Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

ΕΜENDATIONE TRACTATUS. 449

scopum in hac Μethodo, ac deinde media, ut sy'qJeum attingamus. Scopus itaque est claras et distinctas habere ideas, tales Videlicet, quae eta pura mente, et non ex fortuitis motibus corporis factas sint. Deinde, omnes ideae ad ianam ut redigantur, conabimur eas tali modo concatenare, et Ordinare,

ut mens nostra, quoad ejus fieri potest, referat obiective formaIitatem naturae, quoad totam, et quoad ejus parteS. Quoad primum, ut iam tradidimus, requiritur ad nostrum ultimum finem, ut res concipiatur veΙ lper solam suam essentiam, vel per proximam suam causam. Scilicet si res sit in se, sive ut vulgo dicitur, causa sui, tum per solam suam essentiam debebit inteIligi; si vero res non sit in se, sed requirat

causam, ut existat, dum per proriimam suam causam debet intelligi: nam revera ' cognitio essectus nihil aliud est, quam perfectiorem causae cognitionem acquirere. Unde nunquam no bis licebit, quamdiu de Inquisitione rerum agimus , ex abstractis alia quid concludere, et magnopere caVebimus, nomisceamus ea, quae tantum sunt in intellectu, cum iis, quae sunt in re. Sed optima conclusio erit depromenda ab essentia aliqua particulari affirmativa, sive a vera et Iegitima definitione. Nam ab axioma tis solis universalibus non potest intellectus ad singularia descendere, quandoquidem axiomata ad infinita se extendunt, nec intellectum magis ad unum, quam ad aliud singulare contemplandum, determinant. Quare recta inveniendi via est ex data aliqua definitione cogitationes formare: quod eo felicius et facilius procedet, quo rem aliquam melius

rem reddamuF,

502쪽

DE INTELLECTUS

roelius definiverimus. Quare cardo totius huius secundae Μethodi partis in hoc solo Versatur', nempe in conditionibus bonae desi Ditionis cognoscendis, et deinde in modo eas invenieν di. Primo itaque de conditionibus definitionis agam. Definitio ut dicatur perfecta. debebit intimam essentiam rei explicare, et caVere, ne ejus loco propria quaedam usurpemus; ad quod explicandum,

ut alia exempla omittam, De Videar aliorum erro. res Velle detegere, adferam tantum exemplum alicujus rei abstractae, quae perinde est, quomodΟ-cunque definiatur, circuli scilicet: quod si definia. δ' 'J tur, esse figuram aliquam, cui HS Iineae, a

centro ad circumferentiam ductae, sunt aequales, nemo non videt talem definitionem minime explicar essentiam circuli ; sed tantum ejus aliquam proprietatem. Et quamvis, ut dixi, circa figuras, et caetera entia rationis hoc parum referat; multum tamen refert circa entia Physica, et realia: nimirum, quia Propi ietates rerum non intelliguntur, quamdiu earum essentiae ignorantur; si autem has praetermittimus , necessario concatenationem intellectus,

quae naturae Concatenationem referre debet, per-Vertemus, et a nostro scopo prorsus aberrabimus.

Ut itaque hoc vitio liberemur, erunt haec observanda in Definitione. I. Si res sit creata, definitio debebit, uti

diximus, comprehendere causam prOXimam. EX. gr. Circulus secundum hanc legem sic esset definiendus : eum esse figuram, quae doscribitur a linea quacunque, cujus alia extremitas est fixa, alia mobilis, quae definitio clare comprehendit causam ProXi

mam.

II. Talis requiritur conceptus rei , sive definitio , ut omnes proprietates rei, dum sola , non

autem

503쪽

45 1

ΕΜENDATIONE TRACTATUS. autem cum aliis conjuncta, spectatur, ex ea conacludi possint, uti in hac definitione circuli videre

est. Nam ex ea clare concluditur omnes lineas a centro ad circumferentiam ductas aequales esse;

quodque hoc sit necessarium requisitum definitionis, adeo per se est attendenti manifestum, ut non vide tur operae pretium in ipsius demonstratione morari, nec etiam ostendere ex hoc secundo requisito omnem definitionem debere esse affirmativam. Loquor de affirmatione intellectiva, parum curando Verbalem, quae propter Verborum penuriam poterit for ta stealiquando negative eXprimi, quamvis affirmative intelligatur. Definitionis veto rei increatae haec sunt requisita. I. Ut omnem causam secl udat, hoc est, obiectum nullo alio praeter suum Esse egeat ad sui explicationem. ΙΙ. Ut data eius rei definitione nullus maneat

locus Quaestioni, An sit g. III. Ut nulla, quoad mentem, habeat substantiva, quae possint adjectivaxi, Loc est, ne per aliqua

abstracta explicetur.

