Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

In conciliis apprime necessarium est, habeat, suam sententiam absque ullo invidiae periculo profe- xendi. g. XXVIII. In Sytidicorum etiam, et reliquis Conciliis idem ordo observandus est, ut scilicet

suffragia calcylis ferantur. Ius autem Syn dicorum Concilium convocandi resque in eodem. decernendas proponendi penes eorundem praesidem esso oportet, qui cum aliis decem aut pluribus Syndicis quotidie sedeat, ad pIebis de ministris querelas

et secretas accusationes audiendum, et accusatoressi res postulat, asservandos, et Concilium convocandum, etiam ante Constitutum tempus, qtio com

gregari solet, si in mora periculum esse eorum aliquis judicaverit. At hic praeses, et qui cum ipso quotidie congregantur, a supremo Concilio eligi, et quidem ex syndicorum numero debent, non quidem ad Vitam, sed in sex menses, nec continuari, nisi post tres , aut quatuor annOS. Atque his, ut supra diximus, proscripta bona, et

PeCuniarum mulctae, Vel eorum pars aliqua decernenda est. Reliqua quae Syndicos spe ctant suis in Iocis dicemuS. g. XXIX. Secundum Concilium, quod supremo sub ordinandum est , Senatum appellabimus, cujus ossicium sit publica negotia agere, eX. gr. imperii iura promulgare, urbium munimenta secundum jura ordinare, diplomata militiae dare, tributa subditis imponere, eaque collo Caro, eXterni SIegatis respondere, et, quo legati mittendi sunt, decernere ; sed ipsos legatos.eligere supremi Concilii ossicium fit. Nam id apprime observandum est, ne Patricius ad aliquod imperii ministerium vocari possit, nisi ab ipso supremo Concilio, noipsi Patricii Senatus gratiam aucupari studeant. Deinde illa omnia ad supremum Concilium deferenda

432쪽

TRACTAT. POLIT. CAP. VIII.

33osunt, quae praesentem rerum statum aliqua ratione mutant, uti sunt belli et pacis decreta ; quaro Senatus decreta de bello et pace ut rata sint, supremi Concilii auctoritate firmanda sunt: et hac de causa judicarem, ad solum supremum Concilium, non ad Senatum Pertinere, nova tributa impo

nere.

g. XXX. Ad Senatorum numerrim determinandum haec consideranda veniunt : primo ut omni.

' 'J bus Patriciis spes aeque magna sit, ordinem Eenatorium recipiendi ; deinde ut nihilominus iidem

SenatoreS, quorum tempus, in quod electi fuerant. elapsum est, non magno post intervallo continuarx possint, ut sic imperium a Viris peritis et expertis semper regatur, et denique ut inter Senatores plu-xes reperiantur sapientia et virtute clari. Ad has autem omnes conditiones obtinendas, nihil aliud

excogitari potest, quam quod lege institutum sit, ait nullus , nisi qui ad annum aetatis quinquagesimum pervenit, in ordinem Senatorium recipiatur,ot ut quadringenti, hoc est, ut Patriciorum una circiter duodecima pars in annum eligatur, quo olapso post biennium iidem continuari iterum ponsint; hoc namque modo semper Patriciorum una circiter duodecima pars, brevibus tantummodo imterpositis intervallis, munus Senatorium subibit; qui sane numerus una cum illo , quem Syndici conficiunt, non multum superabitur a numero 'Patriciorum, qui annum aetatis quinquagesimum attigerunt, atque adeo omnibus Patriciis magna semper erit spes, Senatorum aut Syn dicorum ordinem adipiscendi ; et nihilominus iidem Patricii, interpositis tantummodo, uti diximus, brevibus intervallis, Senatorium ordinem semper tenebunt, et Per illa quae Art. a. hujus Cay. diaeimus) nunquam in Senatu deerunt viri Draestantissimi oui consilio et arte Pollent.

