Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

ΕΜENDATIONE TRACTATUS. 419 vitam et valetudinem sustentandam, et ad mores civitatis, qui nolixum scopum non oppugnant, imitandos.

Hisce sic positis, ad primum, quod ante omnia

faciendum est, me accingam, ad emendandum scilicet intellectum, eumque aptum reddendum sqq*Jad res tali modo intelligendas , quo opus est, ut nostrum finem assequamur. Quod ut fiat, exigit ordo, quem naturaliter habemus, ut hic resumani omnes modos percipiendi, quos huc usque habui ad aliquid in dubie assirmandum , Vel negandum, quo omnium optimum eligam, et simul meas vires, et naturam. quam Rerficere cupio, noscere incipiam. Si accurate attendo, possunt omnes ad quatuor potissimum reduci. I. Est Perceptio, quam ex auditu, aut ex

aliquo signo, quod vocant ad placitum , habemus. II. Est Perceptio, quam habemus ab experientia Vaga, hoc eli, ab experientia, quae non determinatur ab intellectu , sed tantum ita dicitur, quia casti sic occurrit, et nullum aliud habemus experimentum, quod hoc oppugnat, et ideo tamquam inconeussum apud nos manet.

III. Est perceptio, ubi essentia rei ex alia reconcluditur, sed non a)aequa te; quod fit, ' cum D d vel

9 Hoe otim fit. nihil de ea a intolligimus stro ter lia, quod in

feetu εonside α nus i quod fatiς αρρaret ex eo , quod tum ea a non nisi gon rati ΓΠuis terminis ex licetur, nem e his, Erg datur aliqui ' , . Fit 'o datur aliqua potentia etc. Velistiam ex eo , quod i fiam netatiDe exorimant . V.r o non est hoc. vel ill ad etc. In secundo casu aliquid causas tribuitur PrOPtor effec*um, qasu clare conci itur, ut in exennylo sten denius ἰ Derunt nihil Praetor propria: non vero rei os entiu Particularis.

472쪽

42Οvel ab aliquo essectu causam colligimus, vel cum concluditur ab aliquo Uiniversali, quod semper eli qua proprietas concomitat Ur. IV. Denique P ceptio est, ubi res percipitur per scdam suam essentiam, vel per cognitionem suae proximae Caulae. Quae omnia exemplis illustrabo. Ex auditu tantum scio meum natalem diem, et quod tales parentes habui, et similia; de quibus nunquam dubitavi. Per experientiam Vagam scio, me moritu-xum: hoc enim ideo affirmo, quia 'vidi alios meisi indes Obiisse niortem, quAmvis neque omne S peΓ idem temporis spatium ViXerint, neque ex eodem morbo obierint. Deinde per experientiam vagam etiam scio, quod Oleum sit aptum alimentum ad nutriendam flammam, quodque aqua ad eam extin.

δ' 'J guendam apta sit ; scio etiam, quod canis fit ani

mal latrans, et homo animal rationale, et sic fere omnia noVi, quae ad usurii vitae faciunt. Ex alia vero re hoc modo concludimus: postquam, clare percipimus, DOS tale corpus sentire, et nullum aliud; inde, in quom, clare concludimus animam unitam ) esse corpori, quae Umio est causa talis sen

sat1onis; sed ') quaenam sit illa sensatio, et unio,

non Ex hoc exemnio clare viderct id est, qnod modo notravi. Nam ese illam unionem nihil intelligimus Praeter fonstitionem i- ipsam, effectus scilicet, ex quo cauJam, do qua nihil intelligi

mus, conci iaciebamus.

Talis conclusio , quamvis certa sit, non tanton fatis tutave, nisi maxime caventibus Nanr nis D times car esunt j ibi. 1ari error res sitatim incidente ubi enim res ita ab iractes cDnoi i unt. non autem Per νEram ossentiam, litati,n ab imaginations confundruntur. Navi id. quod in jes unium est, multi lex esso imaginαntur homines. Nam iis, quaes abstractes, seorsm, et ton se conci iunt. nomina im onunt. quas ab iUrs ad aliamtigis familiaria seni icandum usur antur ; quo fit, ut haec imaginentur eodem Uodo , ac eras res imaginari solent, qui bus primum haeo nomina imposuerunt.

