장음표시 사용
491쪽
quod necessitas, aut impossibilitas existendi pendeata causis externis, tum cape omnia eodem modo, ἴ- η ' quo diximus, cum de fictione sermo esset: nam eodem modo emendatur. Quod attinet ad alteram, quae ad essentias refertur, vel etiam adactiones, tales perceptiones necessario semper sunt Confusae, compositae ex diversis confusis perceptionibus rerum in natura existentium, ut cum hominibus persuadetur, in silvis, in imaginibus, in brutis, et caeteris adesse numina ; dari corpora, ex quorum sola compositione fiat intellectus; cadavera ratiocinari, ambulare, loqui; Deum decipi, et similia. Sed ideae, qufie sunt cIarae et distinctae, i nunquam possunt esse falsae : Nam ideae rerum, quae clare et distincte concipiuntur, sunt vel simplicissimae, Vel compositae ex ideis simplicissimis, id est, a simplicissimis ideis deductae. Ouod vero idea simplicissi ima non queat esse falsa, poterit Unusquis-qhae Videre, modo sciat, quid sit verum, sive intellectus, et simul quid falsum. Nam, quod id spectat, quod formam Veri constituit, certum est, cogitationem veram a falsa non tantum per denominationem extrinsecam, sed maxime per intrinsecam distingui. Nam si quis faber
ordine concepit fabricam aliquam, quamvis talis fabrica nunquam exstiterit, nec etiam unquam exstitura sit, eius nihilominus cogitatio vera est, et Cogitatio eadem est, sive fabrica existat, sive minus; et contra si aliquis dicit, Petrum ex. gr. existere, nec tamen Icit, Petrum existere, illa cogitatio respectu illius falsa est , vel, si mavis, non est vera;
quamvis PetruS revera existat. Nec haec enunciatio, Petrus existit, vera est, . nisi respectu illius , qui certo scit, Petrum existere. Undo sequitur in ideis dari aliquid reale, per quod verae a falsis distinguuntur; quod quidem jam investigandum erit, ut optimam Veritatis normam habeamus , ex data
492쪽
enim verae ideae norma nos nostras cogitationes dei, sere determinare diximus, methodumque cognitionem esse reflexivam ) et proprietates intellectus noscamus; nec dicendum hanc disserentiam ex eo oriri, quod cogitatio vera est res cognoscere per primas suas causas, in quo quidem a falsa valde disserret, prout eandem iii pra explicui. Cogitatio enim vera etiam dicitur, quae essentiam alicujus principii obiective involvit, quod causam non habet, et per se, et in se cognoscitur. Quare forma verae cogitationis in eadem ipsa cogitatione sine
in ' 'J relatione ad alias debet esse sita ; nec objectum tanquam causam agno scut , sed ab ipsa intellectus
Potentia, et natura pendere debet. Nam si supponamus, intellectum ens aliquod novum percepisse,
quod nunquam exstitit, sicut aliqui Dei intellectum
Concipiunt, antequam reS crearet, quae sane Per-cepclo a nullo objecto oriri potuit) et ex tali perceptione alias legitime deduceret, omneS illae cogitationes verae essent, et a nullo Objecto externo determinatae; sed a sola intellectus polentia, et natura dependerent. Ouare id , quod formam verae cogitatiora is consiliuit, in ipsa eadem cogitatione est quaerendum, et ab intellectu8 natiara dedit cendum. Hoc igitur ut investigetur, ideam aliquam Veram Ob oculos ponamus, cujus objectum maxime certo scimus a vi nostra cogitandi pendere, nec Obie tum aliquod in Datura habere: in tali enim idea, ut ex iis in dictis patet, facilius id, quod volum S, tDvestigare poterimus. Ex. gr. ad formara dum conceptum globi fingo ad libitum causam, nempe
semicirculum circa centrum rotari, et ex rotatioNe
globum quasi oriri. Haec sane idea vera est, et quamvis sciamus nullum in Datura globum sic unquam ortum fuisse, est haec tamen Vera perceptio, et facillimus modus formandi globi conceptum. Iam nota ad Um, hanc Dercepi onem a stirmare semicirculum rotari, quae assii via tio falla esset, si non ellet juncta
493쪽
juncta conceptui globi , vel causae talem motum determinantis, sive absolute, si haec affirmatio nu.