433쪽

DE ARISTOCRATIA.

non potest absque magna multorum Patriciorum invidia, nulla alia cautione, ut Valida semper sit. Opus est, quam ut unuSquisque Patricius, qui eo, quo diximus, aetatis PerVenit, Syndicis eius rei testimonium ostendat, qui ipsiuS nomen in catalo .gum eorum, qui Senatoriis muneribris adipiscellis destinantur , reponent et in supremo Concilio legent, ut Iocum in hoc supremo Concilio similibus dicatum, et qui Senatorum loco proximus sit cum reliquis ejusdem ordinis occupet. g. XXXI. Senatorum emolumenta talia esse debent, ut iis major utilitas eta pace, quam ex bello sit; atque adeo eae mercibus, quae ex imperio in alias regiones, Vel quae ex aliis regionibus in am-Perium Portantur, una centesima , aut quinquastesmma pars ipsis decernatur. Nam dubitare non os 1-mUS, quin hac ratione Pacem, quantum po- f--RJtexunt, tuebuntur, et bellum nunquam protrahere

studebunt. Nec ab hoc vectigali solvendo ipsi Senatores. si eorum aliqui mercatores fuerint, Immunes esse debent: nam talis immunitas non sine magna commercii iactura concedi potest, quod neminem ignorare credo. Porro contra statuendum Iege est, ut Senator, Vel qui Senatoris Officio functus est, nullo militiae munere fungi possit, et praeterea ut nullum ducem, Vel praetorem k quos tempore belli tantummodo exercitui praebendos diximuS Art. 9.hujus Capitis , renunciare liceat ex iis, qUorum Pa ter vel avus Senator est, vel Senatoriam dignitatem intra biennium habuit. Nec dubitare possumus, quin Patricii, qui eXtra Senatum sunt, haec jura summa vi defendant; atque adeo fiet, ut Senatoribus maius semper emolumentum eri Pace, quam

ex bello sit, qui propterea bellum nunquam, nisi summa imperii necessitate cogente, suadebunt. At

objici nobis apotest, quod hac ratione, si scilicet

Syndicis, et Senatoribus adeo magna emolumenta

434쪽

minus onerosum subditis erit, quam quodcunque Monarchicum. Sed, praeterquam quod Regiae au-Ιae majores sumptuS requirunt , quae tamen ad p Cem tutandam non praebentur, et quod pax nunquam nimis caro pretio emi posui ; accedit primo, quod id omne, quod in Monarchico imperio in unum, aut pauco S, in hoc in plurimos confertur. Deinde Reges eorumque ministri onera imperii cum subditis non ferunt, quod in hoc contra accidit; nam Patricii, qui semper eX ditioribiis eliguntur, maXimam Partem Rei P. Conferunt. Denique imperii Monarchici onera non tam ex Regiis sumptibus, quam eX eiusdem arcani S Oriuntur. Onera enim imperii , quae pacis et libertatis tutandae causa civibus imponuntur, quamVis magna sint, sustinentur tamen, et pacis utilitate feruntur. Quae gens linquam tot, tamque graVia Vectigalia pendere debuit, ut Hollandica η atque haeC non tantum non exhausta, quin contra opibuS adeo potens fuit, ut ejus fortunam omnes inviderent. Si itaque imperii Monarchici onera pacis causa imponeremur, civeS

non premerent; sed, uti dixi, ex huiusmodi imperii arcanis fit, ut subditi oneri succumbant. Nempe quia Regum virtus magis in bello, quam in pace ' 3J valet, et quod ii, qui soli regnare Volunt, summopere conari debent, ut subditos inopes habe.ant; ut iam alia taceam, quae prudentissimus Belga V. H. olim notavit, quia ad meum institutum, quod solummodo est imperii cujuscunque optimum Ra- tum describere, non spectant. f. XXXII. In Senatu aliqui ex Syndicis, a supremo Concilio electis, sedere debent; sed sine suffragii iure : nempe ut observent, num jura, quae

illud Concilium spectant, recte serventur, et ut su Premum Concilium convocari curent, quando eNSenatu ad ipsum supremum Concilium aliquid de-

