuris, quatenus alterius Civitatis potentiam timet, Vel qu tenus ab ea impeditur, quo minus id, quod vuΙt, exequatur, Vel denique quatenus ipsius auxiIio ad sui conservationem , vel incrementum indiget ; nam dubitare nequaquam possumus, quin, si duae Civitates invicem mutuum auxilium praestare volunt,

ambae simul plus possint et consequenter plus juris simul habeant; quam alterutra sola. Vid. Art. 15.

g. XIII. Haec autem clarius intelligi possunt,

si consideremus, quod duae Civitates natura hostes sunt. Homines enim Oer Art. 14. Praec. CGP.) in statu naturali hostes sunt. Qui igitur Ius naturae eX-tra Civitatem reti Dent, hostes manent. Si itaque altera Civitas alteri bellum inferre et extrema adhibere media velit, quo eam sui iuris faciat, id ei jure tentare licet, quandoquidem, ut bellum geratur, ei lassicit ejus rei habere voluntatem. At de pace nihil statuere potest, nisi connivente alterius Civitatis voluntate. Ex quo sequitur Jura belli uniuscujusque Civitatis esse; pacis autem non unius, sed duarum ad minimum Civitatum esse Iura, quae Pro- Pterea confoederatae dicuntur. f. XIV. Hoc foedus tamdiu fixum manet, quamdiu causa foederis pangendi, nempe metus damni seu lucri spes in medio est; hac autem, aut illo Civitatum alterutri adempto, manet ipsa sui juris, Per Art. 1 O. Praec. Ca d et vinculum, quo Civitates invicem adstrictae erant, sp onte sol Vitiar, ac Proinde unicuique Civitati jus integrum est solvendi foedus, quandocunque vult, nec dici potest, quod dolo, Vel perfidia agat, propterea quod fidem soI-vit, simuIatque metus vel spei causa sublata est, quia haec conditio unicuique contrahentium aequalis fuit, ut scilicet quae prima etatra metum esse POL

376쪽

324 TRACTAT. POLIT. CAP. III. set, sui iuris esset, eoque ex sui animi sententia uteretur

et praeterea quia nemo in futurum coutrahit, nisi politis praecedentibus circurristantiis : his autem mutatatis totius Italus etiam mutatur ratio et hac de causa unaquaeque confoederatarum Civitatum jus retinet sibi consulendi et unaquaeque Propterea , quantum potest, Conatur extra metum et consequenter

sui juris esse et impedire, quo minUS altera potentior evadat. Si quae ergo Civitas, tu deceptam esse, quaeritur, ea sane non confoederatae Civitatis fidem, sed suam tantummodo stultitiam damnare potest, quod scilicet salutem suam alteri, qui sui juris et cui sui imperii salus summa lex est, crediderit. f. XV. Civitatibus, quae Una pacem contraXerunt, ius competit dirimendi quaestiones, quae moveri possunt de pacis conditionibus seu legibus, quihus sibi invicem fidem adstrinxerunt, qUandoquidem pacis iura non Unius Civitatis, sed contrahentium simul sunt; er Art. 15. hujus Cay. quod si de iis convenire inter ipsa S non potest, eo ipso ad belli sta

tum redeunt.

9 XVI. Quo plures Civitates simi id pacem conin

δ' trahunt, eo unaquaeque reIiquis minus linienda, sive unicuique minor est potestas bellum infe-xendi; sed eo magis pacis tenetur conditioneS servare, hoc est, syer Art. 15. hujus CaP. eo minus sui juris est, sed eo magis communi foederatorum voluntati sese accommodare tonetur. g. XVII. Caeterum fides, quam sana ratio et Religio servandam docet, hic minime tollitur : nam nec ratio, nec Scriptura omnem datam fidem servare docet. Cui enim pollicitus sum , argentiam eri. gr. quod mihi secreto servandum dedit, custodire, fidem praestare non teneor, simul ac noverim, aut scire crediderim, furtum esse, quod mihi servandum dedit; sed rectius agam, si dem operam, ut suis resti-

377쪽

DE IURE SUMMARUM POTESTATVII. 525

tuatur. Sic etiam si summa potestas aliquid alteri se facturam promisit, quod postea tempus seu ratio docuit, 'aut docere videbatur, communi subditorum saluti obesse, fidem sane solvere teneturi. Cum itaque Scriptura non nisi in genere doceat fidem servare et casus singulares, qui eXcipiendi sunt, uniuscujusque iudicio relinquat, nihil ergo docet, quod iis, quae modo ostendimn S, repugnat. g. XVIII. Sed ne toties opus fit sermonis filum interrumpere et similes posthac obiectiones solvere,

monere Volo, me haec Omnia ex naturae humanae quo modo cunque consideratae necessitate demonstrasse, nempe ex universali omnium hominum conatu

sese conservandi, qui conatus omnibus hominibus inest, sive ignari, sivi sapientes sint, ac proinde quomodo conque homines, sive affectu, sive ratione duci considerentur, res eadem erit, quia demonstratio, ut diximus, universaIis est. C A P v et Ιv. g. I. Ius summarum potestatum, quod earum potentia determinatur, in praec. Cap. Ostendimus,

idque in hoc potissimum consistere vidimus, nempe quod impexit veluti mens sit, qua omnes duci de bent; adeoque lapsas jus habere decernendi, quid bonum, quid malum, quid aequum, quid iniquum, hoc est, quid singulis, vel omnibus simul agendum, vel omittendum sit, ac proinde vidimus iis solis f*'q)jus competere leges condendi, easque, quando de iis quaesito est, in quocunque singulari casu interpretandi et decernendi, an datus casus contra, Vel secundum jus factus sit; vide Art. 5, 4, 5. Praec. P. deinde bellum inferendi, vel pacis conditiones statuendi et offerendi, vel oblatas acceptandi. Vide

g. II. Cum haec omnia , ac etiam media, quae ad eadem exequenda requiruntur, omnia negotia

378쪽

525 TRACTAT. POLIT. CAP. IV. snt, quae ad integrum imperii corpus, hoc est, qua ad Rempublicam spectant, hinc sequitur, Rempublicam ab ejus solummodo directione pendere, qui summum habet imperium; ac proinde sequitur solius summae potestatis Ius esse de factis uniuscuiuiaque iudicandi, de factis cujuscunque rationem exigendi, delinquentes poena mulctandi et quaestiones inter cives de iure dirimendi , vel legum latarum pe-τitos satuendi, qui haec ejus loco administrent; deinde omnia ad bellum et pacem media adhibendi

et ordinandi, nempe urbes condendi et muniendi,

milites ducendi, officia militaria distribuendi et quid factum velit imperandi et pacis causa legatos mittendi et audiendi et denique sumptus ad haec omnia exigendi. III. Quoniam itaque solius summae potestatis iis sit negotia publica tractandi, vel ministros ad eadem eligendi, sequitur, subditum imperium asseclare, qui suo solo arbitrio, supremo Concilio inscio, negotium aliquod publicum aggressus est, taminetsi id, quod intenderat agere, Civitati optimum fore crediderit. g. IV. Sed quaeri solet, an summa potestas Iegibus hillivicta sit et consequenter an peccare possit 8

Verum quoniam legis et peccati nomina non tantum Civitatis Iura, sed etiam omnium rerum naturalium et apprimo rationis Communes regulas respicere solent, non possu mus absolute dicere, Civitatem nullis adstrictam esse legibus, seu peccare non posse. Nam si Civitas nullis legibus, seu regulis, sine quibus Civitas nota esset' Civitas, adstricta esset, tum Civitas non ut res naturalis, sed ut chimaera esset contemplanda. Peccat ergo Civitas, quando ea agit,

vel fieri patitur, quae causa esse possunt ipsius ruinae, atque tum eandem eo sensu peccare dicimus, quo PhyJ Pliilosoplti, vel Medici naturam peccare dicunt et hoc sumia dicere possumus, Civitatem peccare,

quando coatra rationis dictamen aliquid agit. Est

379쪽

DE NEGOTIIS PUBLICIS POLIT. 52 enim Civitas tum maxime sui juris, quando ex dicta. mine rationis agit; Per Art. T. Praeced. CaP.) quatenus igitur contra rationem agit, eatenus sibi deficit, seu peccat. Atque haec clarius intelligi potexunt, si consideremus, quod, cum dicimus unum

quemque posse de re, quae sui juris est, statuere, quicquid velit, haec potestas non sola agentis potentia, sed etiam ipsius patientis aptitudine definiri debet. Si enim ex. gr. dico, me jure posse de hacanensa, quicquid velim, facere, non hercle intelligo, quod jus habeam efficiendi, ut haec mensa herbam comedat; sic etiam, tametsi dicimus homines non sui , sed Civitatis iuris esse, non intelligimus, quod

homines Naturam humanam amittant et aliam induant; atque adeo quod Civitas ius habeat efficiendi, Ut homineS volent, vel quod aeque impossibile est,

ut homines cum honore adspiciant ea, quae risummovent, vel nauseam ; sed quod quaedam circumstantiae occurrant, quibus positis ponitur subdito Tum erga Civitatem reverentia et metus, et quibus 1 ublatis metus et reverentia et eum his Civitas una tollitur. Civitas itaque , ut sui iuris sit, metus et TeVerentiae causas servare tenetur ; alias Civitas es desinit. Nam iis, vel ei, qui imperium tenet, aeque impossibile est, ebrium, aut nudum cum sco tis Per plateas curreret histrionem agere, Ieges ab ipso Iatas aperte violare , seu contemnero et cum his

majestatem servare, ac impossibile est, simul esse et non esse; subditos deinde trucidaro, spoliare, Virgines rapere et similia, metum in indignationem et Consequenter statum civilem in statum hostilitatis

Vertunt.

f. V. Videmus itaque, quo sensu dicere possi1-mus, Civitatem Iegibus teneri et peccare posse. V

rum si per legem intelligamus Ius civile , quod ipso Iure civili vindicari potest et peccatum id, quod Iuro civili fieri prohibetur, hoc est, si haec nomina genuino

380쪽

523 TRACTAT, POLIT. CAP. IV. maino sensu sumantur, nulla ratione dicere possumus, Civitatem legibus adstrictam esse, aut posse

Peccare. Nam regulae et causae mecus et reVeren

tiae, quas Civitas sui causa servare tenetur; non ad Jura civilia, sed ad Ius naturale spectant; quandos η' quidem mer Art. Praeced.) non Iure civili, sed Jure belli vindicari possunt et Civitas nulla alia Tatione iisdem tenetur, quam homo in flatu naturali,

ut sui juris esse possit, sive ne sibi hostis sit, cavere

tenetur, ne se ipsum interficiat, quae sane cautio non obsequium, sed humanae Daturae libertas est: at Iura civilia pendent a solo Civitatis decreto, atque haec nemini, nisi sibi, ut scilicet libera maneat, morem gerere tenetur, nec aliud bonum, aut malum habere . nisi quod ipsa sibi bonum, aut malum esse decernit ; ac proinde non tantum ius habet sese vindicandi , leges condendi et interpretandi ; sed etiam easdem abrogandi et reum quemcunque' eX plenitum dine potentiae condonandi. f. VI. Contractus, seu leges, quibus multitudo jus suum in unum Concilium, vel hominem tranS- ferunt, non dubium est, quin violari debeant, quando communis salutis interest easdem violare. At judicium de hac xs, an scilicet communis salutis intersit, easdem violare, an secus, Demo privatus, sedis tantum, qui imperium tenet, iure ferre potest; Per Art. 5. huius Cay. ergo Iure civili is soIus , qui imperium tenet, earum legum interpres manet. Ad quod accedit, quod nullus privatus easdem jure vindicare Possit, atque adeo eum, qui imperium tenet, revera non obligant. Quod si tamen ejus naturae sint, ut violari nequeant, nisi simul Civitatis robur debilitetur, hoc est, nisi simul plerorumque civium communis metus in indignationem vertatur, eo ipso Civitas dissolvitur et contractus cessat, qui ProPterea non Iure civili, sed Iuro belli vindicatur. A quo deu0 is, qui imperium tenui, nulla etiam aIta de

SEARCH

MENU NAVIGATION