Reuerendissimi ... Thomae de Vio Caietani ... In quatuor Euangelia ad Graecorum codicum veritatem castigata, ad sensum quem vocant literalem commentarij cum indicibus amplissimis

발행: 1571년

분량: 1060페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

941쪽

arguend5q: facta & monstrando necessitatem credendi in ipsium.

primo ex parte dei,secundo ex parte necessariJ fructus. Clamat ergo primo. Qin credit in me:boc est it/ credit v etiam confidit in me. Nou credit in me. ut terminu fidei suae. Sed in eum qui mist me. hoc est in deum ut terminum fidei suae. Itaq; π siles credentis itime homine,non terminatur in homine M vltimum terminia sed in deum.Et dicendo qui misit me, aperit tum 2, de se milia thoe est secundum carne Elumptam,secundum homine loquitur tum v fides in eum,terminatur in ipsum ut nunc tu dei, ut missum adeo in deum autem ut ultim si terminu,ut intelligamus & csimendata fidem credentiu in Iesum ex hoc.fides no iii homine tantum sed in veru deum,& necessitate credodi in Iesum quia necessiriu est credere in deu qui misit Iesum. Si Τωι videt me.videt eum rimisit me. Ne erraremus intelligedo P credere in Iesum nitiam a deo,est credere in deu qui misit illii,sicut credere in .pphe in aut in Ioanne Baptista est credere in deu qui misit illuidi breuiter ne erraremus intelligedo ili credere in Iesum est credere in homine pum,& propterea terminari oportet in deu qui misit illum.subi it φ ipse & deus qui misit illusunt inseparabiles quoad uideri. Haec enim inseparabilitas significatur dicendo,&qui videt me videt & eu qui misit me. Et aperit per hoc se ito esse puru homine, se noesse pura creaturam: nam videndo hominem, videndo quamcunq; excellentissima creaturam,n5 videtur deus. Nullus enim angelus videndo seipsum aut alis angelu videt deit. Ex hoc ergo i qui q; videt Iesum visi intellectuali videt dcuqui misit illu,manifestatur Iesum esse veru deu: contra Arrianos. Flux. Nolux talis sed lux absolute, lux intelligibilis, lux oim

mentit lux a qua derivatur omnis creata lux. In mundu veni. Nisi extra mundu uniuersitate creaturaria coprehendente ante fuisset,no diceret in mundu veni: sed dixisset forte in mundii istum veni. Solius aute dei prepriu est esse extra naudu.-Et dicit veni:quia forma serui accipies venit ntra uniuersum. Factus enim caro, fa-ξtiis est pars uniuersi,qui supra uniuersum suapte natura est. Vt mnis qui credit in me. interna habes fide in me caluatore mundi. Et dicit oniis ad c5prehendendu principes:ut nulla fiat exceptio. In tenebris non maneat. Ecce reprehensio principinqui animo credebant & facto n5 confitebantur, qui credebant in Iesum & facio manebat in tenebris. Na & manebat in tenebris culpae,praeserendo gloria hominu gloriet dei: ac manebat in tenebris occultatae fidei quado opus erat costeri illa.Et quide opus suisse cofessione latet iiii prin-

942쪽

principu apparet ex argumento pharisaeorum contra fidem Christi. Nunquid aliqui, ex principibus credit in eum superiti. cap. . Et arguuntur quod non implent principale propter quod venit

Iesns: ira non venit ut crederemus tantum,sed ut credentes in tenebris non maneamus peccatorii. GEcce simul seu ius fidei o cessarius omnibus. Et est fructus Iucis, est fructus silet formatae luce diuinae gratiae. Ad hoc enim fides infunditur,ut quilibet credens non maneat in tenebris peccatorii: sed sicut corde credit ita exerceat opera lucida: immo a. hoc credat ut no maneat in tenebris peccatorum: alioquin vanu est damnu est credere. CSignificanter quoq; dicit on maneat, ad insinuandum omnes qui credunt in Iesum in tenebris peccati fuisse, in tenebris peccati ii uentos: sed per fidei lucem no perseuerare in tenebris eos qui de tenebris exeunt. Etsi quis audierit verba mea m Q custodierit. pro, crediderit. Postquam arguit credentes corde,sed no facto arguit incredulos qui post tot miracula non crediderunt Et destri ntur increduli non ab lutὸ sed post audita verba Iesu, tanq inexcusabiles, quales erant ludaei,quales sunt qui publicato euangelio non credunt. Ego non iudico eum. Non dicit non iudica ,sed

