M. Tulli Ciceronis Tusculanarum Quæstionum ad M. Brutum libri 5. cum notulis

발행: 1786년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

seit ipse , utrum melius sit; nam dixit ante, sed suum illud, nihil ut assirmet, tenet ad extremum. Nos au tem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus; intelligamusque , si mors malum sit, esse sempiternum malum ; nam vitae miserae mors finis esse videtur; mors si est misera, finis esse nullus potest. Sed quid ego Socratem. aut Th

Tamenem, praestantes viros Virtutis. & sapientiae gloria, Commemoro, cum Lacedaemonius quidam, cujus ne nomen quidem proditum est , mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus

ab Ephoris, 1 & esset vultu hilari, atque laeto, dixissetque ei quidam inimicus , eontemnisne leges Li-curgi 3 respondit, Ego vero illi maximam gratiam ha-heo , qui me ea poena mulctaverit, quam sine mutatione, & sine versura, possem dissolvere. O virum Sparta dignum ; ut mihi quidem, qui tam magno a nimo suerit, innocens damnatus esse videatur. Tales innumerabiles nostra civitas tulit. Sed quid duces, &Principes nominem, eum legiones scribat Cato saepe alacres in eum locum prolectas , unde redituras lenon arbitrarentvry pari animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderant, in quos Symonides,

i Apud Lacedaemonios tales ferme erant Ephori, quales apud Romanos Tribuni plebis: qui a Theopompo sic appositi regibus sunt, ut apud Romanos Consulibus tribuni . Satis constat, ab 'boris reos alios eiectos isse , alios interemptos: Olim pro Min is regum fue runt ; paulatim deinde omnem potentiam in se transferentes ad id Ileentiae pervenerant , ut sorsum a re ge Magi arum proprium consituerint, nomine Eφορίμν. si φορος GyMcὸ Praeses. Et Episcopus dicitur, e popia tutela. De Ephoris multa His rici. , plurima Hurantis . Beroald .

52쪽

Die hospes Spartae . nos te hic vidise racentes, Dum Janais patriae legibus obsequimur. Quid ille dux Leonidas dicit pergite animo forsi Lacedaemonii: hodie apud inferos fortasse coenabimus; si te haec gens sortis, dum Lycurgi leges vigebant, hquibas unus , cum Perses hostis in colloquio dixisset glorians. Solem prae iaculorum multitudine & sagittarum non videbitis. In umbra igitur, inquit, pugnabimus . Viros commemoro; qualis tandem Lacaena quaecum filium in praelium misisset, & intersectum audisisset', idcirco, inquit, genueram. ut esset qui pro patria

mortem non dubitaret occumbere .

Esto; sortes, & duri Spartiatae; magnam habet vim Reip. disciplina. Quid Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem , nonne miramur cui eum Lysimachus Rex crucem minaretur, istis quaeso. inquit, ista horribilia minitare purpuratis tuis: Lbeodori quidem nihil interes, humine. an sublime putrescat. Cujus hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione , & sepol tura dicendum existimem; rem non dissicilem, iis praesertim cognitis, quae de nihil sen tiendo paulo ante dicta sunt. De qua Socrates qui dem quid senserit, apparet in eo libro, in quo moritur; de quo iam tam multa diximus. Cum enim de

immortalitate animorum disputavisset, & iam morien di tempus urgeret, rogatus a Critone, quemadmodum sepeliri vellet. o Muttam vero, inquit, operam, amici, frustra consumpsi: Critoni enim nostra non persuasi, meoiπc avolaturam, neque quidquam mei relictarum . Verumtamen . Crito, si me assequi potueris , aut sicubi nactus eris, ut tibi videbitur , Iepesito. Sed mihi crede, ne mo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur Ilu Prae

53쪽

Praeelare id quidem, qui & amico parmiserit, & se ostenderit de hoc toto genere nihil laborare . Durior Diogenes, & id quidem sentiens, sed, ut Cynicus si asperius, proiici se iussit inhumatum . Tum amici, volucribusne & seris p Minime vero, inquit; sed hacillum propδ me, qao abigam , ponitote. Qui poteris illi, non enim senties. Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit , nihil sentienti Praeclare Anaxagoras, , qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibas amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, asserti , nihil necesse est, inquit , undique enim ad inseros tantundem uiae est . Totaque de ratione humationis unum tenendum est; ad eorpus illam pertinere, sive occiderit animus, sive vigeat . In corpore autem perspicuum est, vel extincto animo, Vel elapso , nullum residere sensum. Sed plena errorum sunt omnia . Trahit Hectorem ad eurrum religatum Achilles; lacerari eum, & sentire credo, putat. Ergo hic ulciscitur, ut, quidem sibi videtur. At illa sicut acerbissimam rem moeret. Vidi, videre quod me pasa aegerrime, Curru Hectorem quadriiugo raptaraer. Quem Hectorem p aut quandia ille erit Hector 3 melius Accius, & aliquando sapiens Achilles . si Immo enim vero eorpus Priamo reddidi, Hectorem absisti. Non igitur Hectora traxisti. sed corpus, quod fuerat Hectoris. Ecce alius exoritur E terra, qui matrem dormire non snat. Mater, te anelio , tu quae caram sinno susistens Ievas.