IV. Et ultimo squamvis hoc notare non se Valde necessarium requiritur, ut ab ejus definis 'Jtione omnes ejus proprietates concludantur. Quae etiam omnia attendenti accurate fiunt malitiasta. Dixi etiam, quod optima concluso erIt depto menda ab essentia aliqua particu1ari affirmativa. Quo enim specialior est idea , eo distinctior, ac pro Hinde clarior est. Unde cognitio particularium quam maxime nobis quaereiada est.

504쪽

DE INTE ECTUS

Quoad ordinem vero , et ut Omnes nostrae perceptiones ordinentur, et uniantur, requiritur,

uti, quamprimum fieri potest, et ratio postulat, inquiramus, an detur quoddam ens, et simul quale,

quod sit omnium rerum causa, ut eius essentia obiectiva sit etiam causa omnium nostrarum idearum, et tum menS nostra, uti diximus, quam maXime referet Naturam. Nam et ipsius essentiam, et ordinem, et unionem habebit obiective. Unde possumus Videre, apprime nobis esse necessarium, ut

semper a rebus physicis, sive ab entibus realibus omnes nostras ideas deducamus , progrediendo, quoad ejus fieri potest, secundum seriem causarum ab uno ente reali ad aliud ens reale, et ita quidem,

ut ad abstracta, et universalia non transeamus, sive ut ab iis aliquid reale non concludamus, sive ut ea ab aliquo reali non concludaratur. Utrumque enim verum progressum intellectus interrumpit. Sed notandum, me hic per seriem causarum, et Tealium entium non intelligere seriem rerum singularium mutabilium; sed tantummodo seriem rerum si XarDm aeternarumquθ. Seriem enim verum

singularium mutabilium impossibile foret humanae

imbecillitati assequi , cum propter earum omnem numerum superantem multitudinem, tum propter infinitas circumstantias in una et eadem re, quRTum unaquaeque potest esse causa, ut res existat, aut non existat. Quandoquidem earum existentia nullam habet connexionem cum earundem essentia, sive ut iam diximus) non est aeterna Veritas. Verum enimvero neque etiam opus est, ut earum seriem intelligamus : siquid eni rerum singularium mutabilium essentiae non sunt depromendae ab earum se

xie, sive ordine existendi; cum hic nihil aliud nobis praebeat praeter denominationes extrinsecaS , relationes, aut ad summum circumstantias; quae omnia longe absunt ab intima essentia rerum. Haec vero tantum est petenda a fixis, atque aeternis

505쪽

nis rebus, et simul a legibus in iis rebus, tanquam fδ''J in suis veris codicibus, inscriptis, secundum

quas omnia singularia et fiunt, et ordinantur; imo haec mutabilia singularia adeo intime, atque essen-

tialiter ut sic dicam) ab iis fixis pendent, ut sine

iis nec esse, nec concipi possint. Unde haec fixa, et aeterna, quamvis sint lingularia, tamen ob eorum ubique praesentiam ac latissimam potentiam erunt nobis, tanquam universalia, sive genera definitionum rerum singularium mutabilium, et Causae proximae Omnium rerum.

