Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

DE MONARCHIA. 349beri et affines curis domesticis intenti, studium ad

arma in bello applicare et militatum ire coguntur; inde domum nihil praeter gratuitas cicatrices referre poterunt. Nam, uti Art. 5O. praeced. Cap. diximus, militiae stipendia nulla solvenda et Art. 11. 6jusdem Cap. ipsa ex solis civibus et ex nullis aliis formanda. f. VIII. Ad pacem et concordiam . aliud praeterea, quod etiam magni est momenti, accedit; nempe quod nullus civis bona fixa habeat Nide Art. 12. Araeced. CaP.). Unde omnibus ex bello par propemodum periculum est: nam omnes lucri causa me Caturam exercere, Vel argentum suum Invicem credere, si, ut olim ab Atheniensibus, lex Iata sit, qua

prohibeatur unicuique, argentum suum foenore aliis, quam incolis dare; atque adeo negotia tractare debebunt, quae vel invicem intricata sunt, vel quae eadem media, ut promoveantur, requirunt; atque adeo hujus Concilii maximae parti circa res communeS et Pacis artes Una plerumque eademque erit men S; nam, ut Art. 4. hujuS Cap. diximus, unuS-qHisquo alterius causam eatenus defendit, quatenus

eo ipso rem suam stabilire credit. g. IX. Ouod nemo unquam in animum inducet hoc Concilium muneribus corrumpere, dubitari non potest. Si enim aliquis ex tam magno homi

Dm a num Pro Unum, aut alterum ad se trahat, sane

nihil promovebit: nam, uti diximus, sententia, quae ad summum centum ad minimum suffragia non habuerit, irrita est.

g. X. Quod praeterea hujus Concilii semel stabiliti mesmbra ad minorem numerum redigi non poterunt, facile videbimus, si hominum communes anfectus confideremus. omnes enim gloria maxime ducuntur et nullus est, qui sano corpore vivit, qui non speret in longam senectutem vitam trahere. Si 4taque calculunt ineamus eorum, qui revCTa ann Umquin

402쪽

TRACTAT. POLIT. CAP. VII.

quinquagesimum , aut sexagesimum aetatis attigerunt et rationem praeterea habeamus magni istius Concis Ili numeri, qui quotannis et igitur, Videbimus vix l . J aliquem eorum, qui arma ferunt, dari posse, qui non magna spe teneatur, huc dignitatis ascendere; atque adeo omnes hoc Concilii jus, quantum

poterunt, defendent. Nam notandum, quod corruptio, nisi paulatim irrepat, facile praevenitur; at quia facilius concipi potest et minori invidia fieri,

ut ex unaquaque familia, quam ut ex paucis minor numerus eligatur, aut ut una, aut alia secludatur; ergo Ῥer Art. 1 Praeced. P.) Consiliariorum numerus non potest ad alium minorem redigi, nisi simul ab eo una tertia, quarta, aut quinta ParS Ruferatur, quae sane mutatio admodum magna est et consequenter a communi Praxi omnino abhorrens.

Nec mora praeterea, sive in eligendo negligentia trumenda est, quia haec ab ipso Concilio suppletur. Vid. Art. 16. Praeced. CGP. g. XI. Rex igitur, sive multitudinis metu ductus, vel ut sibi armatae multitudinis majorem partem devinciat, sive animi generositate ductus, ut

scilicet utilitati publicae consulat, illam semper sententiam, quae plurima suffragia habuerit, hoc est. Per Art. 5. hujus Ces .) quae imperii majori parti est utilior, firmabit et discrepantes sententiaS, quae ad ipsum delatae sunt, si fieri potest, conciIiare studebit, ut omnes ad se trahat, qua in re nervos in tendet suos , et ut tam in pace, quam in bello experiantur, quid in ipso uno habeant; atque adeo tum maxime sui iuris erit et imperium maxime habebit, quando maxime communi multitudinis saluti consulit. f. XII. Nam Rex solus omnes metu Continere nequit; sed ipsius potentia, ut diximus, nititur mis itum numero et praecipue eorundem virtute et fide. quae semper inter homines tamdiu constans erit,