435쪽

DE ARIsaeo cRATIA. 333ferendum est. Nam ius supremum hoc concilium Convocandi resque in eo decernendas proponendi penes Syndicos, ii t iam diximUS, est. Sed, antequam de similibus suffragia colligantur, qui Senatuietum praesidet, rerum statiam , et quaenam de royroposita ipsius Senatus sit sententia, et quibus docausis, docebit, quo facto, suffragia solito ordino

colligenda erunt, g. XXXIII. Integer Senatus non quotidie, sed. ait omnia magna Concilia, statuto quodam temporct congregari debet. Sed quia intexim imperii negotia vixercenda sunt, Opus est ergo, Ut Senatorum aliqua Pars eligatur, quae dimisIo Senatu eius vicem sup-PIeat, cujus ossicium sit, ipsit ni Senatum, quando QO OpuS est, Convocare, ejusque decreta de Repu-hlica exsequi, Epistolas Senatui supremoque Concilio scriptas legere, et denique de rebus in Senatu Proponendis consulere. Sed, ut haec omnia, et iuniversi hujus Concilii ordo facilius concipiatur,apem totam accuratius describam. g. XXXIV. Senatores in annum, ut iam di ximus, eligendi, in quatuor, aut sex ordines dividendi sunt, quorum primus primis tribuS, Vel duobus mensibus in Senatu sedeat, quibus elapsis secundus ordo locum primi occupet, et sic porro, servatis vicibus, unusquisque ordo eodem temporis intervallo primum locum in Senatu teneat, ita ut, qui primis mensibus primus, is secundis ultimus sit. Praeterea quot ordines, totidem Praesides, totidemque eorundem Vicarii, qui ipsorum Vicem, quando opus est, suppleant, eligendi sunt, hoc est, ex quocunque ordine duo eligendi sunt, quorum alter Praeses, alter Vicarius ejusdem ordinis sit, et qui primi ordinis Praeses est, primis etiam mensibus Senatui praesideat, vel si absit, eius Vicarius ipsius vi sic porro reliqui, servato ut

supra

436쪽

supra ordine. Deinde eri primo Ordine aliqui sorte, vel suffragio eligendi sunt, qui cum Praeside et Vicario, ejusdem ordinis SenatuS Vicem, postquam dimissus est, suppleant ; idque eodem temporis

intervallo, quo idem eorum ordo primum locum in Senatu tenet: quippe eo elapso ex secundo ordinε

totidem iterum sorte , Vel suffragio eligendi sunt, qui cum suo Praeside et Vicario primi ordinis Io-

cum Occupent, ViCemque Senatus suppleant; et sic porro reliqui, nec OPUS est, Ut horum electio,

quos scilicet sorte, vel suffragio singulis tribus, vel duobus mensibus eligendos dixi, et quos imposterum Consules appellabimus, a supremo Concilio fiat. Nam ratio, quam in Art. 29. hujus Cap. dedimus, Iocum hic non habet, et multo minus illa Art. 17. Sufficiet igitur , si a Senatu et Syndicis, qui praesentes adsunt, eligantur.

g. XXXV. Horum autem numerum determinare non ita accurate possurn. At tamen hoc certum est, plures esse debere, quam ut facile corrumpi possint: nam, tametsi de Rep. nihil soli deceris nant, possunt tamen Senatum protrahere, vel quod pessimum esset, ipsum deludere proponendo illa.

quae nullius, et illa reticendo, quae majori S momenti essent: ut iam taceam, quod si nimis pauci essent, sola unius aut alterius absentia moram publicis negotiis adferre posset. Sed, quoniam contrahi Consules ideo creantur, quia magna Concilia publicis negotiis quotidie Vacare nequeunt, medium necessario hic quaerendum est; et defectus numeri temporis brevitate supplendus. Atque adeo, si modo triginta, aut circiter, in duOS, aut treS menses eligantur, plures erunt, qua ι ut hoc brevitem Pore corrumpi possint, et hac de causa etiam monui, ut ii, qui in eorum locum succedunt, nullo modo

eligendi sint, nisi eo tempore, quo ipsi succedunt, et alii discedunt.

