Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

451쪽

magno Senatu peraguntur. Caeterum s pauci fue-xint, necesse erit, ut in suo Concilio palam suffragia ferant, non autem calculis, ut in magnis Conciliis. In parvis enim Conciliis, ubi suffragia clam indicantur, qui aliquanto callidior est, facile cuiusque suffragii auctorem noscere, et minus attentiores multis modis eludere potest. 3. XII. In unaquaque praeterea urbe Judices a supremo eiusdem ConciIio constituendi sunt, a quorum tamen sententia supremum imperii judicium appellare liceat, praeterquam reo palam convicto et confitenti debitori. Sed haec ulterius persequi

non est opuS.

g. XIIL Superest igitur , iit de urbibus , quas sui iuris non sunt, loquantur. Hae si in ipsa imperii provincia vel regione conditae, et earum incolae ejusdem nationis et linguae sint, debent ne .cessario, sicuti pagi, veluti urbium vicinarum pae-tes censeri, ita ut earum unaquaeque sub regimine

huius aut illius urbis, quae sui iuris est, esse debeat. Cuius rei ratio est, quod Patricii non a supremo huius imperii , sed a supremo uniuscujusque

urbis Concilio eligantur, qui in unaquaque urbe Pro numero incolarum intra limites iurisdiction1s ejusdem urbis plures paucioresve sunt er Art. 5. hujus Cap.). Atque adeo necesse est, ut multitudo urbis, quae sui juris non est, ad cerasum multitindi-Nis alterius, quae sui juris sit, referatur, et ab ejus directione peraddat. At urbes iure belli captae, et qua limperio accesserunt. veluti imperii Sociae habendae, et beneficio victae obligandae, vel Coloniae, quae jure Civitatis gaudeant, eo mittendae et gens alio ducenda, vel omnino delenda est. g. XIV. Atque haec sunt. quae ad huius inibi Perii fundamenta spectant. Quod autem ejus Conditio

452쪽

d1tio melior sit, quam illius, quod nomen ab una tirbe sola habet, hinc concludo, quod scilicet uniuscujusque urbis Patricii, more humanae cupidinis suum tuo tam in urbe, quam in Senatu re inere, et, si fieri potest, augere stridebunt; atqtie adeo, quantum poterunt, COn'buntur multitudinem ad se trahere, et consequenter imperium beneficiis magis, quam metu agitare , suum que nUmerum augere,

'' J Quippe quo piti res Diunero fuerint, eo plures inerArt. 16. hujus Call.) exmo Coneilio Senatores eligent, et consequenter Per Arb. eundem plus juris in imperio obtinebunt. Nec obsat, quod, dum unantiaeque urbs sibi consulit, reliquisque invidet, saepi- iis inter se discordent, et tempus disputando consumant. Nam, si, dum Romani deliberant, perit Sa milius; contra dum pauci ex solo suo assectis

omnia decernunt, perit libertas communeque bonum ; sunt namque humana ingenia hebetiora, q uamur omnia flatim penetrare possint; sed considendo. audiendo , et disputando acuuntur , et, dum Omnia

tentant media, ea, quae Volunt, tandem inveniunt, quae Omnes probant , et de quibus nemo antea

cogitasset. Quod si quis regerat, Hollandorum imperium Don diu absque Comite, vel Vicario, qui vicem Comitis supplexet, stetisse; hoc sibi responsum habeat, quod Hollandi ad obtinendam libertatem satis sibi putaverunt Comitem deserere, et imperii corpus capite Obtruncare, nec de eodem rein formando cogitarunt; sed Omnia ejus membra, uti antea constituta fuerant, reliquerunt, ita ut HoIIandiae comitatus sine Comite, veluti corpus sino

capite, ipsumque imperium sine nomine manserit. Atque adeo minime miram , quod subditi plerique ignoraverint, penes quos summa esset imperii potestas. Et quamvis hoc non esset, ii tamen, qui imperium revera tenebant, longe pauciores erant, quam ut multitudinem regere, et potenteS adversarios opprimere possent. Unde iactum, ut hi saepe