quam

403쪽

quamdiu indigentia, sive haec honesta suo turpis

sit, copulantur; unde fit, ut Reges incitare saepius milite, , quam coercere et magis Corum Vrtia, quam virtutes dissimulare soleant et plerumque, Ut optimos premant, inertes et IuXu perditos inquirere, agnoscere, pecunia aut gratia iuvare, prehensare manuS, jacere oscula et omnia servilia pro dominatione agere. Ut itaque cives a Rege prae omnibus agnoscantur, et quantum status civilis sive aequitas concedit, sui iuris maneant, necesse est, ut militia ex solis civibus componatur et ut ipsi a Consi s. Iiis sint; et contra eos omnino subactos esse et aeterni belli fundamenta jacere, simulatque milites auxiliares duci patiuntur, quorum mercatura beIlum est

ei quibus in discordiis et seditionibus plurima vis. f. XIII. Quod Regis Consiliarii ad vitam eligi non debeant, sed in tres, quatuor, vel quinque adi summu in annos, patet tam ex Art. 1 O. hujus Capitis, quam eX iis, quae in Art. s. hujus etiam Capitis diximus. Nam, si ad Vitam eligerentur, prae terquam qDod maxima Civium pars vix ullam spem posset concipere eum honorem adipiscendi; atquo adeo magna inde inter cives inaequalitas, unde in vidia et continui rumores et tandem seditiones orixentur, quae sane Regibus dominandi avidis non ingratae essent; magnam praeterea ad omnia licentiai sublato scilicet succedentium metu) sument, Rege minime adversante. Nam, quo civibus magis invisi, eo magis Regi adhaerebunt, eique ad adu-Iandum magis proni erunt. Ιmo quinque annorum intervallum nimium adli ac videtur, qu1a eo temporis spatio noti adeo impossibile factu Videtur, ut magna admodum Concilii quam etiam magnum sit ParS muneribus, aut gratia corrumpatur ; atque adeo longe securius res sese habebit, si quotannis ex unaquaque familia duo cedant et totidem iisdem succedant, si nimirum ex unaquaque familia quin quo

404쪽

352 TRACTAT. POLIT. CAP. VILeonsiliarii habendi sunt) praeterquam eo anno, quo juris prudens alicujus familiae cedit et novus ejus Ιoco eligitur. g. XIV. ReX praeterea nullus majorem sibi securitatem polliceri potest, quam qui in hujusmodi Civitate regnat. Nam, praeterquam quod cito perit, quem sui milites salvum esse nolunt, certum est Regibus summum semper periculum esse ab iis, qui eis proximi sunt. Quo igitur Consiliarii numero pauciores et consequenter potentiores sunt, eo Regi majus ab ipsis periculum est, ne imperium in alium transferant. Nihil sane Davidem magis terruit, quam quod ipsius Consiliarius Achitophel partes Ab- solomi elegerat. Huc accedit, si omnis potestas in unum absolute translata fuerit, quae tum longe facilius ex uno in alium transferri potest. Suscepere enim duo Manipulares imperium Romanum transferre et transtulerunt Tacit. Hist. lib. 1.) Omitto P08J artes et astus callidos Consiliariorum, quibus sibi cavere debent, ne invidiae immolentur, quia nimis Doti sunt; et nemo, qui Historias legit, ignorare potest, Consiliariis fidem plerumque exitio fuisse; atque adeo, ut sibi caveant, .eosdsm callidos non fidos esse oportet. Sed si Consiliarii plures numero, quam ut in eodem scelere convelaire possint et omnes inter se aequaleS sint, nec ultra quadriennium eo ossicio fungantur, Regi nequaquam formidolosi esse queunt, ni si libertatem iis adimere tentet quo omnes cive8 Pariter Offendet. Nam, sui Ant. Peregius optime notat) imperio absoluto uti Principi admodum peri idolum, subditis admodum odiosum et institutis tam divinis, quam humanis adversum, ut innumera ostendunt exempla. f. XV. Praeter haec, alia fundamenta in praec. Cap. jecimus, eX quibus Regi magna imperii et civibus libertatis ac pacis obtinendae securitas oritur,

