장음표시 사용
421쪽
l totius imperii est caput, et praeterea illae, quae int Iimitibus imperii sunt. IIIa enim, quae totius imp 'rii caput est, jusque summum habet, Omnibus potentior esse debet. Caeterum in hoc imperio superfluum omnino est, ut incolae Omnes in familias dividantur.
IX. Ad militiam quod attinet; quoniam in
hoc imperio non inter omnes, sed tantum inter Patricios aequalitas quaerenda est, et praecipue Patriciorum potentia major est, quam plebis; cer-ltum est, ad leges, seu iura fundamentalia hujus
imperii non pertinere, ut militia ex ullis aliis, quam ex subditis, formetur. Sed hoc apprime necesse est, ut nullus in Patriciorum numerum lxecipiatur, nisi qui artem militarem recte noverit. Subditos autem extra militiam esse, ut quidam volunt, inscitia sane est. Nam praeterquam quod
imilitiae stipendium, quod subditis solvitur, in ipso
Tegno manet, cum contra id, quod militi extraneo solvitur, Omne pereat; accedit, quod maximum imperii robur debilitaretur. Nam certum est, iΙ-1os singulari animi virtute eertare,qui pro ariS et focis certant. Unde etiam apparet, illos etiam non minus errare, qui belli duces, tribunos, centuriones etc. eκ solis Patriciis eligendos statuunt. Nam qua Virtute ii milites certabunt, quibus omnis gloriae, et honores adipiscendi spes adimitur. Verum contra Iegem stabilire, ne Patriciis militem extraneum liceat conducere, quando res postulat, vel ad sui defensionem et seditiones: coercendas, vel ob alias quascunque causaS, praeterquam quod inconsultum est, repugnaret etiam summo Patriciorum juri, de quo Vide Art. 3. 4. et 5. hui. Cap. Caeterum unius exercitus vel totius militiae dux in bello tantummodo, et ex solis Patriciis eligendus, qui annum ad summum imperium habeat, nec
Ontinuari in imperio, nec postea eligi possit : f '' A a quod
422쪽
37o TRACTAT POLIT. CAP. VIII. quod ius cum in Monarchico, tum maxime in hoc imperio necessarium est. Nam, quamvis misito facilius, ut supra jam diximus, imperium ex uno in alium, quam ex libero Concilio in unum hominem transferri possit; sit tamen saepe, ut Patricii a suis Ducibus opprimantur, idque multo majori Reipublicae damno; quippe quando Monarcha e medio tollitur, non imperii, sed tantummodo Tyranni mutatio fit. At an imperio Aristo cratico fieri id nequit absque eversione imperii
et maximorum virorum clade. Cujus rei funestissima exompla Roma dedit. Caeterum ratio, cuviii imperio Monarchico diximus, quod Militia sine Bipendio servire debeat, locum in hujusmodi imperio non habet. Nam quandoquidem subditi tam a Consiliis, quam suffragiis ferendis arcentur, perinde ac peregrini censendi sunt, qui propterea
non iniquiore conditione, ac peregrini, ad militandum conducendi sunt. Neque hic periculum. est, ut a Concilio prae reliquis agnoscantur. Quinimo ne unuSquisque suorum factorum iniquus, ut
fit, aestimator sit, consultius est, ut Patricii certum praemium militibus pro servitio decernant. g. X. Praeterea hac etiam de causa, quod omne S praeter Patricios peregrini sunt, fieri non potest absque totius imperii periculo, ut agri, et domus, et omne solum publici juris maneant, et ut incolis annuo pretio locentur. Nam subditi, qui nullam in imperio partem habent, faCile Omnes in adversis urbes desererent, si bona, quae Possident, portare quo vellent, liceret. Quare agri,
et fundi hujus imperii subditis non Iocandi, sed
Vendendi sunt, ea tamen conditione, ut etiam.
eX annuo proventu partem aliquo tam sin gulis annis numerent, etc. ut in Hollandia fit.