da esset. Nam tum mens tantum tenderet ad aflirmandum solum semicirculi motum, qui Deo in semicirculi onceptu continetur, nec ex Conceptu Causae
motum determinati iis oritur. Quare falsitas in hoc solo cola sistit, quod aliquid de aliqua re affirmetur, quod in
ipsius, quem formavimUS conceptu, non Continetur, ut motus, vel quies de semicirculo. Unde sequitur simplices cogitationes non posse non esse veras, ut simplex servicirculi, motu S, quantitatiS, etc. idea. Quicquid hae affirmationis coDtinent, earum adaequat conceptum, nec ultra se exteradit; quare nobis lico
ad libitum sine ullo erroris scrupulo ideas simplices
formare. Superest igitur tantum quaerere, qua Potentia mens nostra eas formare possit, et quousque ea potentia se extendat: hoc enim invento facile videbimus summam, ad quam possumus per- enire, cognitionem. Certum enim est, hanc ejus sin ' *J potentiam se non extendere in infinitum. Nam cum aliquid de aliqua re a firmamus, quod in conceptu , quem de ea formamuS, non continetur, id defectum nostrae perceptionis indicat, sive quod mutilatas quas et truncatas habemus cogitationes. sive ideas. Motum enim semicirculi falsum esse vidimus, ubi nudus in mente est. eum ipsum autem verum, si conceptui globi jungatur, Vel conceptui alicujus causae talem motum determinantis. Ouod si de natura eritis cogitantis sit, uti prima fronte
videtur , cogitationes veras sive adaequatas formare, certum est, ideas in adaequatas ex eo tantum in Nobis oriri, quod pars sumus alicuius entis cogitanti S, cuius quaedam cogitationeS ex toto, quaedam ex parte tantum nostram mentem constituunt.
Sed quod adhuc venit considerandum, et quod circa fictionem non ivit Operae pretium notare, et
494쪽
ubi maYima datur deceptio, e Ii, quando contingit, ut quaedam, quae in imaginatione offeruntur, sint etiam in intellectu, hoc est, quod cIare et distincte concipiantur, quod tum, quamdiu distinctum a confuso non distinguitur, certitudo, hoc est, idea
vera cum non distinCti S Commiscetur. EX. gr. 1ividam Stoicorum forte audiverunt nomen animae,
et etiam quod sit immortalis, quae tantum confuse imaginabantur; imaginabantur etiam , et simul intelligebant corpora subtilissima caetera omnia penetrare, et a nullis penetrari. Cum haec omnia timui imaginabantur, concomitante certitudine hujus axiomatis, statim certi reddebantur, mentem esse
subliuissima illa corpora, et subtilissima illa corpora non dividi, etc. Sed ab hoc etiam liberamur dum
conamur ad normam datae verae ideae omnes nostras
percoptiones eXaminare. Cavendum, uis initio diximus, ab iis, quas ex auditu, aut ab experientia vaga habemus. Adde quod talis deceptio ex eo oritur, quod res Dimis abstracte concipiunt: nam per se fatis clarum est, me illud, quod in suo vero objecto concipio, alteri non posse applicare. Oritur denique etiam eX eo, quod Prima elementa totius naturae non intelligunt ; unde sine ordine procedendo, et naturam curri abstractis, quamvis sint vera axiomata, confundendo, se ipsos confundunt, ordinemque naturae PerVertunt. Nobis autem, si quam 'J minime abstracte procedamus, et a primi S elementis, hoc est, a fonte, et Origine naturae, quηm primum fieri potest, incipiamus, nullo modo talis deceptio erit metuenda. Quod autem attinet ad
cognitionem originis naturae, minime est timendum, ne eam cum abstractis confundamus : nam
cum aliquid abstracte concipitur, uti sunt omnia universalia, semper latius comprehenduntur in intellectu, quam reVera in natura existere possunt eorum particularia. Deinde cum in natura dentur inulta, quorum differentia adeo est eXigua, ut fere
495쪽
