Andreae Eudaemonioannis Cydonij e Societate Iesu Castigatio eorum, quae aduersus Roberti cardinalis Bellarmini controuersias scripsit Lambertus Danaeus caluinista

발행: 1605년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

ententia, nihil aliud credendum si, nisi quod est traditii man Seriptura, consequenter de fidei articulis duo tantiit oriri possint controuersiarum genera; alterum ι utrum haec vera, an supposititia Scriptura sit;alterum, hic Scripturae locus, qua ratione ad Spiritus sancti mentem potissimum intelligendus sit; is profect& premus erit controuersiarum fidei Iudex, cuius iudicio sunt hae controuersia finiendae id quod Danaeus naturali lumini tribuit, hoc est fidem omnem,omnes Scripturas, omnes plane diuinas re uelationes euertit funditus, ac viam ad Ethnicorum Philosophorum, insipientem sapientiam sternit quarum illud fuit commune placitum; nihil credendum esse, nisi quod naturali cognitiois

ne assequi possis. Nam fides haec inprimis habet primo assensum propter auctoritatem dicentis DEI, ita ut ea sit eredendi aliaque assentiendi ratio, quia Deus dicit rem ita esse. Secundo summam certitudinem, qua ea, quae Deo reuelante didicimus, certius credimus quam ea, quae Videmus oculis, tenemus manibus deis

monstratione scimus 'uia maior est D Era dicentis, cui credimus , aucioritas, sensus, aut intelligentiae cuiusuis, etiam euidentissima cognitione quamobrem Petrus Apostolus secundae suae epistolae capite I. cum CHRIs Τ Diuinitatem probasset, ex voce Patris delapsi de nube lucida , quam ipse, cum condiscipulis, suis auribus audiuerat. Et habemus, inquit, firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentcs. Ita firmius ait esse Scripturarum, quam aurium suarum testimonium quibus Patris de Filio suo testificationem audierat. Terti habet fides Obscuritatem, si enim rerum, quae nobis reuolantur, euidentiam ha heremus, iam non esset fides, sed scientia neque tam propter Dei dicentis auctoritatem, quam propter rem ipsim nobis cognitam assentiremur: at fides in eo posita est, qudd rem ita esse credimus propter auctoritatem eius, qui ita se habere confismat. Eam ob rem vocatur ab Apostolo fides argumentum non apparentium, ad Hebri II. Dominus Ioan 2 o. reprehendie Thomam, qud resurrectionem suam credere noluit, ante .

ruam rediuiuum videret: Quia vidisti me, inquit, Thoma cre-idisti, beati qui non viderunt,in crediderunt. Quartis habet multa intcllectu dii ricilia, quae neque per nos ipsi assequi, neque reuelata capere possumus quare vis aliqua humano ingenio estiatiscnda,i ea credamus, quae reuelata sunt. Ita videmus at-

212쪽

ic.cum Petrus esset Christi Diuinitatem confessus, Dominum subiecisse, id Petro non a carnein sanguine, sed a Patre reuela istum fuisse nimirum quia humanis rationibus , res tanta sciri non potuit: cap. o. Dominus gratias agit Patri, quia mysteria regni Dcr, cognitionem Diuinitatis suae abscondit a sapientibus trudentibus, reuelauit ea paruulis r quare etiam subindit, nemo nouit Filium , nisi Pater , neque Patrem quis nouit, nisi Filius. ωcui voluerit Filius reuelare. Nam quanquam Deum esse sapientes etiam nossent esse tamen in in o Patrem, Filium nosse non poterant, nisi Domino reuelante. Neque u ro eiusmodi sunt mysteria fidei, ut quamuis per nos ipsi ea inuestigare non possimust tamen obiecta iamin explicata, quasi proinna ad assentiendum mente, sine ditricultate credamus. Nam mysterium Crucis CHRIsTI . etiam tum , clim ab Apostolis, an nunciaretur, sapientibus Ethnicis stultitiam visum esse testatur Paulus I. Corinth. r. I. Corinth. a. ait nos accepisse, non Spiritum huius mundi. sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus. Quae a Deo donata sunt nobis. Et ipsemet Paulus, cum Athenis in Areopago resurrectionem annunciaret, risu exceptus est ctora7. Et as eandem ob causam infanire Festo visus est. Denique ipsemet Paulus a Corinth. io de vi praedicationis fidei loquens, in captiuitatem,inquit, redigentes omnem intellectum in obsequium CHRIsTI qua metaphora captiuitatis satis ostendit,non sine dissicultate, peruincente Spiritu DEI humani ing nij pervicaciam, ea credi, quae praedicantur. Quare Danatus ipse libro q. I. controuersiae, ad caput 8 ad quartum Bella in argumentum ait, doctrinam Christianam dici mysterium, . Timoth. 3. vers Is quod sensum,&captum naturalem lumanum

