Andreae Eudaemonioannis Cydonij e Societate Iesu Castigatio eorum, quae aduersus Roberti cardinalis Bellarmini controuersias scripsit Lambertus Danaeus caluinista

발행: 1605년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

ana, linoque eontextum sit Aniculos iubet seri per quatuor partes pallii huiusmodi praeceptis, nihil in lege Moysi frequentius ea porro qum topere conducunt ad cultum&cognitionem D si ρ Denique quae Paulus I.Corinth.u praecipit, ut velatae orent

mulieres,aperi capite viri Danaeus in censura lib. . I. controueris

siae, ait, ad dico rem tantum Ecclesiae , non ad ridem,aut religionem pertinere; ea ne igitur etiam erunt e sacra Scriptura, atque doctrina coelitus tradita, amputanda quod ille, quanquam non inuitus concesserit,qui puerile ait esse, ii quis dicat, necessarium esse ad sa- lutem,credere, quod vir aperto capite orare debeat; aures tamen Christianae non ferent,quae norunt diuina oracula qua par est, veneratione excipere. Neque quicquam leue esse existimant, quod dignum duxerit Maiestas Diuina, de quo praeciperet, aut moneret. Dixit De per Apostoliam, non decere, ut mulier aperto capite, vir cooperto, oret in Ecclesia an parum fibs blasphemus Da naeus esse videbitur, si decereidassirmarit ' Nam si decet, profecto Deus, qui ea verba dictauit, aut falsus est ipse, qui non decere existimavit,quod re vera non dedecet, alit fallere voluit, ac mentiri. Vtrumlibet Danaeus dixeriisse, M.ta est Haeretico, ae blasphemo homine digna dicturus est. Denique sic argumentor; nota illa coelestis doctrinae dignoscendae, quam in ea digressionetradit, eadem est regula dignoscendae verae Scripturar, eiusque interpretationis: at haec, quae nunc usque numerauimus, coelestis doctrina non sunt. quia ad cultum, cognitionem Dei non faciunt ergo aut ad Scripturam hae partes non pertinent, aut ea nota ad Scripturas dignoscendas non est satis. 2. Alterum Danaei dictum quo eertum sacrae scripturae, eiusque germanae interpretationis characterem assignare nititur, primo quidem aequi uocatione laborat; deinde errorem continet; ter tio notam ignotam, atque obscurum, ac dubium ch aracterem as7iis gnat. Equi uocatio in eo posita est, qu5d cum doctrinae coelestis Maiuinae nomine, plura ignificentur, ille significationem variati quando enim quaerimus, de regula fidei, sacra& diuina doctrina. idem plane significat quod doctrina coelitus, ac diuinitus reu lata, quaeque Deum habeat auctorem, eo modo quo Platonicam,

aut Aristotelicam Philosophiam, dicimus, cuius auctor est Plato, vel Aristoteles a Danaeus de doctrina diuina hic loquitur. quae de Deo rebusqu e diuinis est , siue ea humano ingenio in uenia.

202쪽

a νε Castigationis

siueDiuinitus reuelata sit quare etiamsi concederemus, ea nota,

quam is assignat, diusterni ac diiudicari posse, quae doctrina vera de

eo, quae filia doceat non tamen continuo es sciet id quod pollicitus estDanaeus.Nam cum doctrina deDeo,rebusque Diuinis vera

vel ope humani ingenij, vel per reuelationem Diuinam haberi posisit;sciemus quidem eius notaevi characteris indicio, eam esse veram

