Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

functus, vel qui in catalogum eligendorum relatus est, in ipsius locum mittere debet. Quod si nec hoc fecerit, sed quod Concilium propter ejus absentiam rem aliquam consulendam in diem differre coactus fuerit, summa aliqua pecuniae sensibili mulctetur. Sed hoc intelligendum, quando quaestio est de IJ re, quae integrum imperium spectat, videlicet do bello et pace, du jure aliquo abrogando, vol inliis tuendo, de commercio etc. Sed si quaestio sit de re quae rinam, aut alteram Urbem spectet, de libellis supplicibus elo: satis erit, si major Concilii pars adiit. XXIIL Ut inter familias aequalitas in oInnibus et ordo sedendi, proponendi et dicendi habea tur, Vices servandae sunt, ut singulae singulis sesso nibus praesideant, et quae hae sessione prima, sequenti ultima sit. Sed eorum, qui ejusdem familiae sunt, is primus sit, qui prior electus fuerit.,. XXIV. Hoc Concilium quater ad minimum

in anno CoriVOcetur, ut rationem administrationis imperii a ministris exigant, ut rerum statum noscant et si quid praeterea statuendum sit, videant.

Nam adeo magnum civium numerum negotiis publicis continuo vacare impossibile videtur; sed, quia negotia publica interim exerceri nihilominus debent, ideo ex hoc Concilio quinquaginta, aut pIures eligendi sunt, qui soluto Concilio, ejus vicem suppleant, quique quotidie congregari dehoant in cubiculo, quod Regio sit proximum, atque adeo quotidie curam habeant aerarii, urbium, munimentOrum, educationis filii Regis et absolute eorum omnium magni Concilii officiorum, quae modo enumeravimuS, praeterquam illud, quod de rebus no

vis, de quibus nihil decretum est, consulere non possint. f. XXV. Congregato Concilid, antequam aliquid in eo proponatur, quinque, aut sex, aut Plu Y u reg

392쪽

5 o TRACTAT. POLIT. CAP. VI. res Iur speriti ex familiis, quae illa sessio no ordina Ioci priores sunt, Jaegem adeant, ut libellos supplices vel epistolas, si quas habent, tradant, ut rerum statum indicent et denique ut ex ipso intelligant, quid in stio Concilio proponere iubeat; quo accepto Concilium repetant et, qui ordio e loci prior est, rem consulendam aperiat. Νec de re suffragia statim colligenda, quae aliquibus videtur alicujus esse momenti, sed in id tempus disserenda quod rei necessitas concedit. Concilio igitur ad id statutum tempus soluto, poterunt interea uniuscujusque familiae Consiliarii de ipsa seorsum quaestionem habere et, si res iis magni momenti videbitur, alios, qui eodem officio futieti, vel qui eiusdem Concilii Can-Py'J didati sunt, consulere et, si intra constitutum tempus inter iosos convenire non poterit, illa familia extra suffragium erit; nam unaquaeque familia unum tantum ferre suffragium poterit) alias ejus familiae Iurisperitus instructus sententiam, quam optimam judicaverint esse, in ipso Concilio forat et sic

reliqui; et si majori parti visum fuerit post auditas

cuiusque sententiae rationes, rem iterum Perpe radere,

Concilium iterum in tempus solvatur, ad quod rina quaeque familia, quaenam ultima ejus sit sententia . pronunciabit et tum demum prae se me integro COD-cilio suffragiis coli ectis ea irrita habeatur, quae Centum ad minimum suffragia non habuerit, reliquae autem ad Regem deferantur a Iurisperitis omnibuS, qui Concilio interfuerunt, ut ex iis, postquam uniuS- cujusque partis rationeS intellexerit, quam velit, eligat, atque inde digressi ad Concilium revertantur, ubi Omnes Regem ad Constitutum ab ipso tempus exspectent, ut, quam sententiam ex latis eligendam ceti set, omnes audiant et quid faciendum, ipse decernat.