plane superet, I. Corinth. 2. v. 7. Haec autem omnia penitus tollithoe nouum Danaei commentum.

Atque ut incipiamus a primo, quod inesse fidei diximus, manifeste illud euertit, haec Danaeshaeretis. Quia, cum assentimur rei per dc propositae, si vera Danaeus docet, hac ratione ratiocinari deberemus. Quicquid facit ad Dira cultum gloriam, verum est, hoc facit ad in Leuitum di gloriam 'oc igitur verum est. In quo Syllogismo propositio ex secundo Danaudicto. est naturali lumine cognita Lasthmptio ex hoe quarto Danaei dicto est naturali item lumine cognitabat ex propositionibus na-

213쪽

turali lumine notis, assensus ipse conclusionis, naturali lumine sequitur ergo in ea ratiocinatione assensus conclusionis, vi naturalis luminis sequitur , neque ullum habet hic locum auctoriatas Diuina tan am ratio assentiendi. Immd vero ex tertia Danaei ratione, ideo scimus doctrinam aliquam a Deo reuelatam esse, quia scimias esse verama ergo non ideo credimus esse verum quod dicitur, quia Deus dicit, sed ideo assentimur Deum dicere, quia verum est, quia, videlicet, omnis doctrina, quae vera de Deo docet, a Deo est, ut Danaeus docuit in tertia sua ratione. Secundum

item illud, quod fidei proprium esse demonstrauimus, ab ea tollitur hoc dicto Danaei, primd, quia fieri non potest, ut conclusio

certius cognoscatur, quam propositiones, ex quibus ea colligitur, ut per se notum est, docet Aristot L poster cap. a. At propositiones, ex quibus deducitur co nitio fidei, cognoscuntur solo naturali lumine ex Danaeo,ut paulo ante probauimus, ergo non ponsumus assentiri conclusioni fidei, nisi tanta certitudin quantam Praebere potest lumen naturale. Secundd in iis propositionibus, ex quibus fidei conclusio deducitur, potest lumen naturale halluiscinari, ut, vel veras eas esse iudicet, quae falla sunt, vel, eas, quae e

Tae sunt, falsas esse arbitretur; ergo potest assensus fidei esse falsus: ergo non habemus infallibilem certitudinem per fidem. Antecedens probo primo, quia nulla unquam alioqui essint con . trouersiae fidei, neque quisquam esset Vere Haereticus nam, sensque, virum, quod ad maiorem Dei gloriam facit id verum sit, ne que virum hoc, aut illud ad maiorem DEI gloriam faciat, dubitare quis potest, profecto, nisi insaniat, dubitare non potest, utrum Iacies, aut illud verum sit. Quare negare quidem ore ex animi peruersitate, aliquid poterit dubitare tamen animo virum eis rum sit, non poterit. At videmus,&multas esse fidei controuersias, & existere quotidie nouas in ita utrinque certari, ut traque pars sibi persuadeat, verum se credere. Et Danaeus ipse conis tendit, errasse aliquando integra Concilia in Scripturis canonicis probandis, aut improbandis , ut sine insigni impudentia negare non possit, fieri posse, ut de rebus ad fidem pertinentibus, errores , ac dubitationes existant aliquando Quo fit, ut ne illud quidem negare possit, posse aliquando lumen naturale in rebus ad fidem spectantibus hallucinari. Secundo quia non habet lumen naturale,unde colligat clare atq; euidenter hoc aut illud