473쪽

ΕΜENDATIONE TRACTATUS. 421

non absolute inde possumus intelligore. Vel pom

I .m novi naturam visus. et simul, eum habere talem proprietatem, ut unam eansdemque rem ad magnam distantiam minorem videamus, quam si eam cominus intueamur ; inde concludimus Solem majorem esse, quam apparet, et alia his similia. Per Iolarn denique rei essentiam res percipitur; quando ex eo, quod aliquid novi, scio, quid hoc sit aliquid nosset vel ex eo, quod novi eflantiam ani-naae, scio eam corpori esse unitam. Eadem cognia tibiae novimus duo et tria esse quinque, et, si dentur duae lineae uni tertiae Parallelae, eas etiam interj sese parallelas, etc. Ea tamen, quao liuidusque tali cognitione potui intelligere, Perpauca fuerunt. Ut autem haec omnia melius intelligantur,l unico tantum utar exempJo, hoc scilicet. Uanturi tres numeri: quaerit quis quartum, qui sit ad teE- tium, ut secundus ad primum. Dicunt hic passim me colores, se scire, quid sit agendum, ut quartus

in Veniatur, quia nempe eam operationem nondumi oblivioni tradiderunt, quam nudam sine demonstra i tione a suis magistris audiverunt; alii vero ab ἱδ''Jexperientia simplicium faciunt aXioma universale, scilicet ubi quattus numerus per se patiet, ut in his 2, 4, 3, 6. Ubi eXperiuntur, quod ducto secundo in tertium, et producto deinde per primum diviso fiat quotiens 6 ; et cum vident eundem numerum produci, quem, sine hac operatione novorant esse Proportionalem, inde concludunt operationem esse

bonam ad quartum numerum proportionalem. semper inveniendum. Sel Μathematici vi demonstrationis Prop. 19. lib. I. Euclidis sciunt, quales numeri intes se sint proportionales, scilicet ex natura proportionis, ejusque proprietate, quod Dem- PQ numerus, qui Et ex primo et querto, aequalis sit numero, qui fit eX secundo et tertio ; dit'meri adaequatam proportionalitatem datorum numerorum

474쪽

DE INTELLECTUshetanori vident, et si videant, non vident eam vi iIIi. Us Propositionis ; sed intuitive, nullam Operationem facientes. Ut autem ex his Optimus eligatur modus percipiendi, requiritur, ut breViter en umeremias, quae sint necessaria media, ut nostrum finem assequam ux, haec scilicet: I. Nostram naturam, qUam cupimus perficere, exacte nosse, et simul tantum de Terum natura, quantum sit necesse. II. Ut inde rorum disserentias, convenientias, et oppugnantias recte colligamUS.

III. Ut recte concipiatur, quid iossint pati, quid DOD.

IV. Ut hoc conferatur cum Datiara et poteritia hominis. Et ex istis facile apparebit summa, ad quam homo potest pervenire, perfectio. His sic consideratis videamus, quiS modus Per-espiendi nobis sit eligendus. Quod ad primum attinet. Per se patet, quod

eri auditu, Praterquam quod fit res admodum imcerta, nullam percipiamus essentiam rei, sicuti ex nosiro exempIO apparet; et cum singularis exis emtia alicujus rei non noscatur, Disi cognita essentia; uti postea videbitur; hinc clare concludimus omnem certitudinem, quam eX auditu habemus, a 1 cientiis

esse secIudendam. Nam a simplici auditu, ubi non praecessu prωprius intellectus , nunquam quiS POtexit assici.

