Andreae Eudaemonioannis Cydonij e Societate Iesu Castigatio eorum, quae aduersus Roberti cardinalis Bellarmini controuersias scripsit Lambertus Danaeus caluinista

발행: 1605년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

Lib. II cap. L. Muptura nansas Hex Homone, isto: bano, Ruperto, Zombardo, . quinatem his quisquiliis. Quo loco, praeter immane mendacium, quod,cum Beharminus illustranda tantum rei gratia , exemplum petat ex Monachorum collationibus Danarus morem ipsum ex Monactus repeti ab eo dicit praeter intolerabilem impudentiam quod nullo auctore, nullis coniecturis, nulla alia probabili ratione tam confidenter negat collationes Monachorum ulla unquam fuisse, quas Cassianus in commentarios retulit, quarum in vita Antoni meminitAthanasius,de quibus nemo unquam ante Danaeum dubitauit. Praeter haec inquam,quae obiter noto,quia huius loci non sunt est etiam insignis blasphemia,quod eos Patres, quos hic Belluminus pro sua sententia protulit,quisquilias vocat. prianus ne igitur Augustinus, Ambrosus, Basilius,Theodoretus in quisquiliis numerantur; quorum similes,vel eruditione, vel ingenio, versa ctitate post homines conditos,vix totidem alios inuenias I . Libro 3.ad caput 7 quo capite Bellarminus interpretem scripturarum,&controuersiarum fidei iudicem esse debereRomanum Pontificem, probat testimoniisPontificum. Danetus sic scribit. Quae testimonia omanorum Pontificum proste ipsis uac causa ipsorum tuenda profert Beliarminus:numdunt momenti nemo enim iudex ferendus in propriae cause ratione. Qi fidem controuersia tertia ubi de Ro mano Pontifice agitur identidem excipit. At Pontilices, quos capite eo septimo, profert Bellarminus, sunt Damasus,Innocentius primus, Leo primus, Gelasius,Gregorius Magnus,Iulius primus,qui Omne eo tempore floruerunt,quo, etiam aduersariorum confestione,vigebat adhuc Romae,atq; in O eidente toto ucra,& Apostolica Ecclesia; neq; id, quod vocantAntichrilli Negnum,exortum erat,quod PhocaeImperatoris tempori bus, post Gregorij Magni obitum,coepisse commemorant.Omnesque ij,aut maxima eorum pars non modo fideles Christiani,sed etiam sanctitate insignes habiti sunt,atq; ab aduersariis etiam habe tur. At profecto si contra diuinum ius a sacris libris, ad se controis uersiarum fidei iudicium reuocare conati sunt,&imph, Haeresiarchae fuerunt. Libet eadem,qua supra intcrrogatione uti,facturumne se id,aut simile quippiam, si res ferat, Danaeus assirmet; nam si negat; quo ore sanctissimis, atque integerrimis Patribus,scelus hoe remuit,a quo vel Danaeius abhorreata Sin verba turmat aut sceleratus est& humana prorsus is cietate indignus, qui diuinam etiam fidem

162쪽

deperdereparatus sit, ae tanto sesicrilegio obstringere ut must sus au iti aut inaudite haereseos architectus, si id sine sese re fieri,

tuisse confirmet. Sed ad secundam eontrouersiam transeamus.Omitto quod lubro . ad caput I. Augustinum blasphemum facit. Nam eum blatiphemiam esse dicat docere,Christum ab instanti incarnationis fuisse gratia&sapientia consummatum; eius erroris ansam pretbuita