de rebus Diuinis doctrinam,virum aute esset reuelata diuinitus,an humans mentis industria collarata non possemus scire eius characinteris ope. Error porro manifestus est,in eo,quod vult oninem docet rinam,quae vera de Deo docet,ad regulam fidei pertinere si enim eam, quam naturaliter comparamus, quaeque nostris ratiocinationibus nititur,excludit,ubi tandem ista nota est,quam toties pollicitus est, atq; a caeteris ignoratam, sibi uni perspectam esse gloriaturpnam ea, quam ho dicto attulit, omnis doctrinae, quae vera de Deo docet;non eius quae regula est fidei,nota suit Sin autem ad regulam fidei spectare vult quicquid deDeo vere cognoscimus,quacumque id ratione sciamus:ea quoque,quae Philosophi Ethnici, docuerunt adDiuinos libros,ac sacram doctrinam pertinebunt; neque aut verbo latum Dei scripto, quod aduersariivolunt,aut etiam permanus tradito, quodEcclesia Dei credit sed etiam humanis rationibus aedecretis rides nostra innitetur. At qua ratione fides erit' fides enim est assensus firmus propter auctoritatem dicentis, cuius igitur auctoritatem sequemur Philo phine eius, qui eam veritatem inu neritΘ at hare humana fides est, non Diuina: neq; enim Diuina, sed humana erit auctoritas eius,cui credimus; at fides ea, quaChristiani creduntDiuina est;Deus est is,cui credidit Abraham,vi reputatuest ei in Iustitiam; cuius igitur auctoritatem sequemur Dei ne atquiratione, quibus de rebus Deus non loquitur, aut reuelat,quicis quam ei credere possumusὶ aut que potest esse Dei non dicentis,sed

tacentis auctoritas, ut ea moueat ad credendum 3 Demonstratione

potius inducemur ad credendum at haec non fides est sed eientia. Atque si cui ea in re credimus, nobis ipsi, ac nostro ingenio credimus, a quo rem eam,quam veram esse putamus, recte percipi existimamus. Ideoq; assentimur veritati propositae, quia in ea dispicicnda non falli nos arbitramur. Denique Danaeus, ipse, in censura lib. 4.reprehendit Bellarminum,quod doceat, solam faeram scripturam non esse totalem regulam fidei nostrae, vult igitur omnem doctrinam, quae ad fidem nostram pertineat esse sacram scripturami quod si eas

203쪽

Lib. I CV . IV. Ior

s ea, quae humanis eomprehensa sunt rationibus, ad fidei nostra regulam spectant, Ethnicorum etiam Philosophorum libri, partes

erunt sacrae,ac diuinae scriptitrae. Iam verbis eras nugas, atque ineditias esse, neque ulli omnino usui csse posti Danaicum hunc dir nostendae celestis disciplinae characteremauce meridiana clarius est. Nam quemadmodum ad dignoscendum quae doctrina vera quae falsa doceat, satis non est nosse, eam doctrinam amplectendam es Te, quae vera docet,eam reiiciendam, quae a veritate abhorret;

quia dissicultas dignoscendae verae doctrinae, non in eo posita es 'ticiamus veritalcmam plictendam, abhorrendum esse a falso: sei in eo, ut ex multis disciplinis, quae severum continere profitentur. dignoscamus, quae vcritatem inuenerit, quae eam inuenisse sementiatur: ita etsi nemini, qui modo sui sit compos, dubium esse potest, quin ea doctrina, quae re vera Dei gloriam asserit, ela confirmat verissima sit, cum nihil nisi verum ad veram Dei gloriam,facere possit, illud tamen obscurum , atque inuolutum est, quae tandem ex multis doctrinis, quae Dei gloriam quaerere se profitentur, cucra Dei gloriam asserat, quae ab ea per simulationem qua rendae di vinar gloriae, nos abducat quam ad rem dignoscendam non plus est in

hac Danaei nota praesidii, quam ad diiudicandum quae disciplinavera,quae alsa doceat, futurum esset, siquis hunc dignoscendae vcritatis characterem afferret, Vt quae vera sunt amploctamur, quae