Neque te mei miseret; surge , ct Iepeli natum .

Haec i) onica secta quae a canibus , querum mores imitatur , nomen traxit , explosa es veluti aspera nimis , ct inverecunda ; huius principes fuerunt Herculcs

Aurishenes, ct Diogenes, Beroald. '

54쪽

Haec eum pressis & flebilibus modis, qui totis thea tris moestitiam inserant, concinuntur; difficile est non eos qui inhumati sunt, miseros iudicare; - stri quam ferae - volucresque ἰ

metuit, ne laceratis membris minus bene utatur p neccunbustis , non extimescit.

Heu reliquias semiasse Regis, denudatis simus , Per terram sanie delibutas foede divexarier. st

Non intelligo, quid metuat, cum tam honos septenarios fundae ad tibiam. Tenendum est igitur . nihil curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam mortuos poeniantur. Execratur laeuientis sanh versibus apud Enniam Thyestes, primum ut naufragio pe' reat Atreus. Durum hoc sanh ; talis enim interitus. non est sine gravi sensu; illa inania ,

Ipse summis saxis Musis peris ,

Evisceratus, latere pendens, saxa spargens tabo , Savie , ct sanguine atro, 'Non ipsa saxa magis sensu omni vacabunt, quam ille latere pendens, cui se hic crustatum censet OPtare. Qaam essent dura, si sentiret nulla sine sensu. Illud Vero Per quam inane ; INeque sepulcnim , quo recipiat, habeast, portum corporis Ubi remi a homnna vita eorpus requiescat malis. - , vides , quanto haec in errore versentur. Portum esse Corporis, & requiescere in sepulcro putat mortuum .' Magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium, nec docuerit quatenus esset quidque curandum . - Sed quid singulorum opiniones animadvertam , na tionum varios errores perspieere cam liceat 3 Con diunt Aegyptii mortuos, & eos domi servant; Persae

55쪽

s a TUS C. QUA EST.

etiam eaera circumlitos condunt, ut quam maxime permaneant diuturna corpora. Magorum mos est non

humare corpora suorum , nisi a seris sint antea laniata . In Hyrςania plebs publicos alit canes; optimates domesticos . Nobile autem genua canum illud scimus esse. Sed pro sua quisque facultate parat, a quibus lanietur; eamque optimam illi esse censent sepulturam; permnlta alia colligit Chrysippus. ut est in omni histori cariosus; sed ita tetra sent quaedam, ut ea sugiat, reibrmidet oratio. Totus igitor hic locus est

Contemnendus in nobis, non negligendus in nostris; ita tamen, ut mortuorum corpora nihil sentire vivisentiamus. Quantum autem consuetudini , samaeque

dandum sit, id curent vivi, sed ita, ut intelligant, nihil ad mortuos pertinere ; sed profecto mors tam aequissima animo oppetitur, eam suis se laudibus vita occidens consolari potest. Nemo parum diu vixit. qai virtutis persectae persecto sane is est manere. Μulta mihi ipsi ad mortem tempestiva fuerant: quae uti nam pota issem obire t nihil enim iam acquirebatur; enmglata erant ossicia vitae; cum sertuna bella restabant. Qaare si ipse ratio minus perficiet, ut mortem negligero possimus; at vita acta perficiat, ut iis .issa Perqde vixisse videamur. Quanquam enim sensus abierit, tamen faminis., & propriis bonis & laudis, di glo'riae, quamvis non sentiant, mortui non carent. Etsi enim nihil in se habeat gloria, par exstetatur, tamen virtutem tanquam umbra sequitur verum multitudinis iadiciqm de bosis. si quando est, magis laudan dum est . quam illi ob eam rem beati

Non possum autem dicere, quoquo modo hoc ac cipiatur , Lycurgum . Solonem, legum & publica o dis linae carere gloria.. Themistocleuuia Epamincia Mubellicae virtutis. Ante enim Salaminam ipsam Neptuna. obruet , quam Salaminii troebaei memoriam ;priusque