214쪽

ad gloriam Dei sacere neque porro ex ipsa natura rerum, id unque adco clarum est Ieri igitur potest, ut decipiatur nonnunquam Terti b, quia videmus in rebus etiam ipsis naturalibus diiudicandis, lumen naturale plerumque falli, adeo ut maximi Philosophi, inter se plerumque dissideant; neque, aut cum Platone Doctore suo Aristoteles , aut ipsi inter se Peripatetici consentiant: potest ergo lumen naturale falli, ac de re aliter iudicare quam

ipsa se habeat. Quod si, clim de rebus sibi assinibus iudieat, hallucinari potesta quid tandem facturum dicemus, cum de re bustis sententiam feret, a quibus longius abest Aut quis erit tam arrogans , qui ccccutire interdum ingenium suum posse neget, cum viderit eos homines , qui ideo nati videntur, ut facem aliis ad scientiam praeferrent, interdum etiam labi e An vero Plato, Aristoteles,4 tam multi alii, tanto ingenio viri errare potuerunt: nescio quis Caluiniani Euangeliiministellus, aut triobolaris Grammaticus, aut alius aliquis depopulo falli non poterit Vid mus imperitos, atque idiotas homines, ubi de coeli stellarumque magnitudine , interuallis, motibus, aut aliquid aliud ex reconditiore Philo phia audierint, non modo mirari, sed ne doctioribus quidem amrmantibus velle credere.& lumen naturale, in re bus praesertim, qua captum omnem creatae intelligentiae superant,

falli nunquam posse dicemusΘquod si fieri potest,ut Dux hic,quem sequendum proponit Danaeus, fallat, profecto infallibilis certitudinis fides esse non poterit. Quarto, non sollim ea credenda

nobis esse. quae expresse sacrae literae continent, sed ea etiam, quae ex iis neces aria consequutione colliguntur, Danaeus decernitis Nos, inquit, libro .ad caput 8. I. controuersiae, contenti sumus,

siue id, quod proponitur, expressis irae scriptis verbis extet in sacra Scriptura , siue per Analogiam fidei, ex regulis bonae consequentiae, ex sacra Scriptura colligatur hoc enim totum pro verbo Dia agnoscimus. At profecto in ratiocinando tam multi latent errores, tam saepe viri etiam acutissimi, atque ingeniosissimi decipiuntur, ut vix vitari posse paralogismi, summis etiam ingeniis videantur; neque raro in ipsis etiam Geometrarum scriptis, qui eam sibi gloriam , prae caeteris vendicant, quod nihil sine demonstratione unquam assirmant, paralogismos deprehenderimus. Potest ergo lumen naturale falli, in rebus fidei proponcndis, iis minimum, Quae per analogiam fidei colliguntur, ergo

iaci

215쪽

fidei certitudo a Danato, aut penitus tollitur, aut magna ex parte Iabc factatur. Dcnique si lumen naturale potest de controuersiis fidei iudicare, quare Conciliorum generalium auetoritatem cuin caeteris Haereticis conuellit Danaeus ad caput 8 libri 3 cum dicat,

non possc Episcopis, aut Pontisici Romano potestatem iudicandi ac definiendi, quae lit saera Scriptura, concedi. Nam si fieri non potest ut unus aliquis in rebus fidei iudicandis fallatur, multd minus tam multi non plebeij, non ineruditi pardotribae, sed viri graues ac literati, sed pastores Ecclesiae falli poterunt. Sin autem ideo a Conciliis ad Verbum Dei prouocant, quia, ut ait Danaeus eo loco, esset,&temerarium superbum, velle Dei verbum ex hominum arbitratu pendere, qua ratione rustico cuiuis Midiotae, aut vix Erasmianis adagiolis, erudito ludi magistro, sacrarum maiestatem subiicit Scripturarum p Quanto ver nobiscum agit iniquius fisos enim generale Concilium, non humana prudentia, autingenio, rudicare posse contendimus; sed quia, cum Ecclesiae