Augustinum est,qui hoc in seruore disputationis contraPelagianos docueriti quasi vero aut in seruore disputationis viris&sanctis,in sapientinus blasphemie excidant; aut talaturus fuerit hebes Augustinus, ut non videret ea ratione deteriorem reddi causam fidei si

in suis disputationibusaduersarisblasphemias deprehenderent;hoc inquam omittam quia ad maiora propero, neque vacat singula persequi. Illud omittere nee possum, nee debeo quod scribit ad eaput Reius libri, quo capitede descensu animi Christi ad inferos contra Caluinum disputatBella inus, atque ita argumentatur scriptura sacra, eum de redemptionis nostri pretio agit nusquam meminit

cruciatuu infernorum, quorum perpessionenda Christus redem rit, sed semper cum ea de re sermo ess, ad eorporalem Christi moriatem ac sanguinem, salutem nostram refert falsum ergo est, quod ait Caluinus, Christum morte sua torporali nihil egisse , sed opus fuisse ut anime: quoque mortem nostra causa pateretur. Ad quam Bellarmini ratiocinationem,ita respondet Danaeus usponde in sum est anteeedens Nam nomine mortis roris, quam pro nobis Christus passu est,non tantum lacerario eorporis ed etiam eruciatus animi,Ermaoledictio Dei, quae in animastentitur, intelliguntur quo loco non solum vult saeram Christi animam, inferorum dolores esse perpessam.

sed etiam ipsam Dei irati maledictionem pertulisse. Idque probat

GPaulo ad Galatas 3. v.I3.&Deuter.2I3.23. Ae ne forte id excidisse imprudeli,aut maledictionemDei,pro effectu maledictionis, hoe est eruciatibus,atquedoloribus posuisse eum crederes,eodem cap te contra responsionem Bellarmini, ad secundum Caluini argumentum,haec scribit Stipendium peceati est mors, inquit Paulus Romia

ea dupli est,primari est animae a corpore siparatio insecunda, qua est

Dei ab anima nostra Wotenobis iratistiunctio: nam quemadmod anima

163쪽

Lib. II CV L

buim minλe aenae peccatis nostri iabine, meminissera eriptura

chiridio v.9 2. Semardviseermone I. de Natali Domini, eris sermonead milites templi. Hane tramque,acproinde corporis emanimae mortempa

sine quidem to ampro nobis Christin Vbi non solum dolores inferni, atque apprehensionem irati DEI abalienationis eius a se, passam doret animam Christi, sed ipsam anima mortem, hoc est, veram Dei iram, atque abalienationem; ita,ut non solum torista scilla sanctissima anima, quod iratum sibi DE v M apprehenderit, sed re vera Dis ipse iratus illi, atque abalienatus ab ea fuerit. At, qui id fieri potuit, si neque Drus iniuste,& sine causa, irasti neque a Rus Tusci se admittere potuit, quod

iram Erisereretur Nam quemadmodum bonum quod amat maiestas Diuina, commendat, ut ait de bono patientia Cyprianus: ita quicquid odit bonitas Diuina,condemnat; quaredi num fuisse odio necesse est eum, quem Deus oderit; neque vero dignus esse odio potest, qui bonus est. At nostra causa, inquit, per-evssus .in quasi vas in locum sceleratorum hominum submissus est. Sit ita sane, dignusne igitur fuit CHRIsTus, cui Pater ira ueretur, quia eius imperiis obtemperauit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis' At protecto tanta Filij obedientia, tamque profusa in Patrem charitas, ut praeceptum eius potius haberet, quam vitam suam amorem ac beneuolentiam, non inimicitiam atque iram meretur. Aut ergo D cvs iniustus fuisse dicendus erit qui iustissimum, in noeentissimum, ac sanctis.

simum Filium oderit, eo ipso nomine, quod esset iustitia charitatisque, quam vitae tenacior et Aut aliquid commisisse CHRisaeus existimandus est, quo iram atque inimicitiam in se Dei prouoca. rit: ut, quod unum verissimum est immanis hae est, atque intolerabilis blasphemia. Quid quod iustitiam isti in eo colhcant,

quod aut amemur a Deo, aut nos a Deo diligi, certo credam unqua ergo ratione CHRetsTus tunc temporis iustus fuisse dicendus erit, qui,&ipse abalienatum a se Deum esse credidit,i Deum habuit inimicum,atque iratum sibi 'Iustitia ne etiam sanctissimam illam animam viri impi spoliabunt At qua ratione non spolian ιj vitam ei suam adimunt quae enim alia vita animae, quam iustitia aut qua ratione Dgus magis vitam animae tribuit. quam imiuua ribuendo aut qua ratione ab anima seiunctus, atque a