EΜENDATIONE TRACTATUS. 443 intellectum effugiat, tum facile si abstracte concipiantur) potest contingere , ut confundantur; at cum origo naturae, ut postea Videbimus, nec abstracte, sive universaliter concipi possit, nec latius possit extendi in intellectu, quam revera est, nec ullam habeat si militudinem clina mutabilibus, nulla circa ejus ideam metuenda est confusio, modo norimam veritatis quam jam ostendimus) habeamus. Est nimirum hoc ens, unicum, ) infinitum; hoc est, est omne ' ) esse, et praeter quod nullum datur esse. Hucusque de idea falsa, superest, ut de idea dubia inquiramus, hoc est, ut inquiram VS, quaenam sint ea, quae nos possunt in dubium pertrahere, et simul quomodo dubitatio tollatur. Loquor de vera dubitatione in mente, et non de ea, quam passim videmus contingere. ubi scilicet verbis, quamvis animus non dubitet, dicit quis se dubitare : non est enim Methodi hoc emendare , sed potius pertinet ad inquisitionem pertinaciae, et eiust emendationem. Dubitatio itaque in anima nulla datur per rem ipsam, de qua dubitatur, hoc est, si tantum unica sit idea in anima, sive ea sit vera, sive falsa, nulla dabitur dubitatio, neque etiam Certitudo: sed tantum talis sensatio. Est enim in se nihil aliud nisi talis sensatio; sed dabitur per aliamideam, quae non adeo cIara ac distincta est, ut possimus ex ea aIiquid certi circa rem, de qua dubitatur, concludere; hoc est, idea, quae nos in f''3J dubium conjicit, non est clara et distincta. EX. gr. si quis nunquam cogitaverit de sensuum fallacia, sivo
eXPe- θ Haec non sunt attributa Dei, quaes ostendunt Usus essentium, tit in Philosophia ostendam.' Hoc suprα iam demonstratum est. Si enim tales ens non existe Tet, Nunquam P et Produci; adeoque mons Plus Psset intςltigere, quam natura Praesare , quod fuPra Ialsum ess con stitit.
496쪽
experientia, sive quomodocunque sit, nunquam dubitabit, an sol major, aut mi Dor sit, quam apparet. Inde Rusi i pa si iii mirantur, cum audiunt solem mullo majorem esse, quam globum terrae, sed ')cogitando de fallacia sensuurn oritur dubitatio, et si quis post dubitationem acquisiverit veram
cognitionem sensuum, et quomodo per eorum in. strumenta res ad disiant1am repraesententur, tum bitatio iterum tollitur. Unde sequitur, nos Dori posses veras ideas in dubium vocare ex eo, quod forte aliquis Deus deceptor exillat, qUi vel in maxime certis nos fallit, nisi quamdiu nullam habemus claram et distinctam ideam, hoc est, si attendamus ad cognitionem, quam de Origine omnium rerum habemus , et nihil inveniamus, quod nos doceat, eum non esse deceptorem eadem illa cognitione, qua, cum attendimu S ad naturam trianguli, inve-Nimus eius tres angulos aequales esse duobus rectis ;sed si talem cognitio aena Dei habemus, Oualem habemus trianguli, tum omnis dubitatio tollitur. Et eodem modo, quo possitimis pervenire ad talem cognitionem trianguli, quamvis non certo sciamus, an aliquis hinamus deceptor nos fallat, eodem etiam modo pol Tumias pervenire ad talem Dei cognitionem, quam is non certo sciamus, an detur quia summus deceptor, et, modo eam habeamus, sufficiet ad tollendam, uti dixi, omnem dubitationem, quam de id eis claris et distinctis habere possumus. Porro si quis recte procedat in vestigando, quae prius sunt investiganda, nulla interrupta concatenatione rerum, et sciat, quomodo quaestiones sint determinandae, antequam ad eartim cognitionem accinga inur, Nunquam Nisi certissimas ideas, id est, claxas et distinctas habebit. Nam dubitatio nihil aliud est, quam suspensio animi circa aliquam affirmatio
Id est, scit fensus reliquando se deoepisse : sed hoc tantum confuse sit: nam nescit quomodo sensus fallant.
