장음표시 사용
151쪽
quid expetens ardeat desiderio , nec alacrItate sutiligestiens deliquescat, is est sapiens , quem quaerimus ilis est beatus, cui nihil humanarum reram, aut intole Tabile ad demittentum animam, aut nimis laetabilo ad efferendum videri potest . Q aid enim videatur ei
magnum in rebus humanis, cui aeternitas Omnis, to
tiusque mundi nota si magnitudo' nam quid aut in studiis humanis, aut in tam exigua vitae brevitate magnum sapienti videri potest , qui semper animo sic excubat . ut ei nihil improvisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum p Atque idem ita acrem in omnes partes aciem intendit, ut semper videat sedem sibi, ae locum sine molestia, atque ango re vivendi, ut quemcumque casum fortuna in Vexerit, hune qpte & quiete serat. Q aod qui iaciet, non aeqgritudine solum vacabit , sed etiam perturbationibus
reliquis omnibus. His autem vacuas animus persecte atque ab late beatos essicit; idemque concitatus, dc abstractus ab integra , certaque ratione, non constantiam solum amittit, verum etiam fanitatem. Quo ciresca mollis & enervata putanda est Peripateticorum ratio, & oratio, qui perturbari animos necesse esse di- eunt , si) sed adhibent modum quendam , quem ultra pro gredi non oporteat. Modum tu adhibes vitio 3 an vitium nullum est, non parere rationi 3 an ratio param praecipit, nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter, aut adeptus te efferas insolenter nec porro malam, quo a at oppressus jaceas, aut, ne opprimare,
i Ita fatuere Peripatetici, quod illi, si ct reliqui antiqui Philosophi, perturbationes naturaIes esse censuerunt, ut docet Cicero Acac uua est. Lib. I. Cap. Io. Contra Stoici assectus Adielo, ct opinione susceptos putant, ideircoque contendunt eos extirpari posse radicitus .
152쪽
menia vlx constes 3 eaque omnia aut nimis tristia , aut nimis laeta errore fieri qui si error stultis extenuetue die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferant inveterata, aliter recentia; sapientes ne attingat quidem omnino. Etenim quis erit tandem modus iste Quae. ramus enim modum aegritudinis, in quo operae plurimum ponitur. Aegre tulisse P. Rutilium fratris repulsam consulatus scriptum apud Fannium est; sed ta. men transisse modum videtur, quippe qui ob eam ead iam a vita recesserit. Moderatius igitur ferre debuit.' Quit, si, cum id ferret modice mors liberorum accessisset y nata esset aegritudo nova, sed ea modica ; magna tamen facta esset accesso . Quid si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium, si pro singulis malis aegritudines accederente summa ea fieret, quae non sustineretur.
Qui modum igitur vitio quaerit, similiter sedit, ut si polle putet eum, qui se e Leucade ti praecipit
verit sustinere se, cum velit: ut enim id non potest. sic animus perturbatus, & incitatus nec cohibere se po test, nec, quo loco vult in fistere omninop quaeque crescentia perniciosa sunt, eadem sunt vitiosi nascentia. Aegritudo autem caeteraeque perturbationes amplificatae certe pestiserae sunt: igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur: etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ratione discessum est i ipsaque sibi imbecillitas indulget, in altumque provehitur imprudens, nec reperit locum consistendi; quamobrem
1 Eleganti similitudine ostendit cic ro, animum perturbatione impulsum eohibere se non posse. Est autem in Epiro Leucadiuis Littus, Promontorium Leucates, ubi est petra eiusdem nominis albicanti colore in pelagus por recta , saltus ex illa olim ad amores sedandos valere credebantur. Beroald. '
153쪽
nihil interest, utrum moderatas perturbationes appro bent, an moderatam iniustitiam . moderatam ignaviam , moderatam intemperantiam, qui enim vitiis modum apponit is partem suscipit vitiorum . Quod eum ipsum per se odiosam est, tum eo molestius, quia sunt in tu brico, incitataque semel in procli .e labuntur, sustine rique nullo modo possune. - a id, quod iidem Peripateti ei perturbationes istas,' uas nos extirpandas putamus . non modo naturales e Gis d eunt. sed etiam utiliter a natura datas 3 Quorum est fatis oratio. Primum multis verbis ira eundiam lauctant, eotem sortitudinis esse dicunt, multoque , Ee ia instem, & in improbum civem vehementiores irat ram impetus esse: leves autem ratiunculas eorum, qui ita cogitarent praelium rectum est hoc fieri; .convenit dimicare pro legibus, pro libertate, pro patria. Haee nullam habent vim, nisi ira excanduit fortitudo. Nec vero de bellatoribus solum disputant; imperia severiora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae; oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiam si non adsit. tamen verbis atque mota simulandam arbitramur, ut auditoris iram oratoris imeendat actio. Virum denique videri negant, qui irasci nesciat. Eamque, quam laenitatem nos dicimus, vitio, so lentitudinis nomine appellant. Nee vero solum hanc libidinem laudant sest enim ira, ut modo definivi, ut
