장음표시 사용
141쪽
- eontingit. Nam cum ratione animus movetur placide. atque constanter, tum illud gaudium dicitur: cum autem & inaniter. & effuse animus exaltat, tum illa laetitia gestiens . vel nimia dici potest; quam ita definiunt, sine ratione animi elationem. Quoniamque Mibona natura appetimus, sic a malis natura declinamus; quae declin tio si cum ratione fiet, cautio appelletur, eaque intelligatur in solo esse sapiente; - quae autem sine ratione & cum exanimatione humili, atque sea Eta, nominetur metus. Est igitur metus ratione adversa cautio. Praesentis avem mali sapientis affectio nulla est. Stulti autem aegritudo, est ea, qua assiciuntur in malis opinatis, animosque demittunt, contrahunt, rationi non obtemperantes. Itaque haec prima defini tio est; ut aegritudo sit animi, adversante ratione, contractio. Sic quatuor perturbationes sunt, tres con stantiae , quoniam aegritudini nulla constantia Op
Sed omnes perturbationes ledicio censent fieri, Mopinione . si) Itaque eas dissiniunt pressius, ut intelligatur
non modo quam vitiose, sed etiam quam . in nostrasne potestate. Est igitur aegritudo. opinio recens ma li praesentis, in quo demitti contrahique animo re esuin esse videatur. Laetitia , opinio recens boni Prae sentis , In quo efferri rectum esse videatur. Metus , opinio impendentis mali , quod intollerabile esse videatur . Libido, opinio uenturi boni, quod . sit ex uia.
rer Zeno; Nam ille τα παθη dixit esse των επομ ένων τη κρι rei, hoe est τας έπιγιγνομργας ταις Mi σι συcNλας καi μυσεις. Uuae quocumque modo interstretatus Dero melius, ct planius Graece dicentur; signi tantisr o tem animi contrationes, ct dissolutiones, quias allista de re
142쪽
iam praetens esse, atque adesse. Sed quae iudicia
quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solam positas esse dicunt, verum illa etiam, quae essiciuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris emciat; metus recessum quendam animi, & fugam laetitia profusam hilarita tem . libido, effrenatam appetentiam. Opinionem au tem , quam in omnes dissinitiones superiores in elusimus, volunt esse imbecillam amensionem . Sed in singulis perturbationibus paries eiusdem generis plures subiiciuntur: ut aegritudini invidentia utendum est enim docendi causa verbo minus usitato quoniam invidia non
in eo, qui invidet, solum dicitur; sed etiam in eo. cui invidetur aemulatio , obtrectatio, misericordia,
ang r, luctus, moeror, erumna, dolor, lamentario,
solicitudo, molestia , afflictatio, desperatio, & si quae
sunt de genere eodem: sub metum autem subjecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, paVOr, ςxanimatio, conturbatio, formido . Voluptati malevolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio, & similia. Libidini. ira, excandescentia , odium, inimicitia, discordia, indigentia , desderium & caetera ejusmodi. Haec autem definiunt hoc modo. Invidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam Propter alterius res secundas, quae nihil noceat in v denti. Nam si quis doleat eius rebus secundis, a quo ipse laedatur, non recte dicitur in dere : ut si Hectori, Agamemno : qui autem , cui alterius commoda nihil noceant, tamen eam doleat his fiui , is invidde Prosecto . Aemulatio autem dupliciter illa quidem di 'citur, ut in laude, & in vitio . nomen hoe sit. Nam& imitatio virtutis aemulatio dicitur; sed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis: & est aemulatio aegri 'indo, si eo, quod concupierit , alius potiatur, fipse Ca 'reat. Obtrectatio autem est ea, quam in felligi zeloty
143쪽
piam volo: aegritudo, ex eo, qaod alter quoque m tiatur, quod ipse concupiverit. Misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniqria laborantis r nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordiae
commovetur. Angor est aegritudo premens. Luctus aegritudo ex eius, qui charus fuerit, interitu acerbo Μoeror aegritudo flebilis. Erumna aegritudo laboriosa Dolor aegritudo crucians. Lamentatio aegritudo cum eiulatu . Solicitudo aegritudo cum cogitatione. MOlestia aegritudo permanens. Aglictatio aegritudo culti vexatione corporis. Desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum. Quae autem subjecta sane sub metu, ea sic diffiniunt: Pigritiam metum consequentis laboris: Terrorem, inietum concutiente in , ex quo fit, ut pavorem rubor, terrorem pallor, & tremor, & dentium crepitus consequatur et Timorem ,' metam mali appropinquantis: Pavorem, metum mentem
loco moventem ; ex quo illud Ennii, Tum pavor sapieutiam mihi omnem exanimato expectorat .