453쪽

4o1 DE ARIsTO RATI impune iis insidiari, et tandem eVertere potuerint. Subita itaque ejusdem Reipublicae eversio non ex eo orta est, quod tempus in deliberationibus inuti. I iter consumeretur, sed ex deformi ejusdem imperii statu, et paucitate regentium. g. XV. Est praeterea hoc Aristocraticum Inroperium, quod plures urbes tenent, alteri praeferendum, quia non opus est, ut in Praecedenti, cavere, ne universum supremum ejus Concilium su bito impetu opprimatur, quandoquidem Per Art. 9. hujus Caν.) eidem conVocando nullum tempus, nec locus designatur. Sunt praeterea potentes cives in hoc imperio minus timendi. Nam, ubi plures urbes libertate gaudent, non sufficit ei, qui viam ad imperium assectat, urbem unam occupare, ut imperium

in reliquas obtineat Et denique m hoc imperio sq' 'J

Iibertas pluribus communis. Nam ubi una sola urbs regnat, eatenuS reliquarum bono consulitur, quatenus regnanti huic urbi expedit.

CAPUT X. s. I. Imperii utriusque Arissocrat ci standamentis explicatis et ostensis, superest ut inquiramus, an aliqua causa culpabidi possint dissolvi, aut in aliam formam mutari. Primaria Causa, unde hujusmodi imperia dissolvuntur, illa est, quam acu tissimi is Florentinus Disc. 1. lib. 3. in iit. Livium obiervat, videlicet quod im erio, sicuti humano corpori, quotiate aggregatur aliquid, quod quandoque iridiget curatioue ; atque adeo necesse esse, ait, ut aliquando aliquid accidat, quo imperium adsilum principium, quo si abit iri incepit, redigatur. Quod si intra debit iam tempus non acciderit, vitia eo usque crescent, ut tolli nequeant, nisi cum ipso imperio.

Atque hoc, inquit, veI casu contingere Co Potest,

454쪽

4oa TRACTAT POLIT. CAP. X. potest, vel consilio, et prudentia Iegum, aut viri eximiae virtutis. Nec dubitare possumus, quin haec res maximi sit ponderis, et quod, ubi huic incommodo provisum non sit, non poterit imperium sua virtute, sed sola fortuna permanere, et contra, ubi huic malo remedium idoneum adhibitum fuerit, non poterit ipsum suo vitio, sed solummodo inevitabili aliquo fato cadere, ut mox clariuS docebimus. Primum quod huic malo remedium occurrebat, hoc fuit, ut scilicet singulis lustris supremus aliquis Dictator in mensem unum, aut duo S creetur, cui ius esset de Senatorum et cujuscunque ministri factis cognosc*ndi, iudicandi, et statuendi, et consequenter imperium ad suum principium restituendi. Sed qui imperii incommoda vitare studet, remedia adhibere debet, quae cum imperii natura CODVeniant, et quae eX ipsius fundamentis deduci queant, alias in Scyllam incidet, cupiens Vitare Charybdin. Ε si quidem hoc verum, quod omnes, tam qui regunt, quam qui reguntur, metu suppIicii aut damni contineri debeant, ne impune, VeIcum Iucro peccare liceat ; sed contra certum etiam est, quod si hic metus bonis et malis hominibus communis fuerit , versetur necessario imperium in summo periculo. Cum igitur Dictatoria potestas absoluta sit, non potest non esse omnibus formida- '' J bilis, praesertim si statuto tempore , ut Tequi

Titur, Dictator crearetur , quia tum unuSquisque gloriae cupidus eum honorem summo studio ambi-Tet; et certum est, quod in pace non tam Virtus quam opulentia spectatur, ita ut quo quisque superbior, eo facilius honores adipiscatur: Et forte hac de causa Romani nullo constituto tempore , sed fortuita quadam necessitate coacti Dictatorem facere Consueverant. At nihilominus tumor Dictatoris, ut Ciceronis verba referam, bonis injucundus fuit. Et sane, quandoquidem haec Dictatoria potestas

Begia absolute est, potest non absque magno Bel P.