Sed, cum hoc ita sit, non parum difficuItatis

videtur subesse, ut ad horum singularium cognitionem perVenire possimus : nam omnia simul concipere res est longe supra humani intellectus vires. Ordo autem, ut unum ante aliud intelligatur, uti diximus, non est petendus ab eorum existendi serie, neque etiam a rebus aeternis. Ibi enim omnia haec sunt simul natura. Unde alia auxilia necessario sunt quaerenda praeter illa , quibus utimur ad res aeterna S , earumque leges intelligendum ; attamen non est hujus loci ea tradere, neque etiam Opus est, nisi postquam rerum aeternarum, earumque

infallibilium legum sufficientem acquisiverimuScognitionem , sensuumque nostrorum natura nobis innotuerit. Antequam ad rerum singularium cognitionem accingamux, tempus erit, ut ea auxilia tradamuS, quae omnia eo tendent, ut nostris sensibus sciamus uti, et experimenta certis legibus, et ordine facere, quae sufficient ad rem, quae inquiritur, determiWnandam, ut tandem ex iis conCludam US, secundum quasnam rerum aeternarum leges facta fit, et intima ejus natura nobis innotescat, ut suo loco ostendam. Hic , ut ad propositum TeVertar, tantum enitar, tradere, quae Videntur necessaria

506쪽

saxin, ut ad cognitionem rerum aeternarum Pervenire possimus, earumque definitiones formemus conditionibus supra traditis. Quod ut fiat, revocandum iri memoriam id, quod supra diximus, nempe quod, ubi mens ad aliquam cogitationem attendit, ut ipsam perpendat, bonoque Ordine ex ea deducat, quae legitime sunt

deducenda, si ea falsa fuerit, falsitatem deteget; sin

autem Vera, tum feliciter perget sine ulla interruptione res veras inde deducere; hoc, inquam, ad '' J nostram rem requiritur. Nam ex nullo fundamento cogitationes nostrae terminari queunt. Si igitur rem omnium primam investigare Velimus, necesse est dari aliquod fundamentum, quod nostras cogitationes eo dirigat. Deinde quia methodus est ipsa cognitio reflexiva, hoc fundamentum . quod nostras cogitationes dirigere debet , nullum aliud potest esse, quam cognitio ejus, quod formam veritatis constituit, et cognitio intellectus, ejusque proprietatum, et virium : hac enim acquisita fundamentum habebimus, a quo nostras cogitationes deducemuS, et Viam, qua intellectus, prout ei ira fert capacitas, pervenire poterit ad rerum aeternarum cognitionem, habita nimirum ratione virium intellectUS.

Quod si vero ad naturam cogitationis pertineat Veraa formare ideas, ut in prima parte ostensum hic jam inquirendum, quid per Vires et potentiam intellectus intelligamus. Quoniam Vero praecipua nostrae Μethodi pars est, vires intellectus ejusque naturam Optime intelligere. cogimur necessario pex ea, quae in hac secunda parte Methodi tradidi)haec deducere ex ipsa cogitationis et intellectus desinitione. Sed huc usque nullas regulas inveniendi definitiones habuimus, et quia eas tradere non POL sumus, nisi cognita Datura, sive definitione intel-Iestus, ejusque potentia, hinc sequitur, quod Vel definitio intellectus per se debet esIe clara, vel nillil

507쪽

ΕΜENDATIONE ΤRACTATUS. 453 Intelligere possumus. Illa tamen per se absolute clara non est ; attamen quia ejus proprietates, ut omnia, quae ex intellectu habemus, clare et distincte percipi nequeunt, nisi cognita earum natura: ergo definitio intellectus per se innotescet, si ad eius proprietates, quas clare et distincte intelligimus, attendamus. Intellectus igitur proprietates hic enumeremus, easque Perpendamus, deque nostris innatis ') instrumentis agere incipiamus. Intellectus proprietates, quas Praecipue notaVi, et Hare intelligo, hae sunt. I. Quod certitudinem involvat, hoc est, quod sciat res ita esse format i ter, ut in ipso obiective continentur.