eistendi libido ) sed illud ipsum genus vel libidinis , vel
cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt a natura datam; nihil enim quemquam . nisi quod libeat, praeclare iacere posse. Noctu ambalabat in publico Themisetocles, quod somnum capere non posset; quaerentibusque respondebat, Miltiadis trophaeis se e somno suscitari. Cui non sunt auditae Demosthenis vigiliae 3 qui dolere se aiebat, si quando opificum antela cana victus
154쪽
.sset industria. Philosophiae denique ipsius prine ipes
nunquam in suis studiis tantos progressas sine flagrantieniriditate facere potuissent . Ultimas terras lustrasse Pythagoram, Democritum, Pliseonem accepimus' ubi enim quid esset, quod disci posset, eo veniendum iudicaverunt. Num putamus haec fieri sine summo eupiditatis ardore potuisse pIpsam aegritudinem, quam nos ut taetram, & im inanem beluam fugiendam esse diximus, non sne magna utilitate a natura dicunt constitutam , ut homines castigationibus, reprehensionibus, ignominiis assei se in licto dolerent, impunitas enim peccatorum data vid tur eis, qui & ignominiam, di infamiam serunt sinessotorer morderi est melius conscientia, ex quo est il-hid e vita ductum ab Afranio. ii Nam eum uitalatas
filius ν Du me miserum li Tum severus Pater, Dummodo doleat aliquid. doleat quod Iubet. Reliquas quoqae partes aegritudinis utiles esse dicunt ;misericordiam ad opem serendam, & calamitates hominum indignorum sublevandas; ipsum illud aemulari. obtrectare non esse inutile, cum aut se hon idem vi.
iὶ Poeta bis fuit ponditor togatarum clarissimus , de
Dicitur Afrani toga eonvenisse Menandro. Hvης , ait Quintilianus inquinasse argumenta faedis umoribus puerorum. Adurebatur ab Afranio in fabula disturus filius . qui eastigat ut a patre. θ constrentia te ' assectus , ita doleuter loquitur. Heu miserum me liauo audito pater laetatus, quod Mium dolentem ex δε- ιicto videret, Iubiunxit. Doleat quod libet , dummodo aliquid doleat. Ostendens aegritudinem salubriter constitvςam esse. Beroald.
155쪽
deat consecutum, quod alium, aut alium idem, quod.. se; metum vero si quis fastulisset, omnem vitae diligentiam sublatam sore, quae semina est et in eis, qui leges, qyi magistratus . .qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem , qui dolorem timerent. Haec tamen. ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli peniens dicant nec posse, nec opus esse; ut in omnibus. fere rebus mediocritatem esse optimam existiment. Quaecum exponunt, nihilne tibi videntur, an aliquid dicere 3 A. Mihi vero dicere aliquid : itaque expecto , qaid ad ista . M. Reperiam fortasse, sed illud ante. Videsne, ruanta fuerit apud Academicos verecundia Θ plane enimicunt, quod ad rem pertineat. Peripateticis respondetur a Stoicis. Digladientur illi, per me licet; cui nihil est necesse . nisi ubi sit illud, quod verisimillimum videatur, anquirere: quid est, igitur . quod occurrat in hac quaestione, e qua possit attingi aliquid veris mile, quo longius mens humana progredi non potest pdefinitio perturbationis, qua recte Zenonem usum p to. Ita enim definit, ut perturbatio sit adversa ratione , contra naturam , animi commotio; vel brevius , ut perturbatio si appetitus vehementior . vehementior antem intelligatur is , qui procul abst a naturae constantia. Quid ad has definitiones possim dircere 3 Atqui haec pleraque sunt prudentcr acute que disserentium , illa quidem ex rhetorum pompa, ardores animorum, cotesque Virtatum; an vero
vir fortis . nisi stomachari coeperit, non potest sortis ei sep Gladiatorium id quidem quanqaam in eis ipsis videmus saepe constantiam . Colloquuntur . Congredian tur, querantur , stliquid postulant, ut magis placati . quam irati esse videantur . Sed in illo genere sit sane Pacideianus aliquis hoc animo, ut narrat Lucilius. ocii
156쪽
L I B E R IV. ' I s 3 cetram illum equidem, O vincam, si id quaeritis ,
Visum illud eredo fore, in os prius aecipiam ipse, Quam gladium in stomaeha . Iura ac pulmonibu si
Odi hominem: iratus pugno et nec longius quidquam bis, quam dextrae gladium dum accommodet aIter . Usque adeo studio. atque odio tutus, esseror ira. Ae sine hae gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilarita te, cum depugnaturus esset cum Hectore. Cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus; ut ipsum Hectorem, quemadmodum