164쪽

alienatus est , si in ea e Iullitiam habitat praus illa Igitur isti

CHRIs Tu Dominum spoliant, tum, cui omnem iustitiam adimpleuit, pacificans quae in coelis, quae interris. At si iustitia caruit, si exosus.&inimicus fuit Deo, profecto peccatum habuit. O bone ΙΕ sv quam in te grauius isti saeuiunt, dum vitam tibi animae, ac iustitiam adimunt, quam saeuierint olim, qui te inerucem egerunt. Porro eo verborum circuitu , hoc sibi voluisse Danaeum , ut CHRrs T animam Iustitia spoliaret, tunc, cum mortem animae illi tribuit, illud argumento esse potest, quod ea profert ex Augustino, LBoenardo de morte corporis, animae testimonia, quibus sine controuersia mortis animae nomine, pe eatum significatur ut cum mortem animae a Christo obitam audieris, peccatum intelligas in Christo fuisse. Sic enim Bernardus, sermone illo primo in Natali Domini, conuersa ad hominum genus oratione scribit:. Duo sunt tibi hostes ecearum,s mors, id est, mort corporis G animae, trumque debellaturus aduenit re ab utroque saluabit te,noli timere,emiam quidem peccatum in propriapersona vicit, qua humanam naturam, me via contagisne si cepit. Vides eo loco idem plane apud Bernardum significare mortem anime,quod peccatum. Porro in sermone ad milites templi, eapitem sic scribit de periculis militiae saecularis. Quoties congrederis tu, qui militiam militasseeu-ιarem, timendum omnino, ne aut occidas hostem quidem in corpore, te vino in anima,aut forte tu occidaris ab ilio, ejincorpore pariter, Timanima. Habemus hic apud Bernardum duplicem, hoc est corporis &animae mortem,tam eam quomodo explicet, audiamus S in voluntate,inquit, alterum occidendi, tentius occidi contigeνit, morieris homicida, quὀdsii praeuales , T voluntatesiverandi et vi anaiforte occidis hominem, tuis homicida no autem expedit siue mortuosue i-o, siue victori lae icto esse homicidam. Infelix Victoria, qua superans hominem, Auccumbis visio, mira tibi, auisuperbia dominante gloriaris homine puperato. Vides quam vocet Bernardus animae mortem homicidam esse, succumbere vitio,ira,aut superbia seperati:& liano tu mihi mortem in Chiisti animam inuchis quem Deum esse con-ffiteris Sed ad Augustinum veniamus. Is libro I3. cap. 2. de ciuitate Dei, duplicem hanc animae corporis mortem commemorat,&mortem anima ait esse, cum a Dio deseritur, corporis, cum ab eo discedit anima, sed quid sit,animam ampo dcseri, apud Augustinum, ea explicant, quae subdit eodem capite. Viuit, inquit, amma

165쪽

Lib. II. Cap. I. υ

ex Deo, eum luit bene, non enim potest bene vivere,nisi Deo operante iuste, quod bonum e les,riuit autem corpus ex anima, eum anima ivit in

corpore , seu vivat ipsa, seu non tuat ex DEO Haec ille. Si ergo tune vivit anima ex D Eo cum bene vivit, operante Deo in anima, quod bonum est, tunc utique moritur , cum in ea desierit

Dais operari quod bonum est, ac proinde cum desierit bene vivere, quid autem in bene viuerclac si isti, nisi Mnstitia recessisse: Hanc igitur mortem Danarus animae illi sanctissimae tribuit. vi fuerit Iustitialpoliata, ac bene vivere desierit, D Eo in ea bonum non operante. Sed reliqua videamus Caput illud Augustinus sic claudit. Verum in damnatione nouissima, quamuis homo sentire non desinat, tamen, quiastentus ipse, nee voluptate Dauis, necauiete salubris, sed dolore poenalis est . non immerito mors ea pontis appellata, quam vita. Ideo autem munda, quia post illam primam rei, quasiteohaerentιum diremptio naturarum, siue Dei, CP anima siue animae m.