423쪽
g. XI. His con fideratis, ad fundamenta, quibus supremum Concilium niti et firmari debet, pergo. Hujus Concilii membra in mediocri imperio quinque circiter millia esse dbbere ostendimus Art. a. hujus Cap. atque adeo ratio quaerenda est, qua fiat, ne paulatim ad pauciores deveniat imperium ; sed contra, ut pro ratione incrementi ipsius imperii eorum augeatur numerus; deinde ut inter βῆ δJPatricios aequalitas, quantum fieri potest, serve tur; ut praeterea in Conciliis celeris detur expedit1o; ut communi bono consulatur; et deniquent Patriciorum seu Concilii major sit, quam multitudinis, potentia; sed ita, ut nihIl inde multitudo detrimenti patiatur. g. XII. Ad primum autem obtinendum maxima oritur dissicultas ex invidia. Sunt enim homines, ut diximus, natura hostes , ita ut, quamVis Iegibus copulentur adstringanturque , retineant tamen naturam. Atque hinc fieri existimo, ut imperia Democratica in Aristo cratica, et haec tandem in Μonarchica mutentur. Nam plane mihi Persuadeo, pleraque Aristocratica imperia, Democratica prius fuisse, quod scilicet quaedam multitudo novas sedes quaerens , iis inventis et cultis, imperandi aequale ius integra retinuit, quia
nemo imperium alteri dat Volens. Sed, quamvis eorum unuSquisque aequum esse censeat, ut idem
jus, quod alteri in ipsum est, ipsi etiam in alte-j xum sit, iniquum tamen esse putat, ut Peregrinis, qui ad ipsos confluunt, aequale cum ipsis jus sit in imperio, quod sibi Iabore quaesierant, et sui sanguinis impendio occupaverant. Quod nec ipfi
Peregrini renuunt, qui nimirum non ad imperandum, sed ad res suas privataS curandum eo migrant,
et satis sibi concedi putant, si modo ipsis libertas
Con Ce a securitate agendi. Sed regrinor in confluentia au-
424쪽
TRAcTAT. POLIT. CAP. VIII. getur, qui paulatim illius gentis mores induunt, donec demum nulla aIta diversitate dignoscuntur, quam hoc solo, quod adipiscendorum honorum jure careant ; et dum horum numerus quotidie crescit, civium contra multiS de causis minuitur. Quippe saepe familiae extinguuntur; alii ob scelera exclusi, et plexique Ob rei domesticae angustiam Rempublicam negligunt, dum interea potentiores nihil studeant, quam soli regnare; et sic paulatim imperium ad paucos, et tandem ob factionem ad unum redigitur. Atque his allias causas, qua ohujusmodi imperia destrinunt, adjungere possemus; sed, quia satis nota sunt, iisdem supersedeo, et Ieges, quibus hoc imperium, do quo agimus, coninservari debet, ordine jam ostendam. g. XIII. Primaria huius imperii Lex esse debet , qua determinatur ratio numeri Patriciorum δ' 'J ad multitudinem. Batio enim Per Art. I. hujus Cay. 'inter hanc, et illos habenda est, ita
ut pro incremento multitudinis Patriciorum nume- aeris augeatur. Atque haec Oer illa quae Art. 2. hujus Cap. diximus) debet esse circiter ut I. ad 5o, hoc est, ut inaequalitas numeri Patriciorum ad multitudinem nunquam major sit. Nam Per Art. I. hujus Cay.) servata imperii forma , numerus Patriciorum multo major esse potest numero multi titudinis. Sed in sola eorum paucitate periculum est. Qua autem ratione cavendum sit, ut haec Iex inviolata servetur , suo loco mΟX ostendam. g. XIV. Patricii ex quibusdam tantummodo familiis aliquibus in Iocis eliguntur. Sed hoc ex-yxesso iure statuere perniciosuari est. Nam , Praeterquam quod familiae saepe extinguuntur, et quod nunquam reliquae absque ignominia excluduntur, accedit, quod hujus imperii formae repugnat, ut
425쪽
Cay. . Sed imperium hac ratione Democraticum Iotius videtur, quale in Art. In . hujus Cap. descripsimus, quod scilicet paucissimi tenent cives.