non iudico: ut intaligamus de tempore praesenti primi scilicet aduqntus sui loquitur, v non modo ius dicit meritis incredulorum. enim veni ut iudicem mundcim. Claia explicat primu aduentum, dicendo veni. Et rationem reddit quare non iudieat modo: quia non venit ad ius dicendum mundo secundum merita.Si nanque ad iudicandum venita omnes damnasset r de do unicuique secundu propria merita, quilibet enim proprio iure meretur damnari: quum uniuersae iustitiae nostrae sint quasi pannus menstruatae: ut Esaias testatur. Sed ut silvicem mundum. superius in cap. 3. attribuerat deo haec eadem .dicendo non enim

misit deus filium suum ut iudicet mundit .sed ut salvetur mundus per ipsum: modo attribuit illamet stam dicendo non veni ut iudicem sed ut saluiscem mundum, ut intelligamus indivisam intentionem voluntate: naque patris & slii. CNec frustratum intelligas patrem ac stium intento proprio tanquam intenderit terque salutem mundi & non fuerit subsecuta. Salus siquidemmiindi intenta .est partim subsecuta.& partim subsequetur: nam non dixit ut saluiscem singulas persenas mundi, sed ut saluiscemundum. Quod quidem verificatur non solum quantum ad sit

scientiam quia venit suis ciens ex parte sua. salus mundi sed etiam quantum ad efficiei uiam,quia effecit & facit salutem in

943쪽

omni biis partibus mundi: caelestibus,torrestribus,& inserias: in omnibus temporibus mundi,ab initio creationis mundi v*: ad finem: in omni differentia perionarii mundi, sine exceptione se

pit verba mea. Incredulos euangelio iterum describit ab incredulitate verborum suorum & a sui reiectione: utpote dicentium Iesu. Recede a nobis,sciet iam viarum tuarum nolumus. Habet qui iudicet eum. Ne impunem putares incredulum boc est solis su pradictis poenis praesentis temporis scilicet caecitate, induratione.&c. puniri subiugit quod habet qui iudicet eu. Quanuis ego modo non iudicem incredulum verbis meis,habet tame in praesenti non qui iudicat, ed qui iudicet in suturo eum. Sermo qucm Iocutus sum. hoc est euangelium quod euangelietavi. II iudicabit eum. non ut iudex sed ut sex. Iudicatur enim reus in iudicio & a

lege & a iudice sed hic tacito iudice est sermo de lcge. Et est sensus quJd sermo meus habet vim legis obligatiuae hominum ad

credenduin me. N propterea qui non accipit verba mea. sed reiicit me a suo credere babet iam euangelisi quod iudicabit ipsum. ut lex continens ius reddendum incredulis. In nouissimo die. ': ad diem nouirimum differendum est uniuersale iudicium: quo completὸ dicetur unicuique ius. Ante siquidem incompletὸ ius

dicitur: tum quia non puniuntur cum corpore increduli: tu quia non complentur incredulorum multorum merita usque nouissimum diem. Continuὸ enim crescunt merita poenarum Macho meti & alioru qui caucam peccandi posteris reliquerunt. Et propterea rectus rationis ordo exigit ut differatur c5mune iudicium donec omnium merita sint completa. πο ex meipso non fumlocum. Vis iudiciaria in ses mone meo est ex hoc quod ego homonsi sum locutus ex meipso homine: originaliter. Sed qui misit me pauer,ipse mihi mandatum de ZL. Aduersaliua colunctio sed explicans ossicio mittentis deum patrem. insinuat quod de seipsb bomine dixit non sum locutus ex meipso: sed ut nuncius patris, ut micis a patre. Ac si legatus diceret,no sum a meipso locutus, sed qui misit me rex mandauit ut haec dicerem. Constat enim quὁdmissio Iesu. ad mysterium incarnationis spectat. Et Iesus quatenus homo dubium non est quZd mandatum accepit a deo patre. significantius ': non d cit man dauit mihi, sed madatum mihi dedit: ad comprehen endum non solum quod ei mandatum est, sed etiam quae mandata data sunt ei promulganda aliis. Propter hoc nanque meminit mandati,ut vim mandati, vim legis in ser