eorporis. Quo loco vides, secundam mortem ab Augustino appellari damnationem , quia eam praecedit duplex illa corporis, animae mors, hoc est Dei ab anima per peccatum,&animae a corpore diremptio. Iam in Enchiridio ita loquitur, Non eti, inquit, vera vita, nisi ubi Deliciter tuitur, neque era incorruptio, nisi bisalus, nullo dolore corrumpitur. Vbi autem infortix mori non sinitur, ista dicam, mors ipsa non moritur oe ubi dolor perpetuus non intemimit, sed affligit, ipsi eorruptio non tur haec in sanctis Scripturisse cunda mors dicitur : Quo loco, quid nomine siccundae mortis in istelligat, satis apparet ex iis, quae ex libro I s. capite a. de ciuitate Dei protulimus Illud interim ex Danaeo quaero, eam ne mortem, de qua hic Augustinus disputat, quamque secundam vocat CHRI-s To Domino tribuat nam si non tribuit, quorsum pro se citatῖ si tribuit, incius blasphemiam incidit, qui CHRIsrv damnatum esse,&poenis gehennae, etiamnunc torqueri dicere ausus est. Nam de ea morte loquitur Augustinus, in qua mors ipsa non moritur, ubi dolor perpetuus non interimit, sed affigit, ubi eorruptio non finitur, eamque ait, secundam mortem in sanctis Scripturis appellari. s. Vt minime mirum videri iam debeat quod Danaeus tam

eontumeliosus in sanctos est, qui tam fuit secteratus in Deum. Ne que vero Augustinus aut ullus alius Patrum aequo animo ab eo lau

166쪽

meritam conatur enervare , Augustinum varium, incertum,

e re sui faeculi iam libreptum vocat, gratias etiam vir sanctissimus aget quod se a Dommo non putaueri seiungendum. Fuitiseulum illud maximis, sanctissimisque viris illustre, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, Epiphanio, Cyrillo Alexandrino, Chrysostomo, aliis non paucis, quorum tanta semper fuit in Ecclesia, eruditionis, doctrinae, sapientiae , sanctitatis opinio, ut quamuis di ecentur, eos mirari, venerari cogantur aduersarij. Eos mnes uno verbo, erroris, inscitiae, parum integrae fidei Danaeus arguit,qubd Dominum maiestatis inferorum luppliciis non ad-ι dixerint; sed eum ad inferos descendi e ut vinctos suos educe rei, mortis victorem, debellatorem Sathanae praedicent. Sui seculi, inquit, iam errore abreptus e Lia Vin M, eum descendisse Christum

ad inferos ad educendas captiuorum Patrum animas memorat. Sed si

dixi, haec illis vituperatio multo gratissima, clueundissima est, atque ad commendationem nominis honestissima nihil enim,nisi honestum,& praestans vituperare potest is, qui est contumeliosus in Deum. Sed quia paucos violasi sint vises est, cum Augustini saeculum affecit contumelia, ad caput decimum quartum malo percitus

Daemone in reliquos debacchatur, quotquot pro descensu Christi victoris ad inseros citat Bellarminus, hoc est, omnes sere eos, qui iam inde ab Apostolicis temporibus, doctrina, fideque praestantes habiti sunt. Primo infirmum prorsus praesidium ait esse pondus eo nam auctoritatis. queriturque in praecipuo fidei articulo explicando hominum auctoritatem testimoniumque proferri. tqui ut omittam caetera:Primo Deo estat Bellarminus Sy mbolum Apostolorum, quod Caluiniani ipsi verbum Dei apostolicum esse fatenturAnfirmum ne etiam eius praesidium, atque humanum testimonium esse Danaeus dicturus est Citat Thadaei,unius ex Disciopulis Domini concionem, cuius meminit Eusebius lib. r. hist. cap. vltimo, quae, nisi fidem historiae velimus abrogare, tantae auctoritatis esse debet, quantam in eo esse par est, qui verbum ipsum vitae ex ore Domini Saluatoris ipse hauserit, non fando ab aliis acceperit. Hoc primum, illud deinceps, quod conatus Conciliorum, Thadari, Ignati eludere testimonia , reliquos negat ex verbo