Periculo

455쪽

. DE ARIsaeocRAT periculo imperium aliquando in Μonarchictim mutari, tametsi in tempus, quantumvis breve, id fiat. Adde quod, si ad creandum Dictatorem nullum fertum tempus designatum sit, ratio tum nulla tem oris intercedentis ab uno ad alium, quam maximEservandam esse diximus, haberetur, et quod res etiam vaga admodum esset, ut facile negligeretur. Nisi itaque haec Dictatoria potestas aeterna sit et tabilis, quae servata imperii forma in unum deferri nequit, erit ea ipsa, et consequenter Reip. salus et conservatio admodum incerta.

g. 1Ι. At contra dubitare nequaquam posumus, Per Art. 3. Cay. 6. quod si possit servata imberii forma Dictatoris gladius perpetuus, et malis

tantummodo formidini esse, nunquam eousque Vitia invalescere poterunt, ut tolli aut emendari nequeant. Ut igitur has omnes conditiones obtineamus, Syndicorum Concilium Concilio supremo ubordinandum diximus, ut scilicet dictatorius illa;ladius perpetuus esset, non penes personam aliquam naturaIem, sed civilem, cujus membra plura sint, quam ait imperium inter se possint dividere, pera t. i. et n. Praec. Cay.) vel in scelere aliquo compenire: ad quod accedit, quod a reliquis imperii nuneribus subeundis prohibeantur, quod militiae tipendia non soIVant, et quod denique eius aeta is sint, ut praesentia ac tuta, quam nOVa et Po- iculosa malint. Quare imperio nul Ium ab iis peri

iuIum, et consequenter non bonis, sed malis tan-ummodo formidini esse queunt, et revera erunt.

'am , ut ad scelera peragenda debiliores, Ita adnalitiam coercendam potentiores sunt. Nam prae

exqua quod principiis obstare possunt; quia cori ilium aeternum est sunt praeterea numero satis Γ' ' 'luagno, ut sine invidiae timore potentem unum ut alterum 'ccusare et damnare audeant ; praeser

456쪽

TRACTAT. POLIT. CAP. X.

tim quia suffragia calculis feruntur, et sententia

nomine totius Concilii proniinciatur.

g. ΙΙΙ. At Eoanae plebis Tribuni perpetui

etiam erant, Veriam impares, ut Scipionis alicujus potentiam premerent ; et praeterea id, quod salutare esse judicabant,fad ipsum Senatum deferre debebant, a quo etiam saepe eludebantur, essiciendo scilicet, ut plebs ei magis faveret, quem ipsi Senatores minus timebant. Ad quod accedit, quod Tribunorum contra Patricios auctoritas plebis favore defenderetur, et quotiescunque Ipsi plebem vocabant, seditionem potius moVere, qriam Cori ilium convocare

viderentur. Ouae sane incommoda in imperio, quod

in praecedd. duob. Capp. descripsimus, locum non

habet. g. IV, Verum enim vero haec Syndicorum auctoritas hoc solummodo praestare poterit, ut imperii forma servetur, atque adeo prohibere, ne leges infringantur , et De cuiquam cum IUCTO Peccaxe Iiceat; sed nequaquam enicere poterit, De Vitia, quae lege prohiberi nequeunt, gliscant, ut sunt illa, in quae homines otio abuti dantes incidunt, . et eae quibus imperii ruina non raro sequitur. HomineSenim in pace deposito metu paula sim ex ferocibus barbaris civiles seu humani, et ex humatiis mol-Ies et inertes fiunt, nec alius alium virtute, sed fastu et Iuxu excellere stud ot; unde patrios mores fastidire, alienos induere, hoc est, serVIre incipiunt. g. V. Ad haec mala vitandum multi conati sunt Ieses sumptuarias condere ; sed frustra. Nam omnia jura, quae ab que ulla alterius iniuria violari Pomant, ludibrio habentur, et tantum abest, ut hominum cupidi rates et libidinem fraenent, quin contra easdem intendant: nam nitimur in vetitum