XXVI. Ad justitiam 'administrandam Concilium aliud ex solis Iurisperitis est formandum, qUO'rum officium sit lites dirimere et Poenas ex delinquentibu

393쪽

DE MONARCHIA. 54xtibus sumere; sed ita ut omnes sententiae, quas tulerint, ab iis, qui Concilii magni vicem supplent, probari debeant, itum scilicet, servato rite in iudi-

Cando ordine, prolatae fuerint et absque partium studio. Quod si quae pars, quae causa cecidit, ostendere poterit, aliquem ex iudicibus munere aliquo corruptum fuisse ab adversario, vel aliam conamunem causam amicitiae erga eundem, vel odii erga ipsum habere, Vel denique quod communis judicandi ordo non fuerit servatus, ea in integrum restituatur. Sed haec forsan Observari non possent ab iis, qui, quando quaestio de crimine est, non tam argu

menti S, quam tormentis reum convincere solent.

Verum nec ego hic alium in judicando ordinem concipio praeter eum, qui cum optimo Civitatis regi

mine convenit.

f. XXVII. Hi iudices magno etiam et impari

numero esse debent; nempe sexaginta et unuS, aut quinquaginta et unus ad minimtim et ex una familia non nisi unus eligendus, nec tamen ad vitam;

sed ut quotannis etiam aliqua ejus pars cedat et 'Ialii totidem eligantur, qui ex aliis lint familiis, quique ad quadragesimum aetatis annum pervenerint. 3. XXVIII. In hoc Concilio nulla sententia pro- Dunctanda, nisi praesentibus omnibus judicibus. Quod si aliquis morbi, aut alterius rei causa diu Concilio interesse non poterit, alius ad id tempus eligendus, qui ipsius Iocum suppleat. In suffragiis autem ferendis debebit unusquisque sententiam suam non palam dicere, sed calculis indicare. g. XXIX. Hujus et praecedentis Concilii vicariorum emolumenta sint primo eorum, qui mortis damnati sunt ab ipsis et etiam corum, qui summa quadam argenti plectuntur. Deinde ex unaquaque sententia, quam de rebus civilibus tu erint, ab eo, qui causa cecidit, pro ratione totius summae Partem

394쪽

54 a TRAcTAT. POLIT. CAP. VI. ala quotam accipiant, qua utrumque Concilium

gaudeat.

s. XXX. His Conciliis alia subordinentur in

unaquaque urbe, quorum etiam membra ad vitam

eligi non debent; sed etiam quotannis pars aliqua eligenda ex solis familiis, quae in eadem habitant: sed opus non est haec latius persequi. g. XXXI. Μilitiae stipendia nulla solvenda tempore pacis, tempore autem belli iis tantummodo quotidiana stipendia danda, qui quotidiano opere vitam sustentant. At duces et reliqui officiarii cohortium nulla alia emolumenta ex bello exspectanda habeant praeter hostium praedam. f. XXXII. Si quis peregrinus alicuius civis filiam in uxorem duxerit, ejus liberi sunt Cives censendi et in catalogo familiae matris inscribendi. Qui autem ex peregrinis parentibus in ipso imperio nati et educati sunt, iis constituto aliquo pretio Ius civis ex Chiliarchis alicujus familiae emere liceat et in

catalogum eiusdem familiae referantur : nec imperio, tametsi Chiliarchae lucri causa aliquem peregrinum infra constitutum pretium in numerum suorum civium receperint, aliquod inde detrimentum oriri potest; sed contra media excogitanda, quibus facilius civium augeri possit numerus et magna hominum detur confluentia. At, qui in catalogum civium non referuntur , aequum est, ut tempore sal- 'ς item beΙli otium suum labore aut exactione aliqua compensent.

g XXXIII. Legati, qui tempore pacis ad alias

Civitates pacis contrahendae, vel conservandae causa mitti debent, ex soIis Nobilibus eligendi sunt et ex Civitatis aerario sumptus iisdem suppeditandi,

non autem ex Regis domestico aerario.