Universe persenam gerat, non potest a Spiritu sancto destitui. Quare ius illud, certo atque infallibiliter iudicandi de Scriptu-riS, earumque interpretatione, non hominibus illis sed Spiritui

saracto, qui eorum mentes eo tempore regit tribuimus. At Da

naeus, cui videlicet religioni erat, iudicium de Scripturis, hominibus etiam diuino amatis Spiritu, permittere, ne verbum DELpendere videretur ab hominum arbitratu, ad cerdones etiam. Eu coementarios ultro defert,4 cuilibet quamuis tardo, atque hebeti, quamuis illiterato,& rudi, dummodo non insaniat, facit

de Scripturis, earumque germano sensu , iudicandi, ope sui inge nij potestatem. At profecto, nemo est tam vecors, qui si de agri finibus, aut stillicidiis controuersia sit, naturali cuiusuis non insani iudicio causam permittat, quod homines idiotae , ac rudes,

non ita accurate rationum momenta , plerumque perpendant, immerito id quidem, si naturale lumen falli non potest, sin autem falli potest , qua ratione res tantas tam remotas a sensibus, tam a quotidiana caeterarum rerum consuetudine abhorrentes,

possumus ei permittere iudicandas . cui ne stillicidia quidem tuto permitti posse existimamus Tertium item illud , quod inesse fidei diximus, ut cum obscuritate coniuncta sit, euertit haec Danaei haercsis. Nam si exploratum intelligentiae non est id, de quo controuersia est ad gloriam in I facere mens aut pro

D in Q babili

216쪽

aro Castigationis

babili tantum ratIone nitetur, aut incerta atque aneeps erit, vistram in partem inclinet; quare, aut non assentietur , aut certe non ita assentietur , ut rem aliter se habere non posse eerto existimet. Certitudo igitur fidei nulla erit: sin autem compertum iam habet animus, id, de quo controuersia est, ad maiorem pertinere gloriam Dei compertum item quicquid ad maiorem spectat D si gloriam, id necessario crum esse, sine ulla plane obscuritate cognoscet, verum id esse, quod credendum proponitur namex euidentibus propositionibus , euidentem sequi conclusionem necesse est. Aut igitur incerta erit, aut obscura non erit fides nostra si vera ea sunt, quae Danaeus docet. Quartum deniaque id, quod fidei proprium numerauimus , ut dissicilia creditu doceat, quae neque per nos ipsi assequi, neque tradita, si ad

naturalis luminis normam xigere, ea velimus , ne disseult te eredamus , funditus euertit Danariis. Nam quicquid verum aut falsum esse mens enunciat, necesse est, id, aut per se, atque exterminis notum esse, ut clim intellectum fuerit, qn id, de quo nuncietur , ipsa rerum natura doceat, rem aliter se habere non posses aut experimento,& sensibus compertum, atque exploratum haberi, aut certa ratiocinatione concludi quare , quae fide credenda sunt, si ea vis naturalis luminis ad DEI gloriam pertinere, certo atque euidenter cognoscit, id uno ex his tribus modis assequi debet alsi, vel sensu id, experientia competit, vel

ex terminorum necessario nexu , ac necessitudine, vel naturali ratiocinatione, concludit prosecto rerum reuelatarum veritatem ipsa per se potest assequi, neque indiget reuelante, aut si

res, de quibus agitur, quia rerum naturalium conditione longe superiores sunt, neque ex terminis intelligi , quod earum non , nisi obscurissimam , ac valde rudem notionem habeamus, neque experimento sciri, quod longo a nobis , rebusque nostris interuallo distent , neque naturali ratiocinatione comprehendi possitnt, quod nullas habeamus ex natura ductas earum praenotiones, ex quibus . quae consequentia sunt, colligere possimus prosectb haerere necesse est quodvis, etiam magnum ingenium, cum quaesitum ab eo fuerit, verane ea esse putet, quae credenda proponuntur Alterum ergo necessari,dieendum est, aut posse nos naturali industria, earum crum veritatem cognostere , quas fides docet aut certe non posse naturale lumen de