Dei sepere. Uutatur nim quod ex verbo Dei non apiunt, neq;s a sententiam ex eo confirmant;st exsuu duntaxat coniecturio, inexeopo

167쪽

ris umerim 'Odplarum, tutioram hommam aUmis ante Grisu 1ncarnationem, non in calum euolarepost mortem censerent,sed in infernum detrudi At, qui tandem illi sunt, quorum iudicium contemnit,quorum scientiam scripturarum exa tat, os erroris arguit,

di quidem ut ipse fatetur, in praecipuo articulo fidei Christianae explicando Ex Graecis Iustinus Martyr,Irenaeus Origenesi Eusebius.Cyrillus Hierosolymitanus, Athanasius. Basilius, terque Grego iusNyssenus, Nazianzenus,Epiphanius,alterCyrillus,Theodoretus, Damascenus, Chrysostomus: Ex latinis, Tertullianus, Hippolytus Martyr,Cyprianus,Hilarius,Philastrius, Gaudentius, Prudentius, Ambrosius, Hieronymus, Rufinus, Augustinus, Leo Magnus,Vigilius Martyr Arator,Gregorius Magnus, Beda. Vt iu re optimo, iisdem te Danaee,vocibus compellare, atque eadem ratione tecum agere Bellarminus possit qua olim cum Iuliano Pelagiano Beatus Augustinus Cernis nempe Danaee, eum quibus tua mal dictasu lineam Cernis cum quibus mihisit causa communis quam nulls consideratione sobria, pulpare calumniis, o exprimare conaris. si cernu, cerne,c ' tandem tace, Caluinianam tinguam tot linguis Catholicis deprime tot venerandis oribus proterua ora pubmitte. Si scholam xenocratis, sicut Polemo, ex antelucano conuiuio, temulentus intrasses non tanta, quanta in isto coetu tot sanctorum deberes erecunia coerceri. Hi enim certe tanto maior debet esse verecundia, quanto verior addisicitur sapientia. Tanto amplius reuerendisunt tot enerabilium scoporum , tanto rumque Patrum,quam unius enocratis,ultus; quanto Platone eno-eratis Doctore, Doctori orum maior a Chri ius. Ecce quo te introduxi,

conuentussainctorum istorum non ea multitudopopularis, non solum iii, sed Patres Eec laeseunt; ex illo numerosunt, de quibus praedictum esset Propatribus tuis,natifunt tibisilii constitues eos Principes super omnem terram. Ex qua filii regenerati sunt, ut haec disicerent, eius Patres facti sunt, i doeerent. In horum ego te introduxipacificum, enerandumque

constessum sit operaepretium obsecro te. . De illos quodammodo ast

eientes GC mansiuethae leniter dicentes tibi: Ita ne Danaeae, nos omnesmmul errauimui humanis coniecturis. praecipuosdes arsiculo explicando ducti sum nee Hrbo Dei non sapimus Denique nos omnes, quos Ecclesiaesuae,Patres, nos ores constituitaamindeab initio nascentis Ecclesiae de lituit Spiritus veritatis 'Rogo te,Danaee, quid respondebis' qui buteos oculis intueberis 'quae tibi argumenta succurrentiquae ex Erasmadariis dicteria aut ex Melanchthonis dialectis nomina elenchom ἐ-