Attamen contra caVere, ne Patricii filios suos et coD sanguineos eligant, et Consequenter ne imperandi jus in quibusdam familiis maneat, impossibile
est, imo absurdum, ut Art. 39. hujuS Cap. ostendam. Verum, modo id nullo expresso jure obtineant, nec reliqui qui scilicet in imperio nati sunt,
et patrio sermone utuntur , nec uxorem Peregrinam habent, nec infameS sunt, nec serviunt,
nec denique servili aliquo ossicio vitam Distentant ;inter quos etiam Oenopolae et Cerevisiarii numerandi sunt) excludantur, retinebitur nihilominus imperii forma, et ratio inter Patricios et multitudinem servari semper poterit. g. XV. Quod si praeterea lege statuatur, ut nulli iuniores eligantur, nunquam fiet, ut Pausiacts familiae jus imperandi retineant; atque adeo legestatuendum, ut nullus , nisi qui ad annum aeta-ltis trigesimum pervenit, in catalogum eligendorum referri possit. g. XVI. Tertio deinde statuendum est, ut Patricii omnes in quodam urbis Ioco statutis certis temporibus congregari debeant, et qui, nisi morbo, aut publico aliquo negotio impeditus, Concilio non interfuerit, sensibili aliqua pecuniae f-- JPoena mulctetur. Nam ni hoc fieret, plurimi ob rei domesticae curam publicam negligerent. f. XVII. Huius Concilii ossicium sit Ioges condere et abrogare, Collegas Patricios, et Omnes imperii ministros eligere. Non enim fieri potest, ut is, qui supremum ius habet, ut hoc Concilium habere statuimus, alicui potestatem det Ieges conde et abrogandi, quin simul juro suo
426쪽
cedat, et in illum id transferat, cui illam potessa. tem dedit; quippe, qui vel uno solo die potestatem habet leges condendi et abrogandi, Ille totam imperii formam mutare potest. At quotidiana imperii negotia aliis ad tempus secundum constituta iura administranda tradere, retento supremo suo jure, potest. Praeterea, si imperii ministri ab alio, quam ab hoc Concilio eligerentur, tum hi
jus Concilii membra pupilli potius, quam Patricii, appellandi essent. f. XVIII. Hinc concilio solent quidam Bectorem seu Princip- creare, Vel ad vitam, ut Veneti, vel ad tempus, ut Genuenses; sed tanta cum cautione, ut satis appareat, id non sine via. gno imperii periculo fieri. Et sane dubitare nori Possumus, quin imperium hac ratione ad Μonar-Chicum accedat, et quantum ex eorum historiis conjicere possumus, nulla alia de causa id factum est, quam quia ante constituta haec Concilia sub Bectore vel Duce, veluti sub Bege, fuerant; atque adeo Bectoris creatio Gentis quidem, sed noti imperii Aristo cratici absoIute considerati, requisitum necessarium est. g. XIX. Attamen, quia surima huius imperii potestas penes universum hoc Concilium, non Rutem peneS unumquodque ejusdem membriam est; nam alias coetus esset inordinatae multitudinis in necesse ergo est, ut Patricii omnes Legibus ita adstringantur, ut unum v eluti corpus, quod una Tegitur mente, Componant. At leges per se solae invalidae sunt et facile franguntur, ubi earum
vindices ii ipsi sunt, qui peccare possunt, qui quo
soli exemplum ex supplicio capere debent et collegas ea de causa punire, ut suum appetitum ejusdem lupplicii metu franent, quod magnum est absurdum; atque adeo medium quaerendum est, quo
427쪽
quo supremi huius Concilii ordo, et imperii jura