mone

944쪽

I O ANNI s

inone suo ex deo patre prodisse intelligamus: qua iudicinit ineredulos. dicam G --ἰ -r. Explicatur vis diuini mandati in sermone Iesu. Ex exiesum declaratur mandatu tam ad quid di cam authoritatiue,q ad quid loquar narratiuE. Loquimur enim etia narrando & recitado quae nos non dicimus. CEt explicaui utrunq; quia Iesus utroq; modo sermone habuit: & authoritatiue,ego autem dico vobis,ut patet apud Matthaeu. Et narrado velut nunciando quae audiuit adeo patre,ut patet. Et ad hos duos modos reducutur omnia quae in euagelio Iesus dixit: ut maesti diuitii vim habere intelligamus uniuersum sermone euagelium. Eiscis quia pro,P,mandarum eim vita aeterna est. Dixerat w venit ad saluandum mundu & addiderat postea.sermo suus vim iu-- diciaria habet ex dei patris mandato .Ne obiiceres sermo eius ad puniendum,&ad occidendu est,quanuis ipse Iesus ad falliandum venerit modo,occurritu declarando P mandatum dei patrii unde sermo suus habet vim iudiciaria: non est mandatu poenς de

mortis sed mandatum vitae,non cuiuscunq; sed vitae aeternae. Perse enim ordinatur ad vitam aeterna, per se enim ducti uti est ad vitam aeterna.Acsi aperta diceret.No ex parte madati se tenet iudi, clum punitiuu incredulorum,sed ex parie iniuriae qua ipsi ino tali inserunt diuino mandato:quonia mandatum patris ex parte sua tendit ad hoc ut disponat homines ad vita aeternam. dixit scio testificas ex certa metia 'uod ipse nouit,ut nos credam Iesu aestimoniu de hoc perhibessi QuaerIολιιον ego. Quia plures modos loquedi madatos sibi dixerat,declarat in omnibus se seruare madatu paternu. Loqui enim comune est ad dicere dc narrare. Sichi dixit mihi pater sicloquor. Fidelissimus legatus Iesiis quino solum dicit quae dixit ei pater.sed nec in modo loquedi exit fines madati Ddncut loquedu madauit pater sic loquit ipse Iesur.

CAPUT XIII. ANi diem se m paschae. superfuit diem:& deest autem. Legendum est. Ante autem festum paschae. Et statim quaestio, occurrit circa veritatem temporis. oniam testantibus aliis euangelistis tempus coenae fuit festum paschae, quia fuit primo die azimorum quando necesse erat occidi pascha. Quomodo ergo stant ista duo limuliqudd coenaverit Iesus in primo die azimorum quod constat esse festum paschae & ante festum paschae Si enim ante sectu ergo n5 in sesto:& si in festo. ergo non ante festo. EAd hoc dicitur, posthabita resposione illorum Graecorum qui correctos esse ut alios euangelistas a Ioanne: quoniam

945쪽

aelam si unum salsum in euangelio admittitur,perit certa fides r liquorum perit certa fides totius sacrae scripturae: quonia qua ratione erratu est a veritate unius, pari ratione potest esse error in alio & sie de aliis. Dicitur inquas,c natum fuit vespere quartaedecimae lunae erat initiu quintaedecimae quae erat sestum palestris i & coena illa se dum veritatem remporis erat coena dicino qui inchoabat illo vesperesed qui terminabatur illo vespere Erat enim coena diei Iouis de n5 coena diei V eneris. Vnde etiam lex nominat ipsam coena quartaedecimae no quintaedeciniae t unae dicendo Exo. ii. quartadecima luna ad vespera immolandum eia