217쪽

Lib. II. cap. IV. ars

rebus fidei certo pronunciare. Si prius Danaeus maluest, rides tollitur, atque inutilis est reuelati, quod enim omnes homines per se ipsi nosse possunt, quorsum reuelatur imo vero, si aliter assentiri rebus reuelatis non possumus, nisi quia naturali lumine veras eme cognoscimus, quae tandem ista fides est' aut quae utiliatas fideis in autem posterius asseruerit, qua ratione naturalis tu minis iudicio standum erit, de ignotis sibi rebus , quasi coeci decoloribus iudieantis ' Iam ver,si res id ei non modo ignotae nobis sunt, sed etiam dissiciles creditu, ut vim in serri intestigentiae opus sit, quodammodo captiuam eam teneri, ne reclametἰ quam aequam tandem sententiam dictura est, cum eius arbitrio permissae fuerint, iotestas ei faeta libere iudicandi aue ergo confiteatur Danaeus, fore, ut quae non capit, ea mens humana reiiciat; ac perneget ad Dia gloriam pertineres, ea , quae

falsia sibi videntur aut certe per neget ipse , quicquam in rebus reuelatis esse , ad quod non procliue sit luminis naturalis iudicium. Et fortasse quidem hoc posterius , homo doctus seruire tempori, in praesentia maluerit; non dissicile concessurus, nihil esse , cuius credendi causa magnopere opus sit , in captiuitatem intellectum redigi in obsequium CHRIsT ; neque eum quicquam ommouerit Apostoli reclamantis auctoritas. Sed qua ro, qua ratione responsurus sit, quamuis ingeniosus sibi ad faulcndum esse videatur, si quis obiiciat id, quod ad caput vigesimum sextum controuersiae secunda scripsit ipse de mysterio Trinitatis, clim Bellarminum reprehenderct, quod mysterium illud

enueleatius traderet,quam ut capi a Grammatico, eoque non ruditissimo possi Misterum n, inquit, ne dicam impium, in re tam difficili, qualis si Spiritus sancti ex Patre, Filioaue procesito Diuinarumpersonarum inter se distinctio. , tam obscura maiores etiam Gnebras animis hominum obiicere; miserum in tam augusto argumento ludere, emingenijsui vanitatem, in ipsius Deitatis dispendium ostentare. Longe tutius illud, 'uenrmino attendendum, quod est Prouerbiorum 23 vers 17. Scrutator Maiestatis Dei, ab eo opprimetur. Itaque in ramis arcanis nobis, i emadmodum iubet Paulus sapiendum ea ad

sobrietatem Roman Ia. resis. 3. Habitat enim Deus lucem inaccessam, Irimoth.6. esic. 6. Influmma moneo Restarmine, nefortiora te, tenβcclesiast. s. escia a. quaesieris essenim istud emanationis personarum

218쪽

sti narstm areanum αρρκτον, inprorsus humanae menti incomprehem.

Dbile, neste qui uam in eo comprehendendo, frustra fatiget, nemo enim id potest. Haec,inquam,si quis obiecerit Danaeo, quaesieritque ab illo arcanum hoc mysterium, humano ingenio penitus inaccessum, lucem illam,quae aciem mentis nostrae perstringit, α κτον illud, in quo comprehendendo, frustra se fatiget humana industria maiestatem illam, cuius scrutator opprimatura gloria; qua ratione humano, etiam cerdonum,& fossorum iudicio dispiciendum ac ditu dicandum obiiciat & a quo,viris doctissimis, etiam explicandae ac