Exanimationem , metum sub quentem, δι quasi comitem pavoris; Conturbationem , metum excutientem eo-gitata; Formidinem, metum permanentem.
Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut Malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo . Delectatio voluptas suavitate auditus animum deliniens; & qualis est haec aurium, tales sani oeulorum, & tactionum , & odorationum , & saporum . quae sunt omnes uti ius generis, ad persundendum animum tanquam illiquaeiactae voluptates. Iactatio est Voluptas gestiens, & se efferens insolentius. Quae autem
libidini subiecta sunt, ea se definiuntur, ut Ira sit libido poeniendi eius, qui videatur laesisse iniuria. Excan descentia autem si ira nascens, & modo existens s IJ;
144쪽
rata; Inimicitia ira ulciscendi tempus observans; Discordia ii 4 acerbior, intimo odio, & corde concepta; Indigentia libido inexplebilis. Desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi. DIllinguunt illud etiam, ut sit libido earam rerum, quae dicuntur de qaOdam, aut quibusdam , quae η τηγο-ματα dialectici appellant; ut habere divitias ii), capere honores. Indigentia libido
rerum ipsarum est, ut honorum, ut pecuniae. Omnium autem perturbationum sontem esse dicunt intemperantiam, quae est a tota mente, , a recta ratione de se ctio; sic aversa a praescriptione rationis, ut nullo nio do appetitiones 'animi nec regi, nee contineri queant. Quemadmodum igitur temperantia sedat appetitiones di essicit, ut hae rectae rationi pareant conservatque
considerata iudicia mentis; sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat, contarbat, in citat. Itaque de aegritudines, & metus , & reliquae perturbationes omnes gignuntur eX ea. Quemadmodum cum sanguis corruptus est, aut Pituita redundat. aut bilis; in corpore morbi, aegrota tionesque nascuntur; sic pravarum opinionum contur
batio ,& ipsarum inter se repugnantia stinitate animam spoliat, morbisque perturbat. Ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur , quae vocant illi νοῦ- ματα , eaque, quae sunt eis morbis contraria; quae habent ad res certas vitiosam offensionem, atque fasti diam; deinde aegrotationes, quae appellantur a Stoi cis
merae. LegeπL ex duobus Pali. postremis, ct modo des stens, hoc est cito decrescens, evanescens, ut in illo Propertii nec cito desisto, nec temere incIpio. Gebhard. 13 Alii havere divitias; eupere honores illo enim modo saepescripsisse vet. ex permultis inscriptionibus patet. Adi
145쪽
eis '; hisque item opponiae contrariae offen- sones. Hoc loco nimium operae consumitur a Stoicis, maxime a Crysippo, dum morbii corporum compara tur morborum animi similitudo. Qua oratione minime necessaria praetermissa, ea, quae rem Continent, pertractemus. Intelligatur igitur, perturbationem, lactan tibus se opinionibus inconstanter & turbide, in mota esse semper, cum autem hic fervor, concitatioque animi inveteraverit, & tanquam invenis, medullisque insederit; tum existit & morbus, & aegrotatis , & ODfensiones eae, quae sant eis morbis, aegrotationibusque
Haec , quae dico, cogitatione inter se clisserunt , re quidem copulata sunt , eaqae oriuntur ex libidine, & laetitia. Nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio, quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem p permanat in venas, & inhaeret in visceribus illud imalum , existitque morbus , & aegrotatio; quae avelli iuveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia. Similiterque caeteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem eam, quae Graece φιλογυνεια dicitur, caeterique similiter morbi, aegrotationesque nascuntur: quae autem his sunt Contraria, ea nasci putantur a metu, ut odium mulierum, quale In μισογvνω
est si , ut in hominum universam genus, quod acce pimus de Timone, qui μ ισανθρωπιο appetitatur. ut inhospitali as est, quae omnes aegrotationes animi ex quo dam metu nascuntur earum rerum, quas fugimi, &nderunt. Definiunt autem animi aegrotationem . opinationem vehementem de re non expetenda tanquam. valde