6 XXXIV.

395쪽

I. XXXIV. Qui aulam frequentant et Regis domestici sunt, quibusque ex suo aerario domestico stipendia solvit, ab omni Civitalis minillecto seu officio secludendi sunt. Dico expresse, quibus Reae eae aerario suo domestico It endia solvit, ut eor-

poris custodes ab iisdent secludam. Nam corporis custodes nulli praeter cives eiusdem urbis in aula, Iervatis vicibus, vigilare pro Rege ante fores debent. g. XXXV. Bellum non nisi pacis causa inferendum, ut eo finito arma cessent. Urbibus igitur Jure belli captis et hoste subacto pacis conditiones instituendae Lint, ut captae urbes nullo praesidio servari debeant; sed vel ut hosti, pacis foedere acincepto, potestas concedatur easdem pretio redimendi,vel si ea ratione timor semper a tergo maneat fommidine loci) prorsus delendae sunt et incolae alio 1ocorum ducendi. XXXVI. Regi nullam extraneam matrimo- nio sibi jungere, sod tantum ex consanguineiS, Vel civibus aliquam in uxorem ducere liceat, ea tamen conditione. si scilicet civem aliquam duxerit, ut

qui uxori sanguine sint proximi, nullum Civitatis officium administrare possint. g. XXXVII. Imperium indivisibile esse debet. Si igitur Rex plures liberos procreavorit, ill Oriam

maior natu jure succedat, minime autem Concedendum, ut imperium inter ipsos dividatur, nec ut indivisum omnibus, vel aliquibus tradatur et multo

minus, ut partem imperii dotem filiae dare liceat. Nam, filias in haereditatem impetii venire nulla

xatione concedendum.

f. XXXVIII Si Rex liberis masculis orbus obiexit, ille, qui ipsi sanguine proximus, haereS impexit habendus, nisi forte uxorem extraneam duxerit,9uam repudiare nolit.

. XXXIX.

396쪽

54 TRACTAT. POLIT. CAP. VLf. XXXIX. Ad Cives quod attinet, patet eXArt. 5. Cap. I. eorum unumquemque ad omitia Bes)VJJ gis mandata, sive edicta a Concilio magno promulgata, vide de hac conditione Art. 13. et 19 hujus Ca itis) obtemperare debere, tametsi eadem absurdissima credat, vel jure ad id cogi. Atque haec Imperii Μonarchi in fundamenta sunt, quibus superstrui debet, ut stabile sit, quemadmodum in seq.Cap. demonstrabimus.

f. XL. Ad Religionem quod attinet, nulla

plane templa urbium sumptibus aedificanda, nec

jura de opinionibus statuencla, nisi seditiosae sint et

Civitatis fundamenta evertant. Ii igitur, quibus Religionem publice exercere conceditur . templum si velint, suis sumptibus aedificent. At Rex ad Religionem, cui addictus est, eXercendam templum

in aula sibi proprium habeat. C a P v T VII. g. L Imperii Μonarchici fundamentis explicatis, eadem hic ordine demonstrare suscepi; ad quod

apprime notandum est, praxi nullo modo repugnare, quod jura adeo firma constituantur, quae nec ab ipso Rege a Dolexi queant. Persae enim Regea .suos inter Deos colere solebant et tamen ipsi. Reges potestatem non habebant jura semel instituta revocandi, ut eX Dan. Cap. 5. patet; et nullibi, quod sciam, ΜOnarcha absolute eligitur, nullis expressis conditionibus. Imo nec rationi. nec obedientiae absolu- 'e, quae Inegi debetur, repugnat; nam fundamenta imperii veluti Regis aeterna decreta habenda sunt, adeo ut eius ministri ei omnino obediant, si, quando aliquid imperat, quod imperii fundamentis re- Pugn3t, mandata exequi velle negent. Quod exemplo Ulictis clare explicare possumus. Socii enim Ultilis ipsius mandatum exequebantur, quando navis