II. Quod quaedam percipiat, sive quasdam

formet ideas absolute, quasdam ex aliis. Nempe quantitatis ideam format absolute, nec ad alias attendit cogitationes; motus vero ideas non, nisi attendendo ad ideam quantitatis. III. Quas absoIute format, infinitatem exprimunt ; at determinatas ex aliis format. Id eam enim quantitatis, si eam per causam percipit, tum quantitatem determinat, ut cum ex motu alicujus plani cor-Pus, ex motu lineae Vero planum, ex motu deniquε puncti lineam oriri percipit ; quae quidem perceptiones non inserviunt ad intelligendam, sed tantum ad determinandam quantitatem. Quod inde apparet, quia eas quasi ex motu oriri concipimUS , cum tamen motus non percipiatur, nisi Percepta quantitate, et motum etiam ad formandam lineam in infinitum continuare possumus, quod minime possemus facere, si non haberemus ideam infinitae quantitatis. IV. Ideas positivas prius format, quam neaati Va S. V. Res non tam sub duratione, quam sub quadam specie aeternitatis percipit, et numero infinito ;vel potius ad res percipiendas, nec ad numerum, nec ad durationem attendit: cum autem res imagi

Vido supra rug. 565. 566. et seqq.

508쪽

456 DE INTELLEcT. RΜENDATIONE TRACTAT.

natur, eas sub certo numero, determinata duratio. ne, et quantitate percipit. VI. Ideae, quas claras et distinctas formamus, ita ex sola necessitate nostrae naturae sequi videntur, ut absolute a sola nostra potentia pendere videantur; confusae autem contra. Nobis enim invitis saepe formantur. VII. Ideas rerum , quas intellectus ex aliis format, multis modis mens determinare potest : ut ad determinandum ex. gr. planum ellipseos, fingit

stylum chordae adhaerentem circa duo centra moVeri, vel concipit infinita puncta eandem semper, et certam rationem ad datam aliquam rectam lineam

habentia, vel conum plano aliquo obliquo sectum, ita ut angulus inclinationis major sit angulo verticis Con1, vel aliis infinitis modis. VIII. Ideae, quo plus perfectionis alicuius objecti exprimunt, eo perfectiores sunt. Nam fabrum, qui fanum aliquod excogitavit, non ita admiramur, ac illum, qui templum aliquod insigne

excogitavit.

'''J Beliqua, quae ad cogitationem referuntur,

ut amor, Iaetitia, etc. nihil moror: nam nec ad nostrum institutum praesens faciunt, nec etiam

possunt concipi, nisi percepto intel Iectu. Nam

perceptione omnino sublata ea omnia tolluntur.

Ideae falsae, et fictae nihil positivum habent, ut abunde ostendimus) per quod falsae, aut fictae

dicuntur ; sed ex solo defectu cognitionis, ut tales, considerantur. Ideae ergo falsae, et fictae, quatenus tales, nihil nos de essentia cogitationis docere possunt ; sed haec petenda ex modo TeCensitis proprietatibus positivis, hoc est, jam aliquid communestatuendum est , eX quo hae proprietates necessariosequantur, sive quo dato hae necessario datur, et quo sublato haec Omnia tollantur. Reliqua desiderantum coΜ-

510쪽

LECTOREM.

Grammatices Linguae Hebraeae Compendium, quod hic tibi, Benevole Leetor. Osfertur, Auctor rogatu MLrorum quorundam suorum, Linguae Sanctae perfudio- forum, conscribendum subcepit, utpote quem, ab ineunte aetate ea imbutum , postea per multos annos ei sedula operam dedisse , ejusque genium penitus perspectum habe- in eaque versutissimum esse, probe noverant; et noscent omnes, qui, ejus gnari , hoc qualecumque scriptum, imumpsiva Auctoris morte, eius alis, Myerfectum remansit, pervolvere non dedignabuntur. Quale quale sit, ejus te, Benevole Lector, participem jucimus, tibi quὸ et duetoris laborem, et nostrum de te bene merendi suduum pergratum fsre, dubitamus.

Etiam Grammaticae hebraicae fragmentum hoe editioni nutr- Jubjungere consultum duximus, cum hoc ipso JDecimine Philosophus primum Grammaticae hebr. ab opinata linguae sanctae subtilitate repurgandae exemPlum eaehibuerit, idque tale, in Po etiam nunc liberolis doctrinae scintillae insunt

nondum omnino a nostratibus ProPagatae. Paucarum PagiHα- Tum eaeoticarum additamentum lectores mere Philosoρhi non

dedignαbuntur , quod scriptor Philosophus scribere non re savit.

SEARCH

MENU NAVIGATION