falsa reiiciamus. Id ipsum, quo planius sit, exemplo rc totam ex plico. Negant Arriani, ad veram DE I gloriam pertinete numerum personarum in Deo; affirmant, qui rcetc scntiunt discopiator accedat Danaeus, ac litem adhibito hoc suo charaetere diiudicet; qua tandem ratione probaturus est, numerum personarum in Deo poni oportcre, ex eo quod coelestis ac diuina doctrina est ea, quae ei gloriam asserit Z aftirmabit nimirum numerum personarum in Deo credendum esse,quia id ad Dei gloriam pertinet,at hoe est principium petere, cum id ipsum Arriani negent, atque incontrouertia sit: alias igitur rationes adhibebit, quibus id probet ignota igitur erat a nota, quam rationibus demonstrari necesse fuit. Adde vero etiam illud,quod ut in iis rebus, quae natura sua, vel conia iuncta cum gloria sunt,uel ab ea abhorrent, locum aliqua ratatione,haec Danaei nota habere posse concedatur in iis certe, quae quia a Deo institutae sunt, cum eius gloria sunt coniundiae, locum non potesiliabero cum enim ea una ratio sit, cur incultu ac rellia

CC gione

204쪽

gione sacrorum, quae Deus seruanda constituli, ea seruari spectet ad gloriam Dei, quia ipse seruari praeeepit nulla rationescire potes, utrum eoru quippiam ad Dei gloriam pertineat, nisi aliunde noueris id fuisse institutum a Deo. Ita ritus ae eeremonias legis a populo ΙΩraclitis seruari,spectabat ad Dei gloriam nos ab iis abhorreret ad Dei gloriam spectat, quia iis nos abstinere vult Deus, quae ab Iudaeis iusserat usurpari. Ita Baptismi, atque Eucharistiae usum, cum Dei gloria coniunctum esse fatentur Aduersarij, quia Christi m stitutionem agnoscunt, idem dicturi de reliquis Ecclesiae Saera-Inentis, si ea quoque a Deo instituta fuisse crederent. In his io tur, quae ad cultuma otiam tuam pertinere Deos voluit, quem

estia DeoiamnHEr tumst est opus nota, dicharaetere, cuius indicio summa cum veneratione ea usurpanda esse seris Sin autem de institutione ipsa dubites, qua ration scire poteris, utrum ea spectent ad Dei gloriam, eum hoc unci nomine ad Dei gloriam faciant, quod Deus ea surpari prHepit Sita egregius hic Seriptu , rarum ac coelestis doctrinae tharacterilles, eharacterem adhibuit,

quo nihil aliud, nisi inscitiam, atqMin his si eius certo ac sine vita dubitatione dignissceremus. Sed resolui 2 -rrrus G

is usen quanquam autem nem Uriel rebus nititur nihil tamen efficit Danatus. Prema eius ratio ea est. Quicunque cognoscit ullum esse Deum , cognoscit ad eius gloriana omnia referri oportere, ergo ubicumque riderit eius gloriam quaeri scit eam doctrinam veram , ac diuinam esse. Responsio hoc argumentum nihil confudere: nam ut coneedamu Naturali lumino cognosci Deum esse prae omnibus colendum, atque ad eius gloriam omnia referenda; negamus tamen, naturali lumine, per se, ac primo velut aspectu cognosci, hocpotius, quam illud neri, aut credi, pertinere ad maiorem DEI gloria r quare etiam si sciamus, illam esse veram doctrinam, quae maiorem Dei gloriam vere quaerit, quia tamen nescimus , hocne

an illud vere ad maiorem Dei gloriam spectet, hac regula uti non possumus. Secunda ratio eodem plane spectat opificium ad opificis sui laudem spectare ae reserri debet. Ergo, qui Deum esse aliquem nouit, idem haec reliqua, quae sunt,opifici uin illius esse falcatur necesse est, ac proinde ad Dei ipsorum opificis gloriam referenda omnino esse. Respondeo, duplex in hac ratione vitium esses

205쪽

esse, alterum, quod, etiamsi conccssero, satis cognosci, ex creatu ara mundi, ad Dei gloriam omnia referri oportere, ac proinde recte philo phari, qui doceat Dei oriam in rebus omnibus qua

ri oportere tamen non constati aut ex hac, aut ex ulla alia eiusmodi ratione, hocne, an illud crcdere, hoc, an illud cultus, ac religionis genus adhibere, ad maiorcium Et gloriam faciat Aeno notam quaerimus, qua diiudicare possimus , utrum haec, an illa doctrina inare, an illa religio faciat ad gloriam ci Alia terum huius rationis vitium csti quod antecedenti illi consequens non suum subneetitur cantoccdens illud fuit opificium ad opia ficis sui Liudem reserri oportet conclusio ea fuit, ergo, qui ali-Quum verum EvM esse agnoscit, idem , Laec reliqua , quae sint opifieium illius fateatur necesse est. Haec ad vcrbum ex Danaeo