malo

397쪽

malo alligatum et cantu Syrenum mente captum, Te- Iigare noluerunt; tametsi id modis multis mitii-tando imperabat et prudentiae eiusdem imputatur, quod postea sociis gratias egerit, quod eX prima ipsius mente ipsi obtemperaverint. Et ad hoc Ulissis exemplum solent etiam Reges judices instrue re, ut scilicet justitiam exerceant, nec quenquam respiciant, nec ipsum Regem, si quid singulari ali quo casu imperaverit, quod contra institutum, ius esse noverint. Reges enim non Dii, sed homi ἴδ*nes sunt, qui Syrenum capiuntur saepe cantu. Si igitur omnia ab inconstanti unius voluntate pende Tent, nihil fixum esset. Atque adeo imperium Μο- narchicum, ut stabile sit, instituendum est, ut omnia quidem ex solo Regis decreto fiant, hoc est, ut omne ius sit Regis explicata voluntas ; at non Ut omnis Regis voluntas jus sit, de quo vide Art. 5. 5. et 6.

f. II. Deinde notandum, quod in jaciendis

fundamentis maxime humanos assectus observare

necesse est, nec ostendisse sufficit, quid oporteat fieri; sed apprime, qui fieri possit, ut homines, sive aia fectu, sive ratione ducantur, jurd tamen rata, fiXaque habeant Nam si imperii jura, sive libertas publica solo invalido legum auxilio nitatur, non tantum nulla ejus obtinendae erit civibus securitas, ut Art. 5. Cap. Praec. ostendimus, sed etiam exitio erit. Nam hoc certum est, nullam Civitatis conditionem miseriorem esse, quam optimae, quae labascere incipit, nisi uno actu et ictu cadat et in servitutem

ruat, quod sane impossibiIe videtur esse) ac proinde subditis multo satius esset suum jus absolute in unum tranSferre, quam incertas et vanas, sive irritas Iiberta is conditiones stipulari, atque ita posteris iter ad servitutem crudelissimam parare. At si imperii Μonarchici fundamenta , quae in Praeo. Cap. retuli, firma

398쪽

ma esse ostendero, nec divelli posse, nisi cum Indignatione maximae partis armatae multitudinis et ex iis Regi et multitudini pacem et securitatem sequi, atque haec ex communi natura deduxero, dubitare nemo poterit eadem optima esse et Vera, ut patet ex Art. s. Cap. 5. et Art. 5. et 8. praec. Cap. Ouod autem hujus illa naturae sint, quam Pausis Potero, ostendam.

3 III. Quod officium eius, qui imperium t

net, sit Imperii sta tum et conditionem semper noscere et communi omnium saluti vigilare et id omne, quod majori subditorum parti utile est, efficere, apud omnes in confesso est. Cum autem unus solus omnia perlustrare nequeat, nec semper animum praesen tem habere et ad cogitandum instituere et saepe mo bo, aut senectute , aut aliis de causis rebus vacare publicis prohibeatur ; necesse ergo est, ut Monarcha Consiliarios habeat, qui rerum statum noscant et

Regem consilio juvent et ipsius locum saepe suppleant; 494J atque adeo fiat, ut imperium, seu Civitas una

temper eademque mente constet. f. IV. Sed quia cum humana natura ita Com paratum est, ut unusquisque suum pelvatum utile summo cum assectu quaerat et illa iura aequissima esse judicet, quae rei suae conserVaridae et augendae, necessaria esse et alterius Causam eatenus defendat, quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, hinc sequitur Consiliarios necessario debere eligi, quorum privatae res et utilitas a communi omnium salute et Pace pendeant; atque adeo patet, quod, si ex unoquoque civium genere, sive classe aliquot eligantur,

id majori subditorum parti utile erit, quoci in hoc Concilio plurima habuerit suffragia. Et quamvis hoo

Concilium, quod eX adeo magno Civium Dumero componitur, frequentari necessario debeat a mDItis xudi admodum ingenio ; hoc tamen certum est, unum