457쪽

bus otiosis ingenium deest ad eludenda jura, quae

instituuntur de rebus, quae ab solii te prohiberi ne- qtieurat, ut sunt conviVia, ludi, ornatus, et alia hujusmodi, quorum latitummodo eXCessus malus, et ex uniuscuiusque fortuna aestimandus est, ita ut

Iege nulla universali determinarii queat. g. VI. Conotrido itaque, communia illa pacis vitia, de quibiis hic loquimur, nunquam directe, sed in directe Prohibenda esse, talia scilicet imporii f' PJfundamenta jaciendo, quibuS fiat, ut plerique, nori quidem sapienter Vivove studeant, nam hoc impossibile est.) sed ut iis ducantur affectibus, eri quibus Bei p. major sit utilitas. Atque adso huic rei maximo studendum, ut divites, si non parci, a ari tam in sint. Nam non dubium est, quin , si hic avaritiae assectus, qui universalis est et constans, gloria cupidine foveatur, plerique rei sn a e fine ignominia

augendae summum ponant studiuin, quo honores adipiscantur, et summum dedecus vitenti Si ita quoad fundamenta uiri usque imperii Aristo cratici, quae praeced. duobus Capp. eXplicui, attendamus, hoc ipsum ex iisdem sequi videbimus. Numerus enim regentium in utroque adeo magnus est, ut divitum maximae parti aditus ad regimen pateat, et ad imperii honores adipi scendos. Ouod si praeterea uti diximus Art. 47. Cap 3. statuatur, ut Patricii, qui

plus debent, quam sunt sol vendo, ordine PatWicio deturbentur, et qui bona sua infortunio perdiderunt, ut in integrum vestituantur, non dubium est, quin

omneS, quantum Poterunt, conabuntur bona sua conservare. Peregrinos praeterea habitus nura quam

concupiscent, nec patrios fastidient, si Ioge constitnatriri ut Patricii, et qui honores ambiunt, fingu- Iari veste dignoscantur : de quo Vide Art. 25. et 47. Cap. 8. Et praeter haec alia in quocunquo imperio cum natura loci, et gentis ingenio eonsentanea

458쪽

excogitari possunt, et in eo apprime vigilari, ut subditi magis sponte, quam Iege coacti, suum ossicium faciant.

9. VIII. Nam imperium, quod nihil aliud

Prospicit, quam ut homines metu ducantur, magis sine vitiis erit, quam cum virtute. Sed homines ita ducendi sunt, ut non duci, sed ex suo ingenio et libero suo decreto vivere sibi videantur; atque adeo ut solo libertatis amore, rei augendae studio, speque imperii honores adipiscendi retineantur. Caeterum imagines, triumphi, et alia virtutis incitamenta magis servitutis, quam libertatis sunt signa. Servis enim, non liberis virtutis praemia decernuntiar. Fateor quidem homines his stimulis maxime incitari; sed ut haec in initio viris magnis, ita postea crescente invidia ignavis et opum magnitudine tumidis decernuntur, magna omnium bono- Tum indignatione. Deinde qui parentiam triumphos et imagines ostentant, iniuriam sibi fieri credunt, ni reliquis praeferantur. Denique, ut alias' RJ taceam, hoc certum est, quod aequalitas, qua se mel exuta communis libertas necessario perit, COH- servari nullo modo possit, simulatque alicui Viro virtute cIaro singulares honores jure publico de

cernuntur.

9. IX. His positis, videamus jam, an huius modi imperia culpabili aliqua causa possint destrui.

Verum, si quod imperium aeternum esse potest, illud necessario erit, cujus semel recte instituta jura inviolata manent. Anima enim imperii jura sunt. His igitur servatis servatur necessario imperium. At jura invicta esse nequeunt, nisi et ratione et communi hominum assectu defendantur, alias si scilicet solo rationis auxilio nituntur, inVa Iidae sane sunt, facileque vincuntur. Um itaque uti iusque amperii Aristocratici jura fundamentalia