quae' l

405쪽

De ΜONARcHIA: quae suis locis ostendemus. Nam quae ad supremum Concilium spectant, quaeque ma Ximi pori. deris sunt, ante omnia demonstrare volui; iam reliqua eo, quo ipsa Proposui, ordine persequar. g. XVI. Quod cives eo Potentiores, et cOΠ- sequenter magis sui iuris sint, quo maiores urbes

et magis munitas habent, dubio caret: quo enim Iocus, in quo sunt, tutior est, eo libertatem suam melius tueri, sive hostem externum, Vel internum minus timere possunt, et certum est, homines naturaliter securitati suae eo magis consulere, quo divitiis potentiores sunt. Quae autem urbes alterius Potentia, ut conserventur, indigent, aequale iuscum eo non habent; sed eatenus alterius sunt juris, quatenus alterius potentia indigent. Ius enim sola Potentia definiri in a. Cap. Ostendimus. 5. XVII. Hac eadem etiam de causa, ut cIves scilicet sui iuris maneant, et libertatem tueantur, militia ex solis civibus nullo excepto constare debet. Etenim homo armatus magis, quam inermis sui

juris, Cide Art. 1 a. hujus Cay., et ii cives suum

jus in alterum absolute transferunt, eiusdemqrie fidei omnino committunt, cui arma dederunt, et urbium munimenta crediderunt. Huc accedit humana aVaritia, qua plerique maxime ducuntur : fieri enim non potest, ut auxiliarius miles sine magnis 'p'J sumptibus conducatur , et cives vix pati possunteriactiones, quae sustentandae otiosae militiae reis quiruntur. Quod autem nullus, qui integrae militiae, vel magnae ejus parti imperet, nisi, cogento necessitate, in annum ad summum eligendus sit, norunt Omnes, qui historias, tam sacras, quam profanas legerunt. Ratio autem nihil hoc clarius docet. Nam sane imperii robur eΙ omnino creditur, cui satis temporis conceditur, ut militarem

gloriam.' upet, ipsiusque nomen supra Legis

406쪽

attollatur, vel fidum sibi exercitum faciat obsequio, liberalitate, et reliquis artibus, ducibus assuetis, quibus alienum servitium, et sibi dominationem quaerunt. Denique ad maiorem totius imperii securitatem addidi , quod hi militiae imperatores eligendi sint ex Regis Consiliariis, vel qui eodem officio functi si mi, hoc est, viris, qui eo aetatis

perveDerunt, qua homineS plerumque vetera et tuta, quam nova et periculosa malint.

g. XVIII. Cives inter se familiis distinguendos

esse diXi, et eX Unaquaque aequalem Consiliario-xum numerum eligendum, ut majores urbes plures haberent pro numero civium Consiliarios, et Plura, ut aequum est, adferre possent suffragia. Nam imperii potentia et consequenter ius ex civium numero aestim aDda est; nec credo, quod ad hanc inter cives aequalitatem servandam aliud medium aptius eXcogitari potest, qui omnes natura ita comparati sunt, Ut unusquisque generi suo adscribi velit, et stirpe a reliquis internosci. g. XIX. Praeterea in statu naturali unusquisque nihil minus sibi vendicare, et sui iuris facere PO-test , quam solum, et quicquid solo ita adhaeret, ut id nusquam abscondere, nec portare, quo Velit, potest. Solum igitur, et quicquid et ea, qua dixi mUS, conditione adhaeret, apprime communis Civitatis iuris est, nempe eorum omnium, qui junctis viribus, vel eius, cui Omnes potestatem dederunt, qua id sibi Vendicare possit, et consequeri'ter solum, et quicquid ei adhaeret, tanti valere apud cives debet, quantum necesse est, ut pedem eo in loco figere, et commune ius, seu libertatem tueri possint. Caeterum utilitates, quas Civitas hine necesse est , ut capiat, ostendimus ATt. 8. hinjus Capitis.