56쪽

priasque Boeotia Leuctra tollentur , quam pugnae Leu ctrieae gloria . Multo etiam tardius fama deserat Curium , Fabricium , Calatinum , duo Scipiones , duo Africanos, Maximum , Mareellum, Paulum, Catonem, Laeliam, innumerabiles alios. Quorum similitudinem aliqaam qui arripuerit, non eam fama populari , sed vera honorum laude metiens , fidenti animo , si ita res seret, gradietur ad mortem: in qua aut summum

bonam, aut nullum malam esse cog iovimus; secundis vero suis rebus Molet etiam mori; non enim tam cumulas honorum laeundus esse potest, quam molesta deeest;o. Hanc sententiam signifieare videtur Laeonis illa vox , qui, cum Rhodius Diagoras, Olympionices nobilis, uno die duo suos filios victores olympiae vidi lut , accessit ad senem, de gratulatus, morere Diagora. inquit, non enim in coelum liscensuros es. Magna haee, di nimium fortasse Graeci putant, vel tum pG tius parabant ; isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum existimans tres Olympionicas una ex domo prodire ci cunctari illum diutius in vita , sortunae obiectum, inutile putabat ipsi. Ego autem tibi quidem quod satis esset, paucis verbis, ut mihi videbar, respondoram; concesseras enim, nullo In malo mortuos esse; sed ob eam causam contendi, ut plura dicerem, quod in desiderio, di luctu hace est eonsolatio maxima; nostrum enim di nostra causa sui ceptum dolorem modice ferre de mus , ne de nosmetipsos amare videam de . Illa suspicio intolerabili dolore cra etat, si opinamur eos, quibus orbati sumus, esse eum aliquo

D 3 sensu

1 Traditum es Diis ram una eum sitiis duobus. Acusilao, ct Damogeto in ἄν iam Oonisse, victoresese

Bos patrem per caerum totum . di coronam oectato mcircumtulisse, cum foribus isse undique conspergeretur, ct ab universis beasas praedicaretur. Camer.

57쪽

sensa in iis malis, quibus vulgo opinantur; hane excutere opinionem mihimet radicitus volui, eoque fui

fortasse longior. .

A. Tu longior 3 non mihi quidem. Prior enim

pars orationis tuae faciebat, at mori cuperem ; posterior, ut modo non nollem , modo non laborarem ; om ni autem oratione illud certe persectum est, ut mortem non ducerem in malis. M. Num igitur etiam

rhetorum epilogum desuleramus p an iam hane artem plane relinquimus3 A.Tu vero istam nunc relinquis, quam semper ornasti & quidem iure; illa enim te . si vere loqui volumus, ornaverat. Sed quinam est iste epilogus p aveo enim audire, quidquid est. M. Deorum immortalium iudicia solent in scholis proserre de morete . nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto auctore. alii 'oe pluribus . Primum Argiae sacerdotis Cleobis S Biton filii praedicantur . Nota fabula est ; cum enim illam ad solemne. & statum sacrificium curru vehi ius esset, satis longe ab oppido ad fanum, morarenturque iumenta; tanc iuvenes ii, quos modo nominavi. veste posita , corpora oleo peranXerunt, ad iugum ae-eesserunt. Ita sacerdos advecta in fanum . cum currus esset ductus a filiis, preeata a dea dicitur, ut illis praemium daret Pro Pietate, quod maximum homini dari posset a deo; post epulatos cum matre adolescentes, somno se dedisse, mane inventri esse mortuos. Simili precatione Trophonius & Agamedes usi dicuntur ; qui, cum Apollini Delphis templum exaedificassent, vetierantes Deum, Petierunt mercedem non par

vam quidem operis, &.laboris sui , nil certi, sed quo' esset optimum homini. Quibus Apollo se id daturam ostendit post eius diei diem tertium; qui ut illuxit, mortui sunt reperti Iadicavisse Deum dicunt ,& eum quidem Deum, cui reliqui dii concessissent ,

ut praeter caeteros diVinaret. ...

58쪽

Affertur etiam de Sileno fabella quaedam; qui eum a Mida captus esset , hoe ei muneris pro sua missione dedisse seribitur; docuisse Regem. non nasci

homini longe optimum esse; proximum autem, quam Primum mori. Qaa est sententia in Cresphonte i usus Euripides. Nam nos decebat eouus celebrantis domum , Lugere, ubi esset aliquis in lucem editus , Humanae vitae varia reputantis mala; At. qui Iabores morte Misset gravis . Omnes amicos Iaude, O laetitia exequI. Simile quiddam est in consolatione Crantoris; ait enim Terinaeum faὶ quendam Elisum , eum graviter filii mortem moereret , venisse in Psycomantium quaeren Tem , quae fuisset tantae calamitatis causa, huic in ta bellis tris hujusmodi versiculos datos; Ignaris homines in vita mentibus errant. Euthdinous potitur fatorum munere, Metho

Sic fuit titilius finiri ipsique, tibique.