βρέ. . nς sui calumniari velle videar. At profect b, licet qua

cum civ sunt, DEI opificium csse neces se sit, qua tamen ratione id exiso Danaeus colligat, quod opiricium ad laudem opificis r ferri nece si est, ut non sum clanchthoniana Dialectica ita instructius, non video; Aristotelica quid cin ratiocinandi ratio hoc a sumenta uonia genus non admittit. Tertia ratio ea est. Omnis, quae de Deo, eoque colendo vera loquitur, docet, doctrina est

Diuina, quae in eodem colendo falsa docet, illa falsa est, non est

enim Davsi falsitatis auctor, sed veritatis, ergo quae doctrina veritatem de DEO DEIue cultu docet, a D Eo proculdubio est, ac proinde diuina est, illa vero doctrina verum de DEO D prouecultu tradit, quae omnia ad ipsius gloriam, velut opificis laudem reuocat, referenda iubet ergo diuina illa est. Haec Danaeus. At praeter vitium illud, quo superiores quoque rationes laborarunt,quod nimirum docere, ad Dei gloriam reserenda esse omnia, duobus modis euenire potest, uno quidem in uniuersali, ut siquis conceptis verbis doceat, in rebus omnibus quaeri Dei gloriam oportere; sed hoc non susscit ad commendationem reliquae doctrinae; nam si quis dicat verbi gratia,ad Dei gloriam omnia referri oportere, ideoque Deum nonTrinu credendu esse, non arbitrandii Deum incarnatum, palsum, ac mortuu quia haec ad Dei gloriam non faciut,haec inquam,s quis,aut scriberct,aut diceret, licet speciosum illud praescripsisset, ad Dei gloria omnia referenda, non ideo reliqua eius doctrina, vel a Danaeo commendaretur Altero modo

potest docti ina aliqua Dei gloria in particulari stabilire ac quaerere, CC quia

206쪽

Castigat Ionis

quia nimirum ea, quae docet, ad gloriam Dei reuera sacῖunt, quomodoctam liber aliquis docet, omnia ad gloriam Dei referre. do

diri nam continet ille quidem veram ac filutarem, sed utrum hoc,

aut illud ita credi ad Dei gloriam faciat,adhuc latet,nis aliquid aliud adhibeatur, cuius praesidio id, quod ad Dei gloria re vera facit, nos

quoquc ad eam faccre cognoscamus. Quare hac Danaei nota, non

prius diiudicari doctrina potest, quam, vel scitum fuerit, veram eam doctrinam esse, ac proinde ad Dei gloriam facere, vel ex aliis capitibus intellectum eam doctrinam ad Dei gloriam facere, ac proinde veram esse; ea autem, per quae cognoscitur ea doctrina ad Dei gloriam facere, sine dubio notiora sunt: quare nota haec ignota est, atque alio ipsa indiget charactere, quo dignoscatur sed praeter vitium hoc, alia quoque sunt eius rationis peculiaria vitia iam prima illa propositio, qua dicitur omnis doctrina, quae dem Eo vera docet esse doctrina Diuina , aequivoca est, nam ratione rei. de qua disputat est Diuina, cum de Deo disputet, ratione autem principij, quo manat, non necessario omnis do strina Diuina est,quae de DE disputat; neque enim, quaecumque vera de Diocognoscimus,habemus per reuelationem Dei, sed plurima lumine naturali cognoscimus, ut Danaeus ipse fatetur, ergo si priore mo do propositionem accipiat, ut idem sit dodirinam esse diuinam, ac de rebus diuinis disputare, nihil concludit; haec est enim eius a gumenti disertis verbis expressa conclusio, ergo quae doctrina veritatem de Deo, Deique cultu docet,a Deo proculdubio est ante ccdens autem, ex quo eam propolitionem colligere se credit Danaeus, illud est omnis doctrina, quae de Deo, eique cultu vera docet, de obiecto Diuino est, at nulla ratione ea conclusio ex hoc antecedente colligi potest. Sin autem propositionem illam posteriore modo accipiat, ut idem sit, doctrinam esse Diuinam, atque a Deo proscctarn, petit principium, atque idem per idem probathac ratione omnis doctrina, quae vera de Deo docet, diuina, hoc est a Deo, profecta est ergo omnis doctrina, quae vera de Deo, Deique cultu docet, a Deo est, ae proinde diuina haec enim ipsa Danaei verba sunt quo in cnthymemate ut cuilibet patet, idem omnino est antecedens, cla consequens. Porrd quod ad rem ipsam spectat, doctrinam a D Eo esse, duobus modis potest intelligi, uno modo immediate. per reuelationem, altero modo mediatu, S per causas naturales. Priore modo, dicimus Prophetias,&ea, quae in Corale