defendendae fidei causa praecipit abstinendum, id ad facile repente tamque peruium humano ingenio esse velit, ut nescio quis ex Henrici Stephani thesauro sapiens,mod posita scutica magistellus, aut infima et male feriata plebecula, tuid iudicare de eo possiti Adlaeeatq; his similia, quid tande responsurus sit Danaeus, scire percupio. c. Ex his autem quintum etiam Danaei dictum refellitur, qui

omnia alia, praeter Incarnationis mysterium,fidei decreta, docet, posse naturali lumine cognosci, cuin tamen ipsemet fateatur, mysterio Trinitatis,captum humanae intelligentiae ita superari, ut credendum sine scrutatione sit, ne scrutator Maiestatis opprimatur a gloria. Porro mysterium Incarnationis,quam ob causam neget naturali lumine cognosci posse scire a Danaeo pervelim. Si enim idebnegat,quia difficilius est,quam ut eo mens humana possit attingere,

prim5,qua ratione scire poterimus,ex hac Danaicae fidei regula, diν uinane ea doctrina sit,qua de incarnatione nos Apostoli docuerut nam quia tanta arcanu capere mens nostratio poterit, facile enur elabit,non pertinere id ad Dei gloriam, i fieri potuisse non capitrqnare aut erit ab hac fidei regula recedendum, aut lumen naturale, ad hoc quoque mysterium pertingere dicendum cst. Deinde explicet ipse nobis, quam tandem difficultatem habet Incarnationis arcanum maiorem,quam mysterium Trinitatis:certe illa personarum realis Trinitas, cum perfecta, vera essentiae unitate, tam est perceptu dissicilis, ut Angelorum etiam mentes hebetare possit, nisi aut adminiculo fidei fulciantur,aut eius reuelata facie conleplandae

potestas fiat. Quod si ideo mysterili nobis hoe esse ait,quia quamuis

vires mentis nostra: non superet, tamen, quia nulla certa potest esse ratio,qua id factum,infectumve fuisse concludas,quod euenire aliter potest,non nisi reuelatitane sciri potuit,Verbum carnem factum

Muci cum id nulla necessitate, sed libera Dei voluntate factum sita Primo,

219쪽

Lib. II. Cap. IV. I

PAmo, ea omnia, quae Deus praecepit, ac seruari voluit, eiusmodi sunt, ut non aliter sciri potuerit seruari ea oportere, nisi Deus id reuelaret; quare ea omnia ad fidei mysteria pertinebul: mysteri u enim, ex hac doctrina, non in eo positum est, quod Dei verbum homine fieri potuisse, arcanum, inaccessum menti hominum sit; sed in eo, quod Deus verbum suum hominem voluerit fieri: quare illa

diuini consilij reuelatio mysterium est; ubicumque igitur Diuina

voluntatis erit reuelatio mysterium erit. At ea omnia, quae Deus, tum Hebrais olim, tum nobis praecepit in nouo testamento, reuelationem continent voluntatis Diuinae, ergo in mysterijserunt numeranda non ergo solum Incarnationis mysterium nobis arcanuest. Deinde cum haec omnia, quia libere ea Deus, aut facit, aut praecipit, fieri potuerit, ut nunqua existerent, aut praeciperentur; quaero qua ratione dignoscere possimus, vera ne reuelatio ea sit, qua hareneta, aut praecepta declarantur Nam si necessario sunt cum Dei gloria coniuncta, aut Dcus ea praecipere, aut facere necessario debili me dicetur; atque ita non libere praecepit, vel fecit. aut si, cum sine gloriae suae dispendio, non posse ea praetermitti animaduerte rei, praetcimittere tamen ca libere potuit non necesse quicquid ad gloriam Dei spectat, id verum esse. Nam i mystcrium Incarnationis vcrbi gratia necessarium illud quidem habet cum tot ia Dei

nexum, neque tamen ex eo nexu ulla eius mystcri exequendi necessitas imponitur Deo; fieri potuit Vt quamuis verbum incarnari spectarct ad Dei gloriam; cibum tamen non incarnarctur quaergo ratione, si rc sita se habere dicantur, incarnatum re vera Dei

Verbum ex eo colligi poterit, quod id ita fieri 'cetabat ad gloriam Dei in autem, ideo spectant ad gloriam Dei, quia ipse ea, cum gloria sua coniungi voluit, nihil protecto est, ex quo lumen naturale coniicere, ne dum necessario colligere possit id Deum facere, vel praecipere maluisse; quare aut harum rerum nihil omnino sciri fide

poterit, aut haec Danaei regula, b nota, ad ea exploranda, quae fides docet non facit.