inviolata serventur, ita tamen, ut inter Patricios aequalitas, quanta dari potest, sit. g. XX. Cum autem ex uno Rectore syy VJ vel Principe, qui etiam in Conciliis suffragium ferre potest, magna necessario oriri debeat inaequa- Iitas, praesertim ob potentiam, quae ipsi necessario concedi debet, ut suo officio securius fungi possit; nihil ergo , si omnia recte PerpendamUS, communi saluti utilius institui potesst, quam quod huic supremo Concilio aliud sub ordinetur ex quibusdam Patriciis, quorum Osficium solumi nodo sit observare, ut imperii jura, quae Coocilia et in1- perii Ministros concernunt, inviolata serventur, qui propterea potestatem habeant delinquentem quemcunque imperii Ministrum, qui scilicet contra jura, quae ipsius ministerium concerDUnt, PeC-cavit, coram suo judicio vocandi et secundum
constituta jura damnandi; atque hos imposterum Syndicos appellabimus. g. XXL Atque hi ad vitam eligendi sunt. Nam si ad tempus eligerentur, ita ut postea ad alia imperii ossicia vocari possint, in absurdum,
quod Art. 19. hujus Cap. modo ostendimus, incideremus. Sed, ne longa admodum dominatione nimirum superbiant, nulli ad hoc ministerium eligendissunt, nisi qui ad annum aetatis seXagesimum, aut ultra Pervenerunt, et Senatorio ossici de quo infra functi sunt. g. XXII. Horum praeterea numerum facile determinabimus , si consideremus hos Syndicos ad Patricios sese habere, ut omnes simiai Patricii ad multitudinem, quam regere nequeunt , si justo numero,pauciores sunt ; ac proinde Syri dicorum numerus ad Patriciorum numerram de
428쪽
bet esse, ut horum numerus ais numerum muI
g. XXIII. Praeterea ut hoc Concilium secure suo ossicio fungi possit, militiae pars aliqua eidem decernenda est, cui imperare, quid velit, possit. XXIV. Syndicis, veI cuicunque status mini-Bro stipendium nullum , sed emolumenta decernem da sunt talia, ut non possint, sine magno suo damno Rempublicam prave administrare. Nam, quod hujus imperii ministris aequum sit, vocationiS Praemium decerni, dubitare non possumus, quia major hujus imperii pars plebs est, cujus securitati Patricii invigilant, dum ipsa, nullam rei pubIicae, sed tantum p ivatae curam habet. Verum quia contra nemo ut Art. 4. Cay. 7. diximus) alterius cau-I'- yJ sam defendit, nisi quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, res necessario ita ordinandae sunt, Ut ministri, qui Reipublicae curam habent, tum maxime sibi consulant, cum maxime communi bono invigilant. 9. XXV. Syndicis igitur, quorum ossicium, uti diximus, est observare, ut imperii jura 1nviolata serventur, haec emolumenta decernenda sunt, videlicet iit unusquisque Paterfamilias, qui in aliquo imperii Ioco habitat, quotannis nUmmum parvi valoris, nempe argenti unciae quartam partem solvere teneatur Syndicis, ut inde numerum inhabitantium cognoscere possint, atque adeo obseTVare, quotam eius partem Patricii essiciant. Deinde ut uraui quisque Patricius tyro, ut electus est, Syndicis numerare debeat summam aliquam magnam,
eX. gr. Viginti, aut viginti quinque argenti libras. Praeterea pecunia illa, qua ab lentes Patricii qui scilicet convocato concilio non intersu unn con
429쪽
DE ARISTOCRATIA.demnantur, Syndicis etiam decernenda est, et insuper ut pars bonorum delinquentium Μinistrorum, qui eorum judicio stare tenentur, et qui certa pecuniae summa mulctantur , Vel quorum bona proscribuntur, iisdem dedicetur, non quidem omnibus, sed iis tantummodo, qui quotidie sedent, et quorum officium est Syndicorum Concilium convocare, de quibus Vide Art. 23. hujus Cap. Ut autem Syndicorum Concilium suo semper numero constet, ante omnia in supremo Concilio, solito tempore conVocato, de eo quaestio habenda est.
Quod si a Syndicis neglectum fuerit, ut tum ei, qui Senatui de quo mox erit nobis dicendi Iocus praeest, supremum Concilium ea de re monere incum
bat, et a Syndicorum praeside silentii habiti camsam exigere, et, quid de ea supremi Concilii sententia sit, inquirere. Quod si is etiam tacuorit. ut causa ab eo, qui supremo judicio praeest, veIeo etiam tacente ab alio quo cunque Patricio suscipiatur, qui tam a Syndicorum, quam SenatuS, et Judicum praeside silentii rationem exigat. Denique ut lex illa, qua juniores secluduniux, stricto etiam observetur, statuendum est, ut omnes, qui ad annum aetatis trigesimum pervenerunt. qui quo expressis jure a Regimine non secluduntur, suum nomen in catalogo coram Syndicis inscribi curent.
et accepti honoris signum quoddam, statuto f-- 'laliquo pretio, ab iisdem accipere, ut ipsius liceat
Certum ornatum , iis tantummodo concessum,
induere, quo dignoscantur et in honore a reliquis habeantur; et interim iure constitutum sit. Hi in electionibus nulli Patricio quenquam nominare liceat, nisi cujus nomen in communi catalogo inscriptum est, idque sub gravi poena. Et
Praeterea ne cuiquam liceat ossicium sive munus. ad quod subeundum eligitur, recusare. Denique, ut Omnia absolute fundamentalia imperii iura aeter
i si quis in Supremo Cori ciliona sint
430쪽
378 TRAcTAT. POLIT. CAP. VIII cilio quaestionem de iure aIi quo fundamentali moverit, Utpote de prolonganda alicujus Ducis exercitus dominatione , vel de numero Patriciorum minuendo, et similibus, ut reus Majes tatis sit, et non tantum mortis damnetiar, ejusque bona proscribantur, sed ut supplicii aliquod signum in aeternam rei memoriam in publico emineat. Ad reliqua Vero communia imperii jura stabiliendum sumcit, si modo statuatur, ut Lex nulla abrogari, neci nova condi possit, nisi prius Syn dicorum Concili-χim, et deinde supremi Concilii tres quartae, aut quatuor quintae parteS in eo conVenerint. g. XXVI. Ius praeterea, supremum Concilium convocandi resque decernendas in eodem proponendi penes Syndicos sit, quibus etiam primus Iocus in Concilio concedatur; sed sine iure suffragii. Verum , antequam sedeant, jurare debent per salutem supremi illius Concilii perque Iibertatem publicam, se summo studio conaturos, ut iura patria invioIata serventur et communi bono Consulatur; quo facto res proponendas ordine aperiant pec ministrum, qui ipsis a Secretis est. g. XXVII. Ut autem in decernendo, et in eligendis imperii ministris omnibus Patriciis aequa sit potestas, et celeris expeditio in omnibus detur, Omnino probandus est ordo , quem Veneti obse vent, qui scilicet ad nominandos imperii ministros aliquot e Concilio sorte eligunt, et ab his ordinctministris eligendis nominatis, unusquisque Patricius sententiam suam, qua propositum ministrum eligendum probat, vel reprobat, indicat calcuIis, ita ut postea ignoretur, quisnam huius, aut illius sententiae fuerit auctor : quo fit non tantum, ut Omi- δ''J nium Patriciorum in decernendo auctoritaS aequalis sit, et ut negotia cito expediantur; sed etiam ut unusquisque absolutam libertatem, quod