gendum , Gebhaedus hunc corrupti simum locum putat Ae
146쪽
valde expetenda sit, inhaerentem & penitus insitam; quod autem nascitur ex offensione, ita definiunt. Opinionem vehementem de re non fugienda, inhaerentem, & penitus insitam , tanquam fugiendam, haec autem opinatio est, iudicare se scire, quod nesciat. Aegrotationi autem talia quaedam subiecta sunt, a Varitia, ambitio, mulierositas, pervicacia, ligaritio, Vinolentia, cupedia, & si qua sunt si milia . Est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi petenda sit, inhaerens & penitus insta . Similisque est eiusdem generis diffinitio reliquarum . Ossensionum autem destinitiones sunt eiusmodi, ut inhospitalitat si opinio vehemens, valde fugiendum esse hospitem , eaque inhaerens & penitus insita. Similiter definitur & mulierum odium , ut Hippolyti, & ut Timonis generis humani. Atque ut ad valetudinis similitudinem veniam, eaque collatione utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici; ut sunt alii ad alios morbos procliviores itaque dicimus gravedinosos quosdam, quOSdam ter
minosos, non quia jam sint, sed quia saepe sint . Alii
ad metum , alii ad aliam perturbationem. Ex quo in aliis anxietas, unde anxii; in aliis iracundia dicitur,saae ab ira differt; estque aliud iracundum esse, aliud
iratum; ut differt anxietas ab angore ; neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando: neque anxii, semper anguntur : ut inter ebrietatem, & ebriositatem interest, aliudque est esse amatorem l aliud am ntem, at que haec aliorum ad alios morbos proclivitas late patet, nam pert4nent ad omnes perturbationes. In multis etiam vitiis apparet, sed nomen res non habet, ergo
invidi, & malevoli, lividi, & timidi, & misericordes, quia proclives ad eas perturbationes; non quia semperferuntur . Haec igitur proclivitas ad suum quodque ge pus a similitudine corporis aegrotatio dicitur, dam ea
intelligatur ad aegrotandum proclivitas . Sed haec in bonis
147쪽
bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptIores, facilitas nominetur; in malis proclivitas, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius iacimen. Quo modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, & vitium ; sic in animo. Morbum appellant totius corporis corruptionem; aegrotationem morbum cum imbecillitate; vitiam, cum partes corporis inter se dissident . Ex quo pravitas membrorum, dis Ortio. deformitas. Itaque illa duo, morbus, & aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione , it perturbatione gignuntur, vitium aurem, integra valetudine ipsum ex se cernitur. Sed in animo tantummodo eo gitatione possumus morbum ab aegrotatione sejungere. Vitiositas autem est habitus, aut affectio in tota vita inconstans, & a se ipsa dissentiens. Ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur, & ae .grotatio ; in altera inconstantia, & repugnantia : non enim omne vitium partes habet dissentientes. si ut eorum, qui non longe a sapientia absunt: affectio est
illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed
non distorta. nec prava . Morbi autem & aegrotationes partes sunt vitiositatis; sed perturbationes sintne ejusdem partes, quaestio est. Vitia enim affectiones
Hunc iocum sicco pede reliqki praetereunt interpretes et se non intelligere fatetur Ioach. Camerarius. Mesane quod attinet, haus capio qui omne vitium partes non habeat dissentientes, cum eorum, qui non longe a sapientia absunt, assetio sit illa diserepans sibi ipsa ;s enim vitium partes non habet dimentientes , quomodo
seri potest , ut sit asserio sibi ipsa discrepans 3 Rescriben
dum puto; etenim omne vitium partes habet dissentiente , ac tum demum solvesur vocur, aut sauem secσ- tur. Davi .