se agnu paschalem. Quia igitur coena illa erat initiu primi dies azimorum incipientis ab it o vespere, ideo alij euangelistae vere

dixerunt primo die aetimorum Iesum coenasse cum discipulis. 3cruia eadem coena erat coena diei terminati qui erat velut mo-o inter Christianos est vigilia festi ideo Ioannes vere quoque dixit Iesum ante festum paschae ccenasse cum discipulis. Est it que virum qi verum de coena illa:& suit in festo paschatis quoad legale initium seni.& quod fuit ante festum paschatis quo ad

naturale tempus coenae. Coena siquide illa erat diei ante festum. Athira , euagelist diem legalem , loannes diem usialem secundum randiu &coenam supputauit. Destribitur itaq; cocorditer ab omnibus euaselistis vespertina hora diei Iouis illo anno,quae erat initiu feriae sextae in qua tunc erat luna quintadecima & primus dies azimorum: ac per hoc festum paschae: ut patet Levi. 23. Scum Iesus. Euangelista narrando rem gestam explicat tu scientiam tum charitatem Iesii respectu paschalis Hysterii: hoc est transitus sui ad patrem pro salute suorum. Quia. pro,quod, venit hora et M. Res scita est venisse iam horam .vere eius: utpote ab ipso electam atq: decreta. Ut transtat. Apte in paschali festo transitus Iesu eligitur.nam pas hae nome & ratio ad transitum domini spectat. Ex hoc mundo. ex transitorio statu huius m udi in quo erat: utpote passibilis δe mortalis. od patrem. ad spiritualcm,immortalem ampassibilόmque statum paternae gloriae. Quum M x spetμοι. scientia imminentis proprii transitus ad scelicem notum,nec obliuioni tradit amorem erga suos nec interrupit illum nec nouum generauit amorem erga illos sed continuauit & consummauit. Continuationcm enim amoris significat dicendo,

quum dilexisset dilexit. EEt dicit suos ut praedestinatos intelligamus:ad differentiam Iudae 6c similium. Qui erant in mundo. Non qui erant in Iudaea aut Galilaea,sed in m udo. immo non qui

exant

946쪽

erant in hoc transitorii status mundo sed inmudo: ut comprehendantur etiam sui existeres in limbo seu purgatorio. Est enim sensus. quum dilexisset in tota vita sua cotinua vere charitatis dilectione suos electos existentes per diuersas mundi partes . In De pro ad finem,dilexit eos. Ex hoc quod scientiae imminentis proprii ad patrem transitus. adiungitur cotinuatio imo consummatio dilectionis suorum ad fine.insinuatur quod transita suo ad scelicem statum dilexit eos ad finem eorum, i xlicitatem ad beatitudinem qu est illorum finis dilexit eos: hoc G2 transitum proprium subibat non solum ut propriti ad foelicit rem transtum sed vi rationem beandi suos. Quod costat esse vexissimum: quoniam tunc primuin ex vi transitus Iesu beatus est homo in limbo. tunc primum homo audiuit hodie mecum eris in paradi .Et expositu per haec verba euagelista, transitum Iesu habere duplex ossicium:& transferedi testim in patris gloria de beadi electos. Diligi enim suo trasitu a l esu electos.ad finem est per suum transtu velle et eius assecutionem finis. Et dixit hic hic euagelista ut exordium describendi trasitus Iesu ex hoς mundo ad patrem de quo tractaturus est in toto residuo euageli j)occasione sumpta ex legali festo paschati x. Et valde congrue narraturus trasitum Iesu,a fructibus talis latique trasitus praesciti de dilem ab ipso Iesu orsus est. Et cae a Via. Interposita scientia & charitate Iesu circa suum transitu, prosequitur historiam evagelista describes tempus ablutio iis pedum fuisse post coenam. Coena siquidem facta tunc est quando coenatum est. Cum diabolia iam misisset in cor. Non solum ab hora factae ccent, sed a deliberata in corde discipuli proditione Iesu ablutio describitur: ut horam transitus Iesu iam venisse hinc intelligamus. Ex eo enim quod proditio Iesu iam inchoata erat, describitur quod aduenerat hora transitus Iesu ad patrem. Vt traderet. Legendum est sic. Iudae Simons Isia istie ut traderet eum. Et ascribiatur diabolo misisse in cor Iudae: ut intelligamus Iuda non sola propria auaritia motum ad tradendum Iesum,sed etiam immo principaliter impulsum suggestione diaboli: percipiam' dia bolum vires suas exercuisse ad hoc ut Iesus proderetur,& p hoc quod latuit diabolu mysterium regni iesu: quia si cognouissent nunquam dominum gloriae cruci issent. i . ad Cor. r. Sc ens. Tuangelista quemadmodum exordium comune toti suturo tractatui de transitu Iesu praeposuit ita modo specialiter exorditus pro singulari ac nouo humilitatis actu quem descripturus erat:

947쪽

ιὸν in nrania. Rea scita a Iesu. est patrem cladisse in manu Iesu .mnia. Et quide lesu-filio dei omnia dedit pater in manu hoe est in potestate)ab sterno generando illum omnipotentem. Eisdem quoque ut filio hominis omnia,nullo excepto dedit gratui

to ab incarnationis mysterio in manu ,hoc est in potestate. Id buit enim Iesus homo ex tunc potestate super omnia,sive in cito siue in terra sue in inferno:quanuis non acceperit omnium possessionem. Omnia inquam inter quae cotinetur tum diab lus,tum cor Iudae, tum omnis eorum & Iud orum machinatio aduersus ipsum Iesum. Et quis pro quod,ὰ deo exuut Cr ad deum

visit. Altera res scita Iesu est tum gratia unionis personalis qua adeo exivit homo filius dei tanquam ab intimis siquidem puritatis diuinae exivit Hius dei quum externam serui naturaunaia sumens fastus est homo. Tum continua & in nullo deficies Π viatoris:qua indefesse Iesus in toto presentis vit tepore ibat meritis ad deum,ad consummate omnia referendum in deum, ut offerendum se & omnia deo. Surgit a caena. sciens se omnipotentem & supremis gratiae donis excelsum, surgit accenarii parvipendetes & actum humilem a nescio, ab inconsulto, de

propriae conditionis rationem non habente exercitatum interpretareris. Elponitu timcnta pia. Superfluit sua. ut expeditus esset ad exercitationem officii. Et quum ac episet linteum, Haecinxit se . ne indigeret ministro porrigente linteum ad exte pendum pedes lotos. Deinde misit,pro ittit, aquant in pelam. Per seipsum describitur mittens aquam in peluini: speciantibus apostolis quorsiim actiones istae nouae tenderent. Et γιtio re pedes disicipulorum,. extergere linteo quo eratpraecinctus. Pro uitur prius euangelista uniuersas actiones Iesu quae interuenerunt in hoc officio: rediturus postea ad ordinem lotoru &disputationem quae intercessit in principio quum applicaret te ad lauandum pedes discipulorum.Imo si verbum coepit libra tum fuerit non describit euangelista quὁd Iesus lauit &extersit sed quod coepit lauare & extergere: hoc est applicauit se ad lauadum pedes occosequenter ad extergendum .ad exequendum v-trunque officium ordinate. Venit ergo, incipiendo lauare .ad Sismon m Petrum . A Petro qui piimus erat in ordine apostolom

inccepit. . Et dicit ei Petri. Domine. Etiam titulo rationem hor-

hndi significat Petrus, Tu mihi laxas ridei Respondit Iesiis: de dixit ei QOod Cosario. hoc est mi erium conteolum in hoe

948쪽

1o ANNI s

quod ego sacto lauando pedes vestros. Tune cis modo cies au tem postea. quam lauero nam post lotionem pedum aperuit illis mysterium vulus fati, Dicit ei Petrati. non lauabu mihi pedes ire

arremιm. Animi sui deliberationem, non futurum euentum Potrus affirmauit.& ideo no temere assirmat , sed ad reuerentiam erga Iesum retinendum animii humana ratione 3c sibi congrua firmauit:interpretans mysterium quod dicebat Iesus occultum, non ingerere ei tantam irreuerentiam. R spondit ei Iesin. Ω non Lucrate. Sicut lesus quum alloqueretur Samaritanam aqua

corporea transtulit sermonem ad aquam spiritus, ita modo alloquens Petrum eo lotione pedia extulit sermonem ad ablutione animae.Non enim dicit si non lavero pedes tuos sed si no lausero ter significans ex ipsa mutatione sermonis quod non de peduexterna ablutione sed de ipsi' Petri interna ablutione loquebatur.quanuis Petrus noa intelligeret sic, mn babebit. pro habes. Non comminatio futurae poenae sed denunciatio praes itis priuationis explicatur dicendo non habes. Partem mecum. hareditate mea paterni regni.Et vere sic exigit diuinae prouideliae ordo ut quicuque non tuerit a Iesu ablutus intus,careat.coso tio Iesu in regno aeternae patriae:quia nihil coinquinatu intrabit in illam. Dicit ει Simon PetrM. Domine non utum pedes meos sed maηκι C caphisicut Samaritana intelligebat verba Iesu de aqua corporea,sic Petrus minus penetras mutatum sermonem Iesii intellexit verba Iesu de ablutione pedit corporis.& audita denuciata poena, ne incurrat illam,offert alia membra lauanda

qui prius recusabat lauari sibi pedes Dicitet Iesivi solitus est,non indiget nisi virides lauat.Quod de interna ablutione loquatur in hac uniuersali,testatur subsumpta particulari s & vos mulli estis. constat enim quod de multitia animae loquebatur.Petro igitur earnaliter intelligente & offerete non solum infima pedu men Sta sed media scilicet manus & supremit scilicet caput laua da respodit Iesus de interna ablutione animi ad similitudinem exterioris. Qui enim corporaliter lotus est non opus habet nisi ut pedes lavet: quos gradi edo oportet immuditia cotrahere. Et similiter qui lotus est spiritualiter no opus habet nes si ut infimas partes animi quibus terrenis se oportet immiscere ossiciis cibi. potu rei familiaris.& similium lauet. Sed est mundus raria. lotis pedibu .Lt aduerte quod ficut e a sermo de lotis corporaliter&ambulantibusata est sermo de lotis spiritualiter &ambulatibu

invia huius vitet Sicut enim illi loci sola reda ablutione indisci

949쪽

in sint muditoti,iram spiritualiter. Et baee dixi m ad euitandas obiectiones de ablutis baptismo quia statim moreretur. De talibus enim non est sermo: quoniam ex eo quod o Reiope dum non utuntur post lotione,non opus habet ut pedes satient Et vos mundi estis sod non omni f.Clare binc apparet quod de interna ablutione ac mu licia,dόque internis pedibus locutus est. Apparet & binc Iudam interfuisse lotioni pedum: ut euangelista

exponit. , cicueat enim quisnam essetqvi traderet eum. Propterea ἀ-xat,non e λι mundι omηes. Postquam erio lavit pedes eorum, accepe

in timenta ... Obediete Petro . reliqui apostoli permiserui abG que disceptatioe suos pedes abluia Iesu. Et quum recubuisset uersi. Non cottar'tur iteratus recubitus coenae factae: sed postquam coenatu est iuxta legis ritu sestinanter comedendo agnu pasthale & propterea absq; interrupti , facta dicitur coen in lauit Iesus pedes disci'uloru:& postea iteru recubuit,tanqua ad ieracula post lotione pedu. CVbi tame aduerte-λlus Ioannes supplet lotione pedu. mediamque dicit inter coena & quasi ientacu i Quae Matthaeus quide computauit ut partε coenae,dicens coenantibus aute illis: Lucas autem cit Ioanne vi post coenam . ait enim Lucas similiter & calicem posta ua coenavit. Quia enim

fuit post cuna legale agni scilicen&ivit pars coen ustalis ideo

diuersimode nominari vere potuit Se potest. unde & ipsemet Ioannes cap. vlt.appellat cmna ,dices qui & recubit in coena super pectus eius.Constat enim ex subiunctis in recubitus ille fuit post coena. Dixit es. sotii quid fecerim vobis ZDocet ut promiserat Petro scies autem postea)mysteriu ablutionis factae. Vos vocaris memo Ter i domine. Magisterest nome sapietiae,dominus no- me est potetiae. Et bene dicitissum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros domin'& magister, Se vos debetis alter alterius lauare pedes. si φ sonant verba intelligimus a)diculu reddimus tantuapparatu officit doctrint ac debiti: praeter boc quod rei constituuntur Christiani omnes non soluentes debitum mutuae ablutionis pedum.In una itaque specie oScii, totu genus officioris intellῖgimus. ita quod explicado debitum abluendi pede .comprehenditur debitum cuiusque officii tam corporalis quini spi r: tualis:quia Sc ipsa ablutio,i Iesu corporalis quide exercitata est spiritualis vero sermone exposita. Intendit ergo ad literam Iesus ut ab ipsius exeplo cognoscamus nos debitores inuice ad mutua officia quibus opus est tam ad corpus quam ad spiritum.

Mutua siquidem praecipit disgdo alter alterius. ESed intellige

950쪽

pmportionaliter,ut non dedignetur superiores exercere ossiciat ibi congrua tam ad corporis quam ad spiritus aliorum utilia: quo stius dominus non horum au illorum sed omnium,3e mavister non borum aut illorum sed omnium,dignatus est sponte tam vile exercere officita lauadi pedes piscatorii,3 c.Ex luemni dedi vobis. Ne facta a Iesu domino & magistro admiranda potius quam imitanda acciperemus,explicat imicida. Vtque id modum e feci vias. Non dicit ut quae ego secivobis,sed quemadmodum : ut intelligamus quod ad imitandum modum racie-di humiliter.ma lacte,benevole, studiose,&c. monet. Pri enim explicauerat imitandum officium, dicendo alter alterius lauate pedes: nunc monet imitandum modum,dicedo quemadmodu.

ad implenda sua verba sed s

/ imitandum sua exempla monet. Et addit vobis, personiis mini

mis. Ita. Ecce modus imitandus. Et vos ficiatu. non dicatis. . men amen dico vobου. Haec accumulatio tot rationum ad idem

testatur quod diximus,scilicet quod Iesus intedit monere& pricipere in hac operis specie uniuersum genus officiorum quibus opus est ad proximo non solum quo ad ipsa ossicia sed etia quoad modu exercedi ipsa:alioquin non tot rationes multiplicaret. Non est seruis maior domino suo. Ex parte conditionis eorum &sui monet illos vi alter alterius lauet pedes ot queadmodum ipse fecit ita faciant: quia scilicet ipsi sunt serui,ipse dominus.Turpe autε est seruo vi velit esse maior domino suo, ut dedignetus imitari dominum. Neque apostolus. Graecam dictionem reliquit interpres:quii debuisset latine dicere missus seu imat'.Ad idem ex ossicii ratione monet. vestra ossicium est officium misesi seu legati meum autem in ossicium mittentis. A faior et eo qui misit illis . Non dicit quod apostolus minor est illo qui misit ipsum quum ipse Iesus apostolus vocetur ad Heb.3. & tam e noest minor deo qui misit illum sed dicit no est maior. Potest erto ei: equalis & propterea turpe est ut dedignetur imitari illuqui ininteum. Si haec ora Non dubitando an haec sinant dicit si scitis:sed communi more monedo ambo requisita ad beatitudinis meritum complectitur, scilicet scire & facere.Et utruque sub conditionalis antecedente locat: ut neutrum sine altero susscere intelligamus. Pronomen enim haec,monstrat proprias ipsorum &Iesu coditiones facta Iesu & modum quo fecit Iesus. haec enim oportet scire. Beati eritu. pro , estis. Ex parte praemii non qualicunque sed beatitudinis, non tantum suturae sed praesen-

SEARCH

MENU NAVIGATION