207쪽

ZAEIRCU. IV. os quae inscclpturIs sacris habemus, esse doctrinam a Deo traditam;

posteriore modo dicitur, I Rom. Deus manifestasse Philosophis, quod notum est Dei; quia nimirum Dis cita mundum, resque creatas constituit, ut inuisibilia Dei, per ea, quae facta sunt, intellecta conspicerentur; ut ibidem docet Apostolus. Et quia eis lumen rationis indidit, quod est participatio quaedam lucis Diuinae; cuius ope naturaliter ad Dia cognitionem deuenire potuerunt: si priore modo loquamur; non omnis, quae de Deo est veritas, a Deo est, neque potest sine haeresi oppositum assirmari, cum Paulus I. Roman expressu doceat, modum, quo Deus Philosophi se ipsum, ac sempiternam suam gloriam manifestavit; fuisse Per cognitionem creaturae mundi, in qua inuisibilia Dei, intellecta conspiciuntur. Deinde Danaeus ipse docet, nos per naturale lumen haec assequi posse. Sin autem posteriore modo, acci

Piatur, ut doctrinam esse a Deo, sit, ab eo, per naturales causas, ac mediate in mentes hominum derivari verum it omnem veritatem . non solum de Deo, sed etiam de quacunque demum re ea sit a Deo proficisci; sed ad constituendam fidei regulam, eiusmodi veritas satis non est Neque vero Danaeum ipsum tali futurum,aut amentem,aut impium crediderim; ut parem huius ge-ncris veritati, auetoritatem tribuat, cum ea, quam Deo ipso magistro, atque auctores, didicimus. Quare in hoc toto negotio, aequivocatione nominis, Danaeus aut fallere nititur, aut ipse sallitur, qui scientiam atque cognitionem Dei, eam, quam humano ingenio atque solertia consequimur,in eam, quam a Deo acce Pimus, quae tanto certior est qualibet humana ctiam euidentissima demonstratione, quanto veritas Dci, humana veritate praestantior est, confundit& miscet. Quarta Danaei ratio ea est, Christus confirmat doctrinae suae vetitatem, ex eo quod quaerit gloriam Dei, non suam, Ioan.3. v.43.7. v I 8 3. v. O. contra Ver IO an. I 2. v. 43 ostendit alios veraces non esse, quia quaerunt gloriam suam, hoc idem Paulus Galat. I. v. Io Phili p. v. s. ergo Vzraesac Diuinae doctrina satis firmum indicium est, quaeiere gloriam Dci, malae ac falsae doctrinae quaerere gloriam hominum. Re spondeo prim, hoc argumentum eodem vitio laborare, quo caetera, ostendit enim eam csse veram doctrinam, quae gloriam Dei quaerit, sed aeque dissicile est, atque erroribus obnoxium iu dicare, utrum haec doctrina, an illa, gloriam Dei quaerat,&iudι- CC ci cares