cst apud Homerum, toto pectore trementem Provo
casse ad pagnam poeniteret. Atque hi collocuti interta, priusquam manum. consererent, leniter & quiete. nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde, rabioseve se. ceruiat. Ego ne Torquatum quidem illum , qui ho cognomen invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxiste; nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem suisse, quia saerit iratus. De Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum, non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Halienum Pelignum scuto protexerit, si gladiamque hosti in pectus infixerit. De L. Bruto fortasse dubitarim, an Propter infinitum odium tDii) in priores iliae, quas tetigit Noster, historiae sunt notissimae a ita huiuste jacti nulla apud alios Ieriptores restat me ria . Vulgatam tamen lectionem, quae Μ. Halienum praefert mutare non dubitavi; nam eodex Vatis. Mallienum, Pal. Mallyenium . Petrens . Allienum eoque adludunt reliqui My qui alienum repraesentant. Nomen es Romanum. Sic apud Gruterum stam ΣΦΙ . me moratur C. Allienus Epigonus. Ac pag. 123 , 3. Si
Allieni Sicini Quintiani A Reycio. Davis ..
157쪽
1 anni effrenatius in Aruntem invaserit ; video enim utrumque comminus ictu cecidisse contrario. Quid igitur hue adhibetis iram 3 an sortitudo, nisi insanire coeperit, impetus suos non habet' quidp Herculem, quem in eoelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis , sustulit , sertitudo , iratumne eenses conflixisse eum Erymanthio apro, aut Leone Nemaeo an etiam Theseus Μarathonii tuari eornua comprehendit iratus p vide, ne fortitudo minime sit rabiosa, sitque iracundia tota levitatis. Neque enim est ulla sortitado. Quae
rationis expers est, . Contemnendae sint humanae res: negligenda mors
est: patibiles & doloresi & labores putandi. Haee eum eonstitoa sint j ad telo, atque sententia, tam est robust, illa, & stabilis fortitudo; nisi forte quae vehemen tε , acriter, animosh fiunt, iracunde fieri suspicamur. Mihi vero ne Scipio quidem ille, Pontifex maximus. qui hoc Stoicorum verum esse declaravit . nunquam privatum si esse sapientem; iratus videtur suisse TiGraccho. rvm, cum Consulem languentem reliquit. atque ipse Privatus, ut si consul esset, qui Remp. salvam esse vellet, se sequi iussit. Nescio , eequid ipsi nos sortiter in Rep. seeestimus. Si quid fecimus, eerte irati non secimus. An est quidquam similius insaniae, quam ira ξ quam bene Ennius initium dixit insaniae. Color, vox, oculi, spiritus. impotentia dictorum , atque factorum , quam partem habent sanitatis p quid Achille Homerico foedius p quid Agamemnone in jurgin 8 nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. Non igitur desiderat sortitudo aduncatam iracundiam. Satis est instructa, armata, parata per sese. Nam
tr) Alii iratum , at inepte: nam solos sapientes esse Magistinatus iactabant Stoici . Vide Justim Lusium Ma d. ad Philin. S sic. Davis. . -
158쪽
Nam isto modo quidem licti dicere, utilem vinolentiam ad sortitudinem, utilem etiam dementiam, quod de insani, & ebrii multa sieiunt saepe vehementiis, Semper Aiax fortis , nisi mus tamen in furore ;Nam facinus Deit maximam , cum, Danais inclinantibus ,
Summam rem perfecit manus , praelium, restituit insanibus. Diea inus igitur utilem insaniam. Τracta definitio'nem sortitudinis r intelliges eam stomacho non egere. I Fortitudo est igitur animi affectio, legi summae in per Petiendis rebus, obtemperans, vel conservatio stabilis iudicii in eis rebus, quae sermidolosae videntur, subeundis, & repellendis; vel scientia rerum sermidolosarum, contrariarumque perferendarum , aut Omnino ne
gligendaram, conservans earum rerum stabile iudicium: vel brevias, ut Chrysippus. Nam superiores desipitio. nes erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis , ut putant Stoici; sane enim omnino omnes sera simis Ies: sed declarant communes notiones alia magis alia. Quo modo igitur Chrysippus sortitudo est. inquit , scientia perserendarum rerum, vel affectio animi inpatiendo, ac perserendo, summae legi parens sine tis more. Quamvis lieet insectemur istos, ut Carneades sin lebat a metuo ne soli philosophi sint. Quae enim ista rum definitionum non aperit notionem nostram , quam habemus omnes de sortitudine, tectam, atque involium tam qua aperta, qais est, qui aut bellatori, aut im' peratori, aut oratori quaerat aliquii, neque eos exi stimet sine rabie quidquam sortiter facere posse Quid stoici, qui omnes insipientes insanos esse dicunt, non
i 3 Stomactus hic iram denotat. se di alisi apud taeeronem. Sic μῆνἱν Π iαδεω m Mius Lib. I. Od. Potidae stimachum venis. Davis.