Denique, quod Coronidis loco addit, id manifeste prodit,

Quam nihil atque extra rem sint ea omnia, quae hac bene longa digressione docuit. Nam, cum Prophetica, Apostolica scripta sacra esse,iisque verbu Dei contineri, cocesseri I. cotrou libro.I. ad caput I. idemque libro . . eiusdem controuersiae, cum caeteris Ha reticis obstinate praefracteque tueatur, nullum esse in Ecclesitam verbum

220쪽

iri Cyligationis

verbum Dei allud,nisi, quod sacris literis, ab Apostolis,ae Prophetis mandatum est rationem aliquam assignare debuit, qua digno Dcere possemus, quae sint revera apostolicae, aut propheticae, literae, quae supposititiae , ac nothae.Nam lex nullis aliis, ni sit apollo licis, ac prophetieis scriptis haurire fidei articulos debemus; neq;verbilius est vere propheticus, aut apostolicus liber, qui non idem Diuinus sit, Meanonicus quicquid attuleris ad libros canonicos dignoscendos, qnod o idem doceat, apostolici, ne ii, ac prophetici sint, nihil omnino effecisti: At haec tam multis verbis explicata, ta multis scatens erroribus Danaei nota, vel ipso teste,no eiusmodi est ut eius praesidio,tuto scire possimus, utrum apostolicus, ac propheticus li-oer aliquis sit,an supposititius,&adulterinus. Quaero enim a Danaeo sua ne haec qualiacumq; in Bellarminu scripta, continere docuina putet a Dei gloria aliena,an vero quae ad Dei gloria faciat; si facere ad Dei gloria omnia putat, quae docuit, scit ide, non omne librum, qui doctrina contineat, ad Dei gloriam pertinente apostolicum, aut propheticum esse; nisi sorte; nia ex tribu Dan, oriunduse aliquando gloriatΗr, propheticu sibi Spiritum arroget. sin aute putat

aliquid in suis scriptis esse,quod aDei gloria sit alienu,quaero, sciens

ne, ac prudens id scripserit, an errore aliquo humano, irrepsisse Iibi existimet nescientia si volentem scripsisse se dixerit, impiu pros cto se esse fatetur,qui de rebus diuinis talia, idq; dedita opera scripserit; sin autem vereri se dixerit, ne quid forte talli admiscueritne ciens, cum vera docere voluerit; fallax ergo est humanum iudicium, neqtre certo scire possiimus, dum ope ingenii nostri, ad rerum diuinarum cognitionem nitimur, nos vere omnia dicere et

stulte ergo fidei controuersias, ipsamque acram scripturam diiudicadam dedit lumini naturali. Vidit hoc ipse Danaeus, quiquamquam supi a dixit, eandem illam regulam, in seriptis propheticis &apostolicis diiudicandis locum habere, tamen eam digressio nem iis verbis, conclusit, quae sexto eius dicto retulimus: eam so lam dictam fuisse sacram scripturam,&canonicam quae immediate Dei iussu scribi praecepta est. Id quod, inquit, non magis Con cilia pontificia definierint,quam quiuis pius ex veteri historia. Quare ab illa sua nota, ad veterem historiam prouocat, ut sacram scripturam canonicam a reliquis libris diiudicet, ac fatetur ad eam dignoscendam , quae vere est sacra in Diuina scriptura, verbum Dei,& fidei nostrae regulam insallibilem continens;

suam

SEARCH

MENU NAVIGATION