208쪽

care, utrum haec, an illa, vera de Deo doceat. Deinde salsum esse Dominum hoc argumento uti ad ostendendam veritatein doctrinae suae,nam capite 3 eam probat, primo a testimonio Ioannis. v.33. deinde a testimonio Patris,&miraculisωνιι6 3 . deinta ara .stimonio Scripturarum v. 39. hoc autem argume*um,qubd non

quaerat gloriam suam nullo modo adducit ibi, quanqualm negat v. i. te claritatem ab hominibus accipere, hoe est laborare, de gloria humana Cap. vero . versi 8 aliud quippiam dicit, qui a semetipso loquitur, inquit, gloriam propriam quaerit, quorsum enim ibi sua somnia fingeret,nili vel ut gloriam hominum, vel aliquid simile aucuparetur pergit Dominus, Qui autem: quaerit gloriam eius, qui misit eum, hic verax est; non dixit, qui qua rit gloriam Dei, sed eius, qui misit eum, quando erim vera missio

est a Deo, qui quaerit gloriam eius , qui missit eum hie verax est, quia qui a Deo missus est, pro Deo legatione sungitur atque ut

Dei legatus, ea docens populos, quae a Deo audita, iussus euhine clesiae nunciare, mentiri non potest non senicit ergo, si quis eo animo loquatur, ut Diss glorificetur, ut certi simus eum vera die erea potest enim euenire, ut quod de quibusdam dicit A postolus Rom. Io aemulationem ac Zelum DEI habeant, qui ita loquuntur, sed non secundum scientiam, sed neeesse est, vidi mis. ius a Dio sit,& gloriami Ea quaerat, nam quia a Di o mitti tur, verbum ab eo per reuelationem accepit, quia gloriam eius

quaerit, fideliter ea renunciat, quae aceepit. Porro cap. 3 versio.

plane alia omnia dicit Dominus: honorifico, inquit, Patrem

meum, vos inhonorastis me, ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat,&iudicet. Quolo tantum negat, laborare se, quod inhoneste a Iudaeis acceptus fuerit, quia non laborat de gloria sua, quam tamen scit curae esse Patri; quid autem hoc ad veritatem doctrinae Denique aequivocatione insigni utitur in.

hoc argumento Danaeus: nam nota, quam attulit,est eam esse veram doctrinam,quae docet quaerere gloriam Dei; lila autem transita doctrina ad Doctorem, aitque eam esse veram doctrinam cuius Doctor quaerit gloriam Dei. eam falsim, cuius Doctor quaerit gloriam suam; quali vero qui annunciabant Christum, ut pres.suram praeberent vinculis Pauli, quia non quaerebant gloriam Dei. cum ex inuidia praedicarent, ideo falsam doctrinam attulerint, de qua tamen Paulus gaudere se dicit aut cum Caiphas qui erat Pon-

209쪽

tifex prophetauit , expedire ut unus moreretur homo pro populo, non verissime dixerit quia odio CHRIs TVM insequebaturri eaque illi suit eausa loquendi, quanquam Spiritus sanctus eius linguam alio flexit. Aut Phariis . quos Dominus testatur gloriam nominum, & primas in Synagogis cathedras quaerere blitos, re salutari ab hominibus Rabbi,non vera docuerint, tum, cum omriia, quae docerent ex eathedra Moysi, seruare populos Dominus praecepit. 'UOTettium Danaei dictum illud est , eam doctrinam , quae nos , nostram , aut creaturarum coelestium , vel terrenarum gloriam quaerit, stabilit, aut pnefert gloriae DE I; neque Diuinam A neque coelestem censeri oportere. Dictum hoc distincti eripidiget, si enim neget Danaeus, eam doctrinam a DEO proficisci posse , quae inordinate nos, nostra . aut aliarum creaturarum boni commoda quaerere doceat vere dicit Dis senim, mali peccati auctor esse non potest quis autem non videt, peccatum ae malum esse, cum nos nostraque inordinate diligimus Sin autem velit, quae docti in ulla ratione gloriam cietatur rumicreatori subordinatam ac subditam confirmet, asserat, uariCa. Καὶ non posses, haeretica omnino doctriis Da est, atqucta, Stripturis aliena. Pollicetur enim Dominus ipsi I Resei, viri erficisci totisore ut glorificet eos , a quibus