407쪽

s. o. Ut cives, quantum fieri potest, aequa- ξδ' RJies sint, quod in Civitate apprime necessarium est, nulli, nisi a Bege oriundi, Nobiles censendi sunt. At si omnibus ex Rege oriundis uXorem ducere, seu

liberos pro Creare liceret, si1ccessu temporis in magnum admodum numerum Crescerent, et Begi, et

omnibus non tantum oneri, sed formidolosissimi insuper essent. Homines enim, qui otio abundant, scelera plerumque meditantur; unde sit, ut Beges maxime Nobilium causa inducantur, bellum gerere, quia Begibus, Nobilibus stipatis, major ex bello, quam ex pace securitas et quies. Sedi haec, utpote satis nota, relinquo, ut et quae ex Art. 15. usque ad 27. in praec. Capite dixi. Nam praecipua in hoc Cap. demonstrata, et reliqua peri se manifesta sunt.

9. XXI. Quod Iudices plures numero esse

debeant, quam ut a Viro priVato magna eius pars Possit muneribus corrumpi, ut et quod suffragia non palam, sed clam ferre debeant, et quod Vacationis praemium mereantur , OmnibUS etiam notum. Sed solent ubique annuum habere stipendi um 9 Unde fit, ut non admodum festinent lites diri mere, et saepe, ut quaestionibus nullus sit finis. Deinde ubi bonorum publicatio Regum emolumen, ta sunt, ibi saepe, non jus, aut Nerum in cognitioni

bus, sed magnitudo oPum s ectatur; Passem delati

Ones, et locu letiissimus quisque in Praedam corre ti, quae gravia et intolerianda, sed necessitate armovirum excusata, etiam iri Pace manent. At Iudicum avaritia. qui scilicet in duos, aut tres annos ad summum constituuntur, metu succedentium temperatur; ut jam taceam, quod Iudices bona fixa nulla habere possunt, sed quod argentum suum lucri caua concivibus credere debeant: atque adeo iis Ioa is consuIere, quam insidiari coguntur, praesertim

ipsi ivdises magno, uti diximus, numero stant

408쪽

356 ΤRACTAT. POLI P. CAP. VII. g. XXII. At militiae nullum decernendum essessipendium diximus : nam summum militiae praemiistim libertas est. In statu enim Naturali nititur unusquisque, sola libertatis causa sese, quantum potest, defendere, nec aliud bellicae virtutis praemium exspectat, quam Ut striis sit; in statu autem civili omites simul cives considerandi perinde, ac homo in flatu naturali , qui propterea, dum omneS pro eo statu militant, sibi cavent, sibique vacant. At δ' 'J Consiliarii, Iudices, Praetores, etc. pJUS aliiS, quam sibi vacant, quare iis Vacationis praemium decerni aequum est. Accedit, quod in bello nullum honestius, nec majus Victoriae incitamentum esse potest . quam libertatis imago; sed si contra civium aliqua pars militiae designetur, qua de causa necesse etiam erit iisdem certum stipendium decernere, Rex necessario eosdem prae reliquis agnoscet, ut Art. I 2. hujus Cap. ostendimus) homines scilicet, qui belli artes tantummodo norunt, et in pace propter nimium otium IuXu corrumpUntur, et tandem propter inopiam rei familiaris nihil praeter rapinas, discordias civiles, et bella meditantur ;atque adeo aflirmare possumus, imperium Μonax-chicum huiusmodi revera statum belli esse, et so- Iam militiam libertate gaudere , reliquo S autem servire. g. XXIII. Quae de peregrinis in civium numerum recipiendis Art. 32. praeced. Cap. diximus, per se nota esse credo. Praeterea neminem dubitare existimo, quod ii, qui Regi sanguine propinqui sunt, procul ab eo esse debeant, et non belli, sed pacis negotiis distrahi, ex quibus ipsis decus,

et imperio quies sequatur. Quamvis nec hoc quidem Turcarum Tyrannis satis tutum visum fuerit, quibus propterea religio est, fratres omnes necare. Nec mirum ; nam quo magis absolute imperii jus in unum translatum est, eo facilius ipsum, ut Art. a