437쪽

g. X X rit Horum praeterea ossicium esso

diximris, Sm a tum, quando eorum aliqui, licet pauci sint, opos esse judica Verint, COI VO Care, Tectaque in eodem decernendas proponere, Senatum dimittere, eiusque de negotiis publicis decreta exequi. Quo autem id fieri ordine debeat, ne res inutilibus quaestionibus diu protrahantur, paucis jam di- ξδ''Jcam Nempe Consules de re in Senatu proponenda, et, quid factu opus sit, consillant, et, si de eo omnibus una fuerit mens, tum conVOCato Senatu, et quaestione ordine exposita, quaenam eorum sit sententia, doceant, nec alterius sententia ex sp ectata suffragia ordine colligant. Sed si Consules pliares, quam unam sententia m foverint, tum in Senatu illa de qua est tono proposita sententia prior dicenda erit, quae a maiori Consulum numero defendebatur, et si eadem a maiori Senatus ot Consulum parte non fuerit probata, set quod numerus dubitantium, et negantium simul major fuerit, quod ex calculis, ut j in monitimus, Constare debet, tum alteram sententia na, quae pauciora, quam prior, habuerit inter Consules suffragia, do .ceant, et sic porro reliquas ; quod si nulla a majori totius Senatus parte probata fuerit, Senatus in sequentem diem, aut in tempus breve dimittendus, ut Consules interim videant, milia alia media, qua magis pollini placere, queant invenire; quod si nulla alia invenerint, vel li, quae invera erint, Senatus maior pars non probaverit, tum Senatoris cujusque sententia audienda est , in quam si ociam major Senatus pars non iverit, tum de unaquaque sententia iterum suffragia ferenda , et non tantum assir mantium, ut huc usque factum, sed dubitantium etiam, et negantium calculi numerandi sunt, et si plures reperientur affirmantes, quam dubitarites,

aut negantes, ut tum sententia rata maneat, et Con

tra irrita, si plures invenientur negantes, quam dubitantes, aut 'Trmantes ; sed si de omnibus sen

438쪽

affirm sntium fuerit numerus, ut tum Syridicorum Concilium Setia tui adjungatur, qui simul cum Sena. toribus suffragia ferant, calculis solummodo affir-mniatibus, aut negantibus, omissis iis, qui animum ambiguum indicant. Circa res, quae ad supremum Concilium a Senatu deferuntur, idem ordo tenendus est. Haec de Senatu.

g. XXXVII. Ad forum quod attinet, sive tribunal, non potest iisdem fundamentis Diti, quibus illud , quod sub Monarcha esst, ut it Iud in Cap. 6. Art. 26. et seq. descripsimus. Nam Per Art. 14. hujus Cay. cum fundamentis huius imperii non conveDit, ut ulla ratio stirpium sive familiarumh a beator. Deinde quia Iudices ex solis Patris ' J ciis electi , metu quidem succedentium Patricioriam contineri possent, ne in eorum aliquem

iniquam aliquam senteratiam p1onuncient, et forte Ut neqtie eOS sectandum merita punire sustineant ;sed contra in plebeios omnia auderent, et locupletes quotidie in praedam raperent. Scio hac de causa Genuensium consiliuin a multis probari, quod sci Iicet non ex Patriciis, sed ex Peregrinis Iudices eligant; sed hoc mihi rem abstracto consideranti absurde institutum videtur, Ut Per grini, et non Patricii, ad Leges interpretandas vocentur. Nam quid

aliud Iudices sunt, Disi Legiam interpretes; quare mihi persia adeo, Geia uera se S in hoc etiam negotio magis suae gentis ingenium , quam ipsam hujus imperii naturam respexisse. Nobis igitiar rem abstracte considerantibus media excogitara da sunt, quae cum hujils regiminis forma Optime conveniunt.

q. XXXVIII. Sed ad Iudicum numerum quod littinet, Duillim si a pus arem livios status ratio exipit; sed, iit in impurio Monarchico, ita etiam in

hoc apprime observari debet, ut Plures sint, quam ut a viro privato corrumpi Possint. 'Nam eorUm

439쪽

Da Anisi OcnAΥ1Aiossicium solummodo est providere; ne qauisquam privatus alteri injuriam faciat ; atque adeo quaestiones inter privatos, tam Patricios, quam plebeios dirimere, et poenas delinquentibus , etiam ex.Patriciis , Syndicis, et SenatoribUS , quatenus Contra jura, quibus Omnes tenentur, deliquerunt, su mere. Caeterum quaestiones, quae irater urbes, quae sub

imperio sunt, moveri possunt, in supronio Concilio dirimendae sunt. g. XXXlX. Temporis praeterea, in quod eli. gendi sunt, ratio est eadem in quocunque imperio. et etiam ut quotannis aliqua eorum pars cedat , et denique, quamvis nori opus sit, ut unusquisque Ox diversa sit familia , necesse tamen est, ne duo sanguine propinqui simul in subselliis locum occupent quod in reliquis Conciliis observandum est, Praeterquam in supremo, in quo susscit, si modo in electionabus lege cautum sit ne cuiquam propinquum nominare, nec de eo, si ab alio nominatus sit. suffragium ferre Iiceat, et praeterea ne ad imperii ministrum quemcunque nominandum duo propin qui sortem ex urna tollant. Hoc, inquam si issicit f' ' qJ

in Concilio, quod ex tam magno hominum numero componitur , et cui Dialia singularia emolumenta decernuntur. Atque adeo imperio indo nihil erit detrimenti, ut absurdum siti legem ferre, qua omnium Patriciorum propinqui a supremo Concilio secludantur, ut Art. 14. hujus Cap. diximus. Quod

autem id absurdum sit, patet. Nam jus illud ab ipsis Patriciis institui non posset, quin eo ipso ora

nes ab sol ille suo iure eatenus cederent, ac proinde

ejusdem iuris vindices non ipsi Patricii, sed plebsesIet; qnod iis directe repugiant, quae in Art. s. et 6. huitis Cap. ostendimus. Lex autem illa imperii, qua statuitus, ut una eademque ratio inter numerum Patriciorum et multitudinis servetur, id maxime Patxiciorum jus et potentia con-ub a serin

spicit, ut Patricior

440쪽

servetur, ne scilicet pauciores sint, quam ut multitudinem possint regere. 9. XL. Caeterum Iudices a stupremo Concilio ex ipsis Patriciis, hoc est, sper Art. IT. hujus Cay0 ex ipsis legum conditoribus eligendi sivit, et sententiae, qua S tulerunt tam de rebus civilibus, quam criminalibus, ratae erunt, si servato ordine, et absque partium studio prolatae su exint, de qua re Syndicis lege permissum erit cognoscere, iudicare et

statuere.

g. XLI. Iudicum em Iumenta eadem esse debent, quae Art. 29. Cap. 6. diXimus; nempe ut ex unaquaque sententia, quam de rebus civilibus tulerint, ab eo , qui causa cecidit, pro ratione totius summae partem aliquotam accipiant. At circa sententias de rebus criminalibus haec sola hic citfierentia sit, ut bona ab ipsis proscripta, et quae cumque summa , qUa minora crimina nyulctantiar, ipsis solis designetiar. ea tamen conditione, ut nunquam iis liceat quenquam tormentis cogere quidpiam confiteri, et hoc modo satis CaUtum erit, ne niqui in plebeios sint, et ne metus Causa nimium Patriciis faveant. Nana, praeterquam quod hic metus sola avaritia, ea que specioso justitiae nomine adumbrata, temperetur, accedit, quod plures sint Dia mero , et quod fustragia non palam , sed calculis ferantur, ita ut si quis ob damnatam suam causam stomachetur, nihil tamen habeat, quod uni imputare possit. Porro ne iniquam, aut saltem De abuir-dam aliquam sententiam prODUD Cient, et ne eorum

quispiam dolo quicquam faciat, Sytidicorum reVe- 'i xerilia prohibebit, praeterquam quod in tam magno Iudicum numero unus semper aut alteri Tel exie 'ar, quem iniqui formident. Ad plebeios denique quod attinet, sutis iis etiam cavebitur . si

ad Syndicos iisdem appellax j 'thus, uti

dixi,

SEARCH

MENU NAVIGATION