His & talibus auctoribus usi, confirmant, causam re Bus a diis immortalibus iudicatam . Alcidamus quidam 3 rhetor antiquus, in primis nobilis , scripsit

etiam laudationem mortis, quae constat ex enumera et ione malorum humanorum. Cui rationes eae, quaz

exquisitias a philosophis colliguntur, desuerunt, uber tas Orationis non defuit. Clarae vero mortes pro Pa . D tria i) Inter Tragicos poetas Graecos egregius es Euripides vi , ct sermone , ct sententiarum erebritate. Hiesrirat tramediam titula Cresphontem, a nomine adolescentis, euius in II. Rbet. ad Her. mentio fit. Beroald.

tr Terina urbs fuit in agro crotoniensi. 3 Huius meminit Suidas, eluisve nomen prae se ferae oratio, quae es inter Henr. Stepban. Orat. Graeci pag. 184. Davis.

59쪽

tria oppetitae non solum gloriosae rhetoribus ; sea etiam beatae videri solent; repetunt ab Erichtheo i cuius etiam filiae cupide mortem exPetiverunt pro vita civium. Codrum, qui se in medios immisit hostes famuIari veste, ne posset agnosci , si esset ornatu regio; quod oraculum erat datum, si Rex interfectus es Iet, victrices Athenas fore. Menaeceus ca) vero non praetermittitur ; qui oraculo edito largitus est patriae suum sanguinem . Iphigenia Aulide duci se immolandam iubet, ut hostium sanguis eliciatur suo. veniunt inde ad propiora. Harmodius in ore, &Aristogiton, Lacedaemonius Leonidas, Thebanus Epaminondas vigent. Nostros vero non norant; quos ena-merare magnum est, ita sunt multi, quibus videmus optabiles fuisse mortes cum gloria. Quae cum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum, atque ita velut superiore δ loco conesonandum , ut homines mor tem vel optare incipiant, vel certe timere desistant.

Nam si supremus ille dies non extinctionem , sed commutat onom affert loci quid optabilius p sin autem perimit. ac delet omnino, quid melius, quam in me diis vitae laboribus obdormiscere, & ita conniventem somno consopiri sempiterno p quod si fiat. melior Ennii . quam Solonis oratio . Hic enim noster, Ne-

1 Ex his eolligere possumus responsa in tabellis ab Ora Io dari solita fui se . Ursin . Σὸ Luculentis versibus in X. Thebaidos eopto' .grubiceque perstribit Mat. Pap. quemadmodum in bello Thebano Tiresias fatidicus dixit, ad Thebas liberandas pinei a fatis novissimum generis viperei; tunc Menoeceus, Creonis filius vitam devovit pro patriae salute, sibique serua moram eonscivit. Lactantius quoque in III. inquit; Nam illi, qui pro salute civium voluntariae se neci obtulerunt sicut Thebis Menoeceus , Athenis Codrus, Romae Curtius. Beroald.

60쪽

rixit. - At vero sapiens ille , Mors mea ne careat Debsmis p tinquamus amicis Moerorem, ut celebrent funera tum gemitu.

Nos vero . si quid tale acciderit, ut a Deo denuntia tum videatur, ut exeamus h vita, laeti & agentes gratias pareamus, emittique nos h custodia, & levari vinculis arbitremur, ut aut in aeternam. & planh in nostram domum remigremus, aut omni sensu, mole stiaque careamus; sin autem nihil denuntiabitur, e tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis. nobis faustum putemus; nihil in malis ducamus. quod si vel a diis immortalibus, vel a natura parente Omniam constitam; non enim temere, nee sortuito sati,& ereati sumus; sed prosecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano; nec id gigneret, aut ale Tee, quod, cum exanclavisset liὶ omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum; portum p tius paratum nobis, & perfugium putemus. Quo uti nam velis passis pervehi liceati sin reflantibus ventis

rei ieiemur, tamen eodem paulo tardius reseramur ne

cesse est. Quod autem omnibus neeesse est , idne miseram esse uni potest 3 habes epilogum, ne quid prae termissum, aut relictum putes. A. Ego vero: & qui dem fecit etiam iste me epilogus firmiorem. M. optime . inquam, sed nunc quidem valetudini tribuamus aliquid; cras autem & quot dies erimus in Tustulano , agamus haec , & ea potissimum , quae levationem habeant aegritudinum . formidinum , cupiditatum; qui

omni h philosophia est fructus uberrimus .

M. TULLII

si uerbum ab aneulando, quod valet ministra re , O mi steria laborigo subire ἰ ex quo ancilla dicta

est. Guo circa exanclare labores, pro subire labores. videtur etiam pulebris , ct eleganter dictum . Lambin.

SEARCH

MENU NAVIGATION