장음표시 사용
461쪽
peria, ubi scilicet non qui optimi, sed qui sorte
fortuna divites, vel qui primi nati sunt, ad regimen desinantur, imperio Aristocratico cedere videantur, tamen si praxin, seu communem hominum conditionem spectemus, res eodem redibit. Nam
Patriciis ii semper optimi videbuntur, qui divites, vel ipsis sanguine proximi, vel amicitia conjuncti sunt. Et sane, si cum Patriciis ita comparatum esset, ut liberi ab omni assectu, et solo studio publicae sesutis ducti, collegas Patricios eligerent,
nullum esset imperium cum Aristocratico comparandum. Sed rem contra omnino sese habere , satis superque ipsa experientia docuit, praesertim in Oli-garchiis , Ubi Patriciorum voluntas ob defectum aemulantium maxime lege soluta est. Ibi enim studio optimos a Concilio arcent Patricii, et eos sibi socios in Concilio quaerunt, qui ab eorum Ore penis dent, ita ut in simili imperio multo infelicius res eius sese habeant, propterea quod Patriciorum Electio ab absoluta quorundam, libera sive omni lege soluta voluntate pendeat. Sed ad inceptum redeo. g. ΠΙ. Ex dictis in praeced. Art. patet, nos posso imperii Democratic1 diversa genera concipere. Sed meum institutum non est de unoquoque, sed de eo solummodo agere, in quo Omnes absolute,
qui solis Iegibus patriis tenentur, et praeterea sui juris sunt, honesteque vivunt, jus suffragii in supremo Concilio habent, munera quo imperii subeundi. Dico expresse. qui solis legibus Patriis tenentur, ut peregrinos secludam , qui sub alterius imperio
esse censentur. Addidi Praeterea, quod, Praeterquam quod legibus imPerii teneantur, in reliquis sui juris sint, ut mulieres, et servos secluderem, qui in potestate viroriam, et dominorum , ac etiam liberos et pupillos quamdiu sub potestate parentum et tutorum sunt. Dixi denique, horie seque Nivurit, ut ii apprime seclud eren tur, qui ob crimen, aut aliquod turpe vitae genus infames sunt.
462쪽
4 Io ΤnΑcΤΑΥ. POLIT. CAP. IX. DE DEΜocRAT. g. IV. Sed forsan rogabit aliquis, num foeminae ex natura, an ex instituto sub potestate viro tum sint 8 Nam, si ex solo instituto id factum est, nulla ergo ratio nos co Egit foeminas a regimino secludere. Sed si ipsiuri experientiam consulamus, id ex earum imbecillitate oriri videbimus. Nam nul- β 'J libi factum est, ut viri et foeminae simul regna-xent, sed ubicunque terrarum Viri, et foeminae Teperiuntur, ibi VirοS regnare, et foeminas regiruidemus, et hac ratione utrumque sexum concorditer vivere. Sed contra Amazonae, quas olim regnasse fama proditum est, Viro S in patrio solo morari non patiebantur, sed foeminas tantummodo alebant, mareS autem, quos pepererant, necabant. Quod si ex natura foeminae viris aequales essent, et animi fortitudine , et ingenio, in quo maximo humana potentia, et consequenter jus consistit, aeque pollerent, sane inter tot tamque diversas nationes quaedam reperirentiar, ubi uterque sexus Pariter regeret, et aliae, ubi a Deminis viri regerentur atque ita educarentur. ut ingenio minus possent: quod cum nullibi factum sit, affirmaro omnino licet, foemina S eX natura non aequale cum viris habere jus ; sed eas viris necessario cedere, atque adeo fieri non posse, ut uterque sexus pariter regat, et multo minus, ut Viri a foeminis regantur, Quod si praeterea humanos affectus consideremus,
quod scilicet viri plerumque ex solo libidinis assectu
foeminas ament, et earum ingenium et sapientiam tanti destiment, quantum ipsae pulchritudine poIIent, et praeterea quod Viri aegerrime ferant, ut foeminae, quas amant, aliis aliquo modo faveant,
et id genus alia, Ievi negotio videbimus , non posse absque magno pacis detrimento fieri, ut viri et foeminae pariter regant. Sed de his satis. Reliqua desideraritur.
463쪽
et de via, qua optime in Veram rerum Cognitionem dirigitur.
464쪽
-- Tractatus , quem de Intellectus Emendatione, etc. imPerfectum hic tibi damus, LeneSole Lector, iam multos ante aririos ab Auctore fuit corijser tus. In animo IemPer habuit eum perficere. At, aliis negotiiS Prae editus, et tandem morte abre tuS, adoptatum finem Perducere riori POtia it. Cum Nero multa Praeclara atque utilia contineat, quae Veritatis sncero indagatori non Parum e re futura esse, haudquaquam dubitamus, te iis Priυcire noluimus set, ut etiam Iriialta Obsciara, rudia adhuc et im- Polita, quae in eo hinc iride occurrurit, cONdoriare Non graveris, horum He irascius esses, admonitum te quoque Ube NoluimuS. Vale.
465쪽
l ossquam me Experientia docuit, omnia, quae f- ' 'J
in communi ita frequenter occurrUnt, vana et futilia esse; cum viderem Omnia, a quibus, et quae timebam, nihil neque boni, neque mali in se habere, nisi quatenus ab iiS animus movebatur; constitui tandem inquirere, an aliquid daretur, quod verum bonum, et sui communica bile esset, et a quo solo, rejectis caeteris omnibus, aDimus assiceretur; imo an aliquid daretur, quo in Vento et acquisito, continua a C summa in aeternum fluerer laetitia. Dico, me taridem cotistitulisse: primo enim intuitu inconsultum videbatur, propter rem tunc incertam certa amittere velle. Videbam nimirum commoda, quae ex honore, aC dixitiis acquiruntur, et quod ab iis quaerendis cogebar abstinere, si seriam rei alii et novae operam dare vellem : et si forte summa festicitas in iis esset sita, perspiciebam, me ea debere carere; si vero in iis non esset sita, eis quo tantum darem operam, tum etiam summa carerem felicitate Volvebam igitur animo, an forte esset possibile ad novum institutum. aut saltem ad ipsius certitudinem
pervenire , licet ordo et commune vitae meae instituturn non mutaretur, quod saepe frustra tenta vi. Nam
466쪽
Nam quae plerumque in Vita Occurrunt, et apud homines, ut ex eorum operibUS colligere Iicet, tanquam summum bonum aestimantur, ad haec tria
xediguntur ; divitias scilicet, honorem, atque libi- ' Τ'J dinem. His tribus adeo distrahitur mens, ut minime possit de alio aliquo bono cogitare. Nam quod ad libidinem attinet, ea adeo suspenditur animus, ac si in aliquo bono quiesceret ; quo maxime impeditur, ne de alio cogitet; sed post illius fruitionem summa sequitur tristitia, quae, si non
suspendit mentem, tamen perturbat et hebetat. Honores, ac diVitias prosequendo non parum etiam distrahitur mens, praesertim, ubi ') hae non nisi propter se quaeruntur, quia tum supponuntur summum esse bonum. Honore Vero multo adhuc magis mens distrahitur: supponitur enim semper bonum esse per se, et tanquam finis ultimus, ad quem omnia diriguntur. Deinde in his non datur, sicut in libidine , poenitentia ; sed quo plus utriusque possidetur, eo magis augetur laetitia; et consequ enter magis ac magiS incitamur ad utrumque augendum : si autem spe in aliquo causa frustremur, tum summa oritur tristitia. Est denique honor magno impedimento, eo quod, ut ipsum assequamur, ita necessario ad captum hominum est dirigenda, fugiendo scilicet, quod vulgo fugiunt, et quaerem do, quod Vulgo quaerunt homines. Cum itaque viderem, haec omnia adeo obstare, quo minus operam nOVO alicui instituto darem; imo adeo esse opposita, ut ab uno, aut altero ne
selliost divitias, quae quaeruntur vel Pro ter se , vel PrOPter honorem, vel Pro ter libidinem, vel Pro ter valetudinem, et augmentum Ietentiαrum et artium: sed hoc ad suum locumroferναtur, quia hujus loci non est , haes adeo aocurate in
467쪽
ΕΜENDΑΥIONE ΤRACTATUs. ' 415 cessario esset abstinendum, cogebar inquirere, quid mihi esset utilius; nempe, ut dixi, videbar bonum
certum pro incerto amittere Velle. Sed postquam aliquantulum huic rei incubueram, inVeni primo, si, hisce omissis, ad noVum institutum accingerer, me bonum sua natura incertum, ut clare ex dictis possumus colligere, omissurum pro inserto, nor1 quidem sua natura, fixum enim bonum quaerebam)sed, tantum quoad ipsius consecutionem. Assidua autem meditatione eo perVeni, ut Viderem, quod tum, modo possim penitus deliberare, mala certa pro bono certo omitterem. Videbam enim me in summo versari periculo, et me cogi, remedium, ξδ Τ 'Iquamvis incertum, summis Viribus quaerere ; veluti aeger lethali morbo laborans, qui ubi mortem certam praevidet, ni adhibeatur remedium, illudipsum, quamvis incertum, suInmiS ViribuS cogitur quaere- Te , nempe in eo tota eius spes est sita ; 'illa autem
Omnia, quae VulguS sequitur, non tantum nullum conferunt remedium ad nostrum Esse conservandum ;sed etiam id impediunt, et frequenter sunt causa interitus eorum, qui ea possident, ') et sempex causa interitus eorum, qui ab iis possidentur.
Permulta enim exempla eorum, qui persecutionem ad necem usque passi sunt propter ipsorum divitias, et etiam eorum, qui, ut OpeS Compararent, tot periculis sese exposuerunt, ut tandem vita poenam luerent suae stultitiae. Neque eorum pauciora sunt exempla, qui, ut honorem assequerentur, aut defenderent, miserrime passi sunt. Ιnnumeranda denique extant exempla eorum, qui prae nimia libidine mortem sibi acceleraverunt. Videbantur porro ex eo haec orta esse mala, quod
tota felicitas, aut infelicitas, in hoc IOIo sita est; videli-
Haso accuratius sunt demonstran ,
468쪽
416 DE INTELLECTUs videlicet, in qualitate obiecti, cui adhaeremus amore. Nam propter illud, quod non amatur, nunquam Orientur lites, nulla erit tristitia, si pereat, nulla invidia, si ab alio possideatur, nulluS timor, nul-Ιum odium, et, ut verbo dicam, nullae Commotiones animi; quae quidem omnia contingunt in amore eorum, quae perire possunt, uti haec omnia, de quibus modo locuti sumus. Sed amor erga rem aeternam et infinitam sola laetitia pascit animum, ipsaque omnis tristitiac est expers; quod valde est desiderandum , totisque viribus quBerendum. Verum non absque ratione usus sunt his verbis : modo possim Jerio deliberare. Nam quamvis haec mente adeo clare perciperem , non poteram tamen ideo omnem avaritiam, libidinem, atque gloriam deponere.
Hoc unum videbam, quod, quamdiu mens circa has cogitationes vel sabatur, tamdiu illa a Versa hatur, et serio de novo cogitabat inscitulo; quod magno mihi fuit solatio. Nam videbam illa mala non esse talis conditionis, ut remediis Dollent cedere. Et quamvis in initio haec intervalla essent φρ*J rara, et per admodum eXiguum temporis spatium durarent, postquam tamen Verum bonum magis ac magiis mihi innotuit, intervalla ista frequentiora et Iongiora fuerunt ; praeleuma postquam Vidi nummo in xum acquisitionem, aut libidinem, et gloriam tamdiu obesse, quamdiu propter se , et non tar quam
media ad alia, quaeruntur; si Vero lati quam media quaeruntur, modiam tunc habebunt, et minimo Oberunt; sed contra ad finem, Propter quem quae-Tuntur, Inultum conducent, ut suo loco ostende-
Hic tantum breviter dicam , quid per verum bonum intelligam, et simul quid sit summum bc
num. Quod ut xecte intelligatur, notandum e t, qui id
469쪽
quod bonum et malum non nisi respective, di-
Cantur; adeo ut una eademque res possit dici bona et mala secundum diversos respectus, eodem modo ac perfectum et imperfectum. Nihil enim, in sua natura spe Ctatum, perfectum dicetur, vel imperfectum; praesertim postquam noverimus, omnia, quae fiunt, securi dum aeternum ordinem et secundum certas Naturae leges fieri. Cum autem humana 1mbecillitas illum ordinem Oogitatione sua non assequatur, et interim homo concipiat naturam aliquam humanam sua multo firmiorem, et timui nihil obstare videat, quo minus talem naturam acquirat; incitatur ad media quaerendum, qtiae ipsum ad talorn di1cant perfectionem: et omne illud, quod pote it e ς' medium, Ut eo perVeniat, vocatur verum bonum; surmmim autem bonum est eo pervenire,
ut illo cum aliis individuis . si fieri potest. tali natura fruqtur. Quaenam autem illa sit natura ostendemus, suo loco, nimirum esse ') cognitionem unionis, quRm mens cum tota Natura habet. Hic est itaque finis, ad quem tendo, talem scilicet Naturam acquirere, Et, ut multi mecum eam acqairant, conari, hoc est, de mea felicitate etiam est, operam dare , -Ut alii multi idem, a tu ue ego intelligant, ut eorum intellectus et cupiditas prorsus Cum Iineo intellectu et cupiditate conveniant ; iutque hoc fiat, )necesse est tantum de Natura intelligere. qiuaritum sufficit, ad talem naιuram acquirendam ; ' '3 deinde formare talem societatem, qualis est desideranda, ut quamplurimi quam facit ime, et secure eo perveniant. Porro danda est opstra Morali Phis Iosophiae, ut et Doctrinae de puerorum Educatione; et, quia Valetudo non parvum est medium adhuno
470쪽
hunc finem assequendum, concinnanda est integra Medicina; et quia arte, multa, quae dissicilia Iunt, facilia redduntur, multumque temporiS et commoditatis in vita ea lucrari possumus, ideo Mechanica nullo modo est contemnenda. Sed ante omnia e&cogitandus est modus medendi intellectus. ipsumque, quam iam initio licet, expurgandi, ut feliciter res absque errore, et qtiam optimo intelligat. Unde quisque jam poterit videre, me omneS scientias ad unum finem ) et scopum velle dirigere, scilicet, ut ad sumnatim humanam, qVana diNimias, perfectionem perveniatur; et sic omne illud, quod in scientiis nihil ad finem nostrum nos PromoVet, tanquam imitile erit rejiciendum, hoc est, ut uno verbo dicaria , omnes nostrae operationes, s mul et cogitationes ad hunc sunt dirigendae sineri. Sed
quia, dum curamus cum consequi, et operam damus, ut intellectum in rectam viam redigamus, necesse est vivere; propterea ante omnia cogimur
quasdam vivendi regulas, tanquam bonas, supponere, has scilicet: I. Ad captum vulgi loqui, et illa omnia operari, qtiae nihil impedimenti adferunt, quo minus
nostrum scopum attingamus. Nam non Parum emolumenti ab eo possumus acquirere, modo ipsi-11S captui, quantum fieri potest, concedamus; adde, quod tali modo amicas praebebunt aures ad vexitatem audiendam.
II. Doliciis in tantum frui, in quantum ad
tuendam valetudinem susscit. III. Denique tantum nummorum , alat CUJUS cunque alterius rei quaerere, quantum susicit ad vitam,
i Finis in scientiis est unicus, ad quem omnes sunt dirigenda..