497쪽
EΜENDATIONE TRAcTATUs. 445nem, aut negationem , qUam affirmaret, aut negaret, nisi occurreret aliquid, quo ignoto cognitio ejus rei debet esse imperfecta. Unde colligitur, quod dubitatio semper oritur ex eo, quod res absque ordine investigentur.
Haec sunt, quae promi si tradere in hac prima parte Methodi. Sod ut nihil omittam ξ δ '' Jeorum, qllae ad Cognitionem intellectus, et eius vires possunt cor ducere, tradam etiam pauca de memoria, et objivione; ubi hoc maxime veDit considerandum, quod memoria coxaeoboretur ope intel-
Iectus , et etiam absque Ope intellectus. Nam quoad prim 'na , quo res magis est ii telligibi- Iis , eo facilius retinetur , et contra, quominus, eo facilius eam obliviscimur. Ex. gr. si tradam alicui copiam verborum soliatorum, ea multo difficilius retinebit, quam si eadem verba in forma narrationis tradam. Corroboratur etiam absque ope intellectus, scilicet a vi, qua imaginatio, aut sensus, quem Vocant communem, asscitur ab aliqua re singulari corporea. Dico strigia larem: imaginatio enim tantum a singularibus asscitur. Nam si quis legerit ex. gr unam tantum Fabulam amatoriam, eam Optime retinebit, quamdiu non Iegerit plures alias eius gerieris, quia tum sola viget in imaginatione; sed si plures sint eiusdem generis, simul omnes imaginamur, et facile confunduntur. Dico etiam corPoreiam : nam a solis corporibus afficitur imaginatio. Cum itaque memoria ab intel- Iectu corroboretur, et etiam sine intellectu, inde concluditur, eam quid diversum esse ab intell'ctu, et circa intellectum in se spectatum nullam dari memoriam, neque oblivionem Ouid erro erit memoria gNihil aliud, quam sensatio impressionum cerebri, simul cum cogitatione ad determinatam duratio
498쪽
nem sensationis ; quod etiam Ostendit reminiscenotia. Nam ibi anima cogitat cle illa sen1ationie; 1ed non sub continua duratione ; et sic idea istius sensationis non est ipsa duratio sensationis, id est, ipsa
memoria. An vero ideae ipsae aliquam patiatitur corruptionem, videbimus in Philosophia. Et si hoc alicui valde absurdum videatur, sufficiet ad no- strum propositum, ut cogitet, quod, quo res est singularior, eo facilius retineatur, sicut ex exemplo Comoediae modo allato patet. Porro quo res intelli. ' ' 'J gibilior, eo etiam facilius retinetur. Unde maxime singularem , et tantummodo intelligibilem. Non poterimuS non retinere.
Sic itaque distinximus inter id eam veram, et caetera S Perceptiones, ostendimusque, quod ideae fictae, falsae, et caeterae habeant suam originem ab imaginatione, hoc est, a quibusdam sensationibus fortuitis, ut sic loquar) atque solutis, quae non oriuntur ab ipsa mentis potentia; sed a causis externis, prout corpUS, sive somniando, i sive vigi. Iando varios accipit motus. Ver si placet, hic per imaginationem , quicquid Velis , cape , modo sit quid diversum ab intellectu, et unde anima habeat rationem patientis ; pexinde enim est quicquid capias,
postquam novimus eandem quid vagum esse , et a quo anima patitur, et simul etiam ΠΟVimus, quomodo ope intel Iectus ab eadem liberamur. Ouare etiam nemo miretur, me hic nondum probare, dari corpus et alia necessaria, et tamen loqui de imagi Datione, de corpore, et ejuS constitutione. Nempe,
ut Si Dero dririatio fi indeterminatα, memoria ejus rei est im er- Iecta, quod quisque etiam videtur a natura didicisto. Saepe enim, ut alicui melius credamus in eo, quod dicit, rogismus, quando, est ubi id contigerit. Quamvis estiam ideae tuas stiam habeant durationem in mente, tamen cum assuesti fmus durationem destorminare ορο alicujus mensuract motus , quod etiam opo imaginationis si, ideo nullam adhuc memoriam Observamus, quaο si Puras mentis.