475쪽

I Quoad secundum. Nullus etiam dicendus 3 est, quod habeat ideam illius proportionis, quam

quaerit. Praeterquam quod sit res admodum 1 ncerta, et sine sine; nihil tamen unquam tali modo quis in rebus naturalibus percipiet praeter accidentia, quae nunquam clare intelliguntur, Disi praeco.gnitis essentiis. Unde etiam et ille secludendus est. De tertio autem aliquo modo dicendum, quod habeamus ideam rei, deinde quod etiam absque

periculo erroris Concludamus ; sed tamen per se non erit medium , ut nostram perfectionem acquiramuS. Solus quartus modus comprehendit essentiam rei ad aequatam, et absque erroris periculo; ideoquel maxime erit usurpandus. Quomodo ergo sit adhi- bendus , ut res incognitae tali cognitione a nobis intelligantur, fimulque , ut hoc quam compendiosel fiat, curabimus explicare. Postquam nOVimus quaenam Cognitio nobis sit necessaria, tradenda est Via et Μethodus, qua res , quae sunt cognoscendae, taIi cognitione cognoscamus. Quod ut fiat, venit Prius considerandum , quod hic non dabitur inquisitio in infinitum; scilicet, ut inveniatur optima Μethodus verum investigandi, non opus est alia Μethodo , ut Μethodus veri investigandi investige. tur; et, ut secunda Alethodus investigetur, non opus est alia tertia, et sic in infinitum : tali enim

modo nunquam ad veri cognitionem, imo ad nullam cognitionem perveniretur. Hoc vero eodem

modo se habet, ac se habent instrumenta corporea, ubi eodem modo liceret argumentari. Nam, uti ferrum cudatur, malleo opus est, et ut malleus ha

476쪽

DE INTELLECTUS

beatur, eum fieri ire cessum est ; ad quod alio maII eo, aliisque instrum oratis opus est, quae etiam Iit habeantur, aliis opus exit instruinesmis, et sic in infini. tum; et hoc modo seu fra aliquis probare conaretur, homines nullam habere potes latena ferrum cudendi. Sed quemadmoduna homines initio innatis instrumentis quaedam facillima, quam is laboriose et imperfecte, facere quiverunt, iisque confectis olia disiciliora minori labore et perti cliUS c ΟΠ fecerunt,

f ρJet sic gradatim hi, operibus simplicissimis ad

instrii menta, et ab instrumentis ad alia opera , et instrumenta pergendo, eo perVenerunt, ut tot, et

tam dissicilia parvo labore perficiant; sic etiam intellectus ) vi sua nativa facit sibi insti tamenta intellectualia, quibus alia 8 vires acquirit ad alia opera ' )intellectualia, et ex iis operibus alia instrumenta, seu potest tem ulteritas m Vestigandi; et sic gradatim pergit, donec sapientiae culmen attingat, Ouod autem intellectus ita sese habeat, facile erit videre, modo intelligatur, quid sit Methodus vertam investigandi, et quaenam sint illa innata ira strumenta, quibus talatum eget ad alia ex iis instrumenta confici- pnda, Ut Ulterius procedat. Ad quod ostendendum so procedo. Id est vera habemus enim ideam veram est diversum quid a suo ideato. N ana aliud est circuius, aliud idea circuli. Idea enim circuli non estali uid , habena peripheriam ut centrum, uti circu-

has itur.' η γ Nota, Quod hie non tantum curabimus ofendere id, quod

477쪽

quid diversum a suo ideato, erit etiam per se aliquid untelligibile; hoc est, idea, quoad suam essentiam

formalem, potest esse objectum alterius essentiae objectivae, et rursus haec altera essentia objectiva

erit etiam in se spectata quid r Ie et intelligibile, et sic indefinite. Petrus ex. gr. est quid reale; Vera autem idea Petri est essentia Petri obiectiva, et in se quid reale, et omnino divorsum ab ipso Petro Cum itaque idea Petri sit quid reale , habens fuam essentiam peculiarem, erit etiam quid intelligibile, id est, Objectum alterius ideae, quae idea habebit in se objective omne id, quod idea Petri habet formaliter, et rursus idea, quae est ideae Petri, habet iterum suam essentiam, quae otiam potest ellia objectum alterius ideae, et sic indefinite. Quod quis, que potest, exporiri, dum videt se scire, quid sit Petrus, et etiam scire se scire , et sursus scit se scire, quod scit, etc. Undo constat, quod, ut intelligatur essentia Petri, non sit necesse, ipsam ideam fδρη

Petri intelligere, et multo minus ideam ideae Petri , quod idem est, ac si dicerem, non esse opus, Ut sciam, quod sciam me scire, et multo minus esse opus scive, quod sciam me scire; non magis, quam ad intelligendam essentiam trianguli, opus sit essemtiam circuli 'b intelligere. Sed contrarium datur in his ideis. Nam ut sciam mὰ scire, necessario debeo Priud, scire. Hinc patet, quod certitudo nihil fit praeter ipsam essentiam obiectivam; id est, modus, quo sentimus essentiam formalem, est ipsa certitudo. Unde iterum patet, quod ad certitudinem veritatis

nullo alio signo sit opus, quam vexam habere ideam h

mta, quocmic non inquirimus, quomodo prima VPΠtia Ob jectiva nobis innata st. Ναδει id Portinet, ad inet stigationera Naturas, ubi haec Iustis explicantur, et smul O tenditur quod Praetor ideam nulla datur affirmatio , neque neSotis veque ulla Voluritas.

478쪽

DE INTELLECTUS

nam, uti ostendimus, non opus est, ut sciam, quod sciam me scire. Ex quibus rursum Patet, neminem po ise scire , quid sit summa certitudo , nisi qui habet adaequatam ideam, aut essentiam objectivam aliciatus rei; Dimiriam, quia idem est certitud', et ps sentia objectiva. Cum itaque veritas nulIo egeat signo; sed susticiat habere essensias re- cum obiectivas, aut, quod idem est, idea S, Ut omne tollatur dubium; hinc sequitur, quod vera non Methodus Iignum veritalis quaerere post acquis.lionem idearum ; sed quod vera Methodus est via.

ut ipsa veritas. aut essentiae objecclVae Terum, aut

ideae somnia illa idem significant) debito ordine

quaerantur. Rursus Μethodus necessario debet Io- qui de Batiocinatione, aut de intellectione; id est, JHethodus non est ipsum ratiocinari ad intelligendum Causas rerum, et multo minus est τι intelligere causas rerum; sed est in elligere, quid sit vera idea, eam a caeterid perceptionibus distinguendo, eiusque naturam investigqDdo , ut inde nostram intelligendi Potentiam nosc4muS, et mentem ita cohibeamus, ut ad illam normam omnia intelligat, quae sunt intelIigenda; tradendo, tanquam auxilia, certa STegulas , qt etiam faciendo, ne mens inutilibus defatigetur. Unde colligitur, Methodiam nihil aliud esse, nisi cognitionem reflexivam, aut ideam ideae;

'ρ'J et quia non datur idea ideae , Disi prius detur idea; ergo Methodus non dabitur, nisi prius detur

idea. Unde illa bona erit Methodus, quae ostendit, quomodo mens dirigenda sit ad datae verae ideae Dormam. Porro cum ratio, quae est inter duas ideas, sit eadem cima ratione , quae est interessentias formales idearum illariam; inde sequitur, quod cognitio reflexi va. quae est ideae Lotis perfectissimi, praestantior erit cognitione Teflexiva caete-τarum idearum; hoc est, perfectissima ea erit Metho

phia.