168쪽

bi vim nos,velut festiuusdsutator, ilis, vidis appetis elimatis γsuae, aut tuarum responsio maeies, trea, aut argum torum plumbei

pugiones,meri audebunt; quae abs te arma non fugient, nudum ue destituent λ

. Ope pretium facturum me puto, siad hastam blasphemias,insignes alias duas, aut tres cx primo tertiae eontrouersiae libro , adiecero, ut planum fiat, quo spiritu percitiisti homincsnegent Romani Pontificis in uniuersam Ecclesiam potestatem; qui eius odio , in blasphemias tam horribiles prorumpant. Ad caput igitur eius controuersi e nonum , contra responsionem Belin larmini, ad quartum Caluini argumentum disputans, ita scribit. Quod in sine addit,umanumPontificem habere lumen 'pernaturale mei.

seripturassacras, π caetera. Primam de hane Dei promissionem habuit. eum contra diear christus, Petre oratii pro te, ne tuasdes desiciat, Luc. . u. 32. contra doceat Paulus, Petrum a se, quod aberraret reprehen tim.

Qiis loco primo insanire,non argumentari Danaeus videtur quid enim istuc tandem sibi vult Dorauit Christus , ne fides Petri deficiat ergo nullam habet Petrus promissonem , fores, ut non deficiat fides sua λ quaero enim a Danaeo impetrasse ne Christum existimet, quod rogauit, an irritas plane sudisse preces λ si impetrauit, prosecto qui orasso se pro Petro dixit, ne fides eius deliceret, idem pollicitus est fore ne deficeret. Sin autem impetrasse negat id quod rogauit, primo blasphemus in impius est, cum ipse Dominus Patrem alloquens Ioan M. dixerit se semper audiri a Patres, ait inquit gratias Ibi ago, quoniam audisti me, ego autem sciebam quia semper me audis. Deinde vero ineptum , ac fatuum facit Christum squorsum enim eum pro quo rogauit ne deficiat fides eius, neque impetrare potuit, hoc est eum , cuius fides omnino defectura crat, praefecit confirmandat fidei caeterorum in tu aliquando conuerrus confirma fratres. Denique maior quaedam , immaniorque blasphemia in his verbis latet, si modo non surit Dansus. Neque enim ex eo quod Christus orauerit, ne deficeret fides Petri, colligi vula ratione potest defecturam eam fuisses nisi , si ita argument

tur Danaeus. Aut nunquam, aut fere nunquam, cum Christus a Patre petit, impetrat id quod petit: at oravit, ne deficere sidcs Petri non igitur impctrauit aut certe valde verisimile est non

impetracte Equidem, di blasphemiis non parcere Danarum

169쪽

scior tantam tamen blasphemiam, eum concepIsse non arbitrori sed inexpiabili suo in Petrum Apostolum odio, vici incommodaret non animaduertisse quid diceret. Secundo, quod addit de reprehenso Petro, ab Apostolo Paulo, intolerabilem blasphemiam continet, si attentius co deretur. Haec est enim eius argumenti vis. Reprehensus est Petrus a Paulo secundo ad Galatas, ergo fides eius descere potuit rqua autem ratione ex ea reprehensione id potest colligi, nisi quia Petrus aberrara a fides, ad quam a Paulo reprehensus, se

recipit Petrum igitur Apostolum , post acceptum Spiritum Sanctum aberrasse a fides, atque erroris magistrum in Ecclesia fuisse Danaeus vult. At si aberiare a fide Apostoli potuere, quid

tandem scire possumux. virum nos vera docuerint an relictu errare non poterant , ctrus unus errare poterat Z cui nimirum

pollicitus erat Dominus fore, ut super eum, difficaret Ecclesiam suam , aduersus quam ne portae quidem inferi prevalerent, cui pascendarum ouium , ut Lutherus interpretatur, pabulo doctrini Euangelicae , prouinciam demandarat quc fratrum Mdei confirmandae pra fecerat. At ne forte obscurius hoc cuipiam dixisse videretur. magis etiam explicat, ac Petrum inter eos Pon tifices Romanos , quos Haereticos fuisse dicit Principem num rat. Nefaero, inquit , inelioru sunt 'mani Pontifices Petro uo auctor, id quod σ Liberit,m lilii π Honorii, monastasii Romanorum P tisieum Hareticorum exempla eonfirmant. Quid autem est hoc ἐnempe malus Petrus Romanoruin Pontificum auctor,