409쪽

14. huius Cap. exemplo ostendimus) ex uno in alium transferri potest. At imperium J Jonarchicum, quale hic concipimus, in quo scilicet mercenarius miles nullus est, satis hoc, quo diAimus, modo Regis saluti cautum fore, extra dubium est. g. XXIV. De iis etiam, quae Art. 34. et 35. praeced. Cap. diximus , ambigere nemo potest. Quod autem Rex extraneam in uxorem ducere non debet, facile demoniuratur. Nam praeterquam quod duae Civitates, quanquam foedere inter se sociatae, in statu tamen hostilitatis sunt yer Art. 24. CaP. 3.); apprime caVendum est, ne bellum propter Begis res domesticas concitetur, et quia controversiae et dissensiones ex societate praecipue, quae ex matrimonio fit, oriuntur, et quae inter duas Civitates quaestiones sunt, iure belli plerumque dirimuntur; hinc sequitur, imperio exitiale esse ''-Jarctam societatem cum alio inire. Hujus rei fatale exemplum in Scriptura legimus: mortuo enim Salomone, qui filiam Regis Aegypti sibi matrimonio iunxerat, filius eius Behabeam bellum cum Susano Aegyptiorum Rege in felici stime gessit. a quo omnino subactus est. Μatrimonium praeterea Ludovici 14. Regis Galliarum cum filia Philippi quarti novi belli semen fuit, et praeter haec plurima exempla in historiis leguntur. g. XXV. Imperii facies una eademque servari, et consequenter BeX Unus et ejusdem seXus, et imperium indivisibile esse debet. Quod autem dixerim, ut filius Regis natu maior patri iure suc

cedat, vel si nulli sint liberi qui Regi sanguine

proximus est, patet tam ex ArtiC. I 3. PrBeced. Cap. quam quia Regis electio, quae a multitudine sit, aeterna, si fieri potest, esse debet ; alias necessario siet ut summa imperii potestas saepe ad multitudinem transeat, . quae mutatio summa est, ex con

410쪽

consequenter periculo fissima. Qui autem statuunt, Begem eri eo, quod imperii Dominus est, idque juro absoluto tenet, posse, cui vellet, idem tradere, et successorem, quem velit, eligere, atque adeo Begis filium imperii haeredem iure esse, sal Iuniux sane. Nam Begis voluntas tam diu vim iuris habet, quamdiu Civitatis gladium tenet; imperii Namque jus sola potentia definitur. Bex igitur regno cedere quidem potest, sed non imperium alteri tradere, Dis1 conni VeDte mlaltitudine , ivel parte eius validiore. Quod ut clarius intelligatur, Venit notandum, quod liberi non jure naturali, sed civili parentum haeredes sunt : nam sola Civitatis potentia fit, ut unusquisque quorundam bonorum sit domiDus; quare eadem potentia, sive iure, quo fit, Mi voluntas alicuius, qua de suis bonis statuit, Tata sit, eodem fit, ut eadem voluntas etiam post ipsius mortem rata maneat, quamdiu Civitas permanet; et hac ratione unusquisque in statu civili idem ius, quod dum in vivis est, etiam post mortem obtinet, quia, uti diximus, Non tam sua, quam CiVitatis potentia, quae aeterna est, de suis bonis quicquam statuero. potest. At Begis alia prorsus est ratio: Dam Regis voluntas ipsum ius Civile est, et rex ipsa Civitas: mortuo igitur Bege obiit quodammodo Civitas, et status Civilis ad Daturalem, et consequenter sumnia potestas ad mul- - -J titudinem naturaliter redit, quae propterea iure potest leges novas condere, et vetereS abrogare. Atque adeo apparet, neminem Regi iure succedere; nisi quem multitudo successorem uit , vel in Theocratia, qualis Hebraeorum Civitas olim fuit, quem Deus per Prophetam elegerit. Possemus Praeterea haec inde deducere, quod Regis gladius sive ius, sit revexa ipsius multitudi Dis, sive Validio- lxis ejus partiS voliantas, Vel etiam ex eo, qUOd homines ratione praediti nunquam si,' iure ita cedunt, ut homines ecte desinant, et perirade as

SEARCH

MENU NAVIGATION