479쪽

EMENDATIONE TRACTATUs. 4a7dus, quae ad datae ideae Entis perfectissimi normam ostendit, quomodo mens sit dirigenda. Ex his facile intelligitur, quomodo meos, plura intelligendo, alia simul acquirat instrumenta, quibus facilius pergat intelligere. Nam, ut ex dictis licet collige-xo, debet ante omnia in nobis existere Vora idea tanquam innatum instrumentum, qua intellecta intelligatur simul differentia, qude est inter talem

perceptionem, et caeteraS omnes. Qua in re consistit una Μethocli pars. Et cum per se clai qm sit,l mentem eo melius se intelligere , quo plura de nas iura intelligit; inde constat, hanc Methodi partem eo perfectiorem fore, quo mens plura intelJigit. et tum fore perfectissimam, cum mens ad cognitio. nem Entis perfectissimi attendit, sive reflectit. Dein de, quo plura menS no Vit, eo melius et suas vires, et ordinem Naturae intelligit: quo autem melius

suas vires intelligit, eo facilius potest seipsam dirigere, et regulas sibi proponere ; et quo meIius oris dinem Naturae intelligit, eo facilius potest se ab inutilibus cohibere; in quibus tota consistit Μetho- dus, uti diximus. Adde quod idea eodem modo se habet obiective, ac ipsius ideatum se habet reali- ter. Si ergo daretux aliquid in Natura, nihil comis mercii habens cum aliis rebus, ejus etiam si datur essentia obiectiva, quae conVenire omnino deberφt cum formali, nihiI etiam ) commercii haberet cum aliis ideis, id est, nihil de ipsa poterimus conclude-

xe; et contra, quae habent commercium cum aliis rebus, uti sunt omnia, quae in natura existunt, intelligentur, et ipsorum etiam essentiae objectivae idem habebunt commercium, id est, aliae ideae ex eis deducentur, quae iterum habebunt commercium f- ''J cum aliis, et sic instrumenta, ad procedendum u1 terius, crescent. Quod conabamur demonstrare.

Porro

J Commercium habero cum aIiis rebus est Produci ab oliis . aue alia Producere.

480쪽

DL INTELLECTUS

Porro ex hoc ultimo, quod diximus , scilicet quod

id ea omnino cum sua essentia formali debeat convenire, patet iterum, eX eo quod , Ut mens nostra omDino referat naturae exemplar, debeat omnes suas ideas producere ab ea, quae refert Criginem, et fontem totius naturae, ut ipsa etiam sit fons caeterarum idearum.

Hic forto aliquis mirabitur, quod nos, ubi

diximus . bonam Μethodum eam esse, quae ostendit, quomodo mens sit dirigenda ad datae verae ideae normam, hoc ratiocinarido probemus: id quod ostendere videtur, hoc per se Non est e notum. Atque adeo quacri potest, utrum nos beDe ratiocinemur δ Si bene ratiocinamur, debemuS 4ncipere a data idea, et cum incipere a data idea egeat demonstratione, deberemus itorum nostrum ratiocinium probare, et tum Iterum illud alterum , et sic in in .

finitum. Sed ad hoc respondeo: quod si quis fato quodam sic procelsisset, naturam investigando, sci-

Iicet ad datae verae ideae normam alias acquirendo

ideas debito ordine, nunquam de sua veritate ', dubitasset, eo quod veritas, uti ostendimus, se ipsam patefacit, et etiam/sponte omnia ipsi afluxissent. Sed quia hoc nunquam, aut raro contingit, ideo coactus Di illa sic ponere, ut illud, ' quod non

possutimus fato, praemeditato tamen consilio acquiramus , et simul, Ut appareret, ad probandam veritatem , et bouum ratiocinium , nullis nos egere instrumentis, niti ipsa verita e , et bono Tatiocinio. Nam bonum ratio et nium bene vatio CiMando comproba vi, et adhuc probare conor. Adde, quod etiam hoc modo homi os assuefiant me dilationibus suis internis. Ratio autem , cur in Naiuxae in qui sitione raro contingat, ut debito ordine ea investigetur,

est propter praejudicia, quorum causas postea in nostra

SEARCH

MENU NAVIGATION