ipse glorificuam Rerit pollicetur passim gloriam sempiternam

legem suam eruantibus in memoriam mulieris, quae effudit unguentum super caput CARIs T recumbentis voluit Dominus ubicumque praedicatui impellum C, MI saa , hoc quoque eius in se ollicium praedaeari, Maria as quod sino dubio Eloriosum ei est, eritque ad mundi usque consummationem. Gloriosum est matri Domini Saluatoris quod virgo concepit & peperit, quod Di I mater vere ac proprie dicitur, quod benedicta dicitur in mulieribus,&benedictus fructus ventris eius, quod beatus venter,qui Dorninum portauit, & ubera , quae paruulus sexit, quod fecit in ea magna, qui potens est, propter quae beatam eam dicent omnes generationcs. Gloriosum est Ioanni, quod Angelo nuntiante conceptus, quod Spiritu sancto repletus in utero, quod magnus fuit coram Domino, atque clusore magnifice collaudatus , quod praecessit ante ficiem eius in Spiritu virtute

Eliae Gloriosum est Apostolo Petro, quod Domini Diuinitatem

reu clanis

210쪽

ael Castigatisiac

reuelante Patre eognitam confessiis, a Christo Domino Beatus meruit appellari, claues regni coelorum accipere, primum post CARIs TvM constitui Ecclesiae fundamentum Gloriosum est Apostolis,& Prophetis, qudd DEI ad homines internunch, ac legati, quod fundamentum fuerunt, super quos aedificaretur reis liqua fidelium multitudo, quamobrem in coelestis etiam, ac nouae Hierusalem, duodecim fundamentis, nomina duodecim R-postolorum Agni, scripta legimus in Apocalypsi cap. I. v. I

quae omnia, aut e scripturis delenda sunt, aut manifestae haerescos conuincunt eos,qui negant doctrinam Diuinam censeri oportere, eam, quae ullius creaturae gloriam, quacumquc ratione confirmat.&stabilit; neque enim inuidus est Deus, ut eam gloriam deneget, quae creaturis propter dona diuinae misericordiae debetur Gloriosum enim estDeo, tales eos fecisse donis suis, ut eos merito suspiciat

ac venerentur,qui iis naturae conditione sunt pares, impares Diuinis beneficiis,&ptimus fons ipse bonorum laudatur, cum bona eius, in consorte sibi natura creatura glorificat Hec ideo dixi, quod S.inctorum inuocationem,ac bonorum operum merita spuria hac sua

atque ignota nota conuellere nititur Danaeus, quasi verbiloriosum Deo non sit, aut tales seruos os et licere potuisse, ut ad eos conserui, auxilij opisque causa confugiant, aut misericordia suae doni essicere,ut creatura per se abiecia,& humilis, vi diuinae gratiae operibus suis praeitantillimum, atque unum omnium maximum

bonum mereatur.

s. Ad quartum dictum tandem aliquando ventum est, cuius ni fallor,ipsos etiam Caluinianos,vi Luthera nos pudebit quanquam nullius rei pudere eos solet, quae aduersus si dem, atque Ecclcsam

excogitetur. Vult Danaeus, eam doctrinam, quae ad Dei gloriam faciat, a Deo profectam censeri oportere, quae creaturarum gi riam confirmet,a Deo noncsse; utrum autem id, quod dicitur, revera ad Dei gloriam faciat, an vero a Dei gloria, ad gloriam creaturarum abducat, naturali numquemque per se lumine iudicare debere: atqtie hanc ait esse rationem explorandae verae Scripturae, eiusque genuinae interpretationis: quare naturali lumine iudican dum relinquit, sitne haec vera , ac ver a Deo reuelata Scriptura, sitne hic verus ac germanus liti ius Scriptura intellcctus. Quid autem est hoc, nisi ut lumen naturale constituatur supremus con

trotiersiarum fidei iudex Z Cum enim exaduersariorum ac Danaei

Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION