Quinti Sereni Sammonici ... De re medica siue morborum curationibus liber tum elegans tum humanae saluti perqùam utilis, & diligenter emendatus. Item Gabrielis Humelbergij ... in Q. Sereni librum medicinalem, commentarij

발행: 1540년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 약학

81쪽

PR VR. PAP. ET S CAB. Ioris efficatiae est in hoc quam nigra. Hactenus debrio p γρη- nia: nunc debryo. Est autem bryon muscus,&hic intria si s plici differentia. Unus qui in arboribus. Alius aquaticus quo lapides in fluminibus uestiuntur& muscantur, ut Columellae uerbo utar.Tertius est herbosus, qui in saxis humectis Sumbrosis locis nascitur, est pa quatico illo crassior N procerior, & tum a Graecis tua Latinis quod cognomini malo medetur lichen uocatus: de quo sic tra Lubeti bcrθή, dit Diosco. Lichena petris adhaerentem sunt qui bryon, id est, muscum, Romani pariter Graecis lichena dicunt. Muscus roscidis petris adlisrens lichen est. Hic emplastrimodo impositus sanguinis eruptiones sistiti inflammationes compescit&lichenas sanat. Inungitur idem utilia ter ex melle ictericis: & in os linguat destillationes cohibet.Haec ille. Plinius duplice lichena iaciens lib. αις.cap. . de eisdem inter alia lichenis mali remedia sic scribiti Liachen uero herba li is omnibus praesertur, inde nomine inuento. Nascitur in saxosis latio uno ad radicem Iato, caule uno,paruo, longis soliis dependentibus: haec delet&stigmata.Teritur cum melle . Est aliud genus lichenis petris tantum adhaerens, ut muscus,qui & ipse illinitur. Hic dc sanguinem sistit uulneribus instillatus, et collectiones illitus . Morbum quom regium cum in ejle sanat ore illito & lingua: qui ita curantur, aqua salsa lauari iuben tur, ungi oleo amygdalino, hortensibus abstinere. Hactenus Plinius de lichene,cui uis est mediocriter siccans et restigerans, exterendo U purgans et abstergens. Hac quod impati . hepati utilis esse debeat comesta, nunc hepaticam uocat, sed salso, non enim hepati utilis est, quamuis ictericis qui plurimum hepatis uitio laborant, medeatur. Non enim intus sumpta cum melle morbum ipsum tollit, sed extra potius illita colorem naturalem ipsis restituit. Verum siqua herba est qus ob excellentem iuuandi hepar proprie Eupatori . tatem, hepatica dici debeat, tunc illam eupatorium esse

dixerim: non quidem illa quae passim in lassatis nascitur,

82쪽

& nunc pro eupatorio accipitur, sed eam quam nunc,liacet falso,agrimoniam appellamus et cuius semen & herba Atrimonia. ipsa utiliter bibitur cum uino iocinorosis, teste Dioscoriade.Nam,ut sexto de simplici medicina tradit Galenus, hepati bona est, dc obstructiones eius expurgar, ipsum P cosortat. Et idem in libro de antidotis, affectum hepar si pius hac herba efficaciter adiutum asserit.Sed de hoc tantiIIa sufficiant. Demum ne id praeteream, scriptus qui natu hi est codex, non Sapyro, sed oleo scriptum habet. Quae lectio minus mihi arridet, quoniam uti Galenus tradit, oleum per se inimicum est ulceribus, in papulis uero ex- Olim ulceratio est,quae cum exiccatione indigeat, dc oleum per se tale non praestet, sed contrarium potius inutilis etiam erit eius administratio . Acido baccho. Vino acetoso 3c Acrem . aceto ipso uini, quod ut Dioscorides tradit, ad lepras 3clichenas facit,cum aliquo eorum, quae his malis accom modata sunt, mixtum. Et Plinius libro ii cap. i. Contra lichenas,inquit,&bibitur&imponitur. Farra lupini.) Farinam lupini. Farantiquitus de omni fructu dicebatur, pari quoniam id terra ferat. Et ab eo sarina dicta est. Lupinus Lupinu .

autem leguminis genus est, compressae figurae, amari se poris: quod, utPlinius libro is . cap. 14. tradit, cum sole, helio tropii more, quottidie circumagitur, horas P agrico lis etiam nubilo demonstrat.Huius medicam uim,quam hic tradit Serenus, comprobat Plinius libro xi. cap. is.diacens, Lupinoru sarina aceto subacta, papulas pruritust in balneis illita cohibet,& per se siccat ulcera. Dioscori des uero Iupinorum farinam simpliciter cutem purgare,& ipsos in caelesti aqua decoctos usq; dum in succum lentescant faciem exterere dicit,papularum uero eruptiones

utiliter seueri decocto eorum, sed additis pipere & ruta.

. Percurres. Perduces, peruolues atque perunges. LUM Leaurari.

cro. Balneo. Lavacrum locus est ubi lauantur homines, balneum.

83쪽

pituita.

rentis.

s. d. PRUR. PAP. ET Sc AB. Pruritus autem salsos leuat humor aceti, . .

Sive maris rapidi sudor, cochleae P minuta Quarum contactu perimetur acerba libido. i'uritus susci. Hoc est,ex humore acti Sc salso generatos. materia enim ex qua fit pruritus,phlegma est, siue pituista, non omnis,sed quae acredine & salsedine participat. Sunt enim plures pituitae differentiae. Verum pituita, ut Avicenna sinit prima primissanguis est incoctus. Sed me 'lius Galenus libro ε.praesagiorum Hippocratis, Pituita, inquit, excrementum est semicocti alimenti. Et de locis affectis libro i. cap. r. ait: Cum simpliciter dicimus,pituitosos quid ei'eos nominamus, in quibus humiditas si mul atq; frigiditas dominatur, quamuis magnae peculia .rest interim differentiae eius inueniantur. Pituitae enim unum genus est,quodquottidie uel screando uel uomendo uel emungendo educitur,vaporoso scilicet spiritu plenum,ut ne sensum quidem lateat, ipsum esse dissimilare. Aliud uero genus, similare quidem uidetur, licet sortasse non sit, qualis est crudus humor, qui in urinis substat, a Praxagora vitreus appellatus. Atq; ex hoc genere esse ui detur saliua, quae neq; fluida admodum est, neq; aquosa. Verum saliua non unica duntaxat qualitate gustum afficit, nedum uniuersa pituita. Saepenumero enim & acrem

S acidam & salsam in ore saliuam manifeste deprehendimus, ueluti cum sani degimus, nulla qualitate insecta sed perinde quasi aquosa, saliua gustui offertur. Item de disserentiis librium libro x. cap.σ. tradit se&eos qui Hippocratem imitari,& tum ueterum tum aliorum scriptorum consuetudinem seruare uoluerint,pituitam appellare humorem, quisquis in corpore frigidus simul de humidus fuerit. Cuius plures sunt species.Vna multu frigida, quae calido conclusa loco, maximos ac uehementissimos do. lores concitet: & talis humor suso uitro similis uidetur. Altera uero species pituitae, est quam excreantes saepe exapuunt

84쪽

. puunt quidam, sensibilem obtinentem dulcedinem: δchaec haud exacte frigida est. Tertia autem species est, alia quidem ipsis expuentibus acida apparens, quae minusquam vitrea, magis quam dulcis frigida est: quemadmodum altera salsa habetur, aut ob putrefactionem, aut ob permixtionem salst serosae humidi tatis. At uero uitrea pituita forsita acidae qualitatis particeps est, ita ut omnes distrentiae tres existanti acida, dulcis, salsa. Verum vitreum humorem idem GaIenus de locis assectis libro 1. sic di ctum tradit a Praxagna, eo quod su ultro tu colore tia

substatia haud abfimilis sit, et quia frigidissimus existati hoc aut quod frigidissim' est, haud obscure percipi sensa. tactus,tum ipsorum qui illum excernunt, tum aliorum

quom qui confestim ipsum tetigerunt. Sed de pituita dc differentiis eius ex Galeno hactenus. Ex quibus quincudistinctae inuicem pituitae species sie colliguntur autore Ioanitio. Una quae salsa est caeteris calidior & siccior, cholerico humore insem. Altera dulcis, humectitioni &calori attines, humore sanguineo insecta.Tertia uero acris S acida, frigida&. sicca, humore insecta melancholico. Quarta, vitreus dieitas humor, qui ex magna frigiditate& coagulatione nascitur. Quinta autem, quae nulla quae liti te a necta δέ saporem non habens propriam retinet frigiditatem S humiditatem. Leuat Tollit, discutit&sa

nati Humorueli Acetum, quod autore Dioscorid pruritus lenit&reprimit ac discutit. Aceto enim, ut Plin.tr dit, cum summa uis sit in refrigerando, no tamen minor est in discutiedo. Maris sudor. Hoc est, maris spum3,qus in extremis littoribus maris ac scopulis relicta inuenitur uirtutis siccae detergentis &mundificatis. Averrois, Spuma marina uirtutem habet abstersiuam &mundificati uani cu qualitate calida, quibus uiribus, pruritibus, p is ris,lichenibus et similibus medetur assectb'.Et quodhic cotra pruritu de maris spuma traditur, id Dioscorides et

Plin. corraeolae pruritus &psoras &lichenas de maria

spinante

85쪽

PRUR. PAP. ET . s C AB. spum. aqua testantur. Porro quia de spuma nunc agitur, sciendum spumam quamlibet ex duarum substantiarum pera mixtione consistere: altera aeria & spirituosa, altera humida& pituitosa: mixtio autem earum fit, ambabus in multa perstactis,& multis mutuo complexu paruis amispullis ab ipsis effectis. Ambarum uero substantiaru con

fractum & mixtionem lacit nonnunquam motus uiolentus uel utriusq; uel alterius tantum, ut in mari ex ueli menti & uiolento uentoru amatu in multas de exiguas partes attrita aqua: nonnunquam uero caliditatis copiare sortis calor id efficit, ut in polentis atq; lebetibus. Et hanc duplicem spumae generatione non solum in exteris

rebu s, uerum etiam in animalium corporibus inuenire licet. Ca enim adsunt ex morbo comiciali conuulsiones, uehemeria motuum solet spuma generare.In capris uero ira percitis, calor. In equis aute currentibus utram causa

uigorem habet. Caeterum spuma solutu dissicilis fit aut ratione hu moris, aut ratione humoris simul & spiritus. Quoties enim is qui perfringitur & quo spiritum circumplectente ampullas contingit generari, tenacem habue rit humor cosistentia, non facile solubilis sed stabilis per

ficitur spuma. Potissimum aut quoties ambo cocurrunsitum humor qui spiritum intra se claudit, crassus ac glutinosus,tum aer seu spiritus etiam qui includitur turbulentusae nebulosus. Autor Galenus in expositione aphorismorum &prognosticorum Hippocratis. Rapidi Aestuantis,suriosi, trucis et uesani. Horatius, Qui stagilem truci commisit pelago ratem. Catullus, Rapidum salum tu cochleae. listis, truculenta P pelagi . cochleae minutae. Idem testatur Plinius libro io. cap dicens: Sedant pruritum cochleae minutae latae cotritae illitae. contactu.) Attactu, approximatione&illinitione. Acerba libido. Grauis Sc molesta scalpendi fricandit cupiditas, quam pruritus inducit. Libido. Est autem libido generale uocabulum omnis cupidita tis, autore Augustino.Plinius libro ir. cap. is. Neq; enim anima

86쪽

c APUT VII. Is

animalium tantum est ad coitu auiditas, sed multo maior est terrae ac salom omnium libido,qua tempestiue uti plurimum interest conceptus, peculiare utiq; in insitis, cum sit mutua cupiditaa utrini coeundi.

PHRENESI ET CAPITI

E π uitio cerebri phrenesis suriosa mouetur, Amis ass refert frendens amentia uires. HRENESI. 'er phrenesin intelligit omis rerent'.

nem mentis uacillationem&alienationem, in

laniael genera omnia.Sunt enim plura ipsius genera, praecipua tamen phrenesis, mania &melancholia . Quorum phrenesis proprie cerebri passio est, principales actiones eius is dens, mentem P comm uens & insanire iaciens, a pallida seu flaua bile profici scens. Sunti disserentiae ipsi us, ut tradit Galenus de Io cis affectis libro s. cap. i. simplices quidem duae, & ex hiis remesu locomposita tertia Quippe sunt phrenetici quidam,qui de citi. iiijsqus oculis offeruntur, recte quantum ad sensitivam notitiam et imaginandi potentiam pertinet iudicant,cogitando uero et discernendo a naturali iudicio aberrant, animo* desipiunt. Alii contra cogitatione 5c mente quidem non sal Iuntur, sed imaginatione 3c sensibus difforamiter mouentur.Tertii uero sunt qui ubi mens imagini bus addicta est, simul & sensus 3c cogitationis uitio labo rant.& talium persecta est phrenesis. Aliud insanis genus

est Mania,cerebri etiam uitio contingens, furorem δc se- Monu. rina deliramenta inducens: taliter enim affecti, audaces. praecipites tumultuosi&columelios fiunt. Cuius causa est fla ua bilis in cerebri corpore abundans,praeassata in

87쪽

PHRENESI E Tic A P. PUR. men ξc ad atrae bilis naturam accedens. Tertium cerebri uitium & insaniae genus est, quod ab atra bile seu melan Nemcboli4. cholico, frigido turbido P humore contrahitur, & me Iancholia appellatur, a Paulo Aegineta sic definitum.

λικῶ μzλisα μῖγνο απκ, hoc est Melancholia est i n sania quaedam sine febre a melancholico maxime humore proueniens.Et taliter affecti melancholici diculur, quorum praeter naturam uisa no semper eodem genere continentur, uariae V sunt ipsorum imagines, timori nunquam illos deserit, sed timent omnes, natarer, uitam damnat, et

odio habent homines, de quibus plura Galenus libri tertii de locis affectis siue de interioribus capite sexto. Et liscde insaniae generibus quatenus propria primaria Scerebri affectione fiunt. Nunc de his quae non primo SperAlle lationes seipsa sed per compatiendi rationem fiunt, quales sunt preeonfiensium. alienationes et deliria in febribus accidentia, quae nec maniam, nec melancholia aut phrenesim, sed paraphrosy- Paraphro me. nen potius nuncupamus. Esti delirium tale acutissimae febris accidens,ex multis calidis ad ipsum cerebrum ela tis uaporibus proueniens, unde etiam talium affectus subito accidunt 8cquiescunt,"ies morbus declinar, delirium quom mitigatur, quod non fit in aliis. Mania enim N melancholia citra febrem accidunt, phrenesis uero quamuis cum sebre si eius tamen delirium, etiam se brium mitigato uigore, non quiescit. Phreneticis enim, febris, unum quoddam accidens dispositionum cerebri censetur, nec subito etiam nec affatim,sed paulatim & ac.

cidit & quiescit hic affectus,& antequa inualescar, ipsum

non pauca praecedunt accidentia, phrenetica uocata in dicia,quorum copiosius meminit Galenus libro f. de I

De Di a cis affectis. Vbi etiam docet quomodo phrenesis digno septo transieri statura delirio,quod ob septi transuersi affectum accidit,9. Saphrenesi non multum distat, iugiter enim infestar,

quod ob nullius alterius partia uitium fieri solet: atque adco

88쪽

CAPUT VII. l 4o adeo continuum delirium id est, ut hac parte inflamma,tione affecta phreneticos euadere putauerint ueteres, quare eam δε ἰναζ,hoc est,mentem appellauerunt,tanqua PM 'en sapieti parti quid acciderit. Est et aliud delirii genus quod O liriuu ab oboris uentriculi uitium accidit, uidelicet, ubi uitiosus Q -κmuri. humor in eo exaugetur aut neruosae partes inflammantur. Solet enim neruosis partibus inflammatis proptiusquam reliquis, delirium superuenire, id Pascendente ad caput interdii per cotinuas partes solo calore, interdum uero spiritu uaporoso, uel fumoso aut suliginoso .Adhse sunt & aliae quibus per consensum caput afficitur,deliriorum causae,quas Serenus in textu recenset, de quibus suo loco mox dicemus. Demum soleta uentriculo proficisci Finoebondria hypochondriaca flatuo sal prscordioru uocata affectio, ea pectιo. quam melancholica tristitia, desperatio Sc moestitia sequitur,& quae ad melancholiae accidentia nihil reliqui iacit. In huiusmodi autem affectu, uidetur quidem in uentri mulo ipso esse inflammatio. sanguis autem in parte inflammata contentus,& crassior de atrae bili magis conformis: unde sublata ad cerebrum ab atra bile evaporatione, melancholica eveniunt in mente accidentia, ceu metus Scmoestitia. Sed de hiis nunc satis. capiti. Cerebro, cuius

phrenesis proprie affectio est,& reliqua insaniae deliridi

genera ad idem reseruntur. Purgando. Emunda do, eua purgario. cuando δέ sanando. Differt autem ab euacuatione puringatio:quoniam haec proprie alienae materiae & humoruqui sua qualitate molestant& affligunt, eductio est. Eua tarcuatis.cuatio autem ubi propria materia quantitate exuperans S humores omnes aequaliter uacuan tur. Ex uit ocerebri. Hoc est propter cerebri asseetiam et actionum ipsius lesionem. Phren μ. Huius dictionis penultimam alii breue. PMenesis pout hic Serenus, alii 'ero longam proserunt. Iuvenalis: nultima βIuba Cum furor haud duo ius,cu sit manifesta phrenesis.Maru anceps.rialis: Declamas in libre Mathon, hanc esse phrenesim. Desipientia ruriose. Quae surit seu surorem insinia mi facit. Nullus omnis pericu

89쪽

Lib. σω

PHRENEsI ET CAP. PVRG. enim suror, nulla insania, nulla desipientia non furiosa,

nulla secura, nulla no periculosa est. alia tamen alia leuior est di securior: minus eni periculosa est,qus cu risu est: peuriculo si or uero, quae serio fit & cum studio:& omni u periculosissima, quae temeraria. Unde Hippocrates in phorismis ait, Desipientiae quae cum risu fiunt, securiois

res: quae uero cum studio, periculosiores. Fiuntautem

omnes ut ibidem Galenus docet patiente cerebro, siue primo Sc per seipsum, siue per compatiendi rationem. Differunt autem inuicem per causas ipsas efficientes. Alia enim ex sola fit caliditate fine humore uitioso, fimi lis quodammodo ei quae ex ebrietate contingit: alia uero ex flaua bile, cum studio perficitur: alia uero satis suriosa ex flauabile multum exusta, ut iam ad atrae bilis naturam Atra bilis du- accedat. Ubi animaduertendum est,quod atra bilis quPplex. dam ex flaua bile superassata gignitur, qus omnino molestissima est. Quaedam uero ex sanguinis fece, qu scrassior quidem est illa secundum substantiam, sed plurimum dii serens prauitate qualitatis. Et hanc qus est ueluti sex san guinis,cum quis proprie loqui uoluerit, nondu atram hi

immor metiris lem, sed humorem melancholicum nominabit: ex nomiebolicus. num uero abusu N improprie aliquando atra bilis uec bituri quonia si non prius evacuetur, paulo post atra suis rura est. Mouctur. Agitatur,concitatur, furit &insania seu causatur,oritur& generatur. Amissus iam. Virtutes animales tum motus copotes tu imaginatiua, cogitati uam&memoratiua facultates deperditas. Refert. Reuocat& renouat: id tamen apparenter solii na reipsa omnibus tum corporis tum animi uiribus sanis destituti iunci quamuis aliquando et agiles et prudentes sibi uideantur cum tamen nihil horum illis firmum di sanum sit. De dens. Fremens, tumultuans&stridens. Tales enim su- rore & rabie perciti,dentibus aliquando frendere solent: quo signo praesente, mors haud procul abesse dignosci tur, uci Hippocratis testimonio praesagiorum lib. i. cum

90쪽

CAPUT VII. 4t ait Si quis delirans dentibus strideat, admodum exitio

sum iam est, hoc est, uti Gal. ait, ualde exitiosum, quod est quidem non multo post, sed cito moriturum aegrum. Amiam. Dementia,furor, insania,alienatio, uehemens Am tu. metis commotio et perturbatio. Sic dicta ab A priuatiua particula, quasi sine mente, hoc est, sine consilio,discretione, dc quo sapimus animo.

Sive olens sebris iactatos exedit artus, Sive meri gustus,seu frigoris efficit aura. calens. Ardens. Est enim calida 3c sicca passio febris.Na rebris quid.

ad igneam natius caliditatis conuersio. Febris. Inter in Febris insaniasiniae, quae non primaria cerebri assectione sed per com- causti patiendi rationem accidit, causas, una est febris ipsa. Et hoc bifariam: Primo quia peream calidi uapores ad cerebrum ascendentes, ipsum perturbant S animae actiones corrumpendo,surorem dc insaniam laciunt. In consesso autem iam est tum apud medicos tum apud philosophos etiam summos, quod 3c humores & omnino corporis

temperatura,animae actiones uariare possut:&quod animae potentis,corporis temperaturam sequuntur. Et non

modo febris, sed ath plurimi quoq; morbi calidi &bilio.

s, phrenesim, insanias atq; furores efficiunt, quando scio licet multos uapores ad caput transmittunt Reisdem corebrum conturbant.Secundo, quia calor in febribus prs sertim ardentibus 8c causone, omnium membrorum hunuditates desiccat atq; consumit, per quarum & maxime earum quae in cerebro sunt,consumptionem atq; desiccationem, saepius etiam desipientiae c5tingere possunt, praesertim ubi uigiliae adsunt. Vigiliae enim, uti Galenus in vigiliae in Maphorismorum expositione testatur,ex hiis sunt qus ma nia causa. xime euacuant 8c exiccan t, ares ideo despientiam faciut, immodicae siccitatis ratione, & quia in longis etiam uigis as biliosior redditur sanguis. Ex quibus manifestum est non omnes insaniarum species a repletione fieri, sed ali

SEARCH

MENU NAVIGATION