CUm Tatione, et communi hominum assectu conve

nire ostenderimus; possumus ergo assirmare, si

459쪽

quae ulla imperia, haec necessario aeterna fore, vel nulla culpabili causa, sed fato tantummodo alique

inevitabili posse destrui. g. X. At objici nobis adhuc potest, quod,

quamvis imperii jura in praeced. Ostensa ratione, et communi hominum assectu defendantur, possint nihilominus aliquando vinci. Nam nullus assectus est, qui aliquando a fortiori et contrario assectu non vincatur ; timorem namque mortis a cupidin rei alienae saepe vinci videmus. Oui hostem metu territi fugiunt, nullo alterius res metu detineri ponsunt; sed sese in flumina praecipit ant, vel in ignem ruunt, ut hostium ferrum fugiant. Quantumvis igitur civitas recte ordinata , et jura optime institu i ta sint, in maximis tamen imperii angustiis , quam do omnes, ut fit, terrore quodam panico capiuntur, tum omnes id solum, quod praesens metus suadet, nulla futuri, neque legum habita ratione, probant,

omnium ora inVirum Victoriis clarum Vertuntur. eundemque legibus solvunt, atque ipsi imperium spes simo exemplo) continuant, totamque Rempublicam ipsius fidei committunt; quae res sane Romani im perii exitii fuit causa. Sed ut huic Objectioni respondeam, dico primo, quod in recte constituta Republica similis terror non oritur, nisi ex iusta

Causa ; atque adeo is terror et confusio ex eo Orta nulli causae, quae prudentia humana Vitari poterat,

adscribi potest. Deinde notata dum, quod in Bhpub. qualem in praeced. descripsimus, fieri non 'Τ-JPotest, Per Art. 9. et 25. Cay. 8.) ut unus, aut altet virtutis fama ita excellat, ut omnium ora in sovertat. Sed necesse est, ut pIures habeat aemulos, quibus plures alii faveant. Quamvis itaque ex ter- xore confusio aliqua in Republica oriatur, legestamen fraudare atque aliquem contra ius ad im Perium militare renun Ciare nemo poterit, quin statim contentio aliorum petentium oriatur, quae ut dirimatur, necesse tandem erit ad semel statuta, et ab

460쪽

4o3 TnacTAT. POLIΥ. CAP. XI. Omnibus probata iura recurrere, atque res imperii secundum leges latas ordinare. Postum igitur absolute affirmare, cum imperium, quod una sola Urbs, tum praecipue illud, quod pluxes .Urbes tenerit, aeternum ess s , sive nulla interna causa posse dissolvi, aut in aliam formam mutari. CAPUae XI. g. I. Transeo tandem ad tertium, et omnino absolutum imperium , quod Democraticum appellamus. Hujus ab Aristo cratico disserentiam in hoc potissimum consistere diximus, quod in eo a sola supremi Concilii voluntate, et libera Electione pendeat, ut hic, aut illo Patricius cresitur, ita ut Demojus suffragii, et munera imperii subeundi haeredita-xium habeat, nemoque id ius sibi poscere jure possit, ut in hoc, de quo iam agimus , imperio fit. Nam omnes, qui eX parentibus civibus, vel qui in patrio illo solo nati, vel qui de Inepublica bene meriti sunt, vel ob alias causas, Ob quas Lex alicui jus civis dare jubet, ii, inquam , omnes ius suffragii in supremo Concilio, nauneraque imperii subeunda iure sibi poscunt; nec denegare iis licet, nisi ob crimen, aut infamiam. II. Si igitur iure insilutum sit, ut Seniores tantummodo , qui ad cextum aetatis annum Pervenerunt, vel ut soli primogeniti, silmilatque Per aetatem licet, vel qui sertam pecuniae fiammam Reipublicae contribuunt, jus suffragii ira supremo Concilio et imperii negotia tractandi habeant, quamvis hac ratione fieri posset, Ut 91premiuia Concilium ex paucioribus civibus compora Eretur, qllam illud imperii Aribocratici, de quo stipra eximia S, erunt Dahilominus hujusmodi imperia Democratica 3ppellarida, qMoniam eorum cives, qui ad regem dam Bempublicam destinantur, non a m premo Con-

'J J cilio, ut optimi, eliguntur, sed lege ad id destinantur Et, quamvis hac ratione hujusmodi imperia,

SEARCH

MENU NAVIGATION