399쪽

quemque in negotiis, quae diu magno cum assectu exercuit, satis callidum atque astutum esse. Quapropter si nulli alii eligantur, nisi ii, qui ad quinquagesimum aetatis annum usque negotia sua sine ignominia exercuerunt, satis apti erunt, ut consi- Ita res suas concernentia dare possint, praesertim si in rebus majoris ponderis tempus ad meditandum concedatur. Adde quod longe abest, ut Concilium, quod paucis constat, a similibus non frequentetur. Nam contra maxima eius pars ex hominibus ejusmodi constat, quandoquidem unusquisque ibi maximε conatur socios habere bardos, qui ab ipsius ore pendeant, quod in magnis Conciliis locum non habet.

V. Praeterea certum est, unumquemque malle regere, quam regi. Nemo enim volens imperium

alteri concedit, ut habet Salustius in prima ad Caesarem oratione. Ac Proinde patet, quod multitudo integra nunquam jus suum in Paucos, aut unum transferet, si inter ipsam convenire possit, nec ex controversiis, quae Plerumque in magnis Conciliis excitantur, in seditiones ire; atque adeo multitudo id libere tantummodo in Regem transfert, quod absolute in potestate ipsa habere nequit, hoc est, controversiarum diremptionem et in decernendo expeditionem. Nam quod saepe etiam sit, ut Rex belli causa eligatur, quia scilicet bellum a Regibus PQ' multo felicius geritur, inscitia sane est, nimirum quod, ut bellum felicius gerant, in pace servire Velint ; si quidem pax eo in imperio potest concipi,

cujus summa potestas sola belli causa in unum transisIata est, qui propterea Virtutem suam et quid omnes in ipso uno habeant, maxime in bello, ostendere Potest; cum contra imperium Democraticum hoc Praecipuum habeat, quod ejuS virtus multo magis

in pace, quam in bello Valet. Sed quacunque de causa Rex eligatur, ipse soIus, ut jam diximus, quid imperio utile sit, scire nequit; sed ad hoc, ut in

400쪽

praeo. Art. ostendimus necesse est, ut plures cives Consiliarios habeat et quia concipere nequaquam POL sumus. quod aliquid de re contulenda potest concipi, quod tam magnum hominum numerum e gerit, sequitur quod praeter Omnes hujus Concilii sententias, quae ad JRegem deferuntur, nulla poterit

concipi ad populi salutem idonea. Atque adeo, quia populi salus suprema lex seu Regis sum umius est, sequitur, ius Regis esse, unam ex latis Concilii

sententiis eligere, non autem contra totius Concilii mentem quicquam decernere, Vel sententiam ferre

vide Art. 25. Praeced. Ca Sed si omnes sententiae in Concilio latae ad Regem deferendae essent, fieri posset, ut Rex parvis urbibus, quae pauciora habent suffragia, semper faveret. Nam quamvis ex lege Concilii statutum sit, ut sententiae non indicatis earum authoribuS deferantur, nunquam tamen tam bene caVere poterunt. ut non aliqua essiuat, ac

proinde necessario statuendum sit, ut illa sententia, quae Centum ad minimum suffragia non habuerit, irrita habeatur, quod quidem jus majores urbes summa vi defendere debebunt f. VI. Atque hic, nisi brevitati studerem, magnas hujus Concilii utilitates alias ostenderem; unam

tamen, quae maximi videtur esse momenti, addu-Cam. Nempe, quod nullum maius ad virtutem incitamentum dari potest, hac communi spe summum hunc honorem adipiscendi: nam gloria maxime ducimur omnes, ut in nostra Ethica fuse ostendimus.

f. VII. Quin majori huius Concilii parti nunquam animus gerendi bellum, sed magnum pacis studium et amor semper futurus sit, dubitari non sin J potest. Nam, praeterquam quod ex bello ipsis timor semphr erit bona sua cum libertate amittendi, accedit, quod ad bellum novi sumptus requirantur, quos suppeditare debent, ac etiam quod ipsorum li-

α heri l

SEARCH

MENU NAVIGATION