159쪽
ne ista. colligunt 3 remove perturbationes. maximeque iracundiam ς iam videbuntur monstra dicere . Nunc a te in ira disserunt, se se dicere, omnes stultos insanire, ut male olere omne coenum. At non semper. Commove ; senties. Sic iracundus non semper iratus est.
Lacesse ; iam videbis surentem. Quid Θ ista bellatrix
iracundia, cum domum rediit, qualis est eum uxore pcum liberis p cum familia Z an tum quoque est utilis post igitur aliquid, quod conturbata mens melius possit facere, quam constans Z an quisquam potest sine perturbatione mentis irasci ξ bene igitur nostri, eum ominmia essent in morbis vitia, quod nullum erat iracundia foedius , iracundos solos morbosos nominaverunt. Oratorem vero irasci minime decet; simulare non
dedecet. An tibi irasci tum videmur , cum quid in causis acrius, & vehementius dicimus p quidp eum jam rebus transactis, & praeteritis Orationes scribimus, num irati scribimus Ecquis hoe animadvertit p Vincite, Dum aut egisse unquam iratum Aesopum, aut seripsse se existima inus iratum Accium p aguntur ista praeclare, di ab oratore quilem melius , si modo est orator, quam ab uiis histrione; sed aguntur leniter. & mente tranquilla. Libidinem vero laudare, cujus est libidinis Themistoclem, & Demosthenem mihi prosertis; additis Pithagoram , Democritum. Platonem. Quid
vos studia libidinem vocaris p quae vel optimarum re rum, ut ea sunt, quae profertis, sedata tamen, &traxquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare unam rem maXime detestabilem, quorum est tandem philosophorum 8 At commode dixit Afranius. . Dummodo doleat aliquid, d leat quod Iubet; Dixit enim de adolestente perdito, ac ditatuto ς nos autem ad constanti viro , ac sat ienti quaerimus. Et
quidem illam ipsam iram centurio habeat, aut fgni
160쪽
LIBE R. IV. Is Pser, vel caeteri, de quibus dici non necesse est, ne
rhetorum aperiamus mysteria. Utilc cst enim uti motu animi, qui uti ratione non potest; nos autem, ut te Diifieor saepe , de sapiente quaerimus At etiam aemulari utile est, obtractare, misereri. Cur misereare potius, quam feras opem, si id sacere possis 3 an sine misericordia liberales csse non possumus t non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios lebemus; sed alios, si possumus, levare aegritudine. Obtrectare vero alteri , aut illa vitiosa aemulati Cne , quae rivalitati similis est , aemulari quid habet utili- 'tatis, cum sit aemulantis, angi alieno bono, quod ipse non h beat; obtrectantis autem angi alieno bono,
quod id etiam alius habeat ξ quis id approbaro pestit. aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere
velis nam sebiam habere velle, summa dementia est. Mediocritates autem malorum qu 1s laudare recte possit 'quis enim potest, in quo libido, cupiditasve sit, non libidinosus & cupidus esse λ in quo ira, non iracundus
in quo angor, non anxius 8 in quo timor, non timidus p libidinosum igitur, & cupidum, & iracundum,&anxium , & timidum censemus esse sapientem y de cuius cxcellentia multa quidem dici quamvis luse, lateque possi ii t; sed brevissime i , modo, sapientiam esse re
ram divinarum , id humanarum scientiam, cognitio nemque , quae causa cuiusque rei st; ex quo efficitur, ut divina imitetur , humana omnia in seriora virtute da cat. In hanc tui igitur , tanquam in mare, quod est
Ventis subiectum , perturbationem cads re tibi dixisti videri y quid est, quod tantam gravitatem, constan tiamque perturbet 3 an improvisum aliquid, aut rupe tinam ρ quid potest accidere tale, & cui nihil, udod homini' evenire possit p. Nam quod aiunt nimia resecari oportere, naturalia relinquir quid tandem potest esse