499쪽
ut dixi, est pexinde quid capiam, postquam novi,
esse quid Vagum, etc. At ideam veram simplicem esse ostendimus, aut ex simplicibus compositam, et,quae ostendit, quomodo, et Ciar aliquid sit, aut factum sit, et quod ipsius essectus objectivi in anima procedunt ad rationem forma sita tis ipsi us objecti ; id, quod idem est,
ac veteres dixerunt, Dempe Veram scientiam procederea causa ad effectus; nis1 quod nunquam, quod sciam, conceperunt, usi no8 hi C , animam secundum certaς leges agentem, et quasi aliquod automatum spirituale. Unde, quantum in iDitio licuit, acquiis sivimus no sitiam n ostri intellectus, et talem Dormam verae ideae, ut jam non vereRmur, ne vera cum falsis. aut fictis confundamus ; hec etiam mirabimur, cur quasdam intelligamuS, quae nullo modo sub imaginationem cadunt, et alia sint in imaginatione, quae prorsus oppugnant intellectum; aIia denique cum intellectu conveniant. Quandoquidem novimus operationes illas, a quibus imaginationes producuntur, fieri secundum alias leges, prorsus diversas a legibus intel Iectus , Et animam circa imaginationem tantum habere rationem patientiS. EX quo etiam constat, quam facile ii in magnos errores possunt delabi, qui non accurato fδ 'distinxerunt inter imaginationem, et intellectionem. In his ex. gr. quod extensio debeat esse in loco, do-beat esse finita, cujus partes ab invicem distinguuntur realiter, quod sit primum et unicum fundamen . tum omnium rerum, et Urio tempore majus spatium occupet, quam alio, multaque ejusmodi alia, qua Eomnia Prorsus oppugnant Veritatem, ut stio loco ostendem US,
Deinde cum verba sint pars imaginationis, hoc est, quod, prout vage ex aliqua dispositione corpo-xis componuntur in memoria, multos conceptuS Briga
500쪽
448 DE INTELLECTUS fingamus, ideo non dubitandum, quin etiam vorba
aeque, ac imaginatio , post mi esse causa multorum mn gnorum ille errorum, nisi magnopere ab ipsis claveamus. Adde quod sint constituta ad libitum, et ud captum vulgi; adeo ut non sint nisi signa rerum, prout sunt in imaginatione, non autem prout sunt in intellectu; quod clare patet ex eo, quod omnibus iis, quae tantum sunt in intellectu . et non in imaginatione, nomina imposuerunt saepe negativa, uti sunt, incorporeum, infinitum, etc.
et etiam multa , quae sunt revera assirmativa, negative exprimunt. et contra, uti sunt increatum.
independeras, infinitum, immortale, et . quia nimirum horum contraria millio facilius imaginamur; ideoque prius primis hominibus occurrerunt, et nomina positiva usurparunt. Multa affirmamus et negamus, quia natura VerbOTUm id affirmare, et
negare patitur, non Vero rerum natura; adeoquhhac ignorata facile aliquid falsum pro vero sume-
Vitemus praeterea aliam magnam causam Confusionis, et quae facit, quo minus intellectus ad se reflectat: nempe; cum non distinguimus intelimaginationem, et intellectionem, putamus ea, quae facilius imaginamur, nobis esse clariora, et id, quod imaginamur, putamus intelligere. Unde, quae sunt Postponenda, anteponimus, et sic verus ordo pro,
grediendi pervertitur , nec aliquid legitime concluditur. Porro, ut tandem ad secuudam partem himius Methodi perveniamuS, proponam primo noliTum
rece Erct Omnes ideas, quas ex Puro intesilectu in nobis inυρnimus , ut eae ab iis, quas imaginamur , di itinguantur ἰ quod ex Pro rietatibus uniuscujusque, Aromys imaginationis et intoluotionis , exit elidiendum.