148쪽
po1unt assectionum manentium partes esse . Atque ut in malis attingit animi naturam corporis fimilitudo, sic& in bonis; iunt enim in ccrpore praecipua, pulchri Pindo, vires, valetudo, firmitas, velocitas: sunt item tu animo. Est enim eorporis temperatio, cum ea con gruant inter se, quibus constamus, sanitas; sic animi dicitur, cum eius judicia, opinionesque Concordant, eaque est animi virtus: quam alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii obtemperantem temperantiae Praece Ptis, & eam subsequentem, nec habentem ullam speciem suam ; sed, siue hoc, sive illud sit, in solo esse
sapiente. Est autem quaedam animi sanitas, qaae in insipientem etiam cadat, cum curatione medicorum Perturbatio mentis aufertur. Et, ut corporis est quae dam apta figura membrorum, cum coloris quadam sua Vitate, eaque dicitur pulchritudo; sic in animo opinio nam, jadiciorumque aequabilitas , & constantia, cum 'firmitate quadam, & stabilitate virtutem sabsequens, aut Virtutis vim ipsam continens, pulchritudo vocatur . Itemque viribus corporis, & nervis, & efficacitati simi Ies similibus quoque verbis animi vites nominantat . Velocitas autem corporis , celeritas appellatur, quae eadem ingenii etiam laus habetur ter animi mul tarum reram bre Vi tempore percursionem . Illud animorum, corporumque dissimile est, quod animi valentes morbo tentari non possvnt, corpora possunt. sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item. Quorum omnes morbi,& perturbationes ex aspernatione rationis eveniant;
itaque in hominibus solum existunt; nam bestiae simile quiddam faciunt, sed in perturbatio ues non incidunt. . Inter acutos autem, & habetes interest , quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem, sic illi in morbum & incidant tardius , & recreantur ocius; hebetes non itim. Nec vero in omnem morbam, ac Pertur K batio '
149쪽
bationem animas in seniosi cadit; non enim multa esstferata, & immania; quaedam putem humanitatis quoque habent primam speciem . ut misericordia i ae gritudo, metus. Aegrotationes autem , & morbi animo'ram dissi ei lius evelli posse putantur, quam summa illa
vitia, quae virtutibus sunt contraria r morbis enim ma nentibus, vitia sublata esse non possunt, quia non tam celeriter sanantur, quam illa tolluntur . Habes ea, quae . de perturbationibus enucleate disputant Stoici; quae
logica appellant, quia disseruntur subtilius. E quibus
quoniam tanquam h scr4pulosis cotibus enavigavit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus; modo satis illa dilucide dixerimus. pro rerum obscuritate. A. Prorsus satis: sed si qua diligentius erunt cognoscenda, quaeremus alias; nunc vela, quae modo dicebas, e Ape clamus. & cursum .
Μ. Quando & aliis loe is de, virtute diximus, &saepe dicendum erit spleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque perti dent, a virtutis sente ducun tur quando igitur virtus est affectio animi constans conveniensque, laudabiles esse iens eos. in quibus est , ct ipsa per se, sua sponte . separata etiam *tilitate , lau
dabilis; ex ea proficiscuntur honestae voluntates, sen tentiae, actiones, omnitque recta ratio: quamquam iP'sa virtus brevissime recta ratio diei potest. Huius igitur Virtutis contraria est. viti psitas; sic enim malo, quam malitiam appellare eam, quam Graeci κακίαν appellant; nam malitia certi cuiustam vitii nomen est; vitiositas omnium, ex qua concitantur perturbationes, quae sant, ut paulo ante diximus, turbidi animoram, concitatique motus. aversi a ratione , & inimicissimi mentis, vitaeque tranquillae, important enim aegrita dines anxias, atque. acerbas, animosque affigun , &gebilitant metu . Iidem inflammant appetitione nimia;
quam tam cupiditatem, tum libidinem dicimus, im- - - poten
150쪽
potentiam quandam animi a temperantia, & moderatione plurimum dissidentem. Quae si quando adepta est id, quod ei fuerit concupitum ; tum fert alacritatem , si ut nihil esse constet, quod agat ; ut ille, qui volupta
tem animi nimiam summum esse errorem arbitratnt. Eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est .Qaid autem est non miserius solum , sed foedius etiam, & deformius, quam aegritudine quis afflictus, debili ratus . iacens Z cui miseriae proximus est is . qui appropinquans aliquod malum metuit, exanimatus que pendet animi: Quam vim significantes mali, poe'tae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt . Ob Icelera , avimique impotentiam , ct superbilo,
quentiam . AEEa communis poena stulti trae est i omnibus enim quorum mens abhorret a ratione , semper aliquid, aliis dolor, aliis terror impendet. Atque ut hae tabificaementis perturbationes sunt, aegritudinem dico, de metum; sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens, & inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia . Ex quo in relligitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum, & temperantem , alias constantem conti nentemque dicimus. Nonnunquam haec eadem Vocabu la ad frugalitatii nomen, tanquam ad caput , referre volumus. Quod nisi eo nomine virtutes continetentur, nunquam illud ita pervulgatum esset . ut iam Proverbii locum obtineret. hominem frugi omnia recte face re . Quod idem eum Stoici de sapiente dicunt, nimis admirabiliter, nimisque magnifico dicere videntur. ErgQ is, quisquis est qui moderatione,&constantia quietus animo, est Mitque ipse placatus. ut nec tabe stat molestiis , neci frangatur timore , nec sitienter