reprehensus est a Paulo aberrauit a fide, ita hi postea sedem eius nacti Haeretici fuerunt. in o per Deum immortalem, quae ista est in Petrum Apostolum horum hominum rabies' parcant stuminus homini,at Apostolatu quidem certe Dignus est Apostolus,qui in nomine Apostoli suscipiatur Patres Apostolos veneratur clasa, perque iis exaedificatam se gloriatur. Quid conantur

blaspbeint,atque impii homines ipsa etiam domus Dei fundamen ta demoliri ρ Quid iam in Ecclesia reliquum est integri, si ipsam etiam labesectant Apostolorum fidem Equidem , ut in P tro nonnullam fuisse culpam non inficiori, quod ne scandalizaret Iudeos , qui Hierosolymis veaerant, ita se gessit in obser

170쪽

uatione legalium, ut Gentiles, qui conuictu eius peream Oeeasonem privabantur.id aegrius serrent id quod Paulus, libertate postoliea,in Coapostolo reprehendit, ne qui Gentilium ad Iudaizania dum induceretur; ita non modo nihil eum, aut docuisse,aut ge C. sisse alienum a fides; sed ne grauius quidem peccasse confirmo. iis rem lauit se seruare legalia,at quia natione Iusteus erat,seruare ea potaterat si voluisset, ut seruauit Iacobus Hierosolymis, ut Paulus ipse,aucit ore Iacobo, tum cum abraso capite voti causa intrauit in templum,ut tota eo tempore Hierosolymorum Ecclesia, licenim Actorum M.vides frater quot millia sunt in Iudaeis, qui crediderunt, &omnes aemulatores sunt legis. At ex ea simulatione suspicari Gentiles poterant, se quoque eadem seruare oportere. Ne id quidem, non modo quia iam ante delata ea controuersia ad Hierosolyinitanum Concilium fuerat, pronuntiatumque Gentiles iudaicis ritibus non teneri; sed etiam,quia Potrus ipse, ante aduentum eorum, qui a Iacobo Hierosolymis venerant, iudaicas ipse ceremonias neglexerat,atque exesnplo suo Gentilium animos confirmauerat. At obiecit Petro Paulus quod cogeret Gentes iudaizare. Nimirum, quia ab eorum se conuictu subduxerat, ut Mosaicas ceremonias obseruaret,quo carere cogebantur, nisi iudaizarent. 8. Breuiter alterum locum ex eodem capite proponam,cum

primam Caluini rationem desendit Danaeus, quo loco, aut plane ineptus, ac stultus est aut blasphemus,4 impius. Belluminus enim in eo capite, quo quq it utrum spiritualeEcclesitregimen debeat esse monarchicum,ad primam Caluini rationem, qui ex Lucae

22.Reges Gentium dominantur eorum,vos autem non sic, colligit

ministerium Apostolorum, non esse Regnissimile,in quibus unus eminet. Ad hanc, inquam Caluini rationem respondet non tolli a Domino eo loco Monarchiam, sed modum eminendi superbum, impotentem,qualis esse solet in Regibus. Id quod ex eo probat, quod aifcri Dominus exemplum sui,quicum esset magister,&Domnus,tamen in medio eorum erat, sicut qtii ministrat, atque inter

alia haec quoque scribit. Sicut Christus non dominabatur, nec praeerat sicut Ree sientium,sed ministrabat, laborabat tamen re praeerat, imo C Dominus erat ita quoque t unum exsiuis arere praeesse,sed absque libidine dominandi, quatis est in Regibus Gentium. Quo loco vides Bellarminum non ex temporali Christi Regno, quicquam collige-msed illud unum velle: Christum vere habuisse regimen supremu

SEARCH

MENU NAVIGATION