M. Tulli Ciceronis Tusculanarum Quæstionum ad M. Brutum libri 5. cum notulis

발행: 1786년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

mmorum morbis, quam in corporum ut Prometheus ille Aeschyli: cui cum dictum esset, Atqui, Prometheu, te hoc tenere existimo, Mederi posse rationem iracunaeiae ;Respondit,

. . . Si quidem qui tempestivam medicinam admovens , Non ad gravescens uuisas illidat manus. Erit igitur in consolationibus prima medicina, do cere aut nullum malum esse, aut admodam parvum

altera & de communi conditione vitae, α propriae, squid sit de ipsius, qui moereat, disputandum : tertia, summam esse stultitiam frustra eonfici moerore, 'cum intelligas nihil posse profici. Nam Cleanthes quidem , sapientem consolanar: qui consolatione non eget. Nihil enim esse malum, quod turpe non sit, si lutenti persuaseria, non 'tu illi luctum , sed stultiti m detraxeris. Alienum autem tempus docendi. Et tamen non satis, mihi videtur vidisse hoc .eanthes suspici aliquando aegritudinem posse ex eo ipso , quod esse summuni ma Ium Cleanthes ipse sateatur. Quid enim dicemus 3 cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse . nec quidquam inter Alcibiadem sui λ- mo loco natum , & quemvis bai tum interesse; cum se

Alcibiades afflictaret . lacrymansque Socrati supplex esse

set, ut sibi virtutem traderet, turpitudinemque depel

ter et: ouid dicemus Cleanthe Num in illa re, quae aegritudine Ateibiadem assicieba mili nihil suisse ' Quid 3 illa Lyeonis, qualia sunt Qui aegritudinem ex

tenuans , parvis ait eam rebus' moveri', fortunae, Scorporis incommodis, non animi ualis . Quid ergo il- Llud , quod Alcibiades dolebat, non ex animi malis Vitiisque eonstabat Ad Epicuri consolationem satis est

ante dictum .

. Νe illa quidem 'con Ictio firmisma est; quam quam δ usitata est , M saepe prodest. Non tiου ho , soli.

132쪽

LIBER III. . 29 soli. Prodest haec quidem , ut dixi, sed nec semper.

nec Omilibus: sunt enim, qui respuant; sed refert, quomodo adhibeatur, ut enim tulerit quis lae eorum, qui sapienter tulerunt; non quo quisque incommodo affectus sit, praedicandum est. Chrysippi statio ad veritatem firmissima est, ad tempus aegritudinis dissicilis . Magnum opus est, probare moerenti, illam si1o iudicio. ω quod se ita patet oportere sacere. moerere. Nimirom igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu . fic enim appellamus controversiarum genera sed ad tempus, ad controversiae naturam , ad perso nam accomodamus : sic in aegritudine lenienda, quam quisque curationem recipere possit, videndum est. Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat. a te propositum, aberravit oratio. Tu enim de sapiente quaesieras: cui ut malum videri nullum potest , quod vacet turpitudine ; aut ita parvum malum , ut id obruatur sapientia . vixque appareat; qui nihil opinione a fingat, assumatque ad aegritudinem; nec id putet esse rectum, sequam maxime excruciari, luctuque confici; quo pravius nihil esse possit, edocuit tamen ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsam proprie non quaereretur hoc tempore, num quod esset malum; nisi quod idem dici turpe posset; tamen ut videremus, quidquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed volun- tario judicio, & opinionis errore contractum. Tractatum est autem a nobis id genus aegritudinis, quouunum est Omnium maximum, ut, eo sublato, reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur . Sunt enim certa , quae de paupertate; certa, quae

de vita inhonorata, & ingloria dici soleant Separatim certae scholae sunt de exilio, de interita patriae , deservitute, de debilitate, de caecitate, & de omni casa: in quo nomen poni solet calamitatis. Haec Graeci

in singillas scholai, di in singulos libros dispertiunt:

1 opus

133쪽

opus enim quaerunt, quanquam plenae disputationes sunt delectationis. Et tamen ut medici toto corpore cu'rando, minimae etiam parti, si condoluit, medentur: sc philosophia, cum universam aegritudinem sustulit, tamen s quis error aliunde extitit, si paupertas momordit , si ignominia pupugit, ii quid tenebrarum ODfudit exilium si aut eorum, quae modo dixi, si quid extitit: et si singularum rerum sunt propriae consolationes: de quibus audies tu quidem, cum voles; sed ad

eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem

procul abesse a sapiente, quod inanis si, quod frustraiuscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum,

cum id decreverimus ita fieri oportere. Hoc detracto, quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata illa maerens ἰ morsus tamen, & contractiunculae quaedam animi relinquentur . Hanc dicant sane naturalem , dum aegritudinis nomen absit, taetrηm . funestum . daod cum sapientia esset, atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit. Atqui stirpes sunt aegritudinis, quam maliae , quam amarae , quae ipso trunco everso , omnes elidendae sunt, &, si necesse erit, singulis disputationibus; stiperest enim nobis hoc, cuiusmodi est, otium . Sed ratio una omnium est aegiitudinum, plura nomina; nam & invidere aegritudinis est, & aemulari,& obtrectare, &misereri, angi, lugere, moerere, erct mna affici, lamentari, solicitari, dolere, in molestia esse, afflictari, desperare . Haec omnia definiunt Stoicis eaque

i) Cicero in ori pro Domo sua exulem , sit, no meu esse caumitatis, non turpitudinis, sibi autem tur pitudo non es, malum esse non potes ex Stoicorum de cretis . Beroald.

134쪽

eaque verba, quae dixi, singularum rerum sunt . non, ut videntur, easdem res significant, sed aliquid differunt; qaod alio nodo fortasse tractabimus. Hae sunt illae fibrae stirpium , quas initio dixi, praesecandae , &omnes elidendae , ne ulla unquam possit existere. Magnum opus, & dissicile. Quis negat Quid autem praeclarum, non idem arduum p ed tamen id se effecturam philosophia profitetur; nos modo curationem ejus recipiamus. Veram quidem haec hactenus. Caetera, quo tiescumque Voletis, & hoc loco, & aliis, parata vobis

135쪽

M. TULLii

TUSCULANARUM

LU AESTIONUM

AD M. BRUTUM

CUm multis loeis nostrorum hominum ingenia . Viditatesque, frate , soleo mirari, tum maxime his in stadiis, quae sero admodum expetita, in hanc civita tem e Graecia tr3nstulerunt. nam cum a primo urbis ortu, regiis institutis, partim etiam legibus, auspicia,Ceremoniae , comitia , provocationes, patrum consili 'm , equitum, Peditamque descriptio , tota res militaris divinitus esset constituta; tum progressio admirabilis, credibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est, dominata regio Republica liberata . Nec vero hic locus est , ut de moribus institutisque majorum, & disci-Plina , ac temperatione civitatis loquamur; aliis haec Iocis satis accurate a nobis dicta sunt, maximeque in iis sex libris. quos de Republica scripsimus. Hoc a

tem locu sonsideranti mihi stadia doctrinaci multa

136쪽

ne occurrunt, cur ea quoqae arcessita aliunde , nequei solum expetita, sed etiam conservata, & culta videa tur. Erat enim illis paene in conspecta praestanti sapientia. & nobilitate PythagGras, qui sale in Italia temporibus iisdem , quibus L. Brutus patriam liberavi e praeclarus auctor nobilitatis tuae. Pythagorae autem doctrina cum longe, lateque flueret, permatiavisse mi hi videtur in hane civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Quis est enim qui putet, cum ssoreret in Italia Graecia potentissimis, & maximis urbibus, ea , quae

magna dicta est, in hisque primam ipsius Pythagorae .

deinde postea Pythagoreorum tantum nomen esset, DO

strorum hominum ad eorum doctissimas voees aures clausas suisse ξ Quin etiam arbitror, propter Pythago reorum admira ionem , Naniam quoque Regem Pythagoreum a posterioribus existimatam; nam cum Pythagorae disciplinam , & instituta cognosceret, Regisque eias aequitatem, & sapientiam a maioribus suis accepissent; aetates autem & tempora ignorarent, propter vetustatem ; eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem fuisse crediderunt.

Et de coniectura quidem hactenus . vestigia autem Pythagoreorum quanquam multa colligi possunt.

paucis tamen utemur , quoniam non id agitur hoc tempore . Nam cum carminibus soliti illi esse dicantur, &praecepta quaedam occultius tradere . & mentes suasa cogitationum intentione canta , fidibusque ad tranquillitatem traducere , gravissimus auctor in Originibus dixit Cato, morem apud maiores hunc epularem fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam

clarorum virorum laudes, atque Virtutes: ex quo Per

spicuum est,& eantus tum fuisse rescriptos vocum sonis, & carmina. Quanquam id quidem etiam XII. tabulae declarant. condi iam tum solitum esse carmen

I a quod

137쪽

quod ne liceret fieri ad alterius injuriam, lege sanxerunt; nec vero illud non eraditorum temporum argumentum est', quod & deorum pulvinaribus, & epulis magistratuum fides praecinunt ; quod proprium eius fuit, de qua loquor. disciplinae. Mihi quidem & Appii Caeci carmen, quod valde Panaetius laudat episto- stola quadam , quae est ad Q. Tuberonem , Pythagoreorum videtur; multa sani etiam in nostris institutis ducta ab illis; quae praetereo, ne ea, quae peperisse ipsi putamur, aliunde didicisse videamur. Sed ut ad propositum redeat oratio; quam brevi tempore quot &quanti poetae, qui autem oratores extiterunt 3 Facile ut appareat nostros, omnia consequi potuisse, smul ut velle coepissent. Sed de caeteris studiis alio loco& dicemus , si usus fuerit, & saepe diximus . Sapientiae studium vetus id quidem in nostris sed tamen, ante Lelii aetatem, & Scipionis, non re perio, quos appellare possim nominatim . Quibus adolescentibus Stoicum Diogenem , & Academicum Carneadem video ad Senatum ab Atheniensibus missos ense legatos, si qui cum Reipub. nullam unquam par rem attigissent, essentque eorum alter Cyrenaeus, at ter Babylonias; nunquam profecto scholis essent exci-

' tali,

si) Athenienses quondam tres Philosopbos inci=tos as Senatum Rom. Legatos miserunt. Erant autem isti philosophi Carneades Academicus, Diogenes Stoicus Critolaus Peripateticus, quos ferunt seorsum quemque ostes tandi gratia per celeberrima urbis Romae Ioca , magno hominum conventu disertavisse . Tum admirationi fuisse aiunt Rutulus, ct Pobbius philosophorum triunx sui cuiusque generis facundiam . Violenta , inquiunt, & rapida Carneades dicebat, scita, & te retia Critolaus, mode sta Diogenes, & sobria . qui in Senatum introducti ussunt interprete Caecilio Senatore. Beroald.

138쪽

tati, neque ad illud munus electi, nisi in quibusdani principibus, temporibus illis suissent studia doctrinae.

Qui cu in caetera literis mandarent, alii ius civita, alii orationes suas, alii monumenta maiorum; hanc ampli sesimam omnium artium bene vivendi disciplinam vita magis, quam literis persecuti sunt. Itaque illius verae , elegantisque philosophiae . quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit, & idem alio modo

dicentibus Stoicisi cum Academici eorum controversas disceptarent, nulla sere sunt, aut pauca admodum latina monumenta , sive propter magnitudinem rerum, occupationemque omnium, sive etiam, quod imperitis

ea probari posse non arbitrabantur ; cum intermi illis flentibus. C. Amafinius extitit dicens; cuius libris editis, commota multitudo contulit si ad eandem potis.smum disti plinam, sive quod erat cognitu perfacilis. sive quod invitabatur illecebris blandae voluptatis, sive etiam . quia nihil prolatum erat melius, illud, quod erat, tenebant. Post Amafinium autem multi ejasdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam

occupaVerunt quodque maximum argumentum est ,

non diei illa subtiliter , quod & facile ediscantur, ab indoctis probentur; id illi firmamentum esse disciplinae putant.

Sed defendat quidem quod quisque sentit: lane

en m iudicia libera: nos institutum tenebimus, nulli Dque unius disciplinae legibus astricti, quibus in philosophia nece 'rio pareamus, quid sit in quaque re ma xime probabile semper requiremus. Quod eum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus. Itaque expositis tridui disputationibus, quartus dies hoc libro concluditur; ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod idem feceramus superioribus diebus,' sc acta res est. M. Dicat, si quis vult, de qua rediutare velit. A. Non mihi videtur omni animi Per- . I in tur

139쪽

136 ΤUS C. QUA EST.

turbatione posse sapiens vacare . Μ. Aegritudine quidem hesterna disputatione videbatur; nisi forte temporis causa assentiebare. A. Minime vero; nam mihi egregie probata est oratio tua. M. Non igitur existimas cadere in sapientem aegritudinem p A. Prorsus non arbitror. M. Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. Quid enim ρ metusne

conturbet 8 At earum rerum est absentium metus quarum praesentium aegritudo. Sublata igitur aegritudine, sublatus est metus. Restant duae perturbationes , li, etitia gestiens, & libido; quae si non cadent in sapientem , semper mens erit tranquilla sapientis. A. Sic prorsus intelligo. M. Utrum igitur mavis p statimne nos vela facere, an quasi e portu egredientes paullulum

remigare A. Q aidnam est istuc non enim intelligo. Μ. Quia Chrysippus & Stoici, eum de animi per turbationibus disputant, magnam partem in his patieudis, & definiendis occupati sunt; illa eorum pereXigua

oratio est, qua medeantur animis, nec eos turbolen

tos esse patiantur. Peripatetici autem ad placandos animos multa afferunt, spinas partiendi , & definiendi Praetermittunt. Quaerebam igitur , utrum panderem vela orationis statim, an eam ante paullulum dialecti eorum remis propellerem. A. Isto modo vero ; erit enim hoc totum, quod quaero , ex utroque persectius.

M. Est id qaidem rectius; sed post requires, si quia

suerit obscurius. A. Faciam equidem. Tu tamen, ut

soles, die es ista ipsa obscura planius, quam dicuntur a Graecis. Μ. Enitar quidem. Sed intento opus est animo, ne omnia dilabantur, si unum aliquod effag rit . Quoniam, quae Graeci παθη vocant, nobis pe turbationes appellari magis placet, quam morbos; in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primmum, deinde Platonis desicriptionem sequar; qui animum in duas partes dividunt, alteram rationis participem

140쪽

eipem saetant, alteram expertem: in participe rationis ponunt tranquillitatem, id est placidam, quietamque constantiam : in illa altera motus turbidos tum irae, tum cupiditatis, contrarios, inimicosque rationi. Sit igitur hic fons. Utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus, & partitionibus; , qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime . Est igitur Zenonis haec demnitio, ut perturbati

si, quod ς ille dicit, aversa a recta ratione con tra naturam animi commotio. Quidam brevius, perturbationem esse appetitam vehementiorem dicunt; sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. Partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci , & ex duo bus Op ius malis; ita esse quatuor. Ex bonis libidiner , & 'tetitiam ; at si laetitia praesentium ho-NO. am , oido saturoram . Ex malis metum & aegritudinem nasci censent ; metum , faturis , aegritudinem , praesentibus; quae enim venientia metuuntur . eadem assiciunt aegritudine instantia . Laetitia autem,& libido in bonorum opinione versantur ; cum libido ad id, quod videtur bonum iniecta, & inflammata rapiatur.laetitia, ut adepta iam aliquid concupitum .esseratur, & gestiat; natura enim omnes ea, quae hinna videntur, sequuntur, fugiantque contraria . Qua

mobrem simul obiecta species cuiuspiam est , quod bonam videatur; ad id adipiscendum impellit ipsa natu-Ta. Id cum constanter prudenterque fit, eiusmodi appetitionem Stoici Βούλκων appellant, nos appellamus voluntatem. Eam illi putant in solo esse sapaente: quam se definiunt; voluntas est, quae quid cum ra tione desiderat. Quae autem adversa ratione, incitata est vehementius, ea libido est, vel cupiditas effrenata ; quae in omnibus stultis invenitur . Itemque, cum ita movemus, ut in bono simus aliquo, dupliciter id

SEARCH